Distinctio IX — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO IX
SUMMA DISTINCTIONIS NONAE
Hic tractat Magister specialiter de angelis sanctis, quantum ad numerum ordinum et hierarchiarum :
primo ostendens quid dicatur hic ordo ;
secundo, quod novem sunt ordines angelorum ;
tertio, qualiter inter se distinguantur ;
quarto, cur nomina ista eis imposita sint.
Deinde circa haec movet tres quaestiones.
Unam ex verbis Augustini, ut patet in textu.
Secunda est, an ordines ab initio suae creationis ita distincti fuerint.
Tertia, an omnes angeli eiusdem sint ordinis.
Consequenter declarat, quo sensu dicatur esse ordo decimus angelorum.
Postremo determinat quod homines post hanc vitam ad angelorum ordines assumuntur. Quocirca inquirit, an assumentur iuxta numerum stantium angelorum, an lapsorum.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : Quid sit hierarchia.
Et iuxta divinum Dionysium, dicitur esse sacer principatus. Cui obicitur, quod Principatus est unus ac specialis ordo angelicus, imo et pars infimae hierarchiae, sicut patebit. Pars autem non praedicatur de toto, saltem pars integralis.
Sed antequam multiplicentur hic argumenta, ponendae et exponendae sunt hic descripliones hierarchiae. Ex declaratione autem definitionum hierarchiae, clarebit argumentorum quae hic fieri solent solutio.
Multa quoque eorum quae in hac distinction tanguntur, expedita sunt ante, videlicet : an ordines angelorum a suae creationis exordio fuerint distincti, et utrum omnes angeli eiusdem sint ordinis.
Itaque Thomas hic scribit : Hierarchia dicitur quasi sacer principatus, a ίερόν, quod est sacrum, et άρχός, quod est princeps. In omni autem principatu requiritur gradus potestatis ac congruus finis. Hinc sicut in principatu saeculari finis est ut subiecta multitudo pacifice disponatur ad bonum intentum a principe, sic in sacro spiritualique principatu assimilatio ad Deum est finis. Quem angeli consequi nequeunt nisi per ordinatam actionem, ad quam exigitur ordinata potestas atque scientia dirigens. Idcirco in definitione hierarchiae ponitur ordo, in quo gradus exprimitur potestatis, scientia quoque ut dirigens, et actio tanquam ad finem perducens, ac Dei similitudo ut finis intentus. Ait quippe tertio Caelestis hierarchiae capitulo divinus et magnus Dionysius : Hierarchia est divinus ordo et scientia et actio, deiforme, quantum possibile est, similans seu imitans, et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionabiliter in Dei similitudinem conscendens.
Porro alibi dicit : Hierarchia est ad Deum, quantum possibile est, unitas et similitudo. Finis namque est causa causarum : ideo definitio sumpta ex fine, ceteris exstat formalior, estque medium alias definitiones demonstrans. Hinc illa descriptio : Hierarchia est ad Deum unitas et similitudo, est velut definitio quae est medium demonstrationis. Illa vero, Hierarchia est ordo et scientia et actio, si nihil addatur, est quasi demonstrationis conclusio, quia includit essentialia hierarchiae principia. Propter quod B. Dionysius eam ex praedicta concludit. Sed prior illa perfectior est, quoniam comprehendit utrumque : unde est quasi demonstratio positione differens.
Denique ordo dupliciter sumitur. Primo quasi abstractive, pro ordinatione, quae est relatio inter gradus differentes : sicque in definitione ponitur hierarchiae. Secundo concretive, secundum quod nominat unum gradum tantum, ut dicatur ordo unus gradus, videlicet gradus ordinatus : et ita est pars hierarchiae. Per quod patet solutio argumenti istius : Pars non ponitur in definitione totius, saltem ut genus.
Insuper contra definitiones has sic argui potest.
Primo, in angelis non solum est ordo secundum scientiam, sed etiam secundum alia dona naturalia atque gratuita, quae excellentius sunt in superioribus quam in inferioribus : ergo ponenda sunt in definitione hierarchiae, sicut scientia.
Secundo, actio spectat solum ad ordines ministrantes : ergo non est in definitione hierarchiae ponenda, cum hierarchia ministrantibus et adsistentibus sit communis, nec commune per proprium habeat definiri.
Tertio, idem in diversis generibus non subalternatis poni non valet. Scientia autem, actio et ordo, non mutuo subalternantur : ergo inconvenienter ponuntur in definitione hierarchiae ut genera.
Quarto, in divinis et increatis supergloriosis ac adorandis personis non est ordo scientiae et actionis, cum earum sit una scientia unaque actio, saltem ad extra. Ad rationem autem hierarchiae pertinet ordo scientiae et actionis : ergo non similat deiforme.
Quinto, idem est deiformitas et similitudo divina : ergo unum eorum superflue ponitur in hierarchiae definitione.
Dicendum ad primum, quod sicut anima exsistens in corpore quemdam effectum immediate inducit in omnibus membris, videlicet esse, in quantum est corporis forma ; alium autem effectum inducit in uno membro, alio mediante, ut motum : sic Deus omnipotens et excelsus cunctis caelestibus ordinibus immediate influit vitam naturae vitamque gratiae et gloriae ; ad divinorum vero exsecutionem officiorum movet eos ordinate, videlicet, medios per primos, ultimosque per medios. Idcirco in definitione hierarchiae non ponitur natura, gratia, aut gloria, sed scientia, tanquam dirigens actionem in divinis officiis.
Ad secundum, actio viatoribus exhibita, est ministrantibus propria, nec in definitione hierarchiae ponitur, sed actio cognitionis, designans transfusionem luminis divinitus dati ex uno in alium : quae actio omnibus illis exstat communis.
Ad tertium, S. Dionysius in verbis illis praetactis non intendit ordinare definitionem hierarchiae, sed essentialia eius principia tangere. Quorum unum est velut materiale, per modum generis habens se, utpote ordo. Alia sunt tanquam formalia complentia rationem hierarchiae per modum differentiae : quorum primum est luminis divini receptio, quae nomine scientiae designatur ; secundum est transfusio luminis in alterum, quae per actionem datur intelligi ; tertium est consecutio finis in consecutione divinae assimilationis. Sicque inter haec, sequens est quasi formale respectu praecedentis. Et potest ex illis dari definitio hierarchiae sub forma hac : Hierarchia est divinus ordo secundum scientiam et actionem ad adipiscendam Dei assimilationem.
Ad quartum, secundum quosdam, in divinis personis quaedam hierarchia consistit, quam supercaelestem appellant : quae attenditur secundum ordinem naturae in divinis personis, quam assimilat seu imitatur hierarchia angelorum caelestis, et hominum subcaelestis. Sed istud non est conveniens, nec S. Dionysio consonum : quoniam in divinis personis ponere principatum unius ad alterum, censetur haereticum ; aut quod Pater purget, illuminet aut perficiat Filium ; seu id quod Patris est, recipiatur inferiori modo in Filio quam est in Patre : quae tamen requiruntur ad rationem hierarchiae, secundum intentionem B. Dionysii, et secundum significationem vocabuli. Ideo aliter est dicendum, videlicet, quod hierarchia similat deiforme in quantum per lumen desuper participatum assimilatur claritati divinae, non per aequiparantiam, sed secundum suam possibilitatem. Propter quod dicit S. Dionysius : Quantum possibile est. Omnis quippe perfectio creaturae est quaedam similitudo bonitatis divinae, sed una expressior alia.
Ad quintum, agenti seu imprimenti potest recipiens dupliciter similari. Primo, secundum formam tantum. Secundo, penes formam et actionem : sicut aliquid ita illuminatur a sole, quod alia quoque illuminat, ut luna. Sic angeli assimilantur Deo, lumen ab ipso recipiendo, quod notatur cum dicitur : Deiforme quantum possibile est similans ; et item lumen a Deo receptum aliis communicando, quod insinuatur dum subditur : Ad inditas illuminationes, id est secundum virtuteni et regulam datarum illuminationum, ascendens in similitudinem Dei, operando et influendo in alios secundum suam proportionem. Et ideo nominat hoc, ascensum, quia in hoc consistit perfectio similitudinis deiformis : nam omnium divinorum divinissimum est Dei cooperatorem exsistere, sicut divinus Dionysius ait ibidem. Ideoque philosophi posuerunt finem intelligentiarum moventium orbes ab eisdem intentum, esse assimilationem divinam in causando. Sic itaque prima similitudo correspondet scientiae, secunda actioni.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea Bonaventura circa haec partim aliter sensisse videtur, increatam hierarchiam ponendo :
Beatus (inquit) Dionysius libro de Angelica hierarchia tres ponit hierarchiae definitiones. Prima est : Hierarchia est divina pulchritudo ut simpla, ut optima, ut consummativa. Secunda est : Hierarchia est divinus ordo et scientia et actio, deiforme quantum possibile est similans, etc., ut supra. Tertia est : Hierarchia est ad Deum, quantum possibile est, similitudo et unitas, ipsum habens sanctae scientiae et actionis ducem, et ad divinissimum suum decorem immutabiliter definiens ; quantum vero possibile est, suos laudatores reformans.
Harum definitionum prima est increatae hierarchiae. Aliae vero duae sunt hierarchiae creatae : quae inter se differunt, quoniam prima harum duarum principaliter attenditur penes egressum a Deo, sed ultima penes regressum ad Deum, quamvis in utraque tangatur utrumque.
Prima definitio, quae est hierarchiae increatae, exprimit eam quantum ad trinitatem et unitatem, ita quod nec trinitas praeiudicat unitati, nec econtrario : imo unitas ad perfectionem pertinet trinitatis, et trinitas ad perfectionem unitatis. Ut ergo ostendatur ibi esse unitas in trinitate, dicitur : Hierarchia est divina pulchritudo. Pulchritudo namque consistit in pluralitate et aequalitate, ut asserit Augustinus libro de Vera religione. Ut autem ostendat quod pluralitas non praeiudicat unitati, dicit, Ut simpla : quoniam sic est ibi pluralitas, ut tamen non tollatur unitatis simplicitas. Ut item ostendat quod unitas non praeiudicat pluralitati, subiungit, Ut optima : quia sic est in Deo unitas, ut tamen summa sit bonitas ; per quam est perfecta communicatio, et ita personarum pluralitas. Postremo, ut ostendat quod unitas spectat ad perfectionem pluralitatis, et econtrario, subdit, Ut consummativa : in quo insinuatur, quod in trinitate et unitate consistit omnimoda et summa perfectio.
Porro secundae definitionis intellectus sic sumitur. Angelica hierarchia definitur ibi secundum egressum a Deo. Egreditur autem a Deo secundum rationem imaginis et similitudinis, sicut et homo. Hinc in ilia notificatione primo describit hierarchiam egredientem a Deo per modum imaginis, dicens : Hierarchia est divinus ordo et scientia et actio : ut ordo, id est ordinata poteslas, respondeat Patri, scientia Filio, actio Spiritui Sancto, instar memoriae, intelligentiae ac voluntatis. Secundo describit eam quantum ad rationem similitudinis, dum subiungit : Deiforme quantum possibile est similans, etc. Et tangitur ipsa similatio quantum ad habitum, cum dicitur, Deiforme quantum possibile est similans ; et quantum ad actum, cum subditur, Et ad inditas ei illuminationes, etc. Similitudinis quippe seu gratiae assimilants actus est sursum ducere, sicut eius origo est desursum descendere.
In tertia descriptione describitur angelica hierarchia per regressum ad Deum. Notatur ergo in hac descriptione hierarchia regrediens seu eius regressus : primo quantum ad habilitatem, cum dicitur : Hierarchia est ad Deum, quantum possibile est, similitudo et unitas ; secundo, quantum ad actualitatem, cum dicitur, Ipsum habens sanctae scientiae et actionis ducem ; tertio, quantum ad immutabilitatem, cum additur : Et ad divinissimum suum decorem immutabiliter definiens ; quarto, quoad plenitudinis ubertatem, cum subditur : Quantum vero possibile est, suos laudatores reformans, in hoc scilicet, quod non solum sibi sufficit, sed etiam propter plenitudinem caritatis et gratiae est potens alios adiuvare.
Sicque ex definitionibus istis innotescit quid sit hierarchia, tam divina quam angelica. Ex quibus elicitur haec definitio magistralis, omni conveniens hierarchiae, non tamen univoce : Hierarchia est rerum sacrarum et rationalium ordinata potestas, in subditis debitum retinens principatum. Quae definitio tam angelicae quam ecclesiasticae hierarchiae conveniens est.
Haec Bonaventura.
Concordat Antisiodorensis in Summa, libro secundo : Hierarchia, inquiens, secundum divinum Dionysium, est rerum sacrarum et rationalium ordinata potestas, in subditis debitum servans dominatum. In qua descriptione ponitur ordinata potestas pro genere ; rationalium ponitur ad differentiam irrationalium ; sacrarum, ad differentiam daemonum hominumque pravorum ; in subditis debitum servans dominatum, ad differentiam rerum sacrarum et rationalium quarum est obedire, non principari, quia subiectos non habent.
Haec Antisiodorensis. Qui addit : Triplex quoque est hierarchia, videlicet : supercaelestis, quae consistit in tribus divinis personis ; caelestis, quae consistit in sanctis angelis ; et subcaelestis, consistons in praelatis religiosis.
His consonans Petrus, addit :
Cum tria sint genera rerum rationalium et sacrarum, videlicet, divinarum personarum, angelorum, et hominum ; ideo ab antiquis doctoribus triplex consuevit hierarchia distingui. Prima est supercaelestis et divina, ita tamen ut in ea non intelligatur ordo principandi, sed principiandi, quo scilicet Pater a nullo est, Filius a Patre solo, Spiritus Sanctus ab utroque. Secunda est caelestis, id est angelica ; tertia subcaelestis, id est ecclesiastica. Mediam intendit S. Dionysius describere per quatuor ipsam integrantia. In hierarchia namque est gradus potestalis alicuius, qui dicitur ordo ; et aliquid quod dirigit potestatem in finem ne erret, et hoc est scientia, id est divina illuminatio ; aliquid quoque quo pertingit potestas in finem, scilicet exsecutio, quae dicitur actio ; et aliquid tanquam finis intentus ad quem ordinatur potestas, quod est assimilatio deiformis.
Haec Petrus.
Denique Richardus istis consentiens, sequitur Thomam in hoc quod in divinis personis non sit hierarchia :
Quia (inquiens) hierarchia principatum designat inter personas quae sunt in ea, non videtur concedendum superdignissimam Trinitatem esse hierarchiam, nisi cum ista determinatione, quod in ea est ordo principiandi, non principandi. Non enim in ea una persona alteri principatur, cum sit inter ipsas summa aequalitas.
Haec Richardus.
Porro Albertus :
Hierarchia, ait, est totum potestativum, quod in suis partibus ita se habet, quod prima pars potestative includitur in sequenti seu media, et media in ultima.
Quod intelligendum est de primo secundum viam generationis, non perfectionis : imo primum secundum viam perfectionis, includit potestative sequentia. Ideo subdit Albertus : Quemadmodum secundo de Anima dicit Philosophus, quod vegetativum est in sensitivo, vegetativum quoque ac sensitivum in intellectuali. Propter quod S. Dionysius et Boetius dicunt : Quidquid polest potentia inferior, potest superior eminenter, non econtrario.
Et ita est in istis, cum dicitur : Hierarchie est ordo et scientia et actio. Ordo enim dicit hierarchiam secundum aliquid suae potestatis ; scientia vero determinat eam in qua est ordo ; actio autem dicit eamdem potestatem secundum complementum. Ordo quoque dupliciter sumitur, scilicet, pro forma rationeve ordinis, et pro rebus ordinatis. Secundum quod ordo dicit res ordinatas, sic secundum Magistrum, ordo vocatur multitudo caelestium spirituum qui inter se in aliquo dono. gratiae similantur, sicut et in munere naturalium donorum conveniunt. Et ita non ponitur in definitione hierarchiae, sed prout est forma seu ratio ordinis in personis ordinatis.
Ut etiam asserit Hugo, hierarchia essentialiter in duobus consistit, videlicet, in participatione gratiae illuminationis, et in eius effusione super inferiora. Ad participationem autem gratiae illuminationis tria exiguntur, quae sunt : conversio ad principium illuminationis. Quae conversio nomine ordinis designatur. Secundum est receptio luminis : et hoc dicit scientia, quae est lumen ab illuminatore receptum. Tertium est effusio luminis in inferiores : quod exprimit actio.
Praeterea quaeri potest, an sit aliqua hierarchia supercaelestis divina et increata. Videlur quod non. Ait quippe divinus Dionysius, quod hierarchia habet Deum omnis scientiae actionisque ducem. Et rursus : Hierarchia est deiforme quantum possibile similans, et ad inditas ei divinitus illuminationes in Dei similitudinem proportionaliter ascendens. Et certum est intelligenti, quod nullum horum convenit supergloriosissimae Trinitati.
Dicendum, quod antiqui communiter distinxerunt triplicem hierarchiam, utpote, supercaelestem, etc., ut supra. Ideo respondendum, quod hierarchia accipi potest secundum essentialem suam definitionem praetactam : et ita non dicitur in divinis, sicut verba nunc tacta demonstrant. Potest etiam accipi secundum nominis compositionem : et ita non est nisi sacra et ordinata potestas. Quod si ordo referatur ad ordinem naturae Patris et Filii ac Spiritus Sancti, quo alter est ex altero, non quo alter prior est altero, sic procul dubio in Trinitate supermundana supercaelestis est hierarchia quaedam. Est enim sacra et ordinata potestas in Filio ex Patre, atque in Spiritu Sancto ex Patre et Filio. Et hoc intendit Magister in nona ista distinctione, dicendo : In singulis hierarchiis tres ordines sunt, ut Trinitatis in eis similitudo insinuetur impressa.
Haec Albertus in Summa.
In libro demum de IV Coaequaevis haec eadem scribit, et ait, quod secundum definitiones a B. Dionysio de hierarchia digestas, hierarchia non dividitur in supercaelestem, caelestem et subcaelestem, et quod illa divisio sit analogi in contenta sub eo.
Ibi quoque latius exprimit, qualiter hierarchia sit totum potestativum : Totum (dicens) potestativum est medium inter totum universale et totum integrale. Totum enim universale est in qualibet sua parte, et praedicatur de ea : quia ut probat Philosophus septimo Metaphysicae, quod est per essentiam, idem est universali et particulari. Totum vero integrale non est in aliqua suarum partium, nec praedicatur de illis. Sed totum potestativum est in qualibet partium, quamvis non aequipotenter, sed in prima secundum minus, in secunda vero potentius, et in ultima, id est suprema, secundum totum posse. Et tale totum est hierarchia.
In potestatibus enim ordinatis semper sequens praesupponit praecedentem, et habet plus. Quod probatur tam in potestatibus naturae, quam officiorum et gratiae. In potestatibus namque naturae, vegetativum est in sensitivo, et sensitivum in rationali ; sed non convertitur, ut vult S. Dionysius libro de Divinis nominibus, capitulo quinto. In officiis autem potestas decani est in potestate centurionis, potestas centurionis in potestate tetrarchae ; sed non convertitur. In gratiis etiam potestas subdiaconi est in potestate diaconi, et potestas diaconi in potestate presbyteri ; non econtra. Hinc partes totius potestativi secundum ordinem constituunt totum ; et prima constituit ipsum secundum quid, secunda autem secundum plus, ultima vero perfecte : quemadmodum etiam dicimus de divisione boni in bonum delectabile et utile et honestum. Delectabile enim est bonum secundum quid, et utile est bonum plus, honestum autem est bonum simpliciter. Rursus, honestum includit seu ponit utile et delectabile, non econtra ; utile quoque ponit delectabile, non econtra.
Consimiliter dicimus de partibus essentialibus hierarchiarum, quae sunt, ordo, scientia, et actio. Nam ordo ponit hierarchiara secundum quid, scientia plus, actio vero perfecte.
Haec Albertus.
Idem Udalricus, cuius scripta de ista materia in praehabitis Thomae et Alberti dictis pro parte maxima continentur. Nempe quarto Summae suae libro disseruit : Numerum supernorum spirituum nobis innumerabilem, aeterna Sapientia redegit in ordinem gratiae : quia inordinata multitudo exstat confusio ; quam esse non decet in ministris aeternae Sapientiae, cum et ordo ministrorum Salomonis reginam Saba duxerit in stuporem, et sapientis sit ordinare.
Denique, quamvis omnium rerum perfectio in quodam consistat ternario, ut Aristoteles atque Pythagoras contestantur, puta, in principio, in medio, et in fine ; specialiter tamen perfectio ordinis integratur ex his. Hinc caelestia agmina ita in tria divisa sunt : quae Apostolus vocat tres caelos, dum raptum se dicit usque ad tertium caelum. Sanctus vero Dionysius ipsos appellat tres hierarchias.
Et ut tertio Caelestis hierarchiae capitulo loquitur, hierarchia est ordo, non concretive pro uno ordinis gradu, qui est pars hierarchiae, sed formaliter et in abstracto acceptus, qui est ordinatio graduum inter se. Et nominatur ordo iste divinus, non quod sit in divinis personis, ut aliqui dicunt, ponentes hierarchiam supercaelestem : quia haereticum est ponere in divinis personis ordinem in scientia actibusque hierarchicis, quamvis ibi sit ordo naturae. Sed nuncupatur ordo divinus, quia attenditur secundum donum divinum, et secundum reductionem in Deum. Scientia quoque non dicitur hic visio Dei, quae tota est merces : quia illam cognitionem angelus unus non sortitur ab alio, sed omnes immediate habent eam a Deo. Nec etiam vocatur scientia seu notitia rerum in Deo per beatificam visionem, nec habitus naturalis scientiae, sed lumen divinum manifestans ea quae ad regimen pertinent universi, atque ad dispositionem Ecclesiae, et ad notitiam mysteriorum absconditorum a saeculis in Deo. Similiter actio non dicit hic actionem ministerii circa nos, quoniam hoc non convenit omnibus hierarchiis ; sed dicit virtutem iam dicti luminis, ad explendum actus hierarchicos, qui sunt, purgare, illuminare, perficere.
Hoc quoque sciendum, quod etymologia nominis non est eius significatum secundum grammaticos : quemadmodum id a quo nomen imponitur, non est id cui nomen imponitur. Sic in proposito quamvis etymologia huius nominis, hierarchia, sit sacer principatus, tamen significatum eius est ornatus seu pulchritudo : propter quod Damascenus libro secundo, capitulo tertio, hierarchias appellat ornatus ; beatus item Dionysius post praetactam definitionem concludere volens, dicit : Divina pulchritudo. Dicitur autem Deus pulchritudo, quoniam instar luminis cum fulgore influit universis pulchrificas fontani radii traditiones, qui et suos theasicos, id est subditos, facit divina agalmata, id est insignes figuras seu expressas imagines, specula quoque clarissima. Itaque secundum lumen praedictum constat et assignatur distinctio triplicis hierarchiae secundum doctrinam divini Dionysii, quam se a Paulo apostolo didicisse gloriatur sexto Caelestis hierarchiae capitulo, vocans eum divinum suum et sanctum perfectorem. Haec equidem fuit sapientia quam loquebatur Apostolus inter perfectos, et haec sunt verba arcana quae vidit ipse in tertio caelo, quae non licet homini loqui.
Haec Udalricus.
Porro Durandus : Considerandum est, inquit, super quid hierarcbia fundatur. Idcirco notandum, quod quamvis omnes angeli sancti immediate videant divinam essentiam, in qua visione consistit ipsorum felicitas ; mysteria tamen gratiae, et ea quae circa nos agere debent ut reducamur in Deum, non noverunt nisi in quantum eis revelantur atque de ipsis illuminantur. Et quoniam teste Apostolo, quae a Deo sunt, ordinata sunt, illuminationes angelorum de mysteriis gratiae et ceteris quae circa nos per eos divinitus ordinata sunt fieri, ordinem habent. Nam quidam de his immediate illuminantur a Deo, alii mediate : medii quidem per supremos, infimi vero per medios. Itaque hic ordo recipiendi illuminationes divinas, quia ab uno descendit originaliter ac dependet, puta a Deo, et ad unum tendit finaliter, ut scilicet reducamur in Deum, dicitur hierarchia, id est sacer principatus seu ordo beatorum spirituum sub Deo, in recipiendo divinas illuminationes ab ipso modo praetacto. Sicque patet super quid hierarchia fundetur, videlicet super ordinatam receptionem illuminationum a Deo.
Haec Durandus.
Insuper de his scribit diffuse Guillelmus secunda parte libri de Universo :
Manifestum est, dicens, quod hierarchia sit sacer principatus ; et iuxta intentionem sapientis ac sancti Dionysii, nominatio ista potissime convenit supergloriosissimae ac beatissimae Trinitati, quae est unus Deus, essentialiter sanctus, omnibus dominans, et infinite universis sublimior. Coetus vero sublimium substantiarum, videlicet angelorum, seu etiam hominum, ad officia ordinum seu chororum sacrati ac deputati, hierarchia dicuntur, iuxta sapientissimi Dionysii intentionem. Distinxit quippe hierarchias in tres, puta, divinam, angelicam, et humanam.
Dicendo autem, quod hierarchia est divinus ordo, scientia et actio, intellexisse videtur, quod totus ille sacratissimus beatissimorum spirituum principatus, est divinitus ordinata societas : ordinata, inquam, pulcherrima distributione donorum, ac decentissima constitutione graduum, ad obsequia Creatoris, iuxta congruentiam exigentiamque donorum, hoc est scientiarum et virlutum, quibus illuminati sunt ab eodem, et iuxta decentiam officiorum quibus praediti sunt : quoniam alii prae aliis perfectiores et exuberantiores sunt in istis. Ideo eis de plenitudine sua iuxta Creatoris dispositionem ac placitum convenit aliis communicare. Quae sacra societas est deiforme quantum possibile est similans, id est, increatam formositatem eximie similans quantum permittit infinita et inexcogitabilis inferioritas, remotio seu dislantia a supereminentissima excellentia Creatoris. Vires namque substantiarum illarum in perfectionibus naturae et gloriae, sunt in sua ullimitate, id est in actu quo possunt maiori, nisi alio novo munere adiuventur. Non enim se contrahunt, sed potius extendunt in quantum possunt ; nec se restringunt ad parva, scientes quod in hoc gloriae detraherent Creatoris. Rursus, quod ait : Quantum possibile est, potest ita intelligi, quantum fas est et dignum atque conveniens. Neque enim ultra fas aut dignum est ut divinam et increatam pulchritudinem imitentur, nisi quantum ipsa instituit et gratuita contulit bonitate.
Si quis autem quaerat, qualiter et in quibus beatissimi illi ordines assimilentur divinae pulchritudini ; dico, quod unaquaeque substantiarum illarum superdignissimae Trinitatis exemplum est atque clarissimum speculum : siquidem per virtuosam potentiam qua praedita est, exemplum est Dei Patris ; per luminosam sapientiam qua illustrata est, exemplum est unigeniti Filii Dei ; per ardentissimum etiam suum amorem in Deum, exemplum est Spiritus Sancti. Tota quoque illa sublimis et beata civitas, in singulis civibus suis ita conformis est dominantissimae ac supermagnificentissimae Trinitati, sicque resplendet ad ipsam, ut unusquisque illorum signaculum similitudinis sit illius. Propter quod tota civitas in ipsa sua totalitate, pace, concordia et unitate sincerissimi ferventissimique amoris, eximia pulchritudine similitudinis se conformat, quantum fas est, ad deiforme, id est formositatem divinam. Praeterea, sicut igni puro et elementari fortissima et incessabilis inclinatio est ad sursum, sic beatis illis substantiis inabruptibilis, inseparabilis, vigorosissima ac ferventissima inclinatio est ad sublimitalem assimilationis divinae.
Haec Guillelmus.
Praeterea Henricus Quodlibeto quinto testatur :
Cum perfectus fuerit intellectus noster per habitus scientiales omnium quae per ipsum nata sunt cognosci, et actu intelligit ea ex habitu, hoc est summum et perfectissimum ad quod ex puris naturalibus suis potest pertingere secundum statum vitae praesentis. Hoc tamen est infimum in intellectu angelico. Ipse enim habet habitum scientialem naturaliter sibi innatum omnium rerum a se naturaliter cognoscibilium, quasi secundum modum rei generatae naturaliter ; non secundum modum scientiarum ab intellectu nostro acquisitarum : quia inlellectus noster in genere intellectualium, respectu formarum universalium intelligibilium, est sicut materia prima respectu formarum particularium, et in principio sui est sicut tabula nuda ad habitus scientiales recipiendum in se. Deus vero sicut in ordine rerum, ita in ordine intelligibilium est pura forma, cuius esse est suum intelligere actuale. Angelus aulem inter Deum et intellectum humanum habet se medio modo : quoniam habitus scientiales a se ipso non habet, nec post suam productionem recipit eos, sed concreati sunt ei. Verum quoad actus intelligendi est in potentia, ut non sit necesse eum singula simul intelligere.
Sicque semper inferiora in suo supremo connexa sunt infimo superiorum ; et quae in inferiori sunt secundum ampliorem compositionem et polentialitatem, in superiori sunt secundum maiorem simplicitatem et actualitatem : quae omnia finaliter concurrunt in primam et perfectissimam unitatem et actualitatem. Unde septimo capitulo de Divinis nominibus B. Dionysius ait : Ipse est semper omnia compaginans, et insolubilis causa congruentiae ordinationisque omnium ; fines primorum semper coniungens principiis secundorum, et sic unam universitatis conspirantiam et harmoniam pulchram efficiens. Et in hoc fundatur in angelis ratio hierarchiae.
Haec Henricus.
QUAESTIO II
Deinde hic quaeritur : An in angeliols spiritibus sint tres hierarchiae et ordines novem.
Videtur quod non. Angeli enim sunt simplicissimo Deo propinquiores quam homines : ergo in eis est minor multiplicitas atque divisio quam in hominibus. Sed in hominibus non est nisi una hierarchia, videlicet ecclesiastica : ergo hierarchia angelica non est triplex, sed una dumtaxat.
Secundo, B. Dionysius in quolibet ordine angelorum dicit esse superiores et inferiores ac medios : ergo in quolibet ordine est triplex ordo.
Tertio, supremus angelus in quolibet ordine minus distinguitur ab infimo angelo ordinis superioris quam ab infimo angelo sui proprii ordinis (quia species rerum se habent ut numeri), et immediate sequitur angelum illum in ordine universi : ergo plus pertineret ad ordinem superiorem, quam ad chorum seu ordinem in quo collocatur.
Quarto, numerus impar imperfectior est numero pari : ergo potius ordines angelorum sunt in aliquo numero pari, quam novenario, qui est numerus impar.
In Evangelio quoque mulier, per quam aeterna sapientia designatur, legitur drachmam decimara perdidisse, quaesisse, et invenisse seu reparasse : ergo videtur esse decem ordines angelorum.
Et breviter, quaestio haec inquirit, per quid hierarchiae angelicae ac ordines angelorum distinguuntur.
Circa haec scribit Albertus : Divisio hierarchiae angelicae in tres hierarchias, est divisio totius potestativi in partes potestativas, non toitius universalis in partes subiectives, nec totius integralis in partes ipsum integrantes. Dicit autem Magister in littera, quod tres sunt hierarchiae, et quaelibet tres continet ordines. Hinc antiqui doctores, ut Praepositivus et Antisiodorensis, dixerunt esse istas tres hierarchias: epiphaniam, hyperphaniam, et hypophaniam. Epiphaniam ita definiunt : Epiphania est incalescentis affectionis incendio, altioris intellectus fastigio, iudicii libra, resultatio distributa. Hyperphaniam definiunt sic : Hyperphania est divina illuminatio, sui participes interscalari reverentia insigniens, usum dominandi edocens, et arcens contrarium. Hypophaniam sic definiunt : Hypophania est divinum participium legibus naturae occurrens, secreta revelans secundum participationem discretam. Et dicunt, quod legibus naturae occurrens, dicitur propter Virtutes, quarum (secundum Gregorium) est miracula facere, quae fiunt contra vel supra leges naturae. Secreta revelans secundum participationem discretam, dicunt quod dicitur propter Archangelos et Angelos, quorum est revelare secreta, ita quod Archangelorum est nuntiare maiora, Angelorum minora. Similiter, in definitione epiphaniae dicunt poni : Incalescentis affectionis incendio, propter Seraphim, qui interpretatur totus ardens, seu totus incendens ; Altioris intellectus fastigio, propter Cherubim, qui interpretatur plenitudo scientiae ; Iudicii libra, propter Thronos, in quibus (secundum Gregorium) Deus sedet, et per eos sua decernit iudicia. In definitione demum hyperphaniae dicunt quod ponitur, Divina illuminatio sui participes interscalari reverentia insigniens, propter Principatus, quorum (ut dicunt) est interscalarem reverentiam edocere, ut unicuique secundum suum gradum reverentia exhibeatur. Usum dominandi docens, dicunt poni propter Dominationes, quarum (ut dicunt) est usum dominandi docere. Arcensque contrarium, asserunt poni propter Potestates, quarum est contrarias potestates arcere, ne tantum noceant quantum vellent.
Aliam divisionem ponit S. Dionysius in Caelesti hierarchia, capitulo sexto, ubi sic dicit : Divinus noster perfector (id est Paulus, aut Hierotheus) primam et summam hierarchiam dicit esse circa Deum exsistentem semper, et attente ipsi et ante alias immediate uniri, sanctissimos scilicet Thronos, et oculosos ac pennosos Cherubim et Seraphim ; secundam vero hierarchiam, ex Potestatibus, Dominationibus et Virtutibus dicit constare ; novissimam vero, ex Angelis, Archangelis et Principatibus esse constitutam.
Quaeritur ergo de harum sufficientia divisionum.
Dicendum, quod distinctio hierarchiarum proprie sumitur penes duo, videlicet : penes simplicitatem et subtilitatem luminis, quod est in illuminatione ; et penes analogiam intelligentiae angelicse ad tales illuminationes. Nempe ut habetur in libro de Causis, bonitates quae sunt in causa prima, non sunt ab aliqua secundarum intelligentiarum receptibiles in ea puritate ac nobilitate qua in prima sunt causa : perspicacius tamen, nobilius atque simplicius percipiuntur ab intelligentia superiori quam inferiori. Cumque angelus per intellectum deiformem sit quid medium inter lumen Verbi aeterni et animam rationalem, habet se in analogia medii ad utrumque extremorum : medium enim aliquo modo attingit extremorum utrumque. Hinc angeli illi qui se habent in simplicitate essentiae et perspicacitate intelligentiae, ad illuminationes divinas percipiendas in ea puritate et nobilitate qua sub Deo maior nequit intelligi, id est, qua sub Deo maiorem esse non decet in genere illo, habent se ad illuminationes divinas prima relatione, et de prima sunt hierarchia. Illi vero qui habent se ad illuminationes easdem secundum proportionem puritatis qua receptae sunt in intelligenlia angelica, habent se secunda relatione ad illuminationes divinas, et sunt de hierarchia media. Illi vero qui se habent ad illuminationes easdem secundum quod transfusibiles sunt in intellectum humanum, qui coniunctus est continuo et tempori, tertia relatione se habent ad illas, et de hierarchia sunt infima. Sicque secundum triplicem proportionem intellectus angelici ad illuminationes divinas, distinguuntur tres hierarchiae.
Hinc septimo Caelestis hierarchiae capitulo S. Dionysius protestatur : Prima caelestium essentiarum dispositio est in circuitu Dei et circa Deum immediate stans, et simpliciter ac incessanter circuiens aeternam eius scientiam, secundum excellenlissimam quantum in angelis semper mobilem collocationem, indesinenterque chorum ducit circa divinae illustrationis fulgores ac radios, et circuit eos. Angeli enim primae hierarchiae tota et affectuosissima mentis intentione iugiter se extendunt in Deum, quatenus illuminationes divinas suscipiant in ea (quantum ipsis possibile est) puritate, qua in Deo consistant, atque in illis feliciter delectentur. Et ista eorum extensio circa illuminationes divinas, vocatur circularis motus eorum et chorus, itemque tripudium quod ducunt iucundissime circa Deum. Porro media hierarchia illuminatur a fonte illuminationis ac principe mediante prima. In tertia vero hierarchia terminatur illuminationum descensus, quantum ad illuminationes nobis proportionabiles et manifestatas.
Hoc quoque divus Dionysius probat testimoniis Scripturarum. Ait enim, quod imperium ac loculio Dei ad angelum, significat proportionem et modum primae illuminationis a Deo in primam hierarchiam immediate descendentis, allegans illud Isaiae : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? Ubi Filius Dei per se ipsum instruit interrogantes. Dispositionem vero secundae hierarchiae probat per illud Zachariae, Angelus clamavit ad alium angelum ; et per illud Danielis, quod unus superior angelus dixit Gabrieli : Gabriel, fac istum intelligere visionem.Dicit quippe quod clamor, eo quod longe sonat, designat illuminationem distantem a primo illuminatore, et per alium tanquam per medium deportatam. At vero tertiae hierarchiae dispositionem asserit significari in Zacharia, ubi dicitur : Angelus qui loquebatur in me, etc. Ubi significatur illuminatio descendens ab angelo in hominem : quod proprium est tertiae hierarchiae. Unde quia theologi, id est auctores Scripturae canonicae, ita tripliciter loquuntur de illuminationibus, dicit eos per hoc significare hierarchiam triplicem angelorum. Quo constat, quod sufficiens est divisio hierarchiae angelicae in primam, mediam et infimam, eo quod illuminationes a Deo descendentes in hac triplici exsistunt proportione.
Postremo, ad hoc quod dictum est, primam hierarchiam dici epiphaniam, secundam hyperphaniam, tertiam hypophaniam, de definitionibus quoque earum, dicendum quod verba haec ficta sunt, et nunquam a beatissimo Dionysio tradita aut expressa, nec quantum ad sensum, nec quantum ad verba. Thronis namque S. Dionysius nunquam attribuit iudicii libertatem. Principatus quoque non posuit in hierarchia secunda, sed tertia. Similiter Virtutes nunquam posuit in hierarchia tertia, sed secunda. Hinc verba illa tanquam ficta sunt abiicienda.
Haec Albertus in Summa.
Et consonant his scripta eius libro de IV Coaequaevis, ubi de his multa inducit : quae brevitati studens omitto.
Amplius Udalricus in Summa sua, libro quarto : Lumen (ait) divinum aut recipitur simplicitate et puritate rationis luminis propter immediatam eius susceptionem a Deo, vel recipitur compositum et permixtum cum ratione principii operativi eorum quorum notitiam pandit.
Primo modo primam constituit hierarchiam, quam propter puritatem rationis istius, id est immediatam luminis huius susceptionem, B. Dionysius nominat aequiformem, quamvis unus ordo huius hierarchiae perfectius istud participet lumen quam alius. Conformiter est sumendum, quod alios ordines eiusdem hierarchiae idem Sanctus aequiformes appellat, quantum ad communem modum suscepti luminis, non quantum ad speciales gradus imperfectione susceptionis. Nempe quo pprimae hierarchiae chori ac spiritus immediatius a Deo procedunt, eo copiosius et magis immediate illuminantur ab ipso, atque donorum capaces sunt divinorum secundum modum divinum. Et quia secundum capacitatem eorum datae sunt eis gratia et gloria, ideo immediate circa Deum consistunt, veluti in Deitatis vestibulis collocati, ut magnus Dionysius loquitur, ubi occultum Dei ornatum interna familiaritate concernunt : propterea in deificam scientiam provehuntur.
Unde lumen scientiale eis immissum, in sua quantum possibile est permanet puritate et simplicitate, non aliam habens rationem quam rationem luminis divini in quantum divinum : quod patet per eius effectum. Ita enim manifestat tribus primis illis ordinibus scientiam Dei de rebus, quod non movet eos ad aliqua opera, nisi quae immediate sunt circa Deum. Substantialiter enim eis donatum est etiam super seu ultra illam similitudinem quam habent ex lumine gratiae et gloriae. Cumque simile moveatur ad id cui est simile, ideo lucis huius dulcedine semper moventur in Deum magis quam faciunt ex sola delectatione verae ac substantialis felicitatis. Et quia per lumen hoc conformantur pulchritudini increatae, quae (ut divinus Dionysius fassus est) distributiva est proprii luminis secundum uniuscuiusque capacitatem ac dignitatem, idcirco prima haec hierarchia distribuit lumen hoc hierarchiae secundae : quia ut asserit S. Dionysius, lege Deitatis sancitum est ut secunda reducantur in Deum per prima.
Porro secundus modus huius luminis, est ex distantia a fonte primo : quia procedit ab ipso in secundam ac tertiam hierarchias mediante prima, per quam plane distantiam cadit a simplicitate ac puritate in quamdam compositionem et permixtionem rationum, ut patet per eius effectum. Non enim solum movet angelos harum hierarchiarum in Deum per scibiles divinorum operum rationes in Deo manifestatas, sed item ad opera rationum illarum causata, instar luminis artificialis et practici. Quod contingit dupliciter. Vel enim hoc lumen a divina simplicitate deficiens, manet in sua universalitate, habens virtutem non limitatam ; aut deficit in utroque, ita quod habet non solum compositionem, sed et virtutis suae limitationem. Primo modo secundam constituit hierarchiam, cuius omnia nomina sunt nomina potestatis universalis, ut dominatio, virtus, potestas. Secundo modo tertiam constituit, cuius ordines potestatem habent limitatam vel ad unam gentem, aut ad aliquem modum officii, seu ad unam personam.
Verumtamen in omnibus his lumen divinum manet non obumbratum : quia angelicus intellectus, utpote a corpore separatus, est huic lumini proportionatus. Si vero hoc lumen sit velatum et obumbratum speculo sensibilium figurarum in sacramentis atque figuris et aenigmate mysticarum ac parabolicarum locutionum, sic constituit ecclesiasticam hierarchiam, ut primo Ecclesiasticae hierarchiae capitulo sacer Dionysius contestatur. Nam ut idem primo Caelestis hierarchiae capitulo loquitur, non est possibile aliter nobis radium lucere divinum, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice (id est sursumductive) circumvelatum.
Haec Udalricus.
In cuius verbis obscurum videtur, quod asserit angelos primae hierarchiae dulcedine lucis hierarchicae moveri in Deum magis quam sola delectatione verae ac substantialis felicitatis, utpote praemii essentialis. Delectatio namque essentialis felicitatis multo intensior praestantiorque consistit, quam dulcedo cuiuscumque alterius doni creati, sicut et ipsa felicitas excedit cetera dona. Rursus, hoc lumen aut est lumen gratiae, aut lumen gloriae, cum certum sit ipsum non esse lumen naturae. Quomodo ergo datum est supra seu ultra similitudinem quam habent ex lumine gratiae aut gloriae, quasi ipsum non sit gratiae aut gloriae lumen ? Si autem vult dicere, quod dulcedo luminis huius una cum delectatione essentialis beatitudinis fortius movet ipsos in Deum, quam sola delectatio felicitatis, hoc nec difficultatem habet nec dubium.
Conformiter, quod ait lumen hoc in secunda hierarchia habere virtutem non limitatam, sano indiget intellectu, cum omne bonum creatum virtutis sit limitatae, id est finitae.
Praeterea Thomas : In angelis, inquit, invenitur triplex distinctio : una hierarchiarum ab invicem, secunda ordinum in eadem hierarchia, tertia personarum eiusdem ordinis. Et quaelibet harum distinctionum accipitur secundum diversam proportionem ad divini luminis receptionem. Diversitas namque hierarchiarum est secundum diversum modum recipiendi illuminationes divinas ; diversitas vero ordinum est secundum actus diversos quos perficit lumen divinum secundum perfectius et minus perfectum ; diversitas autem personarum eiusdem ordinis est secundum diversam virtutem in exsecutione actus magis aut minus efficaci. Verbi gratia, ecclesiastica hierarchia distinguitur ab angelica in hoc, quod ecclesiastica perficitur lumine divino per similitudines sensibiles velato tam in sacramentis quam in Scripturarum metaphoris, angelica vero perficitur lumine simplici et absoluto. Cumque dictas modus communis sit omnibus ecclesiasticae hierarchiae personis, earum tamen sunt actus diversi, secundum quos diversi ordines distinguuntur. Alius enim actus est sacerdotum, alius diaconorum. Imo in exercitio cuiuslibet actuum horum, quidam sunt aliis magis idonei.
Verum angeli omnes quamvis in hoc modo conveniant, quod sine inquisitionis discursu et sine figurarum velamine divinum recipiunt lumen ; nihilo minus differunt in hoc, quod quidam eorum recipiunt illud in maiori universalitate quam alii. Propter quod superiores dicuntur habere scientiam magis universalem. Et hoc variari non valet nisi tripliciter. Aut enim cognitionem divinorum effectuum recipiunt in prima causa universali : et hic est modus primae proprius hierarchiae, quae proportionata est ad recipiendum illuminationes divinas in ipso fulgore lucis divinae. Idcirco dicuntur circa Deum esse, omnesque ordines eius denominantur ab actione quae circa Deum versatur, ut sunt cognoscere et amare. Aut cognoscunt res in universalibus rationibus rerum : qui est modus hierarchiae secundae. Ideo angeli huius hierarchiae cognitionem accipiunt a primae angelis hierarchiae, in quibus sunt formae maxime universales ; et nomina sortiuntur ab efficacia operandi in rebus : et quia formae per quas cognoscunt sunt universales, nominantur a potestate non determinata ad aliquem vel ad aliquos. Aut noscunt res in rationibus propriis : qui est modus infimae hierarchiae, in qua sunt formae magis particulares, magisque proportionatae intellectibus nostris, ut illustrentur ab eis.
Simile horum videri potest in principatu terreno. Ministrorum quippe qui sub uno sunt rege, quidam immediate operantur circa personam regis, ut cubicularii, consiliarii et assessores : et hoc primae hierarchiae est competens respectu Dei. Quidam habent officia ad regni regimen in communi, non deputati huic aut illi provinciae, ut domini curiae, principes militiae, iudices quoque palatii : et his similes sunt angeli hierarchiae secundae. Alii deputantur ac praeficiuntur ad regimen alicuius partis regni, ut praepositi et ballivi, et huiusmodi minores officiales : et his similes sunt angeli tertiae hierarchiae.
Haec Thomas in Scripto.
Cuius responsio coincidit cum responsione Udalrici, imo utraque cum responsione magistri eorum Alberti.
Denique in prima parte Summae, quaestione centesima octava, plenius scribit : Hierarchia (inquiens) est sacer principatus. In principatu autem sunt duo, videlicet princeps et multitudo ordinata sub ipso. Cumque Deus sit princeps non solum omnium angelorum, sed etiam hominum totiusque creaturae ; hinc non solum angelorum universorum, sed totius quoque rationalis creaturae, quae sacrorum particeps esse valet, una est hierarchia, secundum Augustinum duodecimo de Civitate Dei, ubi duas ponit civitates seu societates, unam angelorum hominumque bonorum, aliam reproborum.
Si vero consideretur principatus ex parte multitudinis ordinatae sub principe, sic unus principatus vocatur secundum quod multitudo uno eodemque modo potest principis gubernationem suscipere. Et quae ita nequeunt ab uno principe gubernari, ad diversos pertinent principatus : quemadmodum sub uno rege diversae sunt civitates, quae diversis reguntur legibus ac ministris.
Manifestum est autem quod angeli et homines diversis modis divinas illuminationes recipiunt : angeli quippe in intellectuali puritate, homines vero sub sensibilibus formis eas recipiunt. Idcirco distinguitur hierarchia angelica ab humana.
Eodemque modo in angelis hierarchiae tres distinguuntur, quoniam angeli superiores universaliorem habent veritatis cognitionem quam inferiores. Cuius cognitionis triplex est gradus in angelis. Rationes etenim rerum de quibus angeli illuminantur, tripliciter considerantur. Primo, ut a Deo primo universali principio fluunt : qui modus primae convenit hierarchiae. Secundo, prout huiusmodi rationes dependent ab universalibus causis creatis et multiplicantur : et hic modus secundae convenit hierarchiae. Tertio, secundum quod rationes illae applicantur singularibus rebus prout a propriis causis dependent : qui est hierarchiae infimae modus.
Praeterea in unaquaque hierarchia caelesti tres ordines continentur. Una enim hierarchia est unus principatus, id est una multitudo ordinata uno modo sub principis gubernatione. Non autem esset multitudo ordinata, sed confusa, si in multitudine ordines diversi non essent. Hinc ratio hierarchiae diversitatem ordinum exigit. Quae diversitas perpenditur secundum diversa officia ac varios actus : sicut in una civitate alius est ordo iudicantium, alius pugnantium, alius laborantium in agris. Cumque multi sint ordines civitatis unius, omnes tamen reducuntur ad tres, secundum quod quaelibet multitudo perfecta habet principium et medium ac finem. Sicque in civitatibus triplex est hominum ordo, videlicet : supremorum, ut sunt optimales ; et infimorum, ut est vulgus ; ac mediorum, qui est populus honorabilis. Sic et in qualibet hierarchia angelica ordines distinguuntur secundum diversos actus atque officia ; et omnis ista diversitas ad tria reducitur, puta ad summum mediumque et infimum. Hinc in qualibet hierarchia S. Dionysius ponit tres ordines.
Praeterea si obiciatur, quia in ecclesiastica hierarchia distinguuntur ordines penes hos actus qui sunt, purgare, illuminare, perficere : nam ordo diaconorum est purgativus, sacerdotum illuminativus, episcoporum perfectivus, ut quinto Ecclesiasticae hierarchiae gloriosus Dionysius docet. Sed quilibet angelus purgat, illuminat et perficit : non ergo est distinctio ordinum in angelis.
Dicendum, quod etiam inferior angelus superior est supremo homine ecclesiasticae hierarchiae, secundum illud Matthaei : Qui minor est in regno caelorum, maior est illo, id est Ioanne Baptista ut viatore. Ideo minimus angelus hierarchiae caelestis potest non solum purgare, sed etiam illuminare atque perficere, et eminentius quam ordines ecclesiasticae hierarchiae. Idcirco secundum distinctionem actionum istarum ordines caelestes non distinguuntur, sed secundum alias differentias actionum, de quibus dicetur.
At vero ad istud, utrum in uno ordine plures sint angeli, sanctus Doctor respondet :
Qui perfecte cognoscit res aliquas, potest usque ad minima, naturas, virtutes et actus earum distinguere. Qui autem cognoscit res imperfecte, nequit distinguere nisi in universali : quae distinctio fit per pauciora. Quemadmodum qui imperfecte naturalia noscit, distinguit corpora in caelestia et terrena ; qui autem perfectius naturalia novit, potest corporum caelestium ordines assignare diversos, corpora quoque inferiora diversis modis dividere in plantas, in mineralia, etc. Nos autem angelos et eorum officia imperfecte cognoscimus, ut sexto Caelestis hierarchiae capitulo dicitur. Idcirco eorum ordines et officia distinguere non valemus nisi in generali : secundum quem modum multi angeli sub uno ordine continentur. Si autem angelorum officia ac distinctiones perfecte cognosceremus, sciremus quod quilibet angelus habet proprium suum officium ac proprium ordinem in rebus, et multo plus quam quaelibet stella, quamvis nos lateat. Itaque specialis distinctio ordinum et officiorum, secundum quam quilibet angelus proprium habet officium ac ordinem, est nobis ignota.
Haec Thomas in prima parte Summae.
Insuper de his in Summa contra gentiles, libro tertio, adhuc profundius scribens : Superiores, asserit, inter intellectuales substantias, sicut sunt universalioris virtutis, ita perfectius divinae dispositionis notitiam a Deo suscipiunt, in hoc quod usque ad singularia, ordinis rationem cognoscunt. Haec autem divinae ordinationis manifestatio divinitus facta, usque ad ultimas intellectualium substantiarum personas pertingit, iuxta illud Iob : Numquid est numerus militum eius ? Et super quem non splendet lumen ipsius ? Verum inferiores intellectus non in ea perfectione ipsam recipiunt, quod per eam cognoscere queant singula ad ordinem providentiae divinae spectantia quae per eos sunt exsequenda, sed solum in quadam communitate : et quanto sunt inferiores, tanto per illuminationem a Deo acceptam minus in speciali divini ordinis cognitionem accipiunt, in tantum quod intellectus humanus, qui infimus est secundum naturalem cognitionem, solum quorumdam universalissimorum habet notitiam. Superiores ergo substantiae intellectuales de suae cognitionis eminentia inferioribus tradunt, quemadmodum cognitio discipuli imperfecta a magistro perficitur.
In qualibet demum Providentiae dispositione, ordinatio effectuum ex forma derivatur agentium : effectus namque a causis suis secundum similitudinem quamdam procedunt. Quod autem agens suae formae similitudinem communicet effectibus, est propter aliquem finem. Primum ergo principium in dispositione Providentiae est finis ; secundum, forma agentis ; tertium, dispositio ordinis effectuum. Sicque supremum in ordine intellectus, est quod in fine attendatur ratio ordinis ; secundum autem, quod in forma ; tertium vero, quod ipsa ordinis dispositio cognoscatur in se ipsa, non in altiori principio. Hinc ars considerans finem, vocatur architectonica, id est principalis et praeceptiva, respectu eius quae considerat formant ; et quae considerat formant, respectu eius quae considerat solum ordinem motuum qui ordinantur ad formam.
Haec ibi.
Quo in loco plenius istud prosequitur, ut mox infra tangetur : quia hoc ad distinctionem ordinum inter se spectat.
Idem Petrus, cuius scripta de ista materia continentur in dictis.
Responsio quoque Richardi parum differt ab his : quae tamen breviter est tangenda, quoniam confert ad praeinducta clarius intelligenda. Angelica (inquit) hierarchia distinguitur in tres. Quamvis enim omnes angeli sancti Deum immediate clareque videant, ac alia multa in ipso, hoc tamen est secundum plus et minus. Quidam namque eorum, Deum contemplantur tam clare, quod non tantum in ipso conspiciunt rationes secundum quas Deus de lege communi regit aliquas partes mundi determinatas universumve orbem, sed etiam rationes secundum quas regit praedicta secundum leges quas dispensat ex privilegio speciali : atque ex taliter conspicientibus prima constituitur hierarchia. Sunt alii qui quamvis in Deo non conspiciant rationes secundum quas regit universum et determinatas partes ipsius secundum leges quas ex privilegio speciali dispensat, sed rationes huiusmodi eis revelantur a Deo mediantibus angelis primae hierarchiae, quando divinae complacet voluntati ; attamen in Deo immediate conspiciunt rationes quibus regit universum de lege communi : et ex iliis constituitur media hierarchia. Sunt alii qui nec ad primam nec ad secundam cognitionem pertingunt, sed tantum in Deo immediate conspiciunt rationes quibus regit aliquas partes mundi determinatas de lege communi : et ex illis constituta est infima hierarchia.
Haec Richardus.
Qui consequenter exponit distinctionem novem ordinum angelorum, ut sequenti quaestione patebit.
In cuius verbis obscurum videtur, quod ait angelos infimae hierarchiae non noscere rationes quibus Deus regit universum de lege communi. Universi etenim caelestis curiae cives in Deo immediate intuentur rationem et ordinem providentiae Dei, qua universum gubernat secundum dictamen atque censuram sapientiae, iustitiae pietatisque suae, secundum tenorem et cursum legis generalis ac solitae, ut in universis sua maiestas, perfectio et gloria resplendeat ac pateat ad honorem et laudem ipsius, sicut et ipsum agnoscunt ordinem universi, quanquam haec omnia angeli superiores evidentius ac latius contemplentur in Deo. Verum de his cum reverentia et timore sine incauta assertione est disserendum, sicut et S. Dionysius docet esse agendum.
Praeterea Bonaventura :
Rationes (ait) quae inducuntur ad partem utramque de isto, an novem tantum sint ordines angelorum, solum sunt congruitatis, nec auctoritates super hoc inveniuntur expressae. Idcirco de hoc opiniones sunt variae. Una, quod omnes homines assumerentur ad ordines angelorum, nec in superna illa Ierusalem essent nisi ordines novem, ut sic sit expressa configuratio ad supercaelestem increatamque hierarchiam, quae in summa Trinitate consistit. Et quamvis angeli non peccassent, tamen ad eorum ordines homines fuissent assumpti, sicut et dispensat, sed rationes huiusmodi eis renunc assumunlur. Sed in hoc differentia est, quod tunc illa assumptio esset hominum beatificatio tantum, non reparatio ruinae angelicae, quemadmodum modo est. Nec obstat si de beatissima Virgine obiciatur, quod ipsa est super omnes choros et ordines angelorum sublimata, ergo per se constituet ordinem : quoniam sicut speciale privilegium non est reducendum ad legem communem, sic singularis praerogativa quae est in sacratissima Virgine, non est numeranda cum ordinum distinctione, quae est secundum legem communem. Et ista opinio satis videtur probabilis.
Verumtamen, quoniam auctoritas Evangelii vocans hominem decimam drachmam, videtur illud insinuare, et Anselmus in libro de Casu diaboli illud videtur sentire, apparet aliis magis probabile, quod homines per se constituant ordinem unum, quem nominant decimum respectu novem ordinum angelorum. Non enim decet, ut dicunt, quod homines ad angelorum ordines assumantur, nisi qui angelis in vita hac similes exstiterunt, utpote virgines, ex quibus solis dicunt angelicam instaurari ruinam, eo quod angelis multum cognata exsistat virginitas.
Sed ista opinio non videtur conveniens : tum quia per decimam drachmam, non solum corrupti sed et virgines designantur ; tum quoniam multi carne corrupti, ut Petrus apostolus et Maria Magdalene, multis sanctis utriusque sexus virginibus sine dubio sunt maiores, feliciores et sanctiores.
Hinc tertia exstat opinio, quod ultra novem ordines angelorum addetur decimus ordo ex his qui in hac vita ad tantam meritorum excellentiam non venerunt ut ad angelorum ordines exaltentur, sed meritis Christi salvati, decimum tenent gradum. Et ista positio apparet probabilis : tum propter imperfectionem meritorum quam habent multi in hac vita ; tum propter perfectionem denarii, in quo maxima consistit numeralis perfectio ; tum propter decimationis significationem, et propter decimae drachmae inventionem. Idcirco hanc possumus sustinere.
Si autem obiciatur, quod quilibet ordo caelestis in aliqua continetur hierarchia, decimus autem ordo in nulla : ergo non videtur quod debeat esse. Dicendum, quod sicut praeter angelicam hierarcbiam nunc ponitur ecclesiastica hierarchia, sic praeter tres illas angelicas hierarchias erit decimus ille ordo, et erit salvatio in decimo gradu illo simul rationis ordinis ac hierarchiae : hierarchiae, inquam, per comparationem ipsorum ad invicem, quoniam non habebunt omnimodam aequalitatem ; et ordinis, per comparationem ad ordines superiores.
Haec Bonaventura.
Et de hac re plenius infra dicetur, ubi quaeretur, an homines ad angelorum ordines assumantur.
Porro Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, conscribit ea quae Albertus imputat ei et Praepositivo, quae tamen Antisiodorensis ex verbis S. Dionysii asserit elici, quantum ad triplicem illam distinctionem. Sed de usu nominum non est superflue contendendum. Scribit et alia quaedam de ordinum distinctione, quae paulo post sunt tangenda.
Insuper Guillelmus secunda parte de Universo :
Tempore (inquit) adolescentiae meae, cum de sacris istis principatibus atque ordinibus cogitarem, incidit mihi cogitatio de regno terreno bene ordinato ac decenter disposito, et de familia regia. Et visum est mihi, quod proximi lateralesque regis constituere debent tres ordines hominum, quos oportet indesinenter ac lateraliter adsistere regi. Primus est amantissimorum, id est, maxime regem amantium, et amore ipsius super omnes ferventium. Consuetudo etenim regum est omnium, ut velint habere et habeant iuxta se et proximos sibi quosdam quos sibi fidelissimos et amicissimos credunt. Secundus est ordo sapientium. Quo ordine nihil convenientius nilque decentius regi, cum et Sapientia summa testetur : Per me reges regnant. Tertius ordo est iudicum, qui iura cuilibet reddant, et controversias litesque dirimant. Quartus ordo est excellentissimorum honorabiliumque magnatum, ut sunt proceres et barones, in quibus consistit magna pars fortitudinis regni. Quintus est ordo praesidum provinciarum. Sextus, ducum legionum, ut sunt instructores bellorum, et capitanei acierum. Septimus, centurionum, qui vindictas atque iustitias exsecuntur. Octavus, nuntiorum magnorum, qui legati vocantur : qui magna et aliis nuntiis non insinuanda denuntiant his quibus rex iusserit. Nonus et infimus ordo est nuntiorum minorum per totum discurrentium regnum, sive equitum sive peditum, iussa regis deferentium.
Nec numero eoquos in ista regali familia, quia nec regni necessitas, nec decor eius aut gloria, sed potius deliciositas noxia ipsorum ministeria exquisivit. Idem de pincernis, cubiculariis ac thesaurariis dico, quorum superfluitati causam dederunt, voluptas, curiositas et cupido, cum longe minori apparatu et cura posset regibus ministrari, regnaque gubernari. Et tunc bene erat rebus humanis, dum a deliciis et immoderatis divitiis ac vanis honoribus reges se abstrahebant, et ut quidam ait philosophus, cum philosophi regnabant, et reges philosophabantur.
Cum ergo hic numerus ordinum et ista dispositio regni terreni decentissima sit, et omnis pulchritudo, decor ac condecentia regni terreni, exemplum sit et imago atque expressio quaedam decoris ac eminentiae regni illius superni ac summi ; decet in regno illo esse novem ordines angelorum deservientium Creatori, incomparabiliter venustissimos, et exemplares omnis alterius regni rite dispositi. Unde et Ecclesia militans instar triumphantis fertur disposita.
Itaque ordo ille primus in regno regis terreni, videlicet amantissimorum regis et ferventissimorum in eius amore, proportionabiliter assimilatur ordini Seraphim ; et ordo secundus sapientium, ordini Cherubim ; tertius ordo iudicum, ordini Thronorum. Quartus ordo excellentissimorum honorabiliumque magnatum assimilatur ordini Dominationum, in quibus potissime relucet supereminentissima dominatio Creatoris, quemadmodum in gloria et potestate magnatum, potentia regni terreni : unde et barones a fortitudine nomen sortiti sunt. Ordo quintus praesidum provinciarum assimilatur ordini Principatuum ; ordo sextus ducum principumque militiae, ordini Potestatum ; septimus ordo centurionum, ordini Virtutum ; octavus legatorum, ordini Archangelorum ; nonus nuntiorum minorum, ordini Angelorum sanctorum. Theologi autem moderni officium faciendi miracula ordini Angelorum sanctorum. Theologi autem moderni officium faciendi miracula ordini adscribunt Virtutum, quoniam virtus et omnipotentia Dei in miraculis magis relucere videtur.
Possunt quoque ista declarari in spirituali regno Ecclesiae : in quo Pontifex summus est quasi loco ac vice Dei altissimi. Cui Pontifici iugiter adsistere debent tres ordines clericorum : quorum primus, instar Seraphim, debet esse ferventissimus in amore ; secundus, ad similitudinem Cherubim, sapientissimus in rebus debet divinis consistere ; tertius, tanquam Throni, iura spiritualia et leges ecclesiasticas perfecte nosse, ut Pontifex summus in eorum iudiciis quietem inveniat. Et haec trium ordinum horum hierarchia est sacer cardinalium coetus. Dominationibus patriarchae seu primates assimilantur ; Principatibus, archiepiscopi seu metropolitani ; Potestatibus episcopi, Virtutibus archidiaconi, Archangelis archipresbyteri ; Angelis presbyteri correspondent, iuxta illud Malachiae : Sacerdos angelus Domini exercituum est. Cumque omnis ordinatio et omnis pulchritudo ordinationis in omni regno terreno, tam spirituali quam saeculari, exemplum sit, similitudo ac relucentia signumque pulchritudinis illius summi ac nobilissimi regni, manifestum est huiusmodi pulchritudinem novenariae ordinationis noniformisque ordinis, quamvis incomparabiliter pulchriorem, in angelicis esse spiritibus.
Haec Guillelmus.
Ad primum ergo dicendum, quod ea quae primo simplicissimo enti propinquiora sunt, ei quoque sunt similiora quantum ad hoc, quod unumquodque eorum in sua natura est ei similius in simplicitate essentiae et naturali vigore, non autem in ceteris omnibus, quae ei conveniunt per respectum et nexum ad alios.
Ad secundum, quod angeli eiusdem ordinis sunt in quadam distinctione, non tamen tam grandi quae ordinis diversitatem inducat, cum non pariat diversum modum accipiendi desuper illuminationes divinas.
Ad tertium, quod in angelis est ordinatissima subalternatio specierum ; et quantum ad hoc, angelus supremus ordinis inferioris, similior est angelo infimo ordinis superioris, quam angelo infimo proprii ordinis. Verumtamen in angelicis spiritibus est gradus quidam permixtionis actus atque potentiae, qui in angelicis mentibus paulatim in tantum descendit, quod in aliquo spiritu angelico est causa seu ratio quod in ipso incipit distinctus specialisque modus recipiendi cognitionem a Deo : quae diversificatio iuxta praehabita parit ordinis angelici certain distinctionem.
Ad quartum, quod aliqui impares numeri praecipuae sunt perfectionis, ut tria, septem ac novem.
Ad auctoritatem vero Evangelii introductam, est data responsio.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur, De ordinum distinctione, appellatione et proprietate.
Et videtur quod non distinguantur ab invicem. Primo, quoniam omnium ordinum spiritus supernorum, angeli appellantur, itemque virtutes.
Secundo, quia in Deitatis amore omnes inaestimabiliter ardent : et sic omnes poterunt Seraphim appellari. Sic et omnes sapientiali fulgent splendore praecipuo : sicque Cherubim sunt vocandi. Sed et tantae sunt tranquillitatis, ut in eis Dominus residere et quiescere affirmetur : et sic Throni sunt nuncupandi. Multa consimilia possent argumenta formari, quorum solutio ex declaratione quaestionis patebit.
Ad haec Bonaventura respondet :
Angeli nominari possunt per ea quae eis sunt naturalia, et item per ea quae sunt in eis gratuita, atque ab his quae sunt eis quodam modo naturalia et quodam modo gratuita. Cumque eorum natura nobis non innotescat in singulari, sed in communi, idcirco dum denominantur per naturalia, habent nominari nominibus communibus, sumptis ab eorum natura et forma communi ; et hoc dupliciter : vel a communi remoto, et ita vocantur caelestes essentiae ; vel a communi propinquo, et sic dicuntur caelestes spiritus, caelestesque intellectus et mentes.
Si vero denominentur secundum dona gratuita, sic quia in ipsis differenter habent statum et gradum, et per consequens distinctionem, sic per illa habent ordines nominari nominibus propriis : propriis, inquam, vel respectu daemonum, vel respectu ordinum aliorum ; sicut dicuntur Seraphim et Throni, quae nomina solis conveniunt angelis bonis. Porro si denominatio sumatur ab his que secundum unam acceptionem sunt naturalia, secundum aliam gratuita, sic nomina possunt esse communia et propria. Communia, inquam, bonis et malis, ac propria bonis, ut principatus et potestates : quae si dicantur a naturali proprietate, conveniunt angelis atque daemonibus ; si vero a dono gratuito, conveniunt solum sanctis spiritibus. Vel communia cunctis ordinibus, propria autem quibusdam : ut angeli et virtutes. Si enim dicantur a naturalibus donis, ut a limpiditate scientiae et fortitudine potentiae ; sic quia haec duo insunt omnibus illis substantiis, omnes appellari queunt angeli ac virtutes, utpote habiles ad revelandum et fortes ad operandum. Quod si dicantur a dono gratiae secundum quod sunt ad ista officia specialiter deputati, videlicet ad mysteria revelanda et miracula facienda ; sic sunt quorumdam ordinum nomina propria.
Itaque denominatio angelorum, quantum ad nomina singulis ordinibus propria, sumpta est a donis gratiarum secundum diversos status est gradus in quibus distinguuntur et ordinantur, ut dictum est.
At vero in modo accipiendi haec nomina, sunt tria consideranda. Primum, quod unum donum est dignius altero : quemadmodum caritas praeeminet ceteris. Secundum, quod ordo superior in omnibus donis excellit inferiores. Tertium, quod denominatio fieri debet a digniori. Cumque novem sint status in quibus ordines angelici habent disponi secundum differentem gratuitorum praecellentiam, ordo supremus vindicat sibi nomen a dignissimo dono ac statu ; ordoque sequens, a dono et statu magis accedente ad primum, et hoc est plenitudo scientiae : sicque de aliis, descendendo usque ad infimum.
Hinc in denominatione consideratur duplex excessus, utpote, doni ad donum, et ordinis ad ordinem. Quod Gregorius innuit, dicens : Unusquisque ordo eius rei censetur nomine, quam plenius accepit in munere. Plenius, inquam, respectu inferiorum. Nisi donum illud tantae sit dignitatis, quod ab ipso denominetur aliquis ordinum superiorum. Nam ordo Cherubim plenius accepit caritatem quam aliquis ordinum inferiorum ; non tamen denominatur ab ea, quia cum sit excellentissimum donum, excellentissimo ordini appropriatur. Et quod ait Gregorius, ordinem esse denominandum ab eo munere quod plenius accepit, non est intelligendum de omni eo quod plenius accepit, sed de plenius accepto atque dignissimo, praesertim si ordo exsistat dignissimus : et si ordo immediate sit sequens illum, denominandus est ab eo quod immediate sequitur donum praecellentissimum illud ; sicque deinceps, descendendo usque ad infimum. Verumtamen infimus ordo nomen sortitur ab infimo dono, non quia id possidet plenius, sed cum alii denominati sint ab eo quod plenius possident, id consecutum est, ut infimus ordo denominetur ab infimo dono.
Si autem quis instet, quod sapientia est excellentissimum omnium donorum : ergo Cherubim, qui a sapientiae eminentia nomen sumpsit, supremus est ordo. Dicendum, quod sapientia ut est donum excellentissimum, dicitur a sapore, non a sapere ; et ita caritatem includit. Sapientia vero (seu scientia) a qua Cherubim nuncupatur, designat Dei cognitionem quae ordinatur ad affectionem : et quamvis sit praeclarissima quaedam notitia, non tamen tam digna ut dilectio, a qua est sapor.
Haec Bonaventura.
Praeterea Thomas : Ordinum (inquit) primae hierarchisa accipi potest numerus atque distinctio secundum tres actus fruitionis quibus anima bealifice coniungitur Deo et fruitur eo. Quorum unus est comprehendere seu tenere, quo perficitur memoria:et iuxta hoc accipitur ordo Thronorum, quia in eis residet Deus et quiescit, dum ipsos in se quiescere facit. Alius actus est videre, quo perficitur intellectus : et secundum hoc accipitur ordo Cherubim, qui interpretatur plenitudo scientiae. Alius actus esi amare, quo perficitur volunlas : et secundum hunc accipitur ordo Seraphim, qui interpretatur ardens seu incendens. Et quia in hoc actu est completissima unio ad Deum, eo quod amor facit interiora penetrare amati, ideo ordo Seraphim est primus ; Cherubim secundus, propter unitatem assimilationis, in qua scientia completur in actu ; tertius autem Thronorum, quia in sessione importatur unio solum secundum contactum.
Ordinum demum secundae hierarchiae numerus atque divisio sic accipi potest. Regimen alicuius communitatis consistit in hoc quod ipsum bonum commune ordinate ac pacifice dispensetur. Hicque ordo pacis tribus disponitur : uno videlicet sententiante quid unicuique debeatur ; et ad hoc est ordo Potestatum, quae dicuntur arcere aerias potestates : qui tamen non est ultimus finis, sed quietem et utilitatem bonorum dispensare seu exhibere, quemadmodum potestas saecularis suspendit latronem propter rei publicae pacem. Sententia quoque debet efficax esse et recta. Ad hoc autem quod sit efficax, indiget aliquo adiuvante et propugnante, ut nihil sit impossibile exsequi quod per sententiam determinatur. Ad quod est ordo Virtutum, qui attingit ultimum in omnibus difficilibus operandis ad ministeria divina spectantibus : hinc attribuitur ei miracula facere, quoniam obviare ac praevalere legibus naturae arduissimum est. Ad hoc vero quod sententia recta sit, indiget aliquo dirigente ac imperante : ad quod Dominationum pertinet ordo. Ideo hic ordo supremus est in hierarchia secunda, quia ab ipso dirigitur ac iubetur quidquid in divinis ministeriis per angelos agitur. Post quem est proxime ordo Virtutum, a quibus actio Potestatum, quae sunt tertius ordo, efficaciam habet : sicut et leges saeculares oportet esse armatas, ut vim habeant coactivam.
Ordinum insuper tertiae hierarchiae numerus atque distinctio sic sumitur. Nempe cum potestatem habeant limitatam, oportet quod actus eorum limitentur vel ad unam provinciam, vel ad hominem unum. Si ad unam provinciam, sic est Principatuum ordo, ut Princeps Persarum, qui praeerat Persis, de quo Daniel scribit. Si vero limiletur ad hominem unum, aut est de his quae ad ipsum pertinent solum, et ita est ordo Angelorum ; aut de his quae pertinent ad bonum multorum, quae per actum unius explentur personae, et ad hoc est ordo Archangelorum, quemadmodum Gabriel, qui nuntiavit nativitatem Christi atque Ioannis : hinc dicuntur nuntiare maiora.
Verum numeros eorum qui in unoquoque sunt ordine ignotus est nobis.
In ecclesiastica vero hierarchia exsistunt tantum tres ordines, ut S. Dionysius tradit. Qui distinguuntur secundum tres actiones hierarchicas : quoniam inferiorum ministrorum est purgare, sacerdotum illuminare pariter et purgare, episcoporum perficere. Sed talis distinctio non potest in hierarchia esse caelesti, quoniam ordo minimus angelorum superior est supremo nostrae hierarchiae ordine : unde potest purgare, illuminare, et item perficere.
Si autem his obiiciatur, quod Gregorius ponit ordinem Virtutum primum tertiae hierarchiae, ordinem vero Principatuum medium hierarchiae secundae ; beatus autem ac divinus Dionysius econverso. Dicendum quod ordinatio S. Dionysii est rationabilior, quia distinguit secundam hierarchiam a tertia penes universale et particulare : ideo Virtutes ponit in hierarchia secunda, Principatus in tertia. Gregorius vero non multum intendit ordines distinctim ac proprie ordinare, sed potius numerare. Nihilo minus ordinatio illa Gregorii accipi potest secundum actus exteriores, et secundum conformitatem ad ecclesiasticam hierarchiam, in qua praelationem habentes, sunt supra privatas personas : ideo in secunda hierarchia ordinat illos quorum nomina praelationem designant seu praelationis officium, utpote Dominationes, Principatus et Potestates ; in tertia vero, ordines quorum actus sunt privatarum eliam personarum : ut mirabilia facere, quod est Virtutum ; et nuntiare maiora, quod est Archangelorum ; et nuntiare minora, quod est Angelorum.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea de nominibus seu appellationibus angelorum, scribit ibidem : Circa nominationes ordinum est pensandum, quod sicut unusquisque ordo est altior, ita etiam a perfectiori denominatur : et quamvis ea quae sunt superiorum, ab inferioribus quodammodo participentur, et quae inferiorum sunt, a superioribus virtualiter habeantur ; non tamen nomina debent esse confusa, sed distincta. Ad hoc quippe quod nomen aliquod proprie rem designet, duo requiruntur : primum, ut id quod significatur per nomen, habeatur perfecte secundum actum completum ; secundum, ut sit ultima eius perfectio : quoniam omnis denominatio est a forma (quae dat esse et est principium operationis) atque a digniori. Sicut in homine est quaedam participatio intellectus ; sed quia non habet actum plenum intelligendi, quoniam sine discursu et inquisitione intelligere nequit, idcirco in ordine inlellectualium substantiarum non ponitur. Similiter quamvis habeat sensum completissime respecta animalium universorum quoniam tamen sentire non est ultima perfectio eius, non ponitur in ordine sensitivorum, sed in ordine rationalium : quia rationis actum habet plenarie, estque actus eius in quantum est homo.
Secundum hoc dico, quod donum angelorum superiorum est in inferioribus secundum quamdam participationem, non secundum actum completum : idcirco ab illo nequeunt nominari. Econtrario dona inferiorum sunt in superioribus eminentius quam in inferioribus, sed in illis actibus non est superiorum ultimum complementum : unde ab illis non nominantur sicut proprio nomine. Hinc dicuntur sibi in denominationibus cedere, ut scilicet ordo superior ab excellentiori suo actu nomen proprium sortiatur.
Denique principatus prout in definitione ponitur hierarchiae, communiter sumitur ad cuiuslibet praelationis officium ; et ut est proprium nomen chori seu ordinis, specialiter sumitur ad regimen determinatae provinciae.
Omnes quoque angelici spiritus, angeli appellantur. Etenim nomen angeli manifestationem importat, cum angelus nuntius nuncupetur. Esse autem manifestativum simpliciter, competit cunctis ordiuibus, in quantum secundum descensum ordinum, lumen intellectuale in eis est minus simplex magisque proportionatum intellectui sequentium. Ideo decimo Caelestis hierarchiae capitulo S. Dionysius ait, quod semper inferior angelus superiorem manifestat omnibus sub se ordinatis. Itaque esse manifestativum omnium superiorum respectu nostri, est ultimi ordinis : hinc ultimum ordinem angelorum, nomine angeli designamus, aliis ordinibus nominatis ab his quae altiorem modum nuntiandi aut manifestandi designant. Sicque angelus est nomen naturae, quia conditionem naturae exprimit. Si autem nuntiare dicatur secundum exterius ministerium quod exercent, sic angelus est nomen officii, non naturae, secundum Gregorium.
Nomen quoque virtutis prout est nomen commune cunctis ordinibus, dicit vim seu efficaciam consequentem naturam. Quomodo autem sit proprium nomen ordinis specialis, expressum est.
Sed et Seraphim non dicutur incendentes quasi influant directe in aliis habitum caritatis, sed quia illuminant de his quae ad caritatis spectant fervorem.
Praeterea nomina ordinum superiorum non sumuntur simpliciter ab actibus fruitionis, sed ab excellentia eorumdem, quae solum in superioribus reperitur, quamvis fruitio communis sit omnibus. Non enim Seraphim dicuntur amantes, sed ardentes : in quo consummatio caritatis exprimitur. Similiter Cherubim non dicuntur simpliciter videntes sive scientes, sed pleni scientia : sicque habere scientiam, non omnibus est commune.
Hoc quoque sciendum, quod nomina ista prout terminantur in « in », ut Cherubin et Seraphin, sunt generis neutri, pluralis numeri, et ponuntur pro toto ordinis unius collegio ; sed ut terminantur in « im », ut Cherubim, sunt generis masculini numerique pluralis, et ponuntur pro pluribus ordinis unius personis. Cherub vero et Seraph singularis sunt numeri et generis masculini, et designant unam personam illorum ordinum.
Haec ibi.
Insuper in prima parte Summae, quaestione centesima octava : In nominatione (inquit) ordinum angelorum oportet attendes, quod propria nomina singulorum ordinum proprietates eorum significant, ut septimo Caelestis hierarchiae capitulo divinus Dionysius loquitur. Ad videndum demum quae sit proprietas cuiuslibet ordinis, oportet advertere, quod in rebus ordinatis aliquid potest tripliciter esse, puta, per proprietatem, per excessum, et per participationem. Per proprietatem est aliquid in re, quod adaequatur et proportionatur naturae ipsius ; per excessum, dum quod attribuitur rei est minus quam id cui attribuitur, attamen adscribitur ei per excessum, ut dictum est de cunctis nominibus quae Deo attribuuntur ; per participationem autem, dum id quod alicui attribuitur, non plene in eo invenitur, sed deficienter : sicut homines sancti dicuntur dii. Si ergo quid debeat nominari nomine designante proprietatem ipsius, non debet nominari ab eo quod imperfecte participat, neque ab eo quod excedenter habet, sed ab eo quod sibi est coaequatum : velut si quis velit hominem proprie nominare, vocabit eum substantiam rationalem, non substantiam intellectualem, quod est proprium angeli nomen, quia simplex intelligentia convenit angelo per proprietatem, homini per participationem ; neque substantiam sensibilem, quod est nomen bruti proprium, quia sensus est minus quam id quod est proprium homini, et convenit homini excedenter prae aliis animalibus.
Sic in ordinibus angelorum omnes spirituales perfectiones cunctis angelis sunt communes, omnesque abundantius exsistunt in superioribus. Cumque in perfectionibus ipsis sit gradus, superior perfectio superiori attribuitur ordini per proprietatem, inferiori per participationem. Econverso inferior attribuitur inferiori per proprietatem, superiori per excessum. Sicque B. Dionysius exponit ordinum nomina secundum convenientiam ad spirituales perfectiones eorum. Gregorius vero in expositione nominum horum magis attendisse videtur ministeria exteriora. Dicit namque, quod Angeli nuncupantur qui minima nuntiant ; Archangeli vero, qui summa ; Virtutes, per quos miracula fiunt ; Potestates, quibus adversariae potestates debellantur ; Principatus, qui ipsis bonis praesunt spiritibus.
Haec in Summa.
Amplius in Summa contra gentiles, tertio libro, affirmat : Inter intellectus illos qui immediate in Deo perfectam cognitionem ordinis providentiae divinae percipiunt, quidam est ordo : quia supremi et primi ordinis spiritus accipiunt providentiae rationem in ultimo fine, qui est bonitas Dei ; quidam tamen eorum clarius aliis : qui Seraphim appellantur. Quo nomine, secundum B. Dionysium septimo capitulo Caelestis hierarchiae, designatur eorum mobilitas circa divina fervens et inflexibilis, et reductio inferiorum in Deum sicut in finem. Secundi autem ordinis spiritus rationem providentiae in ipsa forma divina perfecte cognoscunt : et hi Cherubim nominantur, quod interpretatur scientiae plenitudo. Scientia namque per ipsius scibilis formam perficitur. Hinc divinus Dionysius protestatur ibidem, quod nominatio illa significat quod sunt contemplativi divinae pulchritudinis in prima operatrice virtute. Tertii vero dispositionem divinorum iudiciorum in se ipsa considerant : et hi Throni dicuntur. Per thronum namque iudiciaria designatur potestas, secundum illud : Sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam. Unde dicit ibidem Dionysius, quod hac appellatione insinuatur quod sunt deiferi et ad omnes divinas susceptiones familiariter apti.
Nec ista sunt ita intelligenda, quasi aliud sit divina bonitas, aliud divina essentia, aliud divina scientia dispositionem continens rerum, sed quod secundum hoc est alia et alia consideratio eius.
Inter ipsos quoque inferiores spiritus, qui per spiritus superiores consecuntur perfectam cognitionem divini ordinis per eos exsequendi, est ordo. Nam qui inter eos sunt altioris virtutis, etiam sunt universaliores in cognoscendo : unde cognitionem ordinis providentiae in principiis et causis magis universalibus adipiscuntur ; inferiores vero, in causis magis particularibus. Altioris enim intellectus esset homo qui ordinem omnium naluralium considerare posset in corporibus caelestibus, quam qui indiget ad perfectam naturalium cognitionem habendam ad inferiora conspicere. Illi ergo qui in causis universalibus, quae mediae sunt inter Deum et causas particulares, possunt ordinem providentiae perfecte cognoscere ; medii sunt inter, illos qui in ipso Deo rationem praedicti ordinis considerare sufficiunt, et eos qui in causis particularibus necesse habent rationem ordinis huius considerare. Et hi a B. Dionysio in media hierarchia ponuntur, quae sicut a suprema dirigitur, sic infimam dirigit, ut octavo Caelestis hierarchiae capitulo dicitur.
Denique inter substantias huius mediae .hierarchiae ordinem oportet consistera. Nam universalis Providentiae dispositio distribuitur primo quidem in multos exsecutores : quod fit per ordinem Dominationum. Dominorum quippe est praecipere quid alii exsequantur. Hinc octavo Caelestis hierarchiae capitulo fertur, quod nomen dominationis designat quamdam anagogen, id est superductionem superpositam omni servituti indignae. Secundo, ab operante et exsequente distribuitur et multiplicatur ad diversos effectus : quod per ordinem fit Virtutum, quarum nomen, ut dicit ibidem divinus Dionysius, designat fortem virilitatem in omnes operationes divinas, non relinquentem ob sui imbecillitatem motum aliquem deiformem. Quo constat, quod principium universalis operationis ad hunc ordinem pertinet. Unde videtur, quod ad ordinem istum pertineant motus caelestium corporum, ex quibus tanquam ab universalibus causis secuntur in natura particulares effectus : ideo Virtutes caelorum vocantur apud Lucam. Ad quas etiam pertinet facere ea quae praeter naturae ordinem fiunt. Tertio, universalis ordo in effectibus iam constitutus, inconfusus custoditur, dum ea quae eum possent impedire, arcentur : quod ad ordinem pertinet Potestatum. Unde Dionysius dicit ibidem, quod nomen Potestatum importat bene ornatam et inconfusam circa divinas susceptiones ordinationem.
Porro infimi inter intellectuales substantias sunt qui ordinem divinae providentiae in particularibus causis cognoscibilem divinitus accipiunt. Et hi immediate rebus praeponuntur humanis : per quas intelliguntur omnes inferiores naturae et causae particulares quae ad hominem ordinantur.
Et inter hos spiritus ordo est. Nempe in rebus humanis est quoddam bonum commune, quod est bonum civitatis aut gentis : quod videtur ad Principatuum ordinem pertinere. Quod nomen, ut S. Dionysius docet, designat quoddam dominium cum ordine sacro. Propter quod in Daniele fit mentio de Michaele Principe Iudaeorum, de Principe quoque Persarum atque Graecorum. Sicque dispositio regnorum et mutatio dominationis de gente in gentem, ad ministerium huius ordinis pertinere videtur. Ad quem etiam ordinem pertinere videtur instructio principum de his quae ad ministrationem regiminis pertinent eorumdem. Aliud est bonum humanum non in communitate consistens, sed ad unum pertinens ; non tamen uni soli utile, sed multis : ut quae ab omnibus et singulis credenda sunt et servanda. Et hoc nuntiare et exhibere, ad Archangelos spectat. Aliud est bonum humanum ad unumquemque singulariter pertinens. Quod nuntiare, procurare et custodire, ad Angelos pertinet, qui custodes sunt hominum singulorum.
Gregorius autem (ut patuit) Principatus quod ad ordinem istum pertineant motus in media statuit hierarchia, et Virtutes in infima : et tam sua quam B. Dionysii positio ex verbis Apostoli habet auctoritatem. Nam ad Colossenses primo locutus est : Sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates. Ubi Principatus inter Dominationes et Potestates constituit : quem ordinem Gregorius observavit. Ad Ephesios vero disseruit : Constituens illum (videlicet Deus Pater Christum) super omnem Principatum, et Potestatem, et Virtutem, et Dominationem. In quo patet, quod ascendendo, supra Principatus Potestates posuit, et supra has, Virtutes, supra quas Dominationes collocavit : quem ordinem Dionysius observavit.
Haec Thomas in Summa praeallegata.
Concordat Petrus, nisi quod iuxta distinctionem ex Bonaventura inductam, ordini Principatuum attribuit praeesse principibus ; Archangelis vero, regnis seu gentibus.
Richardus autem : Omnes (ait) ordines angelorum mediate aut immediate ministrant. Etenim divina providentia supremum ordinem Seraphim deputavit ad ministrandum ea quae voluntatem disponunt ad divinae dilectionis incendium. Ordinem vero Cherubim ordinavit ad ministrandum ea quae disponunt intellectum ad lucem divinae cognitionis ; Thronos, ad ministrandum quae voluntatem disponunt ad pacis tranquillitatem internam, quae nomine sessionis exprimitur. Sicque his choris atque obsequiis primam hierarchiam convenienter distinxit.
Haec Richardus : qui in ceteris consonat praeinductis ; et ordini Principatuum adscribit praeesse principibus ac praelatis, Archangelis vero provinciis, sicut Bonaventura, qui asserit plus esse praeesse principi quam communitati ei subiectae, cum princeps dignior sit eadem. De quo dicto quid videatur, infra tangetur.
Porro Albertus : Seraphim, inquit, a proprietate ignis sic nominantur, quia ut sanctus scribit Bernardus in sermone nonodecimo super Cantica, angelos qui Seraphim appellantur, ipsa quae Deus est caritas adeo in se traxit atque absorbuit, et in eumdem rapuit sanctae affectionis ardorem, ut unus cum Deo esse spiritus videantur, instar profecto ignis, qui aerem quem inflammat, non ignitum sed ignem facere videtur.
Si autem quaeratur, cur potius nominentur Seraphim, id est incendentes et calefacientes, quam incensi et calefacti, praesertim cum prima conversio in Deum per ignem amoris sit secundum accipere, et non secundum dare ; dicendum quod ideo, quia perfectio hierarchiae consistit in effusione communicationeque luminum desuper sortitorum in alios : quod magis designat hoc nomen, incendentes, quam incensi.
Rursus, si obiciatur, quod duae sunt ipsius ignis proprietates, illuminativa videlicet, et ustiva : ustivam vero habet in quantum est elementum ; illuminativam, ex convenientia cum orbe caelesti, ut secundo de Anima dicit Philosophus. Illuminativa ergo proprietas ignis praestantior est : sicque Seraphim ab ea inagis dicerentur illuminantes, quam incendentes. Respondendum, quod hae duae proprietates dupliciter considerantur : primo, in se ; secundo, in comparatione ad vitam quam faciunt : utraque namque vivificum est principium in naturis. Itaque luminosum in se consideratum, dignius est ustivo et calefactivo ; sed in ordine ad vitam quam faciunt, calidum proximius est vitae quam luminosum. Luminosum quippe non efficit vitam nisi per calidum, tam in naturalibus quam in spiritualibus : quia in naturalibus cor seu id quod est loco cordis, per calorem vivificum vivificat totum corpus ; in spiritualibus quoque vita gratiae et gloriae secundum complementum consistit in calore affectionis secundum caritatem, nec est in lumine intelligentiae nisi dispositive. Et sicut calidum caeli, secundum Philosophum, operatur in vivifico humido, illud subtiliando et vivificando ; sic calidum divinum operatur in humido pietatis et devotionis.
Proprietates vero Seraphim tangit magnus Dionysius septimo Caelestis hierarchiae capitulo, dicens : Seraphim manifestativo deiformium suarum habitudinum nomine declarantur. Mobile enim semper eorum circa divina et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum attentae et intimae et inflexibilis semper motionis, et suppositorum reductive et active exemplativum, tanquam recalificans illa et resuscitans in similem caliditatem, et igneum caelitus et inexstinguibile, etc., Seraphim nominatio docet.
Cherubim demum, secundum divinum Dionysium, nominantur a plenitudine acceptionis illuminationis supernae, et ab effusione seu communicatione eiusdem in inferiores. Ad hoc vero quod scientia plena sit et perfecta, exiguntur haec : subtilitas cognoscentis, sublimitas scibilis, et efficacia proprii medii ad scientiam faciendam.
Insuper duplex est actus ordinis Thronorum, a quo denominari habet atque describi. Primus est, quod receptivus est actualiter quietissimae sessionis, et immaterialissimae ac tranquillissimae inhabitationis divinae. Sic enim suscipere thearchicum ac divinum superadventum ac Dei insessionem, proprium officium est Thronorum. Secundus actus Thronorum, non in quantum sunt Throni, sed prout referuntur ad auctoritatem sedentis in eis, est iudicare : quem eis adscribit Gregorius. De his Thronis super Cantica fatetur Bernardus : In Thronis residet Deus ; et puto, quod his spiritibus super omnes alios et iustior causa et copiosior materia sit diligendi. Nempe si intres alicuius regis palatium, nonne cum plenum sit scamnis, sellis et cathedris, regia sedes in eminenti posita cernitur ? Nec opus est quaerere ubi sedere rex soleat : nimirum mox occurrit manifesta sedes eius, ceteris altior ornatiorque sedilibus. Sic quoque omni decoris ornatu praecellere ceteros intellige spiritus istos, in quibus stupenda dignatione rex ille omnipotens sedere elegit.
De hac ordinum distinctione angelicorum multum diffuse scribit Albertus tam hic quam in libro de IV Coaequaevis : quae brevitati studens pertranseo. Et in hoc conformis est eius positio praehabitis dictis Thomae, quod ad Principatus asserit pertinere provinciarum et regnorum dispositionem atque custodiam ; ad Archangelos, denuntiare maiora. Et hoc verius reor quam quod praefati dicunt doctores, asserentes quod ad Principatus pertineat dirigere principes et praelatos. Imo cum principes et praelati sint praecipuae partes ac capita communitatum, magis apparet quod ad eosdem spiritus angelicos de ordine Principatuum spectet tam praelatorum ac principum quam communitatum illis commissarum directio et item custodia, sicut et Thomas tangit. Denique, dato quod Principatuum esset praelatis principibusque terrenis praeesse, non tam en ex hoc sequeretur quod superiores essent spiritibus quorum est provinciis praesidere. Nam quamvis praelatus seu princeps sit dignior grege sibi commisso, in quantum superior, non tamen est melior, nec principalius cadens sub providentia Dei : imo bonum et beatitudinem communitatis Deus magis intendit et quaerit, quam unius personae etiam praesidentis. Hinc principes et praelati in christiana religione censentur subditorum suorum ministri : quia ad subditorum profectum, pacem et salutem, ipsorum officiatio ac praesidentia ordinantur ac tendunt. In Daniele quoque, ut tactum est, Principes appellantur angeli sancti, provinciarum seu regionum praesides et custodes, ut Michael Princeps tunc Synagogae. Gregorius etiam in homilia apertissime protestatur Archangelos dici, qui maiora denuntiant, non qui provinciis praesident Sic et Bernardus super Cantica et quinto de Consideratione, de Principatibus loquitur : Sunt Principatus, qui Deum altius speculantes, et universitatis esse principium attendentes, tanta proinde principatus dignitate ac gloria dominantur, ut ubique terrarum habeant potestatem quasi de summo quodam cardine regna et principatus quoslibet pro arbitrio mutare, dignitatesque ordinare : pro quorum meritis faciunt primos novissimos, et novissimos primos ; atque deponunt potentes de sede, et exaltant humiles. Et rursus : Principatus esse putemus, quorum moderamine et sapientia omnis in terra principatus constituitur, regitur, limitatur, transfertur, aut mutilatur.
Proinde recolo me ante annos quadraginta, dum in pueritia Suollis studerem, vidisse ac legisse tractatum a S. Bernardo compositum, in quo Sanctus ille paenitentiam agit de hoc quod in assignatione, ordinatione et distinctione angelicorum ordinum, a traditione et assignatione divinissimi, sacratissimi et theologicissimi Dionysii parumper recessit.
Adhuc autem Udalricus in Summa sua, libro quarto, disseruit : Cum omnis operatio huius primae hierarchiae sit circa Deum, et proprium ei sit immediate ferri in eum, quod fieri nequit nisi tripliciter, videlicet, secundum divini superadventus acceptionem seu tentionem, vel secundum recepti cognitionem, vel secundum habiti et cogniti fruitionem per amorem ; patet quod tres sint primae ordines hierarchiae : quorum infimus est Thronorum, quoniam minus est Deum tantum habere, quam habere et cognoscere, et quam ipso frui.
Quamvis autem thronus Graece sit idem quod sedes Latine, proprie tamen non quaelibet sedes est thronus, sed solum sedes regalis, sicut tribunal sedes est iudicis, et cathedra doctoris. Hinc in Scripturis thronus frequenter pro regno accipitur, iuxta illud : Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi. Itaque ad huius sedis similitudinem Throni dicuntur. Talis autem sedes altitudinem habet in situ, ornatum in apparatu, atque offiçium loci in usu. Ideo secundum haec omnia sumit S. Dionysius ab hoc nomine proprium actum ordinis huius, qui est Deum in se habere, per hoc quod ipsi spiritus chori huius in ipso quiescunt ut in lumine manifestante eis in se ipso divina mysteria.
At vero secundum Hieronymum in originali super Isaiam, nomen Seraphim nusquam reperitur in Scripturis veteris Testamenti, nisi Isaiae sexto, quo legitur : Volavit ad me unus de Seraphim : quod interpretatur incendentes. Nec est nunc sermo de flamma amoris quo Deo fruuntur ut summo bono, in quo fruendi actu completur felicitatis essentia ; sed de illo fervore amoris quo circa ipsum ut circa delectabilissimum lumen illuminans eos notitia pertinentium ad dispositiones hierarchicas afficiuntur, per ipsam illuminationem reducti in ipsum immediate : et iste est proprius huius ordinis actus.
Cum autem haec summa hierarchia dicitur non habere medium aliquod inter Deum et se, a quo medio illustretur, intelligendum est hoc de lege communi hierarchici ordinis. Nam Christus homo singularis gratiae privilegio medius est, et ipsos illuminat, imo et sacratissima Virgo.
Dona quoque angelica comparantur dupliciter. Uno modo, comparando diversarum ordines specierum inter se secundum nobilius et ignobilius. Sicque distinguuntur inter se, quoniam quamvis ordo superior habeat omnia dona inferiorum, tamen cum insuper habeat donum sibi proprium excellentius omnibus illis donis, idcirco denominatur ab eo. Secundo fit comparatio eorumdem donorum secundum rationem perfectioris et imperfections. Sicque secundum divinum Dionysium, superiores ordines inferiorum nomina sortiuntur, quia eorum dona eminentius continent in se quam ipsimet inferiores ; inferiores vero non sortiuntur nomina superiorum, ut vocentur Seraphim, Cherubim, aut Throni, quoniam proprietates superiorum in inferioribus non sunt perfecte.
Sed obviare videtur quod ait Gregorius : In summa illa civitate quaedam sunt specialia singulorum, ut tamen sint communia omnium, sicut omnes ardent Conditoris amore. Dicendum, quod B. Dionysius loquitur de donis gratis datis, Gregorius vero de his in quibus beatitudo consistit.
Insuper radius divinus immixtus practicae rationi secundum virtutem non limitatam, constituit mediam hierarchiam. Aut ergo haec virtus regendo tantum opteratur circa inferiora, ita quod non deprimitur per hoc quod operando sit rebus immixta ; vel deprimitur immisceturque rebus per operationem circa easdem. Primo modo sunt Dominationes, denominatae a participatione divini dominii, cui conformant se per incessabilem appetitum assimilationis suae dominationis ad increatum dominium, non immiscentes se subditis per operationem, sed semper in altum se elevantes, dirigentesque subditos in operibus circa inferiora, per lumen divinum ad hoc eos perficiens ; et hoc est proprius actus ordinis huius.
Si autem virtus operativa hierarchicarum dispositionum sit inferioribus per operationem immixta, hoc non potest esse nisi dupliciter : quia vel est operativa secundum rationem potestatis perfectae, vel secundum rationem perfectae iustifia universalisque pacis. Et quantum ad primum, est ordo Virtutum, quae denominantur a similitudine increatae divinae virtutis. Haec virtus creata est robur naturae, perfectum dono gratiae seu illuminationis divinae, ponens in ultimo loco mysteriorum divinorum : quia secundum Philosophum, virtus est ultimum de potentia. Ideo ministrare Deo in actibus hierarchicis secundum perfectionem roboris huius, est proprius huius ordinis actus. Cumque in omni potestate ordinata, potestas ministerii sit immediate sub potestate dominii, patet quod ordo Virtutum immediate sequitur ordinem Dominationum : quamvis Gregorius dicat, quod sit primus ordo infini hierarchiae, ponens Principatum ubi gloriosus Dionysius ponit Virtutes, ut multi ei imponunt, quamvis expresse non dicat. Solum enim ex ordine expositionis vocabulorum hoc isti coniiciunt, quia gradatim ab inferioribus ascendendo sic ordinat. Sed isti insufficienti crediderunt signo. Cum enim Gregorius protestetur se velle exponere nomina officiorum, nomina illa coniunxit quae magis similes habent rationes, videlicet, Potestates, Principatus et Dominationes ; nec attendit ordinum connexionem. Nec tamen verisimile est, quod Gregorius voluerit sententiae S. Dionysii refragari. Quidquid tamen sit de hoc, sententia Dionysii de angelis, omnium Sanctorum dictis est praeferenda : quia et ipsa sententiarum eius superintellectualis profunditas declarat eum dicta sua non ab homine accepisse nec didicisse, sed per revelationem.
Amplius, potestas in civilibus desuper data est, quatenus noxio appetitu sub regulis iuris redacto, homines vivant honeste nullumque laedant, et unicuique suum ius tribuant : in quibus pax communitatis consistit. Ab huius ergo potestatis seu officii similitudine translatum est nomen potestatis ad angelos. Sicque ordinem Potestatum ab actibus istis Dionysius sanctus describit : ad quas inter cetera pertinet adversarias reprimere potestates. Cumque rationis ordo expostulet ut potestas universalis ordinata ad finem rationali creaturae convenientem, immediate sequatur potestatem generalem ordinatam ad omne ministerium operum divinorum in omnibus inferioribus creaturis, constat quod ordo iste immediate sequatur ordinem Virtutum, ut magnus Dionysius docet ; nec ei praeponitur, ut quidam dicunt sensisse Gregorium.
Porro ultima hierarchia recipit lumen per operationem inferioribus admixtam : quae operatio est limitata, sicut et lumen illud non est ita universale ut lumen mediae hierarchiae. Haec itaque limitata operatio, vel limitata est ad unam gentem, vel ad unam personam secundum ea quae redundant in bonum commune, vel ad unam personam secundum ea quae tantum illam respiciunt.
Primum horum spectat ad Principatus, qui habent potestatem luminis gratiae limitatam ad unam gentem : et est supremus hic ordo in ultima hierarchia, quia superior est potestas quae praeest communitati gentis totius, quam quae personae praesidet singulari. Actus itaque ordinis Principatus, est multitudinem terrestrem reducere ad actum quo conservatur in iure divino ac propria libertate cum ordine sacro, id est, quo ordine ad sanctam hanc libertatem ordinant principes et praelatos ipsi multitudini, id est ad profectum communitatis cui praesunt.
Archangelorum demum ordo est medius inter Principatus et Angelos, secundum quod medium dicitur per communicationem extremorum, sicut et nomen insinuat. Proprius ergo actus ordinis Archangelorum est, quod ea quae Principatus propria operatur auctoritate per se aut per Angelos, utpote pertinentia ad bonum statum communitatis, Archangeli auctoritate Principum nuntiant nobis per eosdem Angelos vel per se. Quemadmodum enim Principatus per se exsecuntur illa in quibus directe pax consistit, ut quae ad totius multitudinis spectant ducatum, vel ad ducatum ducis, in quantum in ipso consistit bonum totius exercitus (unde secundo Machabaeorum : Apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, ducatum Iudaeis, praestantes, videlicet quoniam quinque sunt ordines qui ad ministeria exteriora mittuntur, quorum omnium vires et actus ibi apparuerunt. Ex quibus duo, unus de ordine Potestatum, et alter de ordine Virtutum, Machabaeum medium habentes, quia uterque circa eum fecit officii sui actum : unde sequitur, armis suis circumseptum incolumem conservabant, quod est proprium Potestatum ; in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, quod est proprium Principum) ; illa vero quae indirecte in bonum commune redundant, exsecuntur per angelos inferiores, ut quae pertinent ad singulares personas, in quantum bonum earum refertur ad bonum commune (quemadmodum Philosophus praeter bonum commune exercitus, quod est bonum ducis, id est intentum a duce, ponit etiam bonum exercitus in se secundum ordinem partium ad invicem, quarum una alteri subministrat, ila quod per huiusmodi mutuum auxiliura ad victoriam pervenitur, quae est bonum ducis) : similiter Archangeli minora quae per accidens ad bonum spectant commune, nuntiant Angelis, et Angeli nobis, ut Dionysius ait ; maiora autem in quibus per se bonum consistit commune, nuntiant per se : sicut Gabriel per se nuntiavit Danieli successiones regnorum ; et beatissimae Virgini, ac Zachariae, de Christo.
In quantum ergo circa idem est operatio Archangelorum circa quod est operatio Principum, sic communicat ordo iste cum illo ; in quantum vero est alius modus operandi, puta per modum nuntiationis et instructionis, sic convenit cum Angelis. Unde patet, quod uterque istorum immediate operatur circa ordinem Angelorum, quamvis diversimode : quia quod Principatus exsecuntur per eos, hoc Archangeli eisdem annuntiant, et nobis per eos.
Ex quibus elicitur, quod actus Angelorum est illuminare seu nuntiare nostrae hierarchiae ea quae ipsis ab Archangelis nuntiantur in lumine Dei, et circa eamdem exsequi ilia quae Principatus per eos operantur auctoritative.
Angeli demum eiusdem ordinis differant ab invicem penes maiorem et minorem virtutem exsequendi proprium illius ordinis actum.
Haec Udalricus, qui de his diffusius scribit.
In cuius attamen verbis aliquid continetur obscurum. Primum est, quod dicit eos errasse qui beato imponunt Gregorio, quod a S. Dionysii dogmate discrepet, ponendo ordinem Principatus ubi Dionysius ordinem ponit Virtutum ; et item, quod dicit illos istud coniicere solum ex ordine expositionis vocabulorum a Gregorio introductae. Quod reprobat, dicens : Cum enim Gregorius protestetur se velle exponere nomina officiorum, etc. Quibus verbis repugnare videtur quod ipse ait Gregorius : Cur istos persistentium angelorum choros enumerando perstrinximus, si non eorum quoque ministeria subtiliter exprimamus ? Quo constat, quod non nomina tantum officiorum velit exponere, sed ipsorum chororum seu ordinum ministeria declarare : quae declarando, ponit Virtutes in infima hierarchia, Principatus in media. Deinde elucidando qualiter homines iuxta diversitatem meritorum suorum, dignitatum seu officiorum, angelorum ordinibus coaptentur ac socientur, ascendit gradatim ab Angelis per Archangelos et Virtutes ac Potestates usque ad Principatus ; eosque homines qui Principatibus deputantur et conformantur, docet esse multo excelsiores ac meliores quam qui Virtutibus coniunguntur. Nempe sic ait : Sunt nonnulli qui mira faciunt, signa valenter operantur. Quo isti nisi ad supernarum Virtutum sortem ac numerum congruunt ? Et sunt nonnulli qui acceptis virtutibus, etiam electorum hominum merita transcendunt ; cumque et bonis meliores sunt, electis quoque fratribus principantur. Quo isti sortem suam nisi inter Principatuum numerum acceperunt ?
Haec Gregorius.
Ex quibus constat, eius fuisse intentionem, quod Principatus sint supra Virtutes in media positi hierarchia : quoniam tam in ordinum enumeratione, quam in officiorum eorum expressione, quam in adaptatione electorum hominum ad consortia ordinum angelicorum, gradatim ascendit modo praefato.
Insuper, quamvis praeconia praeelecti et ferventissimi Dionysii, specialissimi mei patroni, optime ferre queam, nihilo minus quoniam duobus exsistentibus amicis, sanctum est veritatem praehonorare, apparet quod laus illa qua Udalricus Sanctum illum commendat, dicendo quod dicta sua quae de angelicorum distinctionibus ordinum deprompsit ac scripsit, ab homine non accepit nec didicit, verbis ipsius Dionysii sancti contrarietur : quippe qui in pluribus suorum locis voluminum fatetur et exprimit, se a magistro et institutore, duce et directore suo, per quem praesertim Paulum apostolum vel secundum quosdam B. Hierotheum intelligit, esse instructum. Et verum est quod ab utroque protestatur se esse edoctum,interdum quoque ab aliis, praesertim Apostolis aut apostolicis viris. Unde communiter fertur, et superius tactum est, quod ea quae Vas electionis vidit in raptu, huic magno Dionysio, suo discipulo, revelavit.
Praeterea Parisiensis in secunda parte de Universo : Quoniam (inquit) quidam dixerunt angelos esse sortitos appellationes praehabitas ex officiis quae circa se invicem vel circa homines exercent, exponam tibi horum intentionem, et postmodum scrutabor per vias probationum an ita sit.
Intenderunt ergo hi dicere, Seraphim esse vocatos supremos spiritus illos qui a Creatore hanc acceperunt virtutem, quod angelos inferiores Creatoris amore queunt accendere ; Cherubim vero, qui ex plenitudine sapientiae atque scientias sibi collatae alios valent illuminare ; Thronos autem, qui de iure, modo ac regulis iudicandi, alios, praesertim iudices, habent docere ; Dominationes demum esse vocatos spiritus illos caelestes qui ad domandos ac domesticandos indomitos ferinosque homines, atque ad exaltandam et ampliandam divinae dominationis honorificentiam, diligenter et studiose intenti sunt ; Principatus item, qui diligenter docent et adiuvant ipsos homines regere se ipsos ac alios ; Potestates quoque, a quibus spiritus reprimuntur maligni, ne quantum vellent ac possent hominibus noceant ; Virtutes autem, per quos miracula fiunt ; Archangelos, per quos maiora et secretiora denuntiantur ; Angelos, per quos nuntiantur minora.
Cumque caritas et bonitas Dei sit in eo quasi caminus et fornax spiritualis ardoris supra omnem aestimationem immensa, ideo omnes cives supernos in medio huius fornacis constitutos et ei immediate coniunctos, constat indesinenter ardere super ceteros qui fornaci illi minus prope uniti sunt : et qui aequaliter propinqui sunt eidem, aequaliter ardent ex ea, et per eamdem viam aequaliter lucent ex sapientia ipsius, et aequaliter possunt ex omnipotentia ipsius. Nisi ergo inter ordines illos differentia esset in gradu dignitatis, perfectionis et gloriae, omnes aequaliter essent Seraphim, Cherubim et Throni. Quod quidam ex antiquis theologis concedentes, praetactam inter hos ordines distinctionem constituerunt ita, quod Seraphim non dicuntur inde pure et per se ex amoris ardore, sed ex officio inflammandi homines divino amore ; sicque de aliis, iuxta praetacta. Porro si ita est, cur primus ordo potius dicitur Seraphim quam secundus ? Et si tres illi ordines aeque idonei sunt homines inflammare caritatis ardore, cur primo ordini hoc magis adscribitur ? Et si aequalitas omnimoda est in choris angelicis, cur unus dicitur primus, alius secundus, alterque tertius ?
Quidam praeterea voluit primam hierarchiam adaptare supereminentissimae Trinitati, adaptans Seraphim propter amoris sui ardorem Spiritui Sancto, qui sine dubio fornax immensa est et infinitus caminus per omnem modum spiritualissimi sanctissimique amoris ; Cherubim vero propter plenitudinem communicationemque sapientiae, adaptavit unigenito Patris Filio, qui est sapientia abyssalis ; Thronos Patri propter omnipotentiam eius et nobilitatem, excellentiamque regiminis eius, quo omnia cum summa tranquillitate gubernat. Verum istae adaptationes novas ingerunt dubitationes ac pariunt quaestiones, videlicet, cur Seraphim, qui primus est ordo, adaptetur Spiritui Sancto, qui tertia est in superbenedicta Trinitate persona.
Haec Guillelmus.
Qui disputationem istam prolixe prosequitur, et sentire videtur tres ordines cuiuslibet hierarchiae esse omnino aequales : ad quod Dionysium sanctum allegat, dicentem quod sunt aequipolentes seu aequipollentes. Asserit tamen Guillelmus, primum chorum Seraphim appellari propter eminentiam caritatis ; secundum Cherubim, quoniam sapientia dono caritatis potissime obtinetur ; tertium Thronos, quoniam regia virtus regiminisque potestas non est danda nisi amatoribus Dei ac sapientibus, consilia atque iudicia eius scientibus. Quibus verbis rursus addit hic doctor : Dicit autem sanctus et sapiens iste, videlicet Dionysius, omnes spiritus istos, videlicet primae hierarchiae, aequales esse in istis perfectionibus et in aliis multis. Sed ut tactum est supra, et clarius infra dicetur, intentio Dionysii non est talis, nec dicit eos esse aequales seu aequipotentes, nisi in generali, per quod convenit eis in eadem consistere hierarchia : imo ipse Dionysius evidenter testatur, etiam in quolibet ordine esse primos medios ac ultimos.
Insuper distinctionem illam ordinum angelicorum a Guillelmo iam recilatam, ponit Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, videlicet, quod ipsorum Seraphim est hommes ad caritatem accendere, Cherubim homines illuminare, etc. Quae distinctio non videtur idonea : quoniam superiores illi angelici spiritus non agunt immediate circa ecclesiasticam hierarchiam et circa eius personas. Nec a diversis spiritibus et diversorum ordinum angelis oportet homines infammari, illuminari, ac de diversis actibus atque officiis edoceri : imo haec omnia unus idemque angelus, etiam infimi ordinis, et proprius hominis custos, potest eum, praesertim ut est privata persona, docere, eumque dispositive accendere. Constat etenim quod iuxta B. Dionysii documenta eiusdem sit angeli inferiorem angelum seu hominem purgare, illuminare, perficere. Nihilo minus esse potest ut angelus de ordine Seraphim altiori modo impendat obsequium ad hominis inflammationem, saltem mediate.
Ait quoque Antisiodorensis : Distinctio ordinum a B. Gregorio assignata, atlenditur secundum status.
Primus autem status est incipientium : quorum est implere praecepta dumtaxat. Hinc de sacerdotibus, qui talibus praesunt, in Malachia habetur : Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore eius exquirent, quoniam angelus Domini exercituum est. Simplices etenim sacerdotes habent officium angelorum infimi ordinis, quorum officium est illuminare homines ad faciendum praecepta legis divinae.
Secundus est status proficientium, purgatorias virtutes habentium. De quibus virtutibus ait Salvator : Beati mites, beati qui lugent, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, beati misericordes. Per hos quippe usus seu actus virtutum purgatur homo ab omni labe peccati. Et pertinet status iste ad Archangelos, qui illuminant homines lumine ampliori, quo ostendunt homini virtutes Christi ad imitationem.
Tertius est status perfectorum, qui virtutes iam habent animi purgati. Quem statum Christus ostendit, dicendo : Beati mundo corde, beati pacifici, etc. Istis debetur proprie potestas faciendi miracula : quia ad primum reducti sunt statum in quo Deus fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam, dixitque Adae : Dominamini piscibus maris et bestiis terrae. Hinc S. Martinus imperavit brutis et avibus, eremitaeque corvis ac eremi feris. Et secundum Apostolum, tales aedificant aurum, argentum et lapides pretiosos. Quemadmodum enim lapis pretiosus mirabilem habet virtutem, ita et ipsi. Nec mirum, quia per donum sapientiae consummatae desipit eis omnis caro, et vivunt in carne supra carnem. Ideo proprie debetur eis potestas faciendi miracula, in quibus praesunt eis Virtutes.
Sed quia diabolus confidit se posse ipsos deiicere, suscitat eis certamina : in quibus ne succumbant, ab angelicis Potestatibus adiuvantur ; et hic est quartus gradus, etc.
Haec Antisiodorensis.
Cuius scripta per aliquam forsan appropriationem possunt salvari. Siquidem ad religiosos incipientes spectat non solum servare praecepta, sed item consilia, quae tamen facta professione sunt eis praecepta. Officium autem angelorum infimi ordinis, non solum est sibi commissos homines edocere observantiam praeceptorum, sed et omnium quae Deus requirit ab eis, et quae ipsis ad profectum expediunt, cum et unus homo viator de his omnibus instruat alium. Unde distinctio ordinum horum secundum Thomam, Albertum et Udalricum expressa, doctrinae divini Dionysii consonabilior veriorque censetur.
Ad obiecta patet ex dictis solutio.
QUAESTIO IV
Quarto quaeritur : Utrum angelis sanctis conveniat invicem purgare, illiminare, perficere.
Videtur quod non.
Primo, quia secundum Dionysium libro de Caelesti hierarchia, angelus est speculum purum, immaculatum ac splendidum : ergo non convenit ei purgari.
Secundo, purgatio est ab immunditia, culpa seu macula : quarum nihil in angelis est.
Tertio, angeli sancti immediate coniuncti sunt luci fontali, et absorpti in illam : ergo non indigent a luce creata illuminari.
Quarto, non videtur posse assignari modus quo angelus unus illuminet alium. Aut enim hoc fieret per propriae lucis transfusionem in alium, aut per productionem lucis in alio. Primum non videtur possibile, cum accidens non transeat a subiecto uno in aliud ; nec videtur transfusio illa fieri posse sine medio deferente. Nec aliud dici valet, cum angelus non possit lucem intelligibilem creare in alio.
Quinto, angeli sancti sunt perfecti et beati ac consummati in Deo : ergo perfici eis non competit.
In contrarium est divini Dionysii doctrina prorsus authentica, qui affirmat hos tres actus hierarchicos angelis convenire, atque quod ordo hierarchicus in hoc consistit, ut angeli superiores purgent, illuminent, perficiantque inferiores : ita quod infimus chorus angelicus singulos quosque homines purget, illustret, perficiat ; et infima hierarchia angelica, ecclesiasticam hierarchiam.
Ad haec respondet Albertus : Angeli, ut S. Dionysius loquitur, purgantur a dissimilitudinis confusione et a luminis minoratione secundum intellectum, non ab immunditia aut peccato. Carentia enim luminisad faciendum actum hierarchicum, est privatio illuminationis quae illuminat ad hoc quod agendum est, vel ad causam rationemve eius : qua illuminatione privata intelligentia, incompleta est in se ipsa atque dissimilis illuminatori ; ea vero accepta, ad similitudinem illuminatoris est reducta, eo quod una illuminatio est in utroque. Purgantur ergo inferiores ab ignorantia, quae est dissimilitudinis causa.
Et si obiciatur, quia secundum Augustinum libro de Libero arbitrio, ignorantia aut peccatum est, aut coniuncta peccato. Dicendum, quod ignorantia triplex est, puta, negationis, et privationis, et contrariae dispositions. Ignorantia erroneae (seu contrariae) dispositionis, est quae generatur ex multis actibus erroneis : quae non potest esse in angelis. Ignorantia privationis, est ignorantia agendorum quae quis scire tenetur : quia privatio relinquit subiectum cum debito ad sciendum. Et de illa verbum intelligitur Augustini. Ignorantia vero negationis, non est nisi simplex negatio seu carentia illuminationis vel agnitionis antequam habeatur : et haec purgatur in angelis.
Si rursus obiciatur, quia secundum Augustinum, in intelligentiis est de incorporeis rebus pura et certa cognitio : cum ergo angeli sint intelligentiae, puram et certam habent cognitionem ; sicque nec purgari neque de novo illuminari competit eis. Dicendum, quod quamvis puram et certam habeant notitiam de omnibus quae cognoscunt, non tamen sequitur quod de unoquoque actu hierarchice exercendo in singulari, et de causa ac ratione cuiuslibet peragendi, certam habeant puramque notitiam : quia illuminationes de agendis particularibus continue descendunt a Verbo aeterno in angelos superiores, et ab illis transfunduntur in inferiores, sicque illuminantur ad singularia facienda.
Denique actus isti in angelis fiunt secundum unum et idem, quod est illuminatio. Ex hoc enim quod quis illuminatur, a dissimilitudinis confusione purgalur per idem lumen acceptum, atque ad proprios actus eiusdem illuminationis perficitur. Itaque B. Dionysius considerat ista penes differentiam terminorum et finis. Hoc enim modo dicit purgatio in motu illuminationis terminum a quo, illuminatio autem terminum ad quem, perfectio vero coniunctionem cum ultimo fine quem intendit illuminator in illuminato. Et verum est quod sic differunt ratione et definitione, suntque tria : secundum esse tamen formae, sola illuminatione perficiuntur haec tria, ut divinus Dionysius loquitur.
Est etiam inter haec ordo : quia purgatio passiva prior est in hoc quod propinquior est materiae seu potentiali principio ; illuminatio autem prior est in hoc quod propinquior est agenti, quoniam ipsa est forma quam dat agens ; perfectio vero habet rationem primae causae, puta finalis, quoniam movet agentem ad illuminandum, et illuminatum, ut purgetur et illuminetur : certum est equidem, quod purgatio et illuminatio ad perfectionem finaliter ordinentur.
Haec Albertus in Summa.
Qui etiam quaerit hic, utrum tres actus isti conveniant angelis ex aequo, an per prius et posterius. Et respondet, quod hi actus tripliciter conveniunt eis, videlicet, secundum ordinem hierarchiae, et secundum dispositionem ordinum in hierarchia, et secundum dispositionem personarum in ordine. Primo modo prima hierarchia illuminata a Deo, illuminat mediam hierarchiam ac ultimam, non illuminata ab aliqua hierarchia. Ideo primae hierarchiae maxime convenit illuminare. Media autem hierarchia est illuminata a prima, et illuminans tertiam : ideo secundam analogiam habet ad illuminationem. Tertia vero illuminata est, non illuminans aliquam angelicam hierarchiam, sed ecclesiasticam tantum : ideo tertiam habet ad illuminationem analogiam. In ordinibus quoque cuiuslibet hierarchiae, ut D. Dionysius scribit, est primus, medius, et infimus. Atque in hoc ordine primus est illuminans, non illuminatus ; secundus, illuminatus atque illuminans ; tertius, tantum illuminatus. Similiter in quolibet ordine sunt personae supremae, mediae, ac extremae. Et personae illae supremae semper potentiores sunt ad illuminandum quam mediae, et mediae quam extremae : imo inferior illuminat virtute superioris, quia illuminatio illa a superiori in inferiorem descendit.
Insuper decimo capitulo Caelestis hierarchiae tangit S. Dionysius quadruplicem synagogam, id est connexionem, angelicae dispositions in modo recipiendi illuminationes. Una est hierarchiarum ad invicem ; secunda, ordinum cuiuslibet hierarchiae ; tertia, personarum in quolibet ordine ; quarta, illuminationum in eadem persona exsistentium.
Haec Albertus.
Udalricus praeterea in Summa sua, libro quarto :
Actio (inquit) hierarchica per quam definitur hierarchia, triplex est, utpote, purgatio, illuminatio, perfectio : quae tria realiter in angelis unum sunt, utpote assumptio divinae scientiae, ut septimo Caelestis hierarchiae capitulo Dionysius protestatur. Divina namque scientia seu lumen divinum, in quo habetur et continetur scientia mysteriorum Dei, est emanatio ideae divinae continentis in se scibiles rerum rationes : ideo tria habet in se, scilicet, quod est species rerum cognoscendarum, et quod est lumen, et quod est similitudo luminis intellectus divini. Ex quorum primo purgat intellectum creatum, iuxta sensum praetactum. Intellectus enim creatus, etiam angelicus, respectu cognitionis secretorum divinae sapientiae, est in potentia quoad ea quae ei nondum sunt revelata. Cuius potentiae indeterminatio vocatur confusio, cum tertio Caelestis hierarchiae capitulo B. Dionysius dicat, quod angeli a dissimilitudinis confusione purgantur. Porro ex secundo illuminat. Quemadmodum enim corporali visu nihil videtur nisi sub lumine manifestetur, sic visu intellectuali nihil intelligitur nisi sub lumine intellectuali. Atque ad hoc in naturalibus sufficit lumen intellectus. agentis. In supernaturalibus vero requiritur superadditum lumen, quod superinfunditur lumini naturali, quatenus intellectus possibilis utroque lumine informatus, videat quae ante nescivit. Ex tertio autem perficit : quia per ipsum intellectus reducitur ad actum cognitionis, non solum illius rei cujus illud lumen exstat idea, id est forma, sed etiam Dei, cuius similitudo est lumen illud, ut aliter cognoscatur quam prius, videlicet ut exemplar et causa illius effectus, qui in ipso cognoscitur. Sic quippe philosophi quoque posuerunt ultimam nostri intellectus perfectionem in hoc quod per lumen divinum ascendit per contemplationem in Deum.
Ordinantur vero haec tria inter se variis modis : quia si ordo sumatur ex parte subiecti circa quod sunt, sic primum est purgatio, per quam aufertur privatio formae inducendae contraria ; secundum est illuminatio, quae est per formam seu habitum ; tertium est perfectio, quae est per operationem, potissime illam quae reducit in ultimum finem. Atque ut tertio Caelestis hierarchiae capitulo magnus Dionysius addit : Purgatores oportet abundare in puritate, illuminatores in sapientiali splendore, perfectores in finali perfectione, quatenus ex plenitudine et exuberantia sua influant aliis. Deo quoque excellentissime competunt, purgatio, illuminatio et perfectio sumptae active.
Denique illuminatio ista non est manifestatio qua Deus ut lumen offert se mentibus Beatorum videndum per speciem, ex qua illuminatione est visio quae tota est merces ; sed qua Deus offert se intellectui creato ut exemplar pertinentium ad dispositionem universi et ad mysteria Ecclesiae, vel mediate vel immediate. Et ex hoc duo eliduntur errores quorumdam intelligentium haec perverse. Unus, dicentium quod Deus non videtur ab inferioribus angelis ut obiectum beatitudinis et per speciem, sed in quantum resplendet in superioribus, non obstante quod de infimis angelis ait Salvator : Angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei. Et de hominibus dixit Apostolus : Videbimus eum, sicuti est. Alii, ut Hugo de S. Victore, commentator S. Dionysii super Angelicam hierarchiam, et alii plures Hugonem sequentes, non intelligentes aliquam divinam illuminationem nisi illam quae est substantia beatitudinis, potius praesumpserunt contradicere sermonibus Sancti, negantes aliquam illuminationem descendere ab angelo uno in alium, quam suam imperitiam humiliter faterentur ; cum tamen secundum expositionem Hieronymi, Apostolus dicat se illuminare Principes et Potestates in caelestibus de multiformi sapientia Dei.
Praeterea si quaeratur, qualiter lumen in uno angelo individuatum in alium derivetur ; dicendum, quod non est idem numero lumen, sed est effectus similis lumini illuminantis. Nempe cum lumen hoc divinum formalius sit activum quam lumen corporale, et quam lumen naturale intellectus agentis, constat quod angeli ipso repleti, ipsum agere, derivare et diffundere possunt in sibi subiectos, multo completius quam secundum philosophos intelligentiae superiores lumen suum diffundunt in intelligentias inferiores, et intellectus agens in intellectum possibilem atque phantasmata, et item quam sol et luna possunt alia illuminare. Quod enim in corporalibus facit coniunctio tactus ad recipiendum actionem agentis, hoc in spiritualibus facit coniunctio ordinis : quia per hoc inferius fit instrumentum superioris, cui superius imprimit formam qua agit.
Amplius, illuminationes huiusmodi vocantur theophaniae, id est apparitiones, a θεός, quod est Deus, et φανός, quod est apparitio : quae in via hac est per velatum lumen Scripturae ; in patria vero est in lumine non velato : et hoc tripliciter. Primo, dum Deus apparet in luminis sui effectu, facientis scire ea circa quae illuminationes angelorum praefatae versantur, non ipsum Deum : et hanc apparitionem suscipit angelus unus ab alio. Secundo, quando in lumine creato videlur lumen increatum, iuxta illud : In lumine tuo videbimus lumen : non sicut in similitudine per quam cognoscitur res, sed sicut in dispositione elevante et aptificante intellectum creatum ad luminis increati adspectum. Tertio, quando Deus est intellectui creato ut lumen sub quo ipse videtur, et ut obiectum quod beatifice cernitur. Et his duobus modis Deum per theophanias videre, est eum immediate adspicere et sicuti est.
Haec Udalricus.
In cuius verbis grandem mihi ingerit admirationem, quod asserit Hugonem de S. Victore contradicere sermonibus Sancti, puta Dionysii, nec intellexisse aliquam esse illuminationem divinam nisi illam quae est substantia beatitudinis, id est beatifica visio, qua Deus sine medio est lux omnium Beatorum, ideoque negasse aliquam illuminationem descendere ab angelo uno in alium. Istud etenim venerabilis atque doctissimus ille Hugo non videtur sensisse, nec conscripsisse : imo in commentario suo super Angelicam hierarchiam clarissime ac frequenter scribit oppositum. Imo qui taliter sentit, apertissime et quasi omnino a beatissimi Dionysii recedit doctrina, quam Hugo cum ingenti reverentia amplectitur et commendat.
Itaque libro commentarii sui quarto loquitur Hugo, quoniam hierarchia secundum dispositionem qua divinam pulchritudinem imitatur, laudalores suos efficit tales, ut digni sint lumen divinum accipere, et lucere ex lumine ; specialiter autem quosdam mundans sic perficit, ut principalis luminis sint capaces, et immediate illuminentur a Deo, ac deinde ad eos qui secuntur post se, et constituti sunt silb se, lumen suum transfundant copiose ex abundantia perceptionis suae primae.
Rursus ibidem : In hoc, inquit, consistit hierarchiae perfectio, ascendere ad imitationem Dei, et fieri cooperatricem ipsius, ita ut divinam actionem in se relucentem repraesentent, et quod desuper receperunt, transfundant ad alios : et ita qui purgantur, purgent ; et qui illuminantur, illuminent ; et qui perficiuntur, perficiant.
Amplius, hoc ipsum S. Dionysius ibi in textu evidenter expressit : Ordo (inquiens) hierarchiae est quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare ; et quosdam quidem illuminari, quosdam vero illuminare ; et quosdam quidem perfici, quosdam perficere. Super quae verba Hugo inter cetera scribit : Sunt quidam superiores sublimesque angeli, qui Deitati propinquiores, ab ipsa immediate suscipiunt purgationem, ut sint mundi ; et illuminationem, ut sint clari ; et perfectionem, ut sint sancti : atque ab illis, qui secuntur purgantur, illuminantur, et perficiuntur. Idem asserit Hugo in pluribus locis. Idcirco non parum excessivum fuit, eum sic reprobare non vere, de quo in libro Apum narratur, quod propter eminentiam scientiae suae vocatus est alter Augustinus : quem Ioannes Gerson cancellarius Parisiensis in libro suo de Mystica theologia annumerat sanctis vins Bernardo aliisque nonnullis qui mysticam theologiam experti sunt.
Insuper circa haec Thomas disseruit :
Actio esse nequit nisi secundum dispositionem exigentiamque agentis. Cumque hierarchia perficiatur scientia, ut patet ex eius descriptione praehabita, oportet quod actio hierarchica in transfusione consistat scientiae. Unde septimo Caelestis hierarchiae capitulo divinus Dionysius fassus est, quod purgatio, illuminatio et perfectio, est scientiae divinae assumptio. Ad scientiam autem in sui acquisitione duo concurrunt, videlicet, contrarii seu privationis expulsio, et consummatio eius, quemadmodum in acquisitione cuiuslibet formae. Consummatio quoque scientiae in duobus consistit, sicut et visio corporalis, ad quam requiritur lumen sub quo videatur visibile, et consequitur cognitio rei visibilis : conformiter per lumen intellectuale habetur cognitio intellectiva. Itaque quantum ad remotionem privationis, est purgatio ; quantum ad influentiam luminis, est illuminatio ; sed quantum ad cognitionem consequentem, in quam dirigit lumen sicut in ultimum terminum, est perfectio. Hinc perfectores a S. Dionysio appellantur, secundum doctrinarum traditionem sanctarum.
Quamvis ergo purgatio a culpa sit per gratiam, quae a Deo solo confertur ; purgatio tamen a nescientia est per lumen doctrinae, et potest esse ab angelo. Talis purgatio est a dissimilitudinis confusione, ut dicitur tertio Caelestis hierarchiae capitulo. Confusio equidem intellectus est ex hoc, quod est in potentia respectu plurium : a qua confusione eripitur per hoc quod per lumen sibi communicalum determinatur ad unum, id est ad certae veritatis notitiam.
Denique omnes angeli immediate divinam cernunt essentiam, non tamen in ea vident universos eius effectus. Nec oportet eum qui causam cognoscit, cognoscere cunctos ipsius effectus, nisi eam secundum totam suam potentiam agnoscat, secundum quod Deus se comprehendens, scit omnia. Aliorum vero, qui ipsum videndo non comprehendunt, unusquisque tanto plura in eo cognoscit, quanto plenius ipsum per fruitionem gloriae capit : sicut ex speculativis principiis, qui melioris est intellectus, plures conclusiones elicere potest.
Hinc in divinorum cognitione effectuum angelus superior inferiorem illuminat quantum ad statum naturae seu gratiae : qui effectus angelorum officiis dispensantur seu exhibentur, prout septimo Caelestis hierarchiae capitulo et in principio quarti capiluli de Divinis nominibus expresse habetur. Hinc graviter errarunt quidam, dicentes quod omnes angeli ita a Deo immediate illuminationem recipiunt, quod ab invicem non illuminantur, negantes totum quod B. Dionysius inde tradit auctoritatibus Scripturae munitum, et consonum dictis philosophorum.
Si autem obiciatur, quod solus Deus interius docet atque illuminat ; dicendum est, quod verum est tanquam principalis docens, intellectualeque lumen producens.
Vel dicendum, quod quemadmodum in cognitionem coloris sensibilem pervenit homo ex duobus, videlicet, ex obiecto, et ex lumine sub quo videtur, et tam is qui repraesentat obiectum, quam qui lumen adducit, dicitur rem monstrare ; ita ad intellectualem cognitionem duo exiguntur, videlicet, ipsum intelligibile, et lumen quo videtur. Ideo dupliciter dicitur quis docere : primo, ut proponens intelligibile ; secundo, ut praebens lumen ad intelligendum. Hoc autem lumen est duplex. Unum intrinsecum, connaturale intellectui, cui assimilatur lumen quod de compositione est oculi : et per collationem huius luminis Deus solummodo docet. Secundum lumen est superveniens ad confortationem luminis connaturalis, cui in corporali visu assimilatur lumen solis sive candelae : sicque potest angelus angelum ac hominem illuminare. Non tamen potest homo hominem sic docere, cum in eo lumen intellectuale debilissime recipiatur. Aliqui tamen dicunt, quod nullo modo angelus docet ut lumen praebens : quod dictis S. Dionysii expresse contrariari videtur. Similiter intelligibile duplex est. Unum ad cuius intellectum sufficit ratio hominis, dummodo sibi considerandum proponatur. Ideo sic proponens, dicitur alium docere, id est in cognitionem deducere : sicut in visu corporali rem monstrat, qui eam coram oculis ponit. Aliud est ad cuius intellectum non sufficit ratio discipuli, nisi per aliquid sibi magis notum manuducatur. Sicque ex hoc quod homo proponit illi aliquid magis notum, instruit ipsum : quemadmodum qui alicui rem a longe apparentem digito monstrat, facit eum videre. Et his duobus modis dicitur homo hominem docere : et ista doctrina non est per modum illuminationis, sed locutionis.
Hoc quoque sciendum, quod istae tres actiones interdum iunguntur, nec differunt nisi secundum rationem : quoniam omnis perficiens, perficiendo illustrat et purgat, et omnis illuminans purgat, non econtrario, sicut in ecclesiastica hierarchia patet praecipue. Non enim quamlibet purgationem sequitur luminis receptio, sed perfectam ; similiter non quamlibet illuminationem sequitur cognitionis perfectio, sed consummatam.
Haec Thomas in Scripto.
In cuius verbis, quod ait, informationem hominis non esse per modum illuminationis, sed locutionis, videtur obscurum, cum iuxta doctrinam S. Dionysii in Ecclesiastica hierarchia, praelalorum sit purgare, illuminare atque perficere subditos. Quibus et ait Salvator : Vos estis lux mundi. Imo secundum Dionysium, sacerdotum est illuminare. Apostolus quoque ad Ephesios : Mihi, inquit, data est gratia haec, illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti.
At vero in prima parte Summae, quaestione centesima sexta, testatur : Lumen prout pertinet ad intellectum, non est nisi manifestatio veritatis, secundum illud ad Ephesios : Omne quod manifestatur, lumen est. Unde illuminare non est aliud quam manifestationem cognitae veritatis alteri tradere. Sicque unus angelus dicitur alium illuminare, in quantum ei manifestat veritatem quam ipse cognoscit. Cumque ad intelligendum duo concurrant, videlicet, virtus intellectiva, et similitudo rei intellectae ; secundum haec duo, unus angelus potest alteri cognitam a se veritatem notificare. Primo, fortificando vim intellectivam illius. Quemadmodum enim virtus imperfectioris corporis fortificatur ex situali propinquitate formae corporis perfectioris, ut minus calidum ex calidiori ; sic virtus intellectiva angeli inferioris confortatur ex conversione angeli superioris ad ipsum. Hoc quippe agit in spiritualibus ordo conversionis, quod in corporalibus ordo localis propinquitatis. Secundo autem unus angelus manifestat alteri veritatem ex parte similitudinis rei intellectae. Superior enim angelus notitiam accipit veritatis in universali quadam conceptione : ad quam ita sumendam virtus angeli inferioris non exstat sufficiens, sed connaturale est ei ut particularius veritatem accipiat. Superior itaque angelus veritatem quam universaliter accipit, quodammodo distinguit ac dividit, sicque eam inferiori angelo cognoscendam proponit : quemadmodum apud nos doctores, quod in summa capiunt, multipliciter distinguat ac dividunt, providentes inferiorum capacitati. Et hoc est quod quintodecimo Caelestis hierarchiae capitulo S. Dionysius ait : Unaquaeque intellectualis substantia datant sibi a superiori uniformem intelligentiam, provida virtute dividit et multiplicat ad inferioris sursum ductricem analogiam.
Si autem obiciatur, quod triplex est lumen in angelis, scilicet, naturae, gratiae, et gloriae ; angelus autem illuminatur lumine naturali a creante, lumine gratiae a iustificante, lumine gloriae a beatificante, quod totum Dei est : ergo unus angelus non illuminat alium. Dicendum, quod unus angelus non illuminat alium tradendo ei lumen naturae aut gratiae vel gloriae, sed confortando lumen naturale ipsius, et manifestando ei veritatem de his quae pertinent ad statum naturae, gratiae aut gloriae.
Haec Thomas in Summa.
Cuius hoc ultimum verbum quo ait, quod angelus superior non illuminat inferiorem tradendo ei lumen, etc., videtur aliqualiter dissonare a praetacto verbo Scripti, quo profert : Quidam dixerunt, quod angelus nullo modo docet ut lumen praebens. Ad quod poterit dici, quod non praebet alteri lumen per creationem infundendo.
Si autem quaeratur, an angelus superior illuminat inferiorem de universis quae novit, respondet Thomas : Omnes creaturae ex divina bonitate participant, ut bonum quod habent, in alia aliquo modo diffundant sive communicent : quia de ratione boni est, se aliis communicare. Hinc corporalia et naturalia agentia similitudinem suam pro posse aliis tradunt. Quanto igitur agentia aliqua divinam excellentius bonitatem participant, tanto copiosius perfectiones suas communicant aliis. Cumque angeli superiores in plenissima divinae bonitatis participatione consistant, quidquid a Deo percipiunt, subiectis communicant et revelant, quamvis ab inferioribus non recipiatur tam eminenter atque perfecte sicut in superioribus continetur : ideo superiores in altiori remanent ordine, et perfectiorem habent scientiam.
Hinc quintodecimo capitulo Caelestis hierarchiae B. Dionysius contestatur, quod unaquaeque caelestis essentia intelligentiam sibi a superiori communicatam tradit inferiori. Gregorius quoque : In illa (ait) caelesti patria, quamvis quaedam data sint excellenter, nihil tamen possidetur singulariter.
Haec ibi.
Idem Petrus.
Concordat Richardus :
Cum (inquit) angeli superiores Deum clarius contemplentur quam inferiores, idcirco in Deo quasdam speciales leges et rationes conspiciunt ad quarum intuitum inferiores per lumen essentiale gloriae suae non attingunt ; et quasdam de illis revelant inferioribus, quando divinae est placitum voluntati : non efficiendo ut inferiores conspirant leges illas in Deo, sed ad hoc tantummodo disponendo. Nam solus Deus efficere potest ut veritas aliqua nude videatur in ipso. His consonat quaedam glosp. errai, sa super illud Psalmi : Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, sic dicens : Ita angelus dicitur dare homini intellectum, sicut quis dicitur lumen domui dare cui facit fenestram, cum eam sua luce non penetret nec illustret. Ergo similiter angelus angelum non illuminat nisi dispositive, loquendo de illo modo illuminationis altissimo : quia loquendo de modo illuminationis quo tantum significatur intellectui de veritate quia ita est, vel de illo quo veritas intellectui ostenditur in aliquibus causis secundis, superior angelus potest inferiorem illuminare effective, si aliquid illorum ignoret quae in causis secundis possunt ostendi.
Haec Richardus.
Qui etiam quaerit hic, an angeli inferiores illuminent superiores. Et respondet quod non, quamvis loquantur superioribus. Illuminatio namque est manifestatio veritatis pertinentis ad secundariam intellectus perfectionem in ordine ad primum lumen, ipsumque intellectum acutiorem et clariorem efficientis. Sic autem nil sciunt angeli inferiores quod lateat superiores. Cum igitur manifestare intellectui veritatem, sit ipsum docere veritatem quam prius, nescivit vel non ita clare cognovit, constat quod angeli inferiores non illuminant superiores.
Quod si obiciatur, quod angeli inferiores loquendo superioribus, manifestant illis suos conceptus, quos ante nesciebant ; dicendum, quod hoc non sufficit ad rationem illuminationis, quia non pertinet ad secundariam superioris angeli perfectionem scire inferioris conceptum, quemadmodum discipulus non illustrat magistrum, quamvis dicat ei : Ego cogito hoc aut illud.
Haec Richardus.
Eamdem quaestionem movet Thomas in prima parte Summae ; et consonat iam inductis eius responsio, quamvis exquisitius inde scribat.
Bonaventura demum et Antisiodorensis de actibus istis hierarchicis hic specialia non inducunt. Sed quaestione sequente, qualiter animas nostras illuminent angeli, Bonaventura scrutatur, ut ibi discutietur ; et illa ad horum quoque intelligentiam valent.
Porro Guillelmus secunda parte de Universo, de hac triplici actione hierarchies disputat multum diffuse ; et quae scribit prolixe, iam sententialiter sunt expressa. Itaque tangit in primis, quemadmodum nomina ista, purgatio, illuminatio et perfectio, accipi queunt dupliciter, active videlicet et passive ; et quod non sumuntur passive, prout universi angeli sancti a Deo purgantur, illuminantur atque perficiuntur, sed active : quod probat ex hoc quod vir sanctus et sapiens, utpote divinus Dionysius, tractat de eis ut sunt angelorum officia. Officium autem non dicitur ad passiones aut receptiones, sed magis ad actiones ac distributiones. Non enim comburi, dicitur esse officium combustibilium, ut lignorum, quia officium sonat potestatem. Unde et apud oratores officium definitur, congruus actus uniuscuiusque personae secundum mores institutaque patriae. Intellexit ergo Dionysius de illuminatione activa, qua angeli superiores illuminant inferiores.
Consequenter subiungit : Tria haec adhuc sumuntur dupliciter, videlicet, secundum habitum, et secundum actum. Secundum habitum non aliud est illuminatio quam luminositas, et purgatio, quam puritas, et perfectio, quam plenitudo quaedam ad esse vel ad bene esse. Sanctus autem et sapiens iste intendit interdum haec actus esse officiorum beatissimorum spirituum. Convenit autem eis illuminare angelos inferiores et animas nostras, sicut hoc exemplo potes doceri. Nam bomo scientificus lumen scientiae animae suae adhibet per vocem et scripturas, seu per alia signa, intellectui eius quem vult docere. Quamvis ergo occultus sit modus ille illuminationis angelorum, hinc tamen potes advertere, quod longe plus possunt docere et illuminare subditos sibi, quam humani doctores. Nempe de spirituali luce nullo modo est dubitandum quin ex ea a superioribus descendant ac oriantur influentiae luminales et scientiales ad inferiores et ad animas nostras, praesertim ad animas Prophetarum, aliorumque sanctorum virorum quibus revelationes fiunt per raptum aut per ecstasim sive per somnium, non naturali necessitate, sed libera voluntate. Unaquaeque enim huiusmodi substantiarum vere spiritualis est liber lucidissimae inscriptionis naturalium ac divinalium scientiarum, et applicat se inferiori, non corporali contactu, sed spirituali coniunctu, cum ipsa sit liber spiritualis et speculum purum. Propter quod applicatio cuiuslibet talis substantiae est essentialis et immediata ad inferiorem cui se offert ac obicit intuendam. Ingreditur quoque in animam, sicut unus protulit Prophetarum : Angelus qui loquebatur in me, egrediebatur. Et de praesentia luminosae talis substantiae effulget in anima lumen revelationis quam voluerit facere in eadem.
Haec Guillelmus.
Cuius positio cum praehabita positione Alberti videtur pro magna coincidere parte, dicentis quod sicut ex oppositioue speculorum duorum similitudines rerum quae sunt in uno, resultant in alio, sic angeli applicatio ad mentem angelicam seu humanam, facit species quae in superiori sunt angelo, apparere in inferiori : quae tamen positio, ut patuit supra, a Thoma, Richardo, Durando, multisque aliis reprobatur. Attamen Thomas de Argentina approbat eam.
Insuper Guillelmus secunda parte de Universo, et Albertus in ista distinctione, testantur ea quae dicta sunt de illuminationibus hominum ab angelis summis, et de immediata supremae hierarchiae coniunctione ad Deum, esse intelligenda secundum legem communem : quia ex privilegio eminenti ac singulari, duabus concessum est animabus, utpote Christi et gloriosissimae Matris eius, eminentius et immediatius Deo uniri, et ineffabiliter exuberantius illuminari ab ipso, quam alicui ex hierarchia suprema, in tantum quod Christus etiam secundum naturam assumptam taliter glorificatam, et praeelectissima virgo Maria, ex tam inaestimabili plenitudine sua purgent, illuminent atque perficiant etiam quoscumque hierarchiae supremae.
Responsio ad obiecta claret ex dictis. Etenim verum est, quod in clara ac faciali Deitatis inspectione essentiale praemium situm est, quod etiam per se plene satiativum et contentativum est mentis creatae, nisi quod Deus superpiissimus ac immensus ex sua liberalitate prorsus interminata, ultra illud voluit suis electis adiicere multiplex gaudium et praemium accidentale. Unde et Sancti et Beati cupiunt illa, et ad superplenam contentationem habendam aliquo modo indigent illis, quanquam omnia illa ita se habeant ad praemium essentiale sicut punctum ad lineam.
QUAESTIO V
Quinto quaeritur : An angeli eiusdem hierarchiae, aut saltem eiusdem ordinis, sint aequales.
Videtur quod sic.
Primo, quia B. Dionysius libro de Caelesti hierarchia angelos eiusdem hierarchiae aliquoties nominat aequipotentes : ergo multo plus angeli eiusdem ordinis pares sunt.
Secundo, sicut angeli conveniunt in naturalibus, ita in gratuitis. Sed omnes angeli primae hierarchiae purgantur, illuminantur et perficiuntur immediate a Deo, ut divinus Dionysius tradit : ergo in naturalibus atque gratuitis consistunt aequales.
Tertio, inaequalitas causa est diversitatis distinctionisque ordinum. Si ergo angeli in dignitate et gradu perfectionis sunt impares, ad distinctos pertinent ordines.
Quarto, Augustinus libro de Vera religione testatur : In omnibus convenientia placet, qua salva, pulchra sunt omnia. Convenientia autem aequalitatem et similitudinem, non disparitatem, requirit.
In oppositum est auctoritas Dionysii, qui ut frequenter praehabitum est, decimo Angelicae hierarchiae capitulo fatetur, in eodem ordine primos esse et medios ac ultimos.
Lucifer quoque dicitur summus fuisse in primo ordine angelorum : ergo in ordine illo alii erant inferiores.
Rursus, ordo secundum Augustinum, est imparium pariumque connexio apta : ergo in eodem angelico choro imparitas reperitur.
Ad hoc Bonaventura respondet :
In angelica hierarchia reperitur pulchritude perfecta in genere creaturae ex quadam gradatione disparium. In hoc enim convenientia et pulchritudo consistunt. Cum enim nullus angelorum in se ipso omnino perfectus sit, necesse est ut ex quadam convenienti diversitate in proportionali gradatione consurgat convenientia ordinata, et perfectio maior, ac pulchritudo in genere creaturae perfecta. Hinc sicut unus dicitur ordo Apostolerum, unusque ordo martyrum, et unus ordo confessorum, unusque virginum, et tamen in quolibet horum est gradus perfectionum, unde de quolibet legitur Sancto : Non est inventus similis illi ; sic in angelicis exstat ordinibus.
Nec convenientia surgit ex sola aequalitate, sed ex disparium congruenti ordinatione, ut praeallegato libro de Vera religione loquitur Augustinus. Verumtamen in superbeatissima Trinitate ex sola aequalitate et similitudine constat pulchritudo et convenientia summa, cum quaelibet divina et increata persona sit in se absolute perfecta : cuius perfectionem cum ordo angelicus plene nequeat imitari, supplet in ipso diversitas, quod repraesentare non valet unitatis simplicitas.
Haec Bonaventura.
Praeterea Thomas :
Angeli, inquit, secundum diversitatem naturalium diversimode in gratuitis sunt perfecti. Cumque iuxta praehabita, in angelis tot sint species quot individua, semper unus angelus est superior alio.
Hinc angeli unius hierarchiae dicuntur aequipotentes seu aequipollentes, non simpliciter, sed secundum quid, videlicet quantum ad modum accipiendi illuminationes divinas convenientem suae hierarchiae. Similiter angeli eiusdem ordinis sunt aequales seu aequipotentes secundum convenientiam in actu ordinis sui, non simpliciter in omnibus.
Nec quaelibet distinctio gradus facit distantiam ordinum, sed illa quae est secundum actus diversos.
Quamvis etiam omnium spirituum unius chori sit idem donum in generali, non tamen omnes aequaliter illud participant.
Haec Thomas in Scripto.
Concordat Petrus : Quemadmodum (inquiens) in hierarchia ecclesiastica est distinctio statuum generalium, ut praelatorum, et clericorum, ac laicorum ; atque in quolibet statu distinctio graduum et officiorum, ut in clericis sunt presbyteri, diaconi, etc. ; in officiis quoque distincta idoneitas personarum ad exsequendum illud officium : ita in angelica hierarchia invenitur diversitas multa quoad actus naturae, et quoad actus gloriae, et item quoad actus officii, secundum quod maior est virtus naturalis unius quam alterius, maiusque donum, et maior illuminationum capacitas.
Hinc quod libro secundo asserit Damascenus : Ordo est uniformis caelestium spirituum multitudo : intelligendum est, quod uniformes dicuntur participatione unius officii, non aequalitate participandi.
Haec Petrus.
Richardus quoque :
Angeli (inquit) eiusdem ordinis non sunt aequipotentes, nec in scientia dirigente, nec in potentia officium exsequente, nec in voluntatis perfectione. Cum enim secundum Augustinum nonodecimo de Civitate Dei, ordo sit parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio, videtur quod in eodem ordine angelorum in aliquo exsistat disparitas, et in aliquo paritas : disparitas, sicut iam dictum est ; paritas, in hoc quod ad idem in specie officium deputati sunt. Quia tamen propter ipsarum personarum disparitatem, quamvis proportionatam, illud officium exsecuntur dispariter, quamvis proportionaliter, non sunt absolute aequales seu aequipotentes, sed tantum secundum quid.
Haec Richardus.
Concordant Albertus, Udalricus, aliique communiter ; et etiam Alexander, non tamen omnimode : ut enim superius patuit, ipse opinatur angelos eiusdem ordinis, saltem aliquos, esse speciei unius, sicut et B. Bonaventura ; quoniam sub una specie specialissima individua ponunt plura in angelis.
Verumtamen, ut tactum est supra, Guillelmus dicit angelos eiusdem ordinis, imo et omnes angelos eiusdem hierarchiae, esse omnino aequales. Sic quippe secunda parte de Universo effatur : Scito quod vir sanctus et sapiens iste (videlicet magnus Dionysius) non ponit ordinationem prioritatis aut posterioritatis, similiter nec maioritatis aut minoritatis, neque omnino praecellentiam dignitatis, inter tres ordines supremae hierarchiae angelicae : imo potius asserit eos immediate collocatos circa Creatoris superpraestantissimam maiestatem, et ab ipso primum ac immediate dona influentiarum suscipere.
Haec Guillelmus, qui sensum eumdem frequenter ponit in aliis locis. Verumtamen, sicut iam claruit, istud non est de S. Dionysii mente, quamvis dicat angelos eiusdem ordinis esse pares : quod intelligendum est modo praefato, praesertim cum in eodem choro esse supremos, medios ultimosque affirmet.
Ad obiecta pro maiori parte innotescit solutio. Nihilo minus ad secundum dicendum, quod sicut omnes angeli eiusdem ordinis aliquo modo conveniunt in gratuitis, ita in naturalibus, puta in genere ; in speciali vero, sicut distinguuntur specifice in natura, sic et dona gratiae ac gloriae habent distincta et magis seu minus perfecta.
QUAESTIO VI
Sexto quaeritur : An animae rationales post hanc vitam, seu homines post resurrectionem generalem, ad angelorum ordines assumentur.
Videtur quod non.
Primo, quoniam homines et angeli diversas constituunt hierarchias : ergo et distinctos efficiunt ordines, cum plus sit distingui hierarchia quam ordine, eo quod ad eamdem hierarchiam diversi pertineant ordines.
Secundo, quae eiusdem sunt ordinis, sunt eiusdem naturae, quoniam ordines per dona gratiae distinguuntur : homines autem et angeli non sunt eiusdem naturae.
Tertio, inferior angelus non potest ad superiorem pertingere ordinem : ergo nec homo ad aliquem angelicum ordinem, quia plus distat homo ab angelo, praesertim superiore, quam angelus unus ab alio.
Quarto, hominibus post hanc vitam non conveniunt actus qui ordinibus corapetunt angelorum, videlicet nuntiare minora sive maiora.
In oppositum est, quod apud Matthaeum ait Salvator, quod homines post resurrectionem erunt sicut angeli Dei. Sanctus quoque Dionysius primo capitulo de Divinis nominibus loquitur : Homines angelorum gloriam sortientur. Gregorius item in homilia affirmat, quod homines secundum diversitatem meritorum suorum ad diversos transferuntur ordines angelorum.
Ad haec Thomas : Circa hoc, inquit, est triplex opinio.
Una Eustratii Graeci episcopi, qui super sextum asserit Ethicorum, quod nemo tantum animae suae profectum potest sperare, ut ad operationem intellectuum separatorum pertingat. Sicque hominum electorum esset decimus ordo, inferior aliis novem. Quae opinio est dictis Sanctorum contraria ; et videtur haeresim sapere, cum beatissima Virgo super angelorum choros sit exaltata : nisi forte dictum illud Eustratii intelligatur de operatione ad quam homo ex naturalibus suis valet pertingere.
Secunda opinio est, quod aliqui hominum ad ordines assumuntur angelorum ; alii vero decimum constituunt ordinem, iuxta parabolam decimae drachmae perditae ac inventae. Hoc quoque diversimode assignatur, quibusdam dicentibus, quod solum virgines ad ordines assumuntur angelicos, ceterique electi homines faciunt ordinem decimum. Quod non videtur, cum multi non virgines, ut Petrus et Magdalena multis virginibus eminentiores consistant. Hinc alii opinantur, quod perfecti dumtaxat ad ordines angelorum pertingant, ceteri decimum ordinem compleant. Sed cum ex hominibus et angelis una Ecclesia sit futura, unaque hierarchia, non est probabile quod numerus ordinum caelesti competens hierarchiae, per tria terna distinctus, quatenus numerus ordinum ac hierarchiarum summae Trinitatis repraesentet vestigium, per homines augeatur.
Hinc tertia positio amplius mihi placet, quod scilicet cuncti electi homines assumantur ad ordines angelorum, quidam ad superiores, quidam ad inferiores, quidam ad medios, secundum diversitatem meritorum suorum : sacra autem Virgo super omnes est elevata. Porro an tot homines assumentur, quot angeli permanserunt, an quot corruerunt, aut quot fuerunt utrique, vel plures an potiores, ille scit cui soli cognitus est numerus electorum in superna felicitate locandus.
Denique meritum hominum potest efficacius esse merito angelorum : tum propter difficultatem, quae est maioris conatus occasio ; tum propter assiduum et diuturnum profectum in caritate et gratia, cum homo sit multo diutius viator quam angelus fuerit ; tum quoniam merita hominum efficaciam sortiuntur ex merito et gratia Christi, qui non angelos sed semen Abrahae apprehendit. Ideo homines magis possunt transferri in gradum gloriae altioris naturae ac ordinis, quam angeli.
Fit itaque ex cunctis electis una hierarchia caelestis. Quemadmodum enim se habet hierarchia Ecclesiae ad hierarchiam angelicam, sic hierarchia Synagogae ad nostram, ut S. Dionysius docet. Hinc sicut vetus hierarchia fuit via et figura hierarchiae Ecclesiae, atque ad eam et ad eius ordines est assumpta ; sic nostre hierarchia est via, signum seu figura hierarchiae caelestis, et ad eam eiusque ordines elevatur. Non tamen conveniunt beatis animabus officia angelorum circa inferiora, quoniam officia illa consequuntur ordines angelorum quantum ad gradum naturae (quia angelica natura inter Deum et nos media est) magis quam secundum essentiales ordinum proprietates. Ideo sicut animae damnatorum non deputantur nobis in exercitium, ita nec animae Sanctorum in custodiam.
Haec Thomas in Scripto.
Per quae patet obiectorum solutio.
Praeterea in prima parte, quaestione centesima octava :
Ordines (ait) angelorum secundum conditionem naturae attenduntur, et secundum dona gratiae. Quantum ad primum, certum est homines non assumi ad ordines angelorum, quoniam semper manebit naturarum distinctio. Quam quidam considerantes, dixerunt homines ad angelorum ordines non posse assumi : quod repugnat promissioni Christi, protestantis quod filii resurrectionis erunt aequales angelis in caelis. Quod enim est ex parte naturae, habet se ut materiale in ratione ordinis. Completivum autem atque formale, est id quod est ex dono gratiae, quae ex Dei liberalitate, non ex gradu naturae, dependet. Idcirco per gratiam homines possunt mereri gloriam tantam, ut angelis in merito et praemio coaequentur secundum gradus singulos angelorum. Augustinus quoque duodecimo de Civitate Dei testatur, quod non erunt in caelo duae societates angelorum et hominum, sed una : quoniam omnium beatitudo est uni adhaerere Deo.
Haec in Summa.
Concordat Bonaventura :
Ad perfectionem (inquiens) ordinis duo concurrunt, videlicet, natura tanquam fundamentum et dispositio, et gratia ut complementum et consummatio. Et quoniam aliquid dicitur esse secundum quid, quando est in sua dispositione, tunc vero simpliciter, quando est in sua perfectione ; cum angeli sancti et daemones in naturalibus convenant, aliquando dicuntur daemones fuisse de diversis ordinibus angelorum, quamvis nunquam plene fuerint in aliquo ordine : propter quod intelligendum est hoc secundum quid, non simpliciter. Sed cum homines valeant elevari ad excellentiam gratiae et gloriae in qua sunt angeli, potest ex hominibus et angelis idem ordo constitui.
Si vero obicias, quod non potest esse conformitas in perfectione, ubi non est convenientia in praeambula dispositione ; dicendum, quod verum est in dispositione necessitatis, non in dispositione solius congruitatis, qualis est hic.
Hinc, super illud in Psalmo, Constitues eos principes, ait Glossa : Elegit pauperes, ut exaltaret eos ad ordines caeli qui ex angelis et hominibus fiunt. Et super illud Iosue : Omnem locum quem calcaverit pes vester, Glossa fatetur : Si diabolum vicero, si meruero ut eum conterat Deus sub pedibus meis, consequenter locum eius in caelo habebo.
Haec Bonaventura.
De cuius responsione ad istud quaesitum, dictum est plenius supra, in quaestione secunda distinctionis istius. Et illi responsioni concordat omnino Richardi responsio. Bonaventura autem in hac quaestione loqui videtur de daemonibus secundum illam opinionem quae ponit eos nunquam fuisse in caritate et gratia gratum faciente.
Responsio etiam Petri in dictis Thomae iam tactis totaliter continetur. Albertus quoque et Udalricus responsioni consonant Thomae.
Porro Durandus aliquid speciale hic scribit : Homines (dicens) assumi ad ordines angelorum, intelligi potest dupliciter : primo, quantum ad aequalitalem officii ; secundo, quantum ad aequalitatem praemii. Primo modo non assumuntur, quoniam actus atque officia angelorum sunt, purgare, illuminare, perficere, custodire, et annuntiare : quae non convenient sanctis angelis post resurrectionem, nec modo conveniunt animabus Beatorum secundum legem communem.
Si vero intelligatur de aequalitate praemii, dicendum quod homo per aequale meritum non pervenit ad aequalem visionem cum angelo, nec per aequale lumen gloriae videt aequaliter Deum. Primum patet, quoniam magis distat homo seu eius cognitio naturalis a visione Dei per essentiam, quam naturalis cognitio angeli : ergo ampliori indiget merito ad hoc quod perducatur ad aequalem visionem cum angelo. Secundum patet, quia si inaequalibus addantur aequalia, remanent inaequalia ; sed lumen intellectus angeli, et lumen intellectus nostri, sunt inaequalia : ergo addito aequali lumine gloriae in utroque ad elevationem amborum, remanent inaequalia in virtute. Ergo ut homo perveniat ad aequalitatem visionis cum angelo, oportet quod ei superaddatur amplius lumen quam angelo. Quod totum bene fieri potest, quoniam angeli meruerunt tantum unico actu, homo autem multis actionibus et passionibus quas propter iustitiam tolerat, eiusque meritum meritis Christi innititur et sacramentis iuvatur.
Haec Durandus.
Cuius positio videtur divinae repugnare iustitiae, quae pro aequalibus meritis aequalia utique tribuit praemia. Inferioritas quoque naturae in homine et debilitas luminis naturalis, magis commendant eius diligentiam, meritum et conatum, quemadmodum et multiplicitas ac vehementia tentationum. Insuper, secundum Augustinum et alios Sanctos concorditer, beatifica visio correspondet actuali caritatis perfectioni : ergo si homo in vita hac ad tantam caritatis perfectionem et actualitatem ascendat, quantum habuit angelus in sua ad Deum meritoria conversione, erit aequalis angelo in beatifica visione. Amplius, omnipotens, iustus ac sapiens Deus, unicuique influit secundum suam dispositionem, capacitatem, dignitatem seu meritum. Perfectio autem caritatis disponit potissime, immediate et proxime ad fruitionem beatam. Ergo quo viator magis perfecte et sincere ad Deum afficitur, eo clarius ipsum cernet atque suavius eo fruetur. Adhuc autem, ut asserit Augustinus, in his quae sunt super naturam, tota ratio operis est omnipotentia Dei agentis ; visio vero Deitatis per speciem, est maxime super naturam : ergo ad eam sufficit omnipotentia Creatoris, praesertim ubi aequalem invenerit rationem sive par meritum.
Argumentum quoque Durandi ex praehabitis Bonaventurae solvitur verbis : quoniam dispositio naturalis ad beatificam visionem habet se ut dispositio congruitatis, non ut dispositio necessitatis. Denique lumen gloriae satis corroborat et coaptat mentem humanam, et omnipotens aequitas Dei supplet
defectum naturae. Ad haec probanda plures possunt rationes adduci, sed non videtur necesse.
Postremo Thomas de Argentina addit praehabitis :
Quidam dixerunt, quod duo parietes erunt in caelo, unus hominum, alius angelorum ; et quod ruina angelica actionibus restaurabitur per virgines, qui cum angelis in eodem erunt pariete ; et in alio pariete tot erunt Beati, quot in angelorum pariete erunt virgines ac angeli sancti.
Haec ille.
Quocirca, cum tota illa caelestis curia sit una domus et una triumphans Ecclesia, non videtur dictum illud abiiciendum quantum ad hoc quod imaginatur de similitudine illa parietum, cum et in militanti Ecclesia duo populi, utpote Iudaei et gentiles, instar duorum parietum in Christo lapide angulari dicantur coniuncti.
Quaerunt demum hic aliqui : An tot homines salvabuntur, quot angeli perstiterunt. Ad quod ex dictis habetur partim responsio ; et quid ad hoc Thomas in Scripto responderit, nunc patuit. Albertus quoque et Udalricus concordant cum praehabitis Thomae verbis, quod scilicet istud certitudinaliter sciri sine revelatione non queat. Probabilius tamen fatentur, quod tot salvabuntur, quod angeli stantes manserunt : quia etsi angeli nulli peccassent, nihilo minus genus humanum fuisset creatum et pro parte salvatum.
Praeterea, iuxta Thomam in prima parte Summae, quo ordo angelicus exstat superior, eo plures personas continet in se ; et sicut corpora caelestia excedunt corpora inferior in magnitudine quasi incomparabiliter, sic angelorum multitudo dignissima excedit quasi sine comparatione inferiora in numero. Et iuxta hoc plures essent angeli sancti, quam universi homines electi simul ac reprobi. Sancta vero Brigitta sibi asseruit revelatum, tot esse angelos bonos, quod quamvis homines universi qui unquam fuerunt, sunt et erunt, essent actualiter simul collecti, adhuc cuilibet eorum decem angeli possent deputari, ita quod decies plures essent angeli gloriosi quam homines cuncti simul accepti. Petrus etiam ait, probabilius esse quod tot homines salvabuntur quot angeli permanserunt, ut utrique in numero sint aequali.
QUAESTIO VII
Septimo quaeritur : An ordines angelorum manebunt post diem iudicii.
Videtur quod sic.
Primo, quia in ordine rerum ac specierum pulchritudo universi consistit : quae post diem iudicii augebitur magis quam minuetur.
Secundo, quia distinctio ordinum attenditur penes dona naturae et gratiae : quae utraque manebunt in eis perpetuo.
Tertio, quae a Deo sunt, ordinata sunt, secundum Apostolum : et ordinata, imo ordinatissima, praesertim in caelo, sine fine manebunt ; sicut econtrario in inferno dicitur esse nullus ordo.
In contrarium est illud Apostoli : Cum evacuaverit omnem Principatum et Potestatem et Dominationem.
Ad hoc respondet Albertus :
In hac quaestione sunt multae opiniones. Aliqui enim dicunt, quod quidam ordines nominantur a principatu et potestate pertinente ad viam, quemadmodum Potestates dicuntur daemones cohibere, Virtutes miracula facere, Principatus vero regna provinciasque disponere : quorum usus non erit post diem iudicii ; sicque cessabunt hi ordines quoad horum usus officiorum, quamvis maneant quoad gradum naturae ac dona gratiae gratum facientis. Hancque positionem reputo veram, ac aliis probabiliorem. Alii nominantur ab illuminationibus gratiae convertentibus in Deum, sive secundum caritatem, ut Seraphim ; sive secundum sapientiam, ut Cherubim ; sive secundum pacatissimam quietem, ut Throni : et illi nunquam cessabunt. Verumtamen usus Dominationum, qui est disponere quid cuique agendum sit, cessabit tunc. Usus item Archangelorum et Angelorum, qui est maiora et minora nuntiare, tunc desinet ; custodia quoque angelorum, et purgatio, illuminatio ac perfectio quam interim impendunt ecclesiasticae hierarchiae ; omnia item officia ad militiam christianam spectantia. Hinc glossa Augustini super praeallegata verba Apostoli dicit : Dum durat mundus, angeli angelis, daemones daemonibus, et homines hominibus praesunt ad exercitium vel profectum. Sed universis infra receptacula sua collectis, omnis cessabit praelatio.
Haec Albertus.
Praeinductis concordat Udalricus ; et addit : Cessabit in fine praelatio ; non enim necessaria erit. Et quamvis non erunt actus hierarchici ad novorum divinorum cognitionem effectuum, attamen erit continua influentia luminis a superioribus in inferiora, per quam inferiores cognoscant rationes divinorum secretorum in lumine superiorum.
Haec Udalricus.
Denique Thomas in prima parte Summae haec clarius exprimens :
In ordinibus (inquit) angelicis duo considerantur, puta distinctio graduum et exsecutio officiorum. Distinctio graduum est in angelis secundum differentiam naturae et gratiae : et utraque differentia perpetuo in angelis manebit. Exsecutio vero officiorum aliquo modo manebit in angelis, et aliquo modo non. Cessabit namque secundum quod officia illa ordinantur ad perducendum quosdam ad finem ; remanebit vero secundum quod convenit in ultima finis consecutione : sicut et alia sunt officia militum in pugna, et alia in triumpho. Sicque innotescit quomodo Potestates et Principatus evacuabuntur.
Amplius, actiones unius angeli super alium, sunt pensandae secundum similitudinem actionum intelligibilium quae sunt in nobis. Quarum aliquae sunt in nobis coordinatae secundum habitudinem causae atque causati ; ut dum per multas praemissas gradatim in unam devenimus conclusionem : cuius cognitio ex omnibus praemissis praecedentibus dependet, non solum quantum ad novae scientiae acquisitionem, sed item quoad eius conservationem. Cuius signum est, quod si quis oblivisceretur aliquod mediorum seu praemissarum, non haberet de conclusione illa scientiam, ordine causarum ignoto ; sed fidem aut opinionem posset habere de ea. Cumque angeli inferiores rationem quorumdam divinorum operum cognoscant per lumen superiorum, non solum quantum ad novam adeptionem, sed etiam conservationem scientiae, patet quod post iudicium quoque a superioribus illuminabuntur, quamvis non proficient ex tunc : sicut et homines salutem tunc consecuti, aliquara illuminationem habebunt per angelorum officia.
Haec Thomas in Summa.
Bonaventura quoque :
Tripliciter, ait, unum alteri praefertur : primo, per modum excedentis tantum, ut aurum praefertur argento ; secundo, per modum excedentis et influentis, ut caelum elementis ; tertio, per modum imperantis, ut dominus servo. Et ad praelationem perfectam concurrunt haec tria, et in caelesti sunt hierarchia inter ordines, cum ordo superior sit dignior et influens atque praecipiens ordini inferiori. Et quantum ad primum horum trium, non cessabit praelatio angelorum ad invicem, cum unus permansurus sit alio eminentior in naturalibus atque gratuitis ; sed quantum ad alia duo, evacuabitur : quia non erit influentia nova superioris in inferiores, nec iussio.
Haec Bonaventura.
QUAESTIO VIII
Postremo pro clariori horum intelligentia quaeritur : Quid sit angelus.
Ad quod Alexander respondet :
Damascenus libro secundo definit sic angelum : Angelus est substantia incorporea, intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera, Deo ministrans, gratia, non natura, immortalitatem suscipiens.
Pro cuius intellectu sciendum, quod duplex est definitio. Una ex genere et differentia convertibili, vel ex pluribus differentiis quarum unaquaeque per se est in plus, tamen simul sumptae, veniunt ad aequalitatem, seu convertibiles sunt cum definito : et talis definitio notificat esse rei substantiale, dummodo sint differentiae verae et essentiales. Alia est definitio qua cognoscimus substantiam per potentias, atque potentias per proprios actus : et ista notificat virtuale rei esse ; talisque est praefata definitio angeli. Denique quoad hoc potest angelus notificari dupliciter, puta, in se, et in comparatione ad aliud. In se quoque dupliciter : primo, secundum virtualem potentiam quam habet ad cognoscendum, sicque dicitur, « substantia intellectualis » ; secundo, ad movendum : et hoc rursus dupliciter. Primo, quantum ad conditionem loci, et sic dicitur, « semper mobilis » ; secundo, quantum ad conditionem affectionum, sicque additur, « arbitrio libera » ; et item, ad perfectionem suam, scilicet ad gratiam, hinc subditur, “gratia, non natura, immortalitatem suscipiens” ; et ad exercitium suum, unde adiungitur, Deo ministrans. Qualiter autem conveniat angelo mobilitas, dictum est supra.
Differt demum, descriptio haec angeli a descriptione animae rationalis, in eo quod dicitur « arbitrio », id est iudicio, « libera », secundum quod aliquis potest eligere libere bonum seu malum. Quod diversimode convenit angelo et animae : quia sine collatione atque discursu competit angelo, qui proprie intellectualis vocatur ; et animae cum discursu, quae idcirco rationalis rite asseritur. Sed et esse substantiam incorpoream convenit angelo proprie magis quam animae : quae quamvis in se incorporea sit, corpori tamen unitur, non angelus, ad faciendum unum compositum. Dicitur etiam angelus gratia, non natura, immortalitatem suscipiens, vel quia ex sua natura, in quantum creatura, vertibilis est in non esse, eo modo quo asserit Damascenus, quod omne ex nihilo factum et aliunde esse sortitum, est in nihil vertibile ex sua natura, ita quod si sibi ipsi relinqueretur, mox in nihil redigeretur ; vel quia est quaedam immortalitas, id est omnimoda immutabilitas, soli Deo plene conveniens, iuxta illud Apostoli : Qui solus habet immortalitatem. Et istam participat angelus per gratiam consummatam, id est per gloriam : quia in quantum Deo beatifice fruitur, nunquam mutatur, imo iugiter in eodem permanet actu, et in dispositione invariabiliter fixa. Unde in definitione praedicta, per gratiam designatur et gloria.
Haec Alexander.
Insuper Alexander exponens definitionem magni Dionysii de angelo traditam, scribit :
Sanctus Dionysius quarto capitulo libri de Divinis nominibus, definit angelum, dicens : Angelus est imago Dei, manifestatio occulti luminis, speculum purum, splendidissimum, immaculatum, incontaminatum, incoinquinatum, recipiens totam (si iustum est dicere) speciositatem bene formatae deiformitatis, et pure declarans in se ipso, sicut possibile est, bonitatem quae in abditis est.
Dicitur itaque angelus « imago Dei », extense sumendo imaginem, pro eo quod est ab alio, et est similitudo ipsius. (Qualiter autem angelus et anima diversimode dicantur imago Dei, et quid magis proprie, dictum est super primum.) Ad actum enim intelligendi exigitur primo, quod sit essentia aliqua potens intelligere : et quantum ad hoc, angelus habet rationem imaginis. Requiritur quoque lumen, quo effective intelligit : sicque angelus appellatur « manifestatio occulti luminis ». Exigitur item quo intelligit formaliter, utpote species recepta ab intelligente : et quantum ad hoc, dicitur « speculum ». Quemadmodum enim in speculo recipiuntur atque resultant species rerum sensibiles, ita in angelo species intelligibiles. Qui dicitur speculum lucidissimum, ad differentiam animae, quae post originalis peccati contractionem, propter venialia sua assidua, saltem quotidiana, non potes lucidissimum speculum nuncupari. Quo contra angelus dicitur speculum « splendidissimum ». Per sequentia vero verba removetur triplex maculae genus ab angelo. Nam speculum potest sordidum esse : primo, quia in se maculam habet, ad quod removendum ab angelo, dicitur speculum « immaculatum » ; vel quia in se recipit maculam ab extrinseco : et hoc dupliciter. Primo, quia res sordida adiungitur ei ; secundo, quia rei sordidae iungitur. Removetur ergo ab angelo peccatum originale, cum dicitur « immaculatum » ; et actuale, cum dicitur « incontaminatum » et « incoinquinatum » : quia actuale peccatum potest esse in anima aut ex contaminatione, aut ex coinquinatione.
Haec Alexander.
Bonaventura quoque :
Describitur, inquit, angelus a Damasceno, quantum ad substantiam, quantum ad virtutem, quantum ad operationem, et quantum ad durationem. Substantia angeli tangitur, cum dicitur quod angelus est substantia incorporea. Cumque additur, intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera, tangitur triplex virtus angelica, scilicet, cognitiva, operativa, imperativa : cognitiva, cum dicitur, intellectualis ; operativa, cum subditur, semper mobilis, quoniam angelus potest sine fatigatione incessabiliter operari ; imperativa, dum sequitur, « arbitrio libera » : quam virtutem angeli non oportet realiter ab aliis praedictis distingui. Operatio tangitur, cum subditur, « Deo ministrans » ; duratio, dum subditur, « gratia immortalitatem suscipiens » : ubi per gratiam non intelligitur aliquis habitus gratis datus, sed gratuita influentia Dei.
Sanctus autem Dionysius definit angelum, non solum quantum ad esse naturae, sed etiam quantum ad bene esse. Ideo notificatur hic angelus in quantum habet in se Dei imaginem per naturam, et in quantum habet simililudinem Dei per gratiam, atque in quantum habet deiformitatem per gloriam. Ratio autem imaginis exprimitur quantum ad duo, videlicet, quantum ad illud quod sursum est, et quantum ad id quod deorsum. Primum tangitur cum dicitur, « Angelus est imago Dei » ; secundum, cum subdit, « manifestatio occulti luminis ». Imago enim est Dei, in quantum capax est eius, et particeps esse potest ; manifestatio quoque est luminis, quoniam illuminationes quas desuper accipit, inferioribus tradit.
Conformiter quantum ad similitudinem gratiae describitur quantum ad duplicem respectum, hoc est, ad sursum per operationem, et ad deorsum per privationem. Primum tangitur ibi, speculum clarum, splendidissimum : ubi notatur, quod gratia desursum veniens, naturam conservat, decorat atque consummat : et quantum ad haec tria dicit : speculum clarum, splendidissimum. Comparatio demum ad id quod deorsum est notatur, cum dicitur, immaculatum, incontaminatum, incoinquinatum : per quae tria removet triplicem foeditatem ab angelo, gratiae repugnantem. Primo, foeditatem activam, quae est foeditas actualis peccati, cum ait, immaculatum. Secundo, foeditatem advenientem, quae est foeditas venialis peccati, cum subiungitur, incontaminatum. Tertio, foeditatem contractant, quae est originalis peccati, cum additur, incoinquinatum.
Similiter deiformitas gloriae tangitur secundum duplicem comparationem, scilicet, ad id quod sursum est, et ad id quod deorsum. Ad sursum, cum dicitur, suscipiens sicut conveniens est (seu quantum possibile est), totam speciositatem boniformitatis et deiformitatis. Comparatione namque ad Deum deiformis efficitur, dum speciositatem a Deo sortitur. Comparatio quoque ad deorsum notatur, cum sequitur, et in se resplendere faciens bonitatem silentii quod est in abditis : quod est dum refulgentiam divinae bonitatis quam ipse habet, inferioribus manifestat. Quam vocat silentium, quoniam nemo intime Deo coniungitur, quin quietetur in ipso, et strepitus quiescat exterior : ideo vocat silentium in abditis.
Haec Bonaventura.
Insuper Albertus :
Definitio (ait) Damasceni data est de bonis angelis in communi, secundum quod ab optimo creatore ad esse deducti sunt, et iuxta causam finalem a Creatore intentam ; et notificat angelum quantum ad esse et posse ac nosse. In qua definitione intellectualis ponitur pro differentia, prout intellectuale radicatur in essentia, non prout dicitur a potentia consequente essentiam. Dicitur etiam angelus substantia semper mobilis, quia secundum intellectum et appetitum indesinenter movetur in Deum. Quae et arbitrio libera nominatur, ad differentiam potentiae naturalis, quae necessario determinatur ad unum. Nec obstat quod non potest peccare, cum posse peccare sit impotentiae, nec est libertas, neque pars libertatis. Verum in hoc consistit libertas confirmatorum in bono, quod sine coactione et obligatione ad aliquid alterum, volunt bonum hoc quod volunt ; libertas vero obstinatorum in malo, consistit in hoc quod sine coactione volunt et eligunt malum ex pertinacia et obduratione propriae voluntatis.
Sciendum quoque quod corporeum dupliciter dicitur. Primo, a forma quantitativa corporis quae per essentiam est in corpore : quae est, esse longum, latum, profundum. Sicque angelus et anima rationalis sunt simpliciter substantiae incorporeae. Secundo, a proprietate corpus consequente, quae est localitas : nempe ex hoc quod corpus longitudine, latitudine et profunditate determinatum est, circumscribitur loco. Et iuxta hanc proprietatem, angelus et anima similitudinarie appellantur corporei, cum sint terminati, non infiniti : imo ad omnem situm terminatur eorum essentia, cum nihil eorum sit extra terminos suae essentiae.
Dicitur item angelus natura mortalis, quia de se ad nihilum tenderet, nisi a Creatore conservaretur ; et quia aliquo modo compositus est, utpote « ex quo est » et « quod est », seu actu et potentia. Iuxta quem modum loquendi Plato in primo Timaei inducit Deum altissimum diis sub se constitutis loquentem : 0 dii deorum ! quorum opifex idemque pater ego. Opera siquidem mea vos estis, natura dissolubilia, me tamen ita volente indissolubilia. Omne enim quod coniunctum est, natura dissolubile est ; sed voluntas mea est maior nexu vestro.
Postremo B. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus non intendit angelum definire vera et essentiali definitione ; sed ex boniformitate angeli intendit ostendere, quod in angelo non est malum, quemadmodum ante ostendit, quod malum non est aliquid exsistentium, nec aliquid in exsistentibus. Dicitur autem angelus speculum purum puritate naturae, clarissimum perspicacitate intellectualis essentiae, quasi in profundo suo recipiens boniformitates lucis divinae, incontaminatum, id est alienum a terreneitatis ac materialitatis contagione, incoinquinatum labe originalis peccati, et immaculatum per carentiam actualis peccati.
Haec Albertus.
Has insuper angeli descriptiones Udalricus quoque in Summa sua, libro quarto, exponit :
Angelus, inquiens, est substantia, non solum a substando, sed etiam a subsistendo, intellectualis essentialiter sive totaliter, non secundum partem ut anima, semper mobilis motu de quo asserit Damascenus, quod omne creatum vertibile est in nihil, et motu per tempora, non per loca, ut loquitur Augustinus, motu quoque circulari et recto atque obliquo, per contemplationem, ut quarto capitulo de Divinis nominibus sanctus testatur Dionysius, « arbitrio libera », quoniam habet intellectum et voluntatem, quae duo comptent liberum arbitrium, « incorporea » : non enim est corpus, sed spiritus ; nec virtus corporalis, cum sit substantia ; nec virtus in corpore, cum sit pure intellectualis.
Porro secundum divinum Dionysium, angelus est Dei imago (imo ut in Ezechiele asseritur, ipse est signaculum seu sigillum similitudinis : sigillum quippe seu signaculum, impressam sibi habet exemplaris figuram ; unde et homo in Ecclesiastico dicitur secundum Deum vestitus virtute imaginis) ; « speculum » quoque « luminosum » (speculum namque est diaphanum, et ex natura sua luminosum ; sed tamen terminatum per aliquid opacum : propter quod figura ei impressa non transit, imo reducitur ad visum inspicientis. Et significat intellectum possibilem angeli : qui intellectus est luminosus in quantum intellectus ; sed in quantum possibilis, occumbit a lumine et tendit ad tenebrositatem), « purum » a materia et materialibus, clarum per informationem intellectus agentis, clarius per lumen gratiae informantis lumen naturae, « clarissimum » per lumen gloriae perficientis utrumque. Hinc in libro de Motu cordis, habetur quod angelus est substantia illuminationum quae sunt a primo, prima relatione receptiva : quia videlicet instar speculi habet in se dispositionem ad suscipiendum immediate a Deo, saltem in multis, illuminationes a Creatore a quo solo scientiam sibi innatara lucemque gratiae et lumen gloriae est sortitus ; et ita immediate ac primo ad conditorem suum refertur, reducitur atque convertitur, tanquam ad causam efficientem, exemplarem et finalem. Unde et manifestatio occulti luminis perhibetur, quoniam incomprehensibile increatumque lumen in ipso resplendet ac repraesentatur. Anima vero rationalis est substantia, illuminationum quae sunt a Deo, secunda relatione perceptiva, sicut inferius exponetur.
Haec Udalricus.
