Distinctio XXXVIII — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XXXVIII
Periocha
Impia se pandunt osto mendacia rami,
Crimine quae semper corda ferire solent.
Tria sunt mendacii genera, officiosum, scilicet quod salute aut commodo fit alicuius absque malignitate : quale fuit illud obstetricum et Rachab Ierichuntinae. Iocosum, quod nec fallit, sed scitur causa ioci dictum. Et perniciosum, quod scilicet ex malignitate et fallendi animo procedit, quod omnibus modis fugiendum est. Prima autem duo etsi levia sunt, non tamen sunt sine culpa. Quod autem dominus obstetricibus et ipsi Rachab bene fecisse legitur, hoc non fiebat propter mendacium, sed ob misericordiam populo Dei exhibitam. Neque vero idcirco hoc de aliis peccatis in consequentiam trahendum est : alioqui detestanda sequi manifestum est. Augustinus autem octo mendaciorum genera discernit, quae tamen omnia ad tria reducuntur praefata. Est autem differentia inter mentiri et mendacium dicere, cum hoc quidem sine falsitate, illud autem nequaquam fieri possit. Sed et quisquis mendacium loquitur, mentitur, et si non contra. Hinc falsum loquens verax esse potest, cum scilicet loquitur id quod cordi sibi est : et econtrario Iudeus Christum dicens esse Deum, mentitur quidem, quia non credit : non tamen loquitur mendacium, quia verum est quod dicit. Omne igitur mendacium peccatum est, tametsi unum altero gravius, qui gravitatis ordo per comparationem ad id quod fit in doctrina fidei accipi potest. Ex his etiam patet, non idem esse mentiri et errare, cum hoc absque peccato quandoque esse possit.
