Distinctio XXXVI — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XXXVI
Periocha
Iunguntur valido virtutum germina nexu,
Iam periere omnes, si perit una tibi.
In charitate quae virtutum omnium mater est, et totius plenitudo legis, virtutes reliquae, infusae videlicet, ita connexae sunt, ut qui una habuerit, habeat omnes : et omnibus careat, qui caret una. Nec tantum hoc modo connexae sunt virtutes, verum et sunt aequales, ita ut una intensa, et reliquae proportionabiliter intendantur, ut qui pares sunt in aliqua, in aliis quoque pares esse comprobentur. Quae tamen accipi debent, quo ad habitum in animo existentem. At in actu exterius hoc fieri non oportet. Hunc quod Abraham in fide, in patientia Iob, in mansuetudine Moyses, et sic de aliis, excelluisse dicitur : quo ad usum et per compararionem ad alios, venit intelligendum : non autem quasi singulis singulas has virtutes intensius habuerint. Haec tamen extra textum de aequalitate proportionis oportet mtelligere : unde per hoc non excluditur, virtutem unam alia esse maiorem, et charitatem omnium primam. Neque per hoc peccata paria esse oportet, cum unum charitati amplius contrarium inveniatur. Porro ad Dei et proximi charitatem omnia decalogi praecepta reducuntur, ad quae et moralia omnia ex decalogo manantia, caeremonialia quoque legis veteris spiritualiter intellecta, referri debent.
