Distinctio XXXIX — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX

 

Periocha

Qui iuramentis mendacia dicta tuetur.

Is periuro animam polluit ore suam.

 

Comites suos iusiurandum seu iuramentum habere debet, veritatem scilicet, iudicium et iustitiam : qui si defuerint iuramentum fit periurium. Hinc peierare eum constat qui fallendi voluntate falsum iurat : eumque qui iuramento falsum affirmat, quamvis ipse verum putet : eum quoque, qui cum verum fit quod iurat, putat tamen falsum esse, ubi quamvis mentiatur iurans, non tamen est mendacium, ut ex supra dictis patet. Periurat autem nihilominus talis. Iuramentum enim facit fallendi intentione. Qui autem iurat se aliquid praestiturum, quod tamen non dat, periurus non est, nisi mutando propositurn, aut terminum transgrediendo. Quanquam autem iurare non semper sit malum seu illicitum, iurare tamen falsum, est grande peccatum, nec sine peccato est, citra necessitatem etiam verum iurare. Ex necessitate autem super aliquo licito iurare, bene licet, ut cum innocentis probitas per hoc ostendi debet, et sic de aliis. Per creaturas autem iurare, perfectis quidem Magister dicit licitum, non autem imperfectis. Per quas tamen iurans minus obligatur, quam iurans per deum. Per falsos quoque deos etiam verum iurans infidelis, peccat : quo tamen eius iuramento sine peccato ad bonum fidelis uti potest. Non autem iuramenta in malum exitum vergentia, observanda sunt. Neque tamen callida arte verborum deceptorie iurans, neque alterum peierare scienter cogens, a mortali excusatur : secus autem, si exigat ideo ut fidem de re iurata habeat. Haec enim humana est tentatio. Est autem iuxta ecclesiae decretum, ad iuramentum solenne ieiuno stomacho accedendum, nisi pro pace fiat aut periculum sit in mora.