Distinctio X — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO X
Periocha
Quod Christo nomen personae convenit, hoc fit
Ipsius haud hominis , sed ratione Dei.
Non est concedendum Christum secundum quod homo, esse personam, alioqui verbum non naturam, sed personam, assumpsisse sequeretur, quod supra est improbatum. Sequeretur etiam quod secundum quod homo, esset tertia in trinitate persona, quod patet esse falsum. Nec oppositum argui potest, eo quod est substantia rationalis. Non enim hoc sufficit ad rationem personae, quae dicitur quasi per se sonans, nec alteri coniuncta, sicut tamen est natura humana in Christo. Neque etiam vulgaris personae definitio personis divinis convenit, sed aliis. Sed neque impedit eum secundum quod homo est, praedestinatum esse filium Dei qui est persona. Non enim quo est, eo homo filius Dei est, sed per gratiam hoc accepit. Denique nec filius adoptivus Christus dici debet, sed naturalis. Non enim prius esse coepit, et post in filium adoptatus est, sed semper fuit filius aeterni patris. Virginis quoque filius est per naturam et gratiam, non quidem adoptionis, sed unionis. Potest autem dici, personam quae semper fuit, praedestinatam est esse secundum hominem assumptum, ut scilicet ipsa existens homo, esset filius Dei. Item et naturam humanam, ut verbo patris personaliter uniretur.
