Distinctio XXI — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XXI
Periocha
Quasi quam mors animam Christi de corpore trusit.
Ipsa tamen deitas mansit utrique comes.
In Christi passione divinitas ab anima ipsius sive etiam a carne separata non fuit. Quod aut Christus in cruce derelictum se clamat a Deo intelligendum, non quod unio personalis soluta fuerit : sed quia auxilium defensionis humanitati ad tempus erat subtractum. Et hoc etiam modo capiendum est dictum Ambrosii, quod oppositum videtur sonare. Quod etiam Athanasius dicit hominem reassumptum in resurrectione, et sic in morte depositum, dicitur non quasi unio personalis fuerit soluta, sed quia anima a corpore per mortem fuit separata. Unde et vere mortuus probatur. Hinc et filius Dei passus dicitur et mortuus, propter proprietatum utriusque naturae communicationem, qui tamen secundum divinitatem impassibilis est et immutabilis. Ex quo etiam passus et non passus, mortuus et non mortuus dici potest, diversorum respectu.
