Distinctio XXVI — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XXVI
Periocha
Spes sacrata fidem comitatur passibus aequis,
Quam de non visis rebus habere soles.
Spes in quantum virtus est, spiritualia, et aeterna respicit bona, cum sit certa expectatio futurae beatitudinis : ex Dei gratia et meritis praecedentibus proveniens. Nam sine meritis eam sperare, non spes, sed praesumptio est. Et haec cum fide quidem convenit, eo quod est de invisibiIibus, de quibus tamen fides est, ut non visis : spes autem, ut non habitis, in quo differunt, sicut et in hoc quod fides indifferenter est de bonis et malis, praesentibus, praeteritis et futuris, de suis ac alienis : spes vero de bonis tantum et futuris ac ad se pertinentibus. Porro in Christo etiam pro huius vitae statu neutra harum fuit, cum clarissime Deum viderit, et bona aeterna comprehenderit, qua ratione neque sunt in beatis. Christus autem quaedam sperasse et credidisse dicitur, quia firmiter eis assensit. At patres in limbo eas virtutes habebant, quousque Deuin non videbant.
