Distinctio XI — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

 

Periocha

Non quit simpliciter Christus factura vocari,

Quamvis hoc certa conditione queat.

 

Simpliciter et absque determinatione dici non debet Christus factus, creatus, vel creatura, quippe per quem omnia facta sunt, atque per hoc ipse factus absolute dici non potest. Nam alioqui ipsi Evangelium praedicatum diceretur, essetque subiectus vanitati. Haec etenim secundum scripturas omni conveniunt creaturae. At de Christo ea absolute dici est absurdum. Verumtamen concedi potest addira determinatione. Est enim creatura, in quantum homo : et in quantum talis, esse coepit. Verum ex hoc non sequitur, eum simpliciter esse creaturam, aut coepisse. Nam hoc esset procedere tropice a parte ad totum.