Distinctio IV — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

 

Periocha

Divini flatus fuit incarnatio donum.

Quamvis non deerant filius atque pater.

 

Tametsi incarnatio opus sit trinitatis, in scripturis tamen spiritui sancto attribuitur, pro eo quod spiritus sanctus patris et filii charitas est et donum, et ex ineffabil Dei charitate verbum caro factum est, sicque per hoc ab incarnationis opere pater et filius non excluduntur. Neque tamen ob id Christus filius est spiritus sancti. Non enim de eo sicut de patre genitus est. Virginis autem filius rece dicitur, eo quod de ipsa genitus est ut matre. Neque vero quicquid ex alio nascitur, filius est, ut patet de pilis hominis et de baptismate renatus respectu aquae. Dicitur autem Christus incarnatus de spiritu sancto, eo quod incarnatio ipsa non promerita, ex Dei dono est, virtute videlicet spiritus sancti effecta. Hinc nec spiritus sanctus quasi seminalis materia ipsius accipi potest. Etsi etiam et virgine Christus natus sit, factus tamen per Apostolum dicitur ex muliere et ex semine David, puta per virginem quae de semine David fuit, et hoc dicitur ad significandam eius singularem conceptionem, quae opere spiritus sancti facata est, quod aliis non competit.