Distinctio XII — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XII
Periocha
Non potuit Christus quamvis committere culpam,
At potuit fieri foemina, factus homo.
Ad hanc vel similem, an ille homo, scilicet Christus, esse coeperit, non est sine distinctione respondendum. Nempe si ad personam respicias, verum est eum semper fuisse : si vero ad naturam humanam, conceditur eum coepisse. Per quam distinctionem et autoritates quae contrariae videntur, ut quod Christus est recens homo, et quod puer iste creavit stellas, absolui possunt. Potuit autem Christus hominem aliunde assumere, quam de genere Adam, sed ita fieri magis congruebat, ut sic diabolus vinceretur per aliquem de genere eius qui victus fuerat. Tametsi autem de genere Adam assumptus sit homo, tamen nec persona ipsius, nec natura assumpta, ut verbo unita, peccare potuit quamvis ut in se considerata. Nec obstat liberum eum arbitrium habuisse, cum nec in angelis confirmatis hoc peccabilitatem arguat. Quod etiam scriptum est, qui potuit transgredi, et non est transgressus, de membris Christi potius intelligendum est totum, aut solum pro ultima parte de Christo. Qui et sexum muliebrem assumere quidem potuit, sed virilem ex foemina eum assumere, magis erat congruum, ut sic utriusque sexus liberatio per eum fienda ostenderetur.
