Distinctio XXX — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO XXX
Periocha
Maius habet meritum chari dilectio fratris,
Quam tenet adversi frigidus hostis amor.
Amicorum dilectio simul cum inimicorum dilectione magis est meritoria, quam ea quae est amicorum ad utrasque comparata : si tamen quaelibet per se consideretur, magis meritoria est ea quae est amicorum, quia ferventior. Quod autem Augustinus eam quae est inimici, dicit esse meliorem, intelligendum est simul cum amicorum dilectione acceptam. Nec valet opinio, qua quidam putabant charitatem haberi posse absque inimicorum dilectione, occasionem sumentes ex verbis Augustini, qui dicere videtur inimicorum dilectionem esse perfectorum, etc. Praeceptum enim de dilectione extendit se ad omnes generaliter. Et quod Augustinus dicit, intelligendum est de perfecta inimicorum dilectione, per quod non excluditur, quin et alii suo modo eos diligere possint et teneantur.
