Distinctio XXXIV — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XXXIV

DISTINCTIO XXXIV

 

Periocha

In Christo patriae castum nituisse timorem,

Flaminis ut sacri caetera dona, reor.

 

Secundum Ambrosii sententiam de donis spiritus sancti dicendum est, ea virtutes esse, operationem videlicet humanam perficientes : quae sunt septem, scilicet donum sapientiae, intellectus, consilii, fortitudinis, scientiae, pietatis, et timoris. Quae tantum abest, ut sint in patria desiturae, ut etiam multo abundantius a beatis (secundum alios tamen actus quam in via) habeantur. Quae et ipsae in Christo erant, iuxta Esaiae vaticinium : Requiescet, inquit, super eum spiritus sapientiae. Ea autem in patria permansura, cum de aliis minus dubii habeat, de timore specialiter ostenditur de quo tamen et scriptura dicit : Timor domini sanctus permanens in saeculum saeculi. Unde et ipse ibi erit, non modo per effectum, verum et secundum habitum. Sed est timor multiplex : Nempe alius mundanus sive humanus dicitur, et hic malus est et devitandus. Eo enim contra Deum timentur carnis pericula, et temporalis amissio bonorum. Alius aut dicitur servilis, quo scilicet a peccato se quis cohibet ad poenam vitandam.qui bonus quidem est, sed insufficiens. Initialis vero est, quod quis amare iam incipit quod durum videbatur, et sic pro deo peccata devitat, tametsi et ipse respectum ad poenam habet. Et ille est cum charitate, quae servilem timore excludit. Est deinde et timor castus et filialis seu amicabilis, qui de amore procedit, quo ne dilectum quoquo modo offendat, quis timet. Haec ergo sunt quatuor timoris genera, quamvis auctores quidam pauciora distinxerint. Hinc et diversus loquendi modus provenit. Etsi autem timor servilis cum charitate non sit, ei tamen locum praeparat, et ei cedit, ut in simili de seta et filo apparet. Sub hac distinctione id quod Ioannes Apostolus ait, timorem in charitate non esse : David aut dicit, timorem in saeculum permanere, aperta est utriusque veritas, si primum de servili, alterum de casto accipiatur timore. Quorum etiam distinctio accipi potest a simili de muliere : Una adulterium devitante, ne viro deprehendatur, et altera ne ab ipso deseratur. Initialis autem timor inter hos medius est quodammodo. Nam peccare cavet partun peccati horrore, partim et virtutis amore : qui etiam una cum servili initium sapientiae dici potest, alio tamen respeceu : quia scilicet cum sapientia seu charitate venit, quam servilis, ut dictum est inducit. Porro vero donum timoris in patria, ut praedictum est, permansurum, in Christo fuit secundum actum reverentiae. Qui et quamvis poenam timuerit, non tamen per hoc mundanus vel servilis vel etiam initialis in eo esse potuit, ob perfectissimam ipsius charitatem. Poenas autem timuit ex naturali quodam timore, qui ex peccato inolevit, quem ipse sicut et alios defectus, sine tamen peccato, voluntarie pro nobis assumpsit.