Distinctio VI — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio VI

DISTINCTO VI

 

Periocha

Corporis ac animae qualis foret unio Christi,

Prendere dolores non potuere prius.

 

Provide loquendum est in expressione eorum, quae concernunt incarnationem verbi gratiosissimam. Nam de propositionibus illis, Deus factus est homo, et homo est Deus, et similibus, atque an per hoc Deus factus sit aliquid, vel non factus : tres sunt modi dicendi seu opiniones, ad exprimendum modum unionis praetactae. Quarum prima inter alia effectualiter dicit in Christo duo esse supposita, et unam tantum personam, et haec est falsa. Secunda, quod in Christo unum est suppositum tantum, ac una tantum persona. Nam corpus et anima Christi, simul tempore unita fuerunt, et assumpta, atque per hoc unum suppositum, seu una persona in ipso, in duabus subsistit naturis. Hinc et propter unionem duplicis ipsius naturae in uno verbi supposito, nomina utriusque naturae proprietates significantia, de Christo praedicari possunt, ita ut vere dicatur, Deus partus est, ac homo iste est aeternus. Et hoc quoque infertur, post incarnationem, personam verbi esse compositam, cum prius simplex fuerit, non quidem compositione, quasi ex partibus, unde totum resultet : sed quia persona verbi, quae ante in una tamen subsistebat natura, post incarnationem in duabus subsistit, et haec bene intellecta habetur vera. Tertia de hinc dicit, verbum humanam naturam, ut habitum seu indumentum assumpsisse. Sed haec haeretica a doctoribus reputatur, et abicienda, quam tamen Magister per longum, sicut primam prosequitur ; et indeterminatam tandem relinquit. Quod etiam Magister in hac distinctione animam se paratam dicit esse personam, ab aliis tenetur.