Distinctio IX — Livre III — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre III
DISTINCTIO IX
Periocha
Nunquam sacra Dei verbum caro deserit absens,
Obque id culta pari semper honore fuit.
Opinione quorundam caro vel anima Christi, seu eius humanitas adoratione illa quae latria dicitur, et divinitati debetur, (quae in dilectione cordis et sacrificiorum exhibitione, etc. consistit) non est adoranda, ne idololatria committatur. Honoranda autem est Christi humanitas, seu adoranda Dulia excellenti, ac super omnem creaturam veneranda, et diligenda. Secundum alios autem sine omni periculo eadem Christi humanitas latria recte adoratur, non quidem ratione sui, sed suppositi, in quantum scilicet a Deo in unitatem suppositi est assumpta, nec ab ea unquam separata. Quae quidem sententia vera est, et dictis sanctorum in littera confirmata.
