Distinctio XXIV — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XXIV

DISTINCTIO XXIV

 

Periocha

Credita sint oculis quamvis incognita nostris,

Nota aliquo certum est attamen esse modo.

 

Fides et si iuxta praedicta proprie non sit nisi de non visis, eam tamen large sumendo, quandoque etiam credere dicimur quae videmus, quomodo Christus ait : Ut cum factum fuerit, credatis. Verum hic agitur de fide proprie dicta. Quod etiam Augustinus dicit fidem esse et rebus praesentibus, accipit ipse fidem pro mercede fidei in patria accipienda. Hinc Petrus fidem passionis Christi habuit, non quia hominem mori vidit, sed quod hunc Deum esse credidit sicut nec nobis per hoc fides meretur, quod credimus homine crucifixum, mortuum, sed quod eum credimus esse Deum. Quamvis autem fides non sit de cognitis visu exteriori, oportet tamen credita (secundum Augustinum) per intellectum aliquo modo apprehendi : quod tam de his quae sciri non possunt nisi credita, quam etiam de his quae nisi scita aliquo modo non creduntur, verum esse probatur. Creditur ergo quod ignoratur, non tamen penitus.