Distinctio XVIII — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XVIII

DISTINCTIO XVIII

 

Periocha

Cum tibi, tum nobis meruisti Christe : nec ortu,

Quam nece, crediderim te meruisse minus.

 

Meruit Christus per passionem suam non tantum nobis, ut quidam dicebant, sed etiam sibi : nobis, ut quidam dicebant, sed etiam sibi : nobis quidem redemptionem et regni apertionem, et caetera : sibi vero et corporis immortalitatem, et animae impassibilitatem, ac nominis clarificationem, quam cum animae impassibilitate mox post ipsius a corpore separationem adeptum eum esse, quamvis Magister sub dubio relinquit, per alios tamen astruitur. Haec autem praedicta non tantum in passione, verum et a conceptionis suae initio meruit, quod ita posse, ex gratiae et virtutum habuit plenitudine. Unde nec in merito proficere potuit, quo ad meriti efficatiam, sed solum quo ad numerum meritorum, idem scilicet pluribus modis merendo. Hinc et licet acceperit impassibilitatem post mortem, ante tamen absolute loquendo, non minus beatus fuit, quamvis secundum aliquid, scilicet secundum omnis miseriae immunitatem. Hinc etiam quod Deus vocetur, ante mortem habuit. Et quod Apostolus hoc ipsi per passionis humilitatem collatum dicit, quo ad innotescentiam intelligi debet. Quod etiam Ambrosius dicit idipsum nomen donatum ipsi Deo, Augustinus autem homini, diverso id dicunt respectu. Primus namque loquitur respectu naturae, alter gratiae. Ea autem quae sibi Christus meruisse dictus est, sine merito (supposita mortalitate et passibilitate quam assumpserat) habere non potuit, quamvis talem naturam assumere poterat, ubi illa simul accepisset, et sic nec meruisset, et nomen suum aliter potuerat clarificare. Sic etsi redemptionem nostram intelligendum est ipsum alia via, quam per passionem procurare potuisse, illa tamen videtur congruentior.