Distinctio XVII — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XVII

 DISTINCTIO XVII

 

Periocha

Exorasse patre semper ne credito Christum,

Quando nec horroris transiit iste calix.

 

Secundum duas in Christo naturas, plures in eo fuisse voluntates ostenditur, secundum quarum aliquam a patre petivit quod non impetravit, ac non se impetraturum praescivit, imo quod nec secundum aliam voluit. In eo namque voluntas divina erat et humana, et haec ultima duplex, rationis scilicet et sensualitatis, secundum quam pati et mori refugiebat, quod tamen secundum divinam voluntatem, et rationem humanam volebat. Nec tamen per hoc in eo rebellio carnis ad spiritum erat ulla, quia nulla concupiscentia. Erat autem in eo sensualitas, ut in ipso naturae humane veritas comprobaretur. Hinc et oravit, ut nobis orandi in necessitate exemplum relinqueret. Quamquam autem a patre sub conditione aliquid petierit, et ob id quasi dubitasse a sanctis dictus videatur, hoc tamen intelligi sane debet : id est, admodum dubitantisse habuisse.