Distinctio XXVII — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

 

Periocha

Quae duo praecipue tibi sunt adamanda, doceris

Istic, et virtus quanta sit ipsus amor.

 

Cum tam eximiam et incomparabilem Christus charitatem habuerit, qua maior esse non possit, qua et animam suam pro nobis posuit, et ad dilectionem nos provocavit : ideo de charitate primo sciendum, quod ea est qua Deum diligimus, et proximum propter Deum : quae quamvis una sit, geminatur tamen ob duo dilecta, Deum, scilicet et hominem. Unde et duo de ea dantur praecepta, quia et duo sunt propter motum duplicem in ipsa dilecta. Hoc tamen quod Magister dicit, dilectionem esse spiritum sanctum, accipiatur ut supra. Praecipitur autem nobis et charitas habenda, et modus ipsius servandus insinuatur, qui est ut toto corde, etc. Deum, diligamus : proximum propter Deum qui licet rebellione carnis impediente in hac vita impleri perfecte non possit, non tamen frustra datum est mandatum. Neque enim aliquis curreret, nisi sciret quo currendum esset. In patria ergo hic inchoatum implebitur. Ambo denique charitatis praecepta adeo connexa sunt, ut unum absque altero impleri non possit. Unde et unum pro utrisque quandoque ponitur.