Distinctio XVI — Livre III — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre III

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

 

Periocha

Sint tua Christe neci quamvis obnoxia membra,

Haec tamen invitus non capis, imo libens.

 

Non modo moriendi aptitudine, verum et patiendi in anima, et moriendi in corpore Christus assumpsit necessitatem, non quidem aliqua coactione, sed spontanea voluntate. Nam nec nobis haec necessitas provenit ex natura, ut primo instituta est, sed ut vitiata est ex peccato, quod Christus non habuit. Accepit autem de omni statu hominis aliquid ipse Christus, ut de innocentiae statu, peccati immunitatem : de statu post peccatum, defectus et poenam : de statu sub gratia, eiusdem plenitudine, et de statu gloriae, impeccabilitatem, et dei contemplationem perfectam.