Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

PROLOGUS

 

LIBER III

DE INCARNATIONE VERBI ALIISQUE AD HOC SPECTANTIBUS.

 

 

PROLOGUS.

 

Huius voluminis continentia perstringitur sub compendio.

Hic enim rationis ordo postulat, ut qui in primo libro de inexplicabili mysterio summae Trinitatis irrefragabili Sanctorum attestatione aliquid diximus, ac deinde in secundo libro conditionis rerum ordinem, hominisque lapsum sub certis auctoritatis regulis insinuavimus : de eius reparatione per gratiam mediatoris Dei et hominum perstita, atque humanae redemptionis sacramentis, quibus contritiones hominis alligantur, ac vulnera peccatorum curantur, consequenter in tertio et in quarto libro disseramus : ut Samaritanus ad vulneratum, medicus ad infirmum, gratia ad miserum accedat.

Section 1 sur 41
Section suivante