Distinctio XII — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem, quantum ad genus naturae assumptae ?

 

 

A. An homo ille semper fuerit vel coeperit esse ?

 

ARTICULUS I.

Utrum istae sint verae, Homo factus est Deus, Homo incepit esse Deus, Iste homo incepit esse Deus ?

 

Post praedicta quaeritur, etc.

In isto primo capitulo quaeritur a Magistro, utrum Christus incepit esse ?

Et ratione huius quaeritur, utrum haec sit vera, Homo factus est Deus, et, Homo incepit esse Deus ?

Videtur autem, quod prima istarum sit vera : quia

  1. Concessa est supra in omnibus tribus opinionibus, quae non ad aliud inductae sunt, nisi ut ostenderetur qualiter Filius Dei factus est homo, et homo factus est Deus, et quid praedicatur per ly homo.
  2. Item, homo est Deus : ergo factus est Deus, et coepit esse Deus.
  3. Item, Deus factus est homo : et quidquid factum est, incepit esse : ergo Deus coepit esse homo : ergo conversa simpliciter : ergo homo incepit esse Deus.
  4. Item, in Littera habetur ista, Christus noster homo recens est : ergo homo qui incepit, est Deus, ut videtur : et hoc multo videtur falsior esse quam ista, Homo incepit esse Deus.

 

Ulterius quaeritur an ista aliquo modo concedatur : Homo iste incepit esse Deus ?

Et videtur, quod concedi debeat : quia

  1. Idem est incipere simpliciter, et incipere esse in specie substantiali : sicut idem est Socrati incipere esse simpliciter, et incipere esse homo : ergo a simili idem est huic homini incipere esse, quod incipere esse homo : sed incipit esse homo : ergo incipit esse. Et si tu velis instare per istam : Ille incipit esse albus : ergo incipit esse : exclusa est instantia : quia esse album est esse secundum accidens, et ideo non infert esse simpliciter : sed esse hominem, est esse substantialiter : ergo videtur, quod sequatur, quod incipit esse.
  2. Item, supra habitum est, quod hominem fecit, et faciendo univit : ergo in eodem instanti fuit huic esse, et esse hominem : ergo videtur, quod sicut conceditur haec, incepit esse homo, ita debeat haec concedi, hic incepit esse.
  3. Praeterea, communiter dicitur, et supra saepius habitum est, quod haec sit vera, Deus incepit esse homo, Deus factus est homo : cum tamen factura eius quod factus est, videtur poni circa ly Deus vel circa Filium Dei, et neutri competit : ergo multo magis concedenda est haec : Homo incepit esse Deus, vel factus est Deus : cum factio et inceptio non repugnent naturae significatae per hunc terminum, Deus.
  4. Si forte dicas, quod hic ab aeterno fuit Deus, et hic homo ab aeterno est Deus : ergo videtur quod hic homo ab aeterno est : sed in omni locutione idem possum praedicare de se : et dicit Boetius, quod nulla propositio verior est quam in qua idem de se praedicatur : ergo videtur, quod si hic homo ab aeterno est, quod possit inferri, ergo hic homo ab aeterno est homo, quod est contra Augustinum in Littera, ubi dicit quod priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec mediator Dei et hominum homo Iesus Christus.
  5. Praeterea, ex eadem auctoritate videtur accipi directe, quod mediator Dei et hominum homo Iesus Christus non fuit ab aeterno : quod est contra hoc quod omnes dicunt, quod hic homo fuit ab aeterno, et hic puer qui creavit stellas. Et contra hoc est quod ipse dicit in Evangelio Ioannis, VIII, 25 : Ego principium, qui et loquor vobis. Ly ego enim ibi supponit suum prolatorem, hoc est, illum hominem. Et est contra hoc quod ibidem dicit : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret ego sum. Sicut enim dicit : Antequam Abraham fieret, ita potest eadem de causa, scilicet propter unitatem personae, dicere : Antequam mundus fieret, ego sum.

 

Solutio. Dicendum meo iudicio, quod nulla solutio modernorum hic tantum valet, sicut Auctoris solutio quam ponit hic : quia cautissima est, quod sine distinctione intellecta vel posita in sermone non reddatur responsio : quia factum esse et non factum, coepisse vel non coepisse, creaturam esse vel non esse, sunt circa personam Christi, propter unionem duarum naturarum in ipso : sicut alium vel eumdem Deum circa Deum generantem, ut supra dictum est.

Sunt tamen qui subtilitates hic rimati sunt, minus tamen cautas simplicibus, licet verum dicant. Et auctor istarum solutionum est Magister Gulielmus Antisiodorensis. Et secundum illos dicendum est, quod cum dicitur, Deus factus est homo, vel, Filius Dei factus est homo, vel incepit esse homo : quia in omnibus illis in quibus persona simplex pro nomine essentiali vel pro nomine personae est in subiecto, et subiungitur factus vel incepit ex parte praedicati cum hoc termino homo, quod locutio est duplex ea duplicitate quam supra posuimus in distinctione quinta, scilicet quod potest ly factus vel incepit rem suam ponere circa rem subiecti, et sic locutio est falsa, et vocatur propositio de re apud Sophistas : vel potest retorqueri ad totum, ut factura non ponatur circa rem subiecti, sed sit inceptio vel factura de toto sub hoc sensu, Hoc incepit quod Deus est homo : et tunc vocatur propositio de dicto apud Sophistas, et sic est vera. Si autem convertantur propositiones illae sic : Homo factus est Deus, vel : Homo incepit esse Deus : dicunt, quod si sit de re, falsa est, sicut et alia : sed si sit de dicto, necesse est eam veram dici et esse : quia hoc est verum, Factum est quod homo est Deus : et : Hoc incepit quod homo est Deus : quia non ab aeterno haec est vera : Homo est Deus : sed aliud est cum dicitur : Hic homo factus est Deus : quia illa est de re, et falsa.

Ratio autem Antisiodorensis est, quod vult quod termini aliter supponunt ex parte subiecti, et aliter ex parte praedicati : cum enim iste terminus, homo, sit in praedicato, stat pro natura et non pro persona : et cum naturae conveniat factum esse et incipere, ideo concedunt quod Filius Dei factus est homo, et Deus factus est homo, et hic homo factus est homo. Cum autem sit in subiecto, stat pro persona : quia subiecta ratione suppositorum subiciuntur : et ideo cum humana natura in Christo sit adveniens et vergat ad aliquod simile accidenti, cum dicitur : Homo factus est Deus, intelligitur de persona : et potest descendi ab ipsa ad suppositum sic : Homo factus est Deus ; ergo aliquis homo, vel iste, vel alius : non alius : ergo iste : ergo ista persona factus est Deus, et hoc falsum est : ergo haec falsa, Iste homo incepit esse Deus : et illa ex qua sequitur.

Et ponit instantiam sic, quod scutum illud sit modo dealbatum, haec est vera, Hoc scutum incepit esse album : sed haec est falsa : Hoc album vel album incepit esse scutum : quia cum ly album est ex parte praedicati, non dicit nisi albedinem in hoc, sed tamen ex parte subiecti stat pro subiecto alio : et ideo cum dicitur : Album incepit esse scutum, sequitur : ergo hoc album vel aliud incepit esse scutum : non aliud : ergo hoc : sed hoc album est scutum : ergo scutum incepit esse scutum, quod falsum est : ergo et haec est falsa : Album incepit esse scutum : quia ly album in subiecto supponit pro supposito quod est ante formam albedinis. A simili dicunt hic, cum dicitur : Homo incepit esse Deus, quod ly homo stat pro persona quae est ante humanitatem quae in ipso habet similitudinem accidentalis naturae : eo quod posterius advenit : et ideo sequitur ex illa, quod haec persona incepit esse Deus : haec autem falsa est : ergo et haec : Non incepit esse Deus, vel Verbum, vel persona divina. Non autem idem est de hac, Deus vel Filius Dei incepit esse homo : quia ly homo in praedicato stat formaliter : et ideo tunc non licet descendere ad personam : et non sequitur, quod Deus vel Filius incipiat esse persona.

Per hoc igitur patet solutio ad omnes illas, de quibus primo est quaesitum.

Ad auctoritatem Augustini, quae in Littera habetur, quod Christus Deus noster homo recens est, dicendum cum Magistro, quod cum determinatione subintellecta recipienda est, et aliter non.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, utrum homo iste incipiat esse ? Dicendum quod nullo modo est concedenda.

Ad probationem autem, dicendum quod in Christo non est simile : quia esse hominis non est totum substantiale esse huius, vel huius hominis, vel Christi : et ideo licet cum determinatione concedatur secundum quod est de dicto, non tamen potest inferri, ergo incepit esse. Et instantia bona est in Christo : eo quod in ipso praedicat homo naturam advenientem, licet non accidentalem, a qua natura non habet hic homo quod sit hic vel persona : quia prius fuit hic et persona.

Ad aliud dicendum, quod licet faciendo hominem univerit, non tamen faciendo hunc vel hanc personam : hanc autem personam supponit ly homo ex parte subiecti.

Ad aliud dicendum, quod illae concessae sunt supra, secundum quod sunt de dicto, et non de re : sicut etiam in distinctione sexta dictum est : et non est simile de conversis earum secundum Antisidiorensem, propter causam quae dicta est.

Ad aliud dicendum, quod in veritate hic homo ab aeterno fuit : sed non sequitur ex hoc, quod ab aeterno fuerit homo, vel ab aeterno sit homo : quia ly homo ex parte praedicati stat formaliter, et formaliter secundum formam significatam per terminum non ab aeterno fuit : sed in subiecto supposito stat personaliter, et persona ab aeterno fuit. Unde hic homo ab aeterno fuit Deus, et homo ab aeterno fuit Deus : non tamen sequitur, quod Deus sit ab aeterno vel fuit homo, ut dictum est.

 

Ad auctoritatem Augustini dicendum, quod meo iudicio sic intelligitur, quod ly homo sit ex parte praedicati, sic : Priusquam mundus esset, etc., hoc est, ipse mediator Dei et hominum Christus Iesus non erat homo priusquam mundus esset : et tunc secundum supra dictam rationem suppositionis in praedicato et subiecto, est vera.

Ecce, in quantum potui investigare, haec est sententia Antisidiorensis. Sunt tamen alii sic non dicentes : non enim volunt dicere, quod cum dicunt : Homo vel hic homo in subiecto, quod supponat sicut terminus accidentalis pro supposito sive forma : sed dicunt, quod supponitur in tali nomine persona composita, vel suppositum compositum in triplici substantia et duplici natura, sicut dicit secunda opinio : et ideo illi supposito convenit inceptio et factio, non simpliciter, sed ratione naturae humanae quae signatur in ipso : et ideo dicunt, quod potest recipi ista : Homo factus est Deus, secundum quod est determinata secundum intellectum : et tunc non sequitur, quod homo ille fuerit ab aeterno : sed sequitur, quod secundum quod homo non fuerit ab aeterno : et hoc fere redit ad idem secundum sensum, licet non secundum verba.

 

 

B. Si Deus alium hominem assumere potuit, vel aliunde quam de genere Adae ?

 

DIVISIO TEXTUS

Solet etiam quaeri, utrum alium hominem, etc.

In hoc loco tangit Magister Christum coniunctum ex unione divinitatis et humanitatis ex conditionibus humanae naturae, secundum ea quae insunt ei, sicut materia, potestas peccandi, discretio sexus. Et de his tribus movet hic tres quaestiones.

Primo, utrum aliunde potuit assumere materialiter eam materiam, quam de Adam ?

Secundo quaeritur, utrum ille homo potuit peccare ? ibi, C : Ideo non immerito quaeritur, etc.

Tertio quaeritur, utrum potuit assumere in sexu muliebri ? ibi, D : Solet etiam quaeri, quamvis curiose, etc.

 

 

ARTICULUS II.

Utrum aliunde potuit assumere materialiter eam materiam, quam de Adam ?

 

Incidit autem quaestio circa primum, utrum aliunde quam de Adam potuisset assumere ?

Secundo, utrum debuit assumere aliquem qui esset similis Adae in principiando totum genus humanum naturaliter et materialiter, sicut Adam ?

Videtur autem aliunde : quia

  1. Ita dicit Augustinus : Potuit itaque Deus hominem aliunde suscipere, in quo esset mediator Dei et hominum, non de genere illius Adam, qui peccato suo obligavit genus humanum.
  2. Item, extrahens a poena et a culpa, elongatus debet esse ab utroque : sicut extrahens a fovea, non est in fovea : sed Christus est extrahens nos a poena et culpa : ergo debet elongari ab utroque.
  3. Item, totum quod fuit in Adam debito poenae subiacuit : id autem quod poenam per se debet, non potest pro alio poenam patiendo satisfacere. Cum igitur Christus satisfacere venerit, materiam de Adam natura assumere non debuit, ut videtur.
  4. Item, medicina duplicis morbi non paratur corpori per contrarietatem ad unum morbum tantum : sed Christus est medicina nostra : ergo contrarias debuit habere formas ad utrumque morbum : sed duplex est morbus, poenae, et culpae : ergo videtur, quod ipse neutrum in se habere debuit : et sic de natura Adae quae tota poenae subiacebat, accipere naturam non debuit, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Anselmus in libro, Cur Deus homo, dicit, quod satisfaciens, et ille pro quo satisfit, aut idem debent esse, aut eiusdem naturae : sed idem esse non possunt, quia Adam infinitum bonum Deo peccando abstulerat : ergo oportuit, quod essent eiusdem generis : non autem essent eiusdem generis si hominem aliunde assumpsisset : ergo videtur, quod debuit hominem de genere Adae assumere.
  2. Item, Deus nascituros de Adam multos salvandos praeviderat : sed Apostolus dicit, ad Hebr. II, 11, quod qui sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes, supple, sunt : ergo necesse fuit quantum est de necessitate congruentiae, quod Christus sanctificans et qui sanctificantur, essent per naturam materiae ex uno.
  3. Item, nihil unum in natura refertur ad duo principia sui generis, quae sunt principia secundum unam rationem principii : non enim asini referuntur ad duos asinos active primo generantes, nec leones ad duos leones : ergo nec homines possunt referri ad duos homines. Sed si hominem aliunde assumpsisset, aut in illo vere esset natura humana, aut non. Si non : tunc nihil valet nobis redemptio : quia pro nobis satisfacere non debuit, qui homo non fuit, ut supra probatum est. Si autem vere esset in ipso natura humana : tunc natura humana una specie non referretur ad unum principium primum, quod est contra omnem naturae ordinem. Ergo creator naturae quae hunc naturae ordinem indidit, esset etiam naturae perversor, quod esse non potest.
  4. Item, in natura materiali recursus est ad materiale unum principium in illo genere : ergo hoc etiam erit in natura humana. Hoc igitur materiale, aut erit in primo homine, aut extra ipsum. Si in primo homine, tunc omnis homo materialiter erit ab illo, sicut est veritas : et Christus homo materiam sumere congruenter non potuit nisi ab illo. Si autem extra ipsum : ergo aliquid de materia possibili ad formam hominis possibilitate disposita (quia de illa loquimur) fuit extra principium propagationis naturae humanae. Sed quidquid est extra principium propagationis non propagatur : ergo aliqua materia disposita ad formam hominis non propagatur, quod non est intelligibile : ergo necesse fuit, quod tota fuit intra. Si igitur Christus homo esse debuit, ex materia Adae naturam assumere oportuit.

 

Solutio. Ultimis rationibus consentiendo, dicimus quod Deo nihil est impossibile : sed quantum est de congruitate naturae et satisfactionis, non debuit Christus aliunde quam de Adam hominem accipere.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de potentia Dei absoluta, cui nihil est impossibile nec incongruum : quia eo ipso quod faceret, hoc congruum esset.

Ad aliud dicendum, quod aliud est de extrahente de loco ad locum, et de extrahente per meritum satisfactionis : quia illum oportet distare a loco casus, istum autem ei qui cecidit in aliquo communicare licet, non in debito satisfactionis, nisi sicut ipse volens debitorem facit : unde communicabit in poena et natura.

Ad aliud dicendum, quod totum quod fuit actu in Adam, hoc poenae et debito poenae subiacuit : et etiam quidquid fuit hoc modo originis : sed ipse origo esse potuit : sed non quidquid materialiter, id est, per corpulentam substantiam in eo fuit, subiacuit debito, licet poenae subiaceret : quia Christus fuit in lumbis eius per corpulentam substantiam. Unde dicit Augustinus, quod fuit in eo vulnus, et medicina vulneris : hoc tamen purgatum fuit antequam assumeretur. Unde possumus dicere, quod totum in eo subiacuit debito poenae : sed ut assumptum de eo, non subiacuit debito poenae : sed poenalitatem voluntarie assumpsit, qui separare eam si voluisset, potuisset. Prima tamen solutio magis concordat verbis Augustini supra positis de Christi decimatione.

Ad aliud dicendum, quod aliud est de medicina spirituali et corporali : quia spiritualis est per modum iustitiae, et satisfacientis : et ideo prout exigit iustitia restitutionem quaerens, non dimittitur in ea reatus poenae nisi per poenae sustinentiam : ideo conveniens fuit Christum de Adam naturam hominis assumere.

 

 

ARTICULUS III.

An Christus debuit naturam assumere, quae esset principium omnium ?

 

Secundo quaeritur, utrum Christus debuit alicuius naturam assumere quae esset principium omnium, sicut Adam ?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Dicit Apostolus ad Roman. V, 19, quod sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem iusti constituuntur multi : ergo iustitia debet esse propagabilis in uno, sicut peccatum : hoc autem esse non potest, nisi sit principium omnium : ergo videtur, quod natura quae est in Christo debet habere relationem principii ad totam naturam humanam.
  2. Item, haec est causa, quod peccata parentum non innascuntur parvulis : quia licet ex ipsis propagentur, tamen in eis non inveniuntur sicut in principio totius originis humanae : ergo per contrarium, quod iustificantur ex uno, debet esse causa, quia originaliter in uno reparantur.
  3. Item, nullus magis satisfacere debet pro omnibus, quam ille qui est origo omnium, et in quo omnes peccaverunt : ergo videtur, quod cum Christus pro omnibus satisfacere venerit, quod eum qui origo omnium erat, protoplastum scilicet, assumere debuit.

 

Sed contra :

  1. Sicut prius probatum est, contra naturae totius rationem est et ordinem, ut duo sint principia unius eodem modo principiandi : ergo Christus principium omnium hominum in conformitate naturae esse non potuit, nisi ipsum Adam assumeret.
  2. Adhuc autem sequerentur quinque maxima inconvenientia : quorum primum est, quia assumptus et assumens esset una persona : et cum assumptus damnabiliter peccaverit, sequeretur quod Filius Dei damnabiliter peccasset : quia quidquid agit hic homo vel egit, totum ageret Filius Dei assumens. Secundum est, quod cum tota natura Adae actualiter peccato subiacuerit, sequeretur quod Christi natura peccato subiacuisset, quod iterum falsum est. Tertium est, quod oporteret, quod gratia originaliter esset ex carne, sicut et peccatum : quia non posset fieri multiplicatio nisi secundum generationem qua Christus generaret : et hoc ipsum absurdum et horrendum de Christo etiam est cogitare. Quartum est, quod secundum hoc Christus homo non esset tunc generatione humana : quia non poterit nasci, qui natus est. Quintum et ultimum est, quod secundum hoc Christus ex persona Adae personam assumeret, et persona personam consumeret. Quae quia absurda sunt, dicendum quod Christus unum qui materiale principium vel originale esset omnium principium secundum propagationem, assumere non debuit, id est, non fuit congruum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Apostolus loquitur per modum satisfactionis et meriti, et non propagationis naturae materialiter vel originaliter.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia licet peccatum per essentiam et formam non sit in carne sicut in subiecto, tamen causaliter est in carne : quia innascitur animae ex carne : sed gratia nec essentialiter nec originaliter potest esse nisi ex Deo, et non nisi in subiecto spirituali quod est anima rationalis vel Angelus.

Ad aliud dicendum, quod licet nullus magis debeat, tamen nullus minus potest quam ille. Ad satisfactorem autem (ut supra probatum est) exigitur, quod possit et debeat : debeat ex natura, possit autem ex deitate sibi coniuncta.

 

 

C. Si homo ille potuit peccare, vel non esse Deus ?

 

 

ARTICULUS IV.

An Deus potuit assumere hominem peccatorem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda quaestione, ibi, Ideo non immerito quaeritur, utrum ille, etc.

Videtur autem, quod assumere potuit hominem peccatorem : quia

  1. Omnipotens est : ergo cum sit potentiae illum assumere, potuit.
  2. Praeterea, misericordia fuit quod miseriam nostram assumpsit : ergo maiorem assumere miseriam maioris fuit misericordiae : sed miserior est peccator quam innocens : ergo maioris misericordiae fuisset assumere peccatorem quam innocentem.
  3. Item, natura operatur breviori modo quo potest : ergo et gratia, cum superfluum minus sit in gratia quam in natura, eo quod gratia multo paucioribus se expedit : sed assumendo peccatorem statim fuisset curatus a peccato, et non oportuisset postea praedicare, et pati, et multa alia facere quae fecit : ergo videtur, quod assumere debuit peccatorem.

 

Sed contra :

Si assumpsisset peccatorem, ex peccato debitum mortis habuisset : ergo per mortem pro nullo satisfecisset : quia dicit Anselmus, quod id quod per se debet, solvendo illud, pro alio non satisfacit.

 

Solutio. Dicendum, quod in veritate peccatorem non potuit nec debuit assumere : quia hoc nec naturae Dei, nec officio mediatoris competebat, et redimendis intulisset potius redemptionis impedimentum.

 

Ad primum ergo dicendum est, quod impotentiae est assumere peccatorem, ita quod peccato suo subiaceat assumens.

Ad aliud dicendum, quod crudelis est misericordia, nec est misericordia, quae miseriam auget et non abolet. Si autem Christus peccator fuisset, tanto plus fuissemus miseri : quia tunc ille in quo omnium spes erat, ut a peccato liberaret, a peccato nec seipsum liberare potuisset.

Ad aliud dicendum, quod haec non erat brevis via. Si enim prius purgasset peccatorem, et tunc assumpsisset : licet illum liberasset, nos tamen adhuc non liberasset : et ideo adhuc oportuisset eum omnia facere quae fecit, et nostram naturam innocentem in utero Virginis assumendo.

 

 

ARTICULUS V.

An Christus potuit velle malum aut iniquitatem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Esse Deum, et posse velle iniquitatem, simul esse nequeunt.

Videtur enim, quod hoc sit falsum :

  1. Aut enim Christus potuit peccare, aut non peccare. Si non potuit peccare : ergo necessario fuit bonus : ergo bonitas sua non fuit laudabilis. Si potuit peccare, habeo propositum : quia si potuit peccare, potuit velle iniquitatem, et tamen Deus est : ergo simul potuit peccare, et esse Deus.
  2. Praeterea, opponunt quidam sic : Christus aut mentiri potuit, aut non. Si non potuit : ergo falsum proferre non potuit : ergo non potuit omnia quae tu potes : quia tu falsum proferre poteris. Si autem mentiri potuit : ergo peccare potuit : et omne peccatum, actuale praecipue, est voluntarium : ergo potuit velle peccatum.
  3. Item, videtur voluisse peccatum aliquando : quia voluit hoc quod non voluit Deus Pater : quia voluit calicem transferri a se.
  4. Si dicas quod non est peccatum velle quod Deus non vult. Contra : Super illud Cantic. I, 3 : Recti diligunt te, dicit Glossa, quod curvitas animae est velle illud quod Deus non vult : ergo est peccatum, quia nihil est curvitas animae nisi peccatum.
  5. Item, aut voluit quod calix ab eo transiret, aut non. Si sic : tunc voluit quod Pater noluit, et sic voluit peccatum, ut videtur. Si non, et petiit : ergo petiit quod non voluit : et ita duplex videtur fuisse, quod iterum peccatum est : et ita videtur, quod non repugnent ista, posse velle iniquitatem, et esse Deum.

 

Solutio. Dicendum, quod Christus non potuit velle iniquitatem : et hoc non fuit coactio, sed immobilitas honestatis suae ex unione ad deitatem.

 

Ad primum ergo dicendum, quod bonitas Christi laudabilissima fuit ex hoc quod peccare non potuit : quia hoc non posse, nobilissimum posse est : unde non sonat coactionem, sed potius immobilitatem voluntatis ex perfecta affectione circa summum bonum quam habet Christus ex unione.

Ad aliud dicendum, quod Christus numquam mentiri potuit : et pono, quod proferat falsum, erit materialiter suppositum suum falsum, et non cum intentione fallendi, vel significandi falsum ita esse ut pronuntiatur : falsitas enim veritati immisceri non potest.

Ad aliud dicendum, quod Christus numquam voluit quod Pater noluit eum velle. Quando enim Pater eum fecit hominem, voluit eum velle et ostendere se velle omnia homini naturalia : et ideo voluit eum velle quod sequebatur ex timore naturalium. Quod dixit : Si possibile est, etc., ostensivum fuit naturalis timoris : et hoc velle dummodo timor non deduceret rationem non fuit contrarium voluntati Patris, sed potius Pater voluit eum hoc velle.

Ad id quod obicitur de Canticis, dicendum, quod intelligitur de conformitate voluntatis Dei et forma volendi, scilicet ut ex eadem caritate velimus ex qua vult Deus : in volito enim solo quandoque conformare voluntatem ad voluntatem est mortale peccatum, ut patet in fine primi libri Sententiarum, in auctoritate Augustini, de duobus filiis, quorum unus ex avaritia patrem morientem vult mori : alter ex pietate vult eum vivere, quod non vult Deus. De hac autem materia ibi plura notata sunt.

Ad aliud dicendum, quod petiit quod voluit eum Pater petere, quando naturam passibilem dedit : et ideo nec duplex, nec difformis a Patris voluntate ostenditur.

 

 

ARTICULUS VI.

An ista sit vera, demonstrando Christum : Iste homo peccare potuit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Hic distinctione opus est, etc.

Videtur enim, quod haec simpliciter sit falsa, Iste homo peccare potuit.

  1. Sicut enim in principio istius distinctionis ostensum est, ly iste demonstrat et supponit personam : et illa non potest peccare sive intelligatur in humanitate, sive non : ergo non opus est distinctione, sed absolute est neganda.
  2. Item, detur, quod demonstrat naturam, adhuc non excluditur unio : et unita non potest peccare : ergo adhuc simpliciter est neganda.
  3. Item, demus etiam, quod non sit unita, cum Christus in se duo habuit, scilicet unionem et statum comprehensoris in via, quia in via verus comprehensor fuit : cessante unione, non propter hoc deficit ratio comprehensoris : et tunc iterum peccare non potuit : ergo videtur, quod in omni sensu ista simpliciter sit neganda.

 

Solutio. Videtur mihi simpliciter et absolute neganda esse : et tamen Magister intelligit distinctione opus esse, non quod locutio sit multiplex, quia in veritate absolute est falsa : sed intendit, quod si quaestio fiat de natura, quod tunc potest intelligi unita, vel non unita : et si intelligitur non unita, tunc habebit potentiam peccandi : non ex aliquo inclinante in peccatum, sicut nos ex fomite, sed potius ex sola flexibilitate liberi arbitrii.

Et tunc ad argumentum contra factum de comprehensione, dicendum, quod comprehensio Christi fundatur super unionem, et cessante unione cessabit comprehensio in via : quia in statu patriae non sic est : sed natura humana non accipitur hic nisi sola et nuda contemplatione intellectus, qualiter numquam fuit : quia ipse faciendo eam univit, et uniendo fecit eam esse.

 

 

D. Quorumdam oppositio, quod potuerit etiam unita peccare.

 

 

ARTICULUS VII.

An Christus potuit peccare in actu ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Quidam tamen nituntur probare, etc.

Licet enim Christus peccare non potuerit in actu, videtur tamen potentiam peccandi habuisse, pluribus rationibus.

  1. Quarum prima sumitur ab auctoritate Bernardi qui dicit, quod tantum descendit, quantum descendere potuit : sed infimus gradus praeter culpam est potentia peccandi, et non peccare : ergo videtur, quod ad illum gradum descendit.
  2. Item, Aristoteles in III Topicorum : Potestates malorum eligendae sunt, ut furari, etc. : potest enim Deus prava agere. Ergo videtur, quod Christus elegerit sibi has potestates.
  3. Item, omnis potentia rationalis est ad opposita : Christus habuit formam rationalem : ergo habuit potentiam ad malum sive mali : ergo habuit potentiam peccandi.

 

Sed contra :

Putasne, quod additum minuit, et subtractum auget, esse libertatem et partem libertatis ? Ita dicit Anselmus, et loquitur de flexibilitate ad opposita : ergo flexibilitas minuit libertatem arbitrii si addatur ei : ergo videtur, quod non fuerit in Christo, quia nihil minuens libertatem suam profuisset nobis.

 

Solutio. Dicendum, quod Christus potestatem peccandi non habuit.

 

Ad aliud dicendum, quod potestates malorum non sunt potestates ad mala : et ideo non eliguntur secundum quod sunt malorum, sed eliguntur secundum quod sunt potestates ad bona : quia eadem est potestas boni et mali, licet non sit nisi ad bonum : et ideo gratia illius ad quod finaliter est, dicit eam esse eligendam, et non gratia mali, quod quando est, indicat defectum eius. Quod autem dicit, quod Deus potest prava agere, intelligitur sic, ut quidam dicunt, quod quaedam facere potest Deus, quae nunc prava sunt : sed si faceret ea, non essent prava. Vel potest dici ipsum loqui secundum opinionem Gentilium de his quae idola sunt.

Ad aliud dicendum, quod potentia rationalis ut est potentia, est ad opposita, et sic semper fuit in Christo : unde in ipso numquam fuit ut potentia indifferenter se habens ad utrumque contrariorum.

 

 

ARTICULUS VIII.

An Christo datus sit spiritus et gratia sine mensura ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Ille homo cui spiritus est datus sine mensura, etc.

Videtur enim hoc falsum : quia

  1. Spiritus aut est hic creatus, aut increatus. Si increatus, hoc esset parum dicere : quia omni ille datur homini, cui datur, sine mensura : quia ille non habet mensuram. Si autem loquimur de creato qui est gratia : hoc videtur falsum : quia essentia animae Christi finita est : ergo non est sine mensura habitus eius.
  2. Si dicas, quod essentialiter finitus est habitus gratiae animae Christi, sed virtute est infinitus. Contra : Virtus infinita non est in subiecto finito, si attendatur infinitas secundum vigorem virtutis, et non secundum iterationem actuum : quia motores sphaerarum, si tamen motores habeant, sicut dicunt quidam Philosophi, etiamsi dicerentur semper posse movere, non ex hoc sequeretur, quod essent infinitae virtutis : ergo cum virtus finita sit in essentia, erit finita in potentia merendi : et ita datur ei spiritus ad mensuram et in essentia spiritus gratiae, et in vigore gratiae.

 

Sed contra :

Ponatur, quod Christus habeat gratiam finitam, alius Sanctus quicumque sit, habebit aliquanto minorem : et cum utraque sit finita, essent proportionabiles : finiti enim ad finitum semper est proportio aliqua. Proficiat ergo ille Sanctus : ergo tantum proficere potest, quod gratia sua erit sicut gratia Christi in quantitate, quod falsum est : ergo gratia Christi etiam creata est et finita, ut videtur.

Item, Anselmus probat, quod infinitum est quod Adam abstulit Deo, et non potest recompensari nisi per infinitum bonum : sed recompensatur per meritum Christi : ergo meritum Christi est infinitum bonum, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum, quod gratia Christi duplex est, scilicet creata, quae est habitus animae : et unionis, quae attingit gratiam infinitam : quia unio facit hominem esse Deum, et posse quod Deus potest. Actus autem meriti Christi attenditur penes utramque gratiam : quia aliter non esset verum quod dicit Anselmus, quod illud non possit redimere nisi Deus. Unde dico, quod habitus animae Christi est habitus animae unitae deitati, et agit in virtute illius unionis.

 

Dico igitur ad primum, quod est finitus habitus in sua substantia : et tamen potest in infinitum, non ex se, sed quia est habitus potentiae unitae deitati. Unde non est simile ad quamlibet virtutem creatam simplicem, quae non est unita : quia illa non potest in hoc quod potest Christus, propter unionem. Et per hoc patet solutio ad ultimum, quod nullus quantumcumque proficiat, potest aequare habitum illum propter unionem.

Ad id quod ante obicitur ad hoc quod sit infinitus simpliciter, dicendum quod finitus est in essentia : tamen posse eius non accipitur tantum ex ipso, sed etiam ex unione potentiae in qua est : et ab illa parte attingit infinitum, et contrahit infinitum posse in actu, ut Anselmus probat.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS IX.

An Christus habuit potestatem transgrediendi ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa finem : Qui potuit transgredi, et non est transgressus, etc.

Hoc enim videtur esse ad augmentum laudis : et ita cum nihil laudabilium defuerit Christo, videtur quod hoc habuit : ergo potuit transgredi. Nec videtur valere solutio Magistri : quia

  1. Nihil laudabilium defuit Christo : ergo in Christo fuit transgrediendi potentia.
  2. Praeterea, dicit Damascenus, quod assumpsit omnia quae in natura nostra plantavit : sed hoc plantavit in natura nostra : ergo potuit transgredi.
  3. Item, Damascenus, Totum enim totus assumpsit me, ut toti mihi salutem gratificaret : ergo videtur, cum potentia transgrediendi aliquid sit de nobis et naturale nobis, quod Christus assumpsit illam.

 

Solutio. Dicendum, quod Christus potentiam transgrediendi non habuit : quia transgressio non potentia secundum quod huiusmodi, sed defectus est.

 

Ad primum ergo dicendum, quod in homine dicit laudem, non per se, sed per accidens, scilicet in quantum ex ea infertur voluntaria servatio iustitiae : sed in quibus maior libertas est, ratio sumitur non ex huius potentia, sed potius ex immobilitate liberae voluntatis servantis iustitiam, sicut in Christo, et confirmatis. Aliam solutionem Magister dicit in Littera.

Ad aliud dicendum, quod potentia peccandi in quantum huiusmodi, non est plantata ut pars in natura nostra, sed potius est defectus consequens ex hoc quod creati sumus de nihilo : et ideo nec dicit libertatem (ut dicit Anselmus) nec perfectionem libertatis.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod intelligitur de partibus integralibus, et virtutibus : sed potentia peccandi est defectus et impotentia consequens exitum rationalis naturae de nihilo : et ideo non oportuit illam assumere : quia non expediebat nobis.

 

 

E. Si Deus potuerit assumere hominem in sexu muliebri ?

 

ARTICULUS X.

An Christus debuit assumere hominem in sexu foemineo ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultima quaestione, ibi, Solet etiam quaeri, etc.

Videtur enim, quod Filius Dei hominem in foemineo sexu assumere debuit : quia

  1. Mors prima per foeminam inchoavit : ergo etiam per foeminam debuit incipere vita.
  2. Item, sapientia quae est Filius, quasi foeminae vicem gessit, quae nos visceribus caritatis, concepit, et formavit, et peperit : unde et in Proverb. XXX, 10, fortis mulier dicitur : ergo videtur, quod in sexu foemineo aptius fuit sibi accipere hominem, quam in masculino.

 

Sed contra :

  1. Praedicatio per foeminam fieri non debebat : cum ergo ad annuntiandum missus fuerat, in foemineo sexu naturam nostram assumere non debuit.
  2. Item, caput Ecclesiae esse debuit, mulier autem caput Ecclesiae esse non potuit : ergo non debuit esse foemina.
  3. Item, in nullo genere est idem filius et filia : sed Christus filius fuisset aeterna generatione, temporali autem filia : ergo fuisset filius et filia : quia hypostases communicarent sibi invicem suas proprietates.
  4. Item, Aristoteles in libro XVI de Animalibus dicit, quod foemina est mas occasionatus : ergo videtur, quod foemina sit ex foemina imperfectione naturae : Christus autem perfectissimus esse debuit : ergo debuit esse filius, et non filia.
  5. Praeterea, quatuor modis Deus hominem facere potuit, ut dicit Anselmus, scilicet sine viro et foemina, ut Adam ex viro sine foemina, ut Heva. Ex viro et foemina, ut Abel, qui cursus nobis innotuit : ergo restabat adhuc unus, scilicet ex foemina sine viro : et cum primo ex viro produxerat foeminam, restabat ut nunc produceret virum virginem ex foemina virgine.

 

Solutio. Ultimae rationes sunt concedendae.

 

Dicendum ad primum, quod licet mors haec intravit per foeminam, tamen propagatio mortis principalius est per virum quia ipse est principalior in generatione et ab ipso principalius transfunditur in generatione originale.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur spiritualiter, et in spirituali foecunditate quoad praedicationem aptior est qui in corpore masculus est, quam foemina.

Ad alia satis solvit Magister in Littera, ut per se patet inspicienti.