Distinctio XXII — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO XXII
De consequentibus mortem Christi.
A. Si Christus in morte fuit homo ?
DIVISIO TEXTUS
Hic quaeritur, utrum in illo triduo, etc.
Hic incipit distinctio de quaestionibus consequentibus mortem Christi, vel Christum mortuum.
Et sunt hic quatuor quaestiones,
quarum prima est, utrum ipse in triduo fuerit homo aut non ?
Secunda, utrum ipse secundum quod homo, sit ubique vel non ? et haec incipit ibi, B : Hic quaeritur, si Christus in morte, etc.
In tertio, quaeritur de Christi sepultura et descensu ad inferos, ibi, C : Et utique totus eodem tempore erat in inferno, etc.
In quarta, quaeritur de ascensione eius in caelum, ibi, D : Solet etiam quaeri, Si congruenter, etc.
Ex his igitur patet sententia.
ARTICULUS I.
An Christus in triduo fuerit homo ?
Incidit autem quaestio prima, Utrum Christus in triduo fuerit homo, sicut Magister videtur dicere hic ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Christus in triduo habuit animam rationalem : sed quaecumque persona habet animam rationalem, illa est rationalis : ergo Christus in triduo fuit rationalis : omne autem rationale est homo : ergo Christus in triduo fuit homo.
- Item, omne quod in se, ut partes suas, habet partes humanae naturae, illud est homo : sed Christus in triduo habuit partes humanae naturae : ergo Christus in triduo fuit homo.
- Item, omne suppositum in humana natura est homo : sed Christus in triduo est suppositum in humana natura existens : ergo Christus in triduo fuit homo, ut videtur.
- Item, Magister Hugo de sancte Victore : Quid stultius est dicere, quam quod esse homo tunc desinit, cum verius esse incipit ? Et intendit, quod verius homo est homo post mortem, quam ante : ergo Christus verius fuit homo post mortem, quam ante mortem, ut videtur.
Sed contra :
- Avicenna dicit, quod forma non habet quod praedicetur de toto, quia forma est, sed quia est forma consequens totum coniunctum : igitur ubi non est coniunctum, ibi non est forma consequens coniunctum quae praedicetur : sed in Christo non est coniunctum in triduo, quia anima non fuit coniuncta carni : cum ergo hoc quod dico homo, sit forma consequens coniunctum, ipse in triduo non fuit homo.
- Item, nihil conveniens toti ut toti, praedicatur non existente toto illo : ratio autem hominis est conveniens toti ut toti : ergo non convenit praedicari hominem ubi non est totum in ratione totius : sed anima et caro non fuerunt in ratione constituentium aliquod totum in illo triduo : ergo Christus non fuit homo in triduo. Prima probatur ex hoc quod ratio totius alia est a ratione partium, quia opponuntur relative. Secunda autem probatur ex hoc quod dicit Boetius, quod species est totum esse individuorum, et non partis.
Ulterius quaeritur de solutione Magistri : obicit enim, quod
- Si ante mortem, carnem et animam non unita accepisset, quod homo non diceretur : ergo nec in morte dicitur homo propter horum separationem. Et solvit, quod in Christo aliud est quam in aliis hominibus, et aliud quam in seipso fuit ante mortem et post resurrectionem quia tunc dicitur homo propter corpus et animam coniuncta, sed in triduo dicitur homo propter habitum illorum etiam separatorum. Et hoc non videtur tunc verum : quia nulla ratio speciei vel formae convenit secundum aliam et aliam rationem hypostasi uni et eidem secundum diversa tempora.
- Item, cum dicitur, homo mortuus, est oppositio in adiecto : ergo privat rationem hominis : ergo mortuus homo non est homo : sed Christus in triduo fuit mortuus homo : ergo non fuit homo, ut videtur.
Si forte tu dicas, ut quidam dicunt, quod rationalis anima de se dat homini quod sit homo, et corpori quod ipsum sit suppositum, et homini quod sit persona : separata autem retinet illud in se quod dedit alteri. Contra : Ergo secundum hoc si Christus solam animam rationalem assumpsisset, ipse vere homo diceretur, quod absurdum est.
- Item, numquam potest esse compositum respectu alicuius tertii ab utroque componentium, quod in se habet perfectam rationem totius : ergo si anima habet perfectam rationem totius hominis, non componitur cum corpore respectu alicuius tertii : ergo non est vera et naturalis compositio inter animam et corpus, quod falsum est.
Ideo dicunt alii quidam, quod haec est duplex, Christus in triduo fuit homo, ex eo quod ly homo potest teneri materialiter, vel formaliter. Si materialiter : tunc Christus in triduo fuit homo, quia habuit materiam hominis. Si formaliter : tunc dicunt quod est falsa.
Sed contra : hoc est : quia
- Materia de nullo praedicatur : ergo si homo stet pro materia hominis, non praedicabitur de Christo, nec de Filio Dei in triduo.
- Item, hominem accipere materialiter, est hominem accipere secundum quid tantum : ergo non est dicendum, quod in triduo Christus fuerit simpliciter homo, sed quod fuerit homo secundum quid.
- Item, materia hominis est natura hominis : natura autem hominis (ut supra probatum est) nec praedicatur de Christo homine, nec de Filio Dei : quia haec est falsa, Filius Dei est natura hominis. Haec etiam est falsa, Iesus Christus est natura hominis. Si ergo in triduo supponit ly homo tantum pro humana natura, haec erit falsa, Christus in triduo est homo : sicut et haec, Christus in triduo est natura humana.
Solutio. Omnes fere moderni concordant in hoc quod falsa sit, et quod Magister hic deceptus fuerit ex quibusdam locutionibus quibus utimur dicentes, Christum iacuisse in sepulcro, quod non convenit nisi ratione humanae naturae : et cum attribuatur supposito, videtur quod Christus ibi supponat suppositum humanae naturae, et ita supponit hunc hominem. Sed dicendum, quod illae locutiones synecdochicae sunt : sicut etiam dicimus, Sancte Petre, ora pro nobis : ponentes animam Petri pro toto. Ita dicimus Christum iacuisse in sepulcro propter partem hominis quae est corpus, et descendisse in infernum propter partem hominis quae est anima.
Ad primum ergo dicendum, quod Christus in triduo habuit animam rationalem, sed ipse non fuit rationalis. Nec sequitur, quod quaecumque persona habet animam rationalem, sit rationalis : sed debet addi, quod habeat eam ut actum corporis influentem vitam secundum actum. Nec verum est hoc, quod a rationabilitate quae est pars animae, denominetur homo, quando dicitur rationalis, sed potius a differentia hominis quae non est pars animae, sed etiam forma totius ut totum est, sicut genus, et species.
Similiter non est verum quod quidam obiciunt, quod si denominetur homo a proprietate patris indignioris, ut dicitur corporeus a corporeitate corporis, quod tunc etiam possit denominari a proprietate partis dignioris, ut dicatur rationalis a rationabilitate animae : quia quando dicitur homo corpus, vel corporeus, vel rationalis, vel animal, vel album, vel risibile, et in omni universali quodcumque accipiatur, numquam invenietur ratio praedicandi, nisi secundum quod est forma consequens totum et non partem.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa : omne quod habet partes, etc., nisi addatur unitas illa unione in qua constituunt hominem.
Ad aliud dicendum, quod Christus in triduo bene fuit suppositum in humana natura existens, sed hoc non sufficit ad hoc quod fuit homo, sed oportet habere aliquam rationem suppositi a natura ipsa : et hoc non fuit ibi, quia non dat natura supposito esse suum suppositum, nec prout convenit in constituendo suppositum per compositionem.
Ad dictum Magistri Hugonis, dicendum, quod falsum dicit in hoc, salva sua pace, quia nec anima persona est, nec homo verius est post mortem, vel in morte, quam ante.
B. Si Christus in morte erat homo alicubi, etsi ubicumque est, homo sit ?
ARTICULUS II.
Utrum ista sit vera, Christus est homo ubique ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Hic quaeritur, si Christus in morte, etc.
Videtur enim, quod haec sit vera, Christus est homo ubique.
- Quaecumque enim duo idem sunt et unum in supposito, ubicumque est unum illorum, ibi est alterum. Filius autem Dei et homo unum sunt et idem in supposito : ergo ubicumque est Filius Dei, ibi est et homo : sed ubique est Filius Dei : ergo et hic homo est ubique.
- Item, haec est vera : Hic homo est Filius Dei ubique : ergo simplici conversa, haec est vera, Filius Dei est ubique homo.
- Item, detur, quod haec est falsa, Filius Dei est homo ubique : ergo eius contradictoria est vera : ergo haec est vera, Filius Dei non est homo ubique : ergo Filius Dei alicubi non est homo, quod falsum est : quia nusquam est dare locum in quo Filius Dei non sit homo, eo quod hominem assumptum numquam et nusquam deposuit.
- Item, sequitur, Socrates est hic, et non est hic asinus : ergo Socrates non est asinus : ergo a simili, Filius Dei est hic, et non est hic homo : ergo non est homo, quod falsum est : ergo Filius Dei est hic homo, et eadem ratione ubique.
Item quaeritur, quid impediat, quod non conceditur, Ille homo secundum quod homo esse ubique ?
Videtur enim, quod nihil : Christi enim corpus et sanguis consecratur in multis locis : et in omnibus locis in quibus consecratur, est : ergo est in omnibus : ergo Christi corpus possibile est in omnibus locis esse : ergo ubique secundum humanam naturam potest esse Christus, ut videtur.
In contrarium est, quod Christus est circumscriptibilis in loco : quidquid autem circumscribitur, est in loco determinato, non in omnibus : ergo Christus in forma humana non potest esse in omnibus locis.
Sed ulterius quaeritur, cum duo sint per modum extrinsecus mensurantium, scilicet tempus in inferioribus, et aeternitas in Deo respondens tempori, et locus : quare huic homini communicatur aeternitas, ut dicatur hic puer creasse stellas, et fuisse ab aeterno : non autem communicatur ei praedicamentum ubi, ut dicatur ubique, sicut Filius Dei ?
Videtur enim, quod magis debeat communicari : quia aeternitas dicit carentiam principii, quod repugnat humanae naturae : ubique non dicit nisi extensionem secundum locum, quod creaturae non repugnat, quia universale ens est ubique : ergo quod minus repugnat creato, videtur magis esse communicabile, quam quod omni creato repugnat : ergo videtur, quod esse ubique convenire debeat huic homini.
Solutio. Dicendum, quod Filius Dei non ubique est homo. Ut intelligatur composita. Est enim haec duplex, Filius Dei ubique est homo, ex sensu compositionis, et divisionis. Si enim adverbium ubique determinat verbum gratia compositionis cum praedicato, sicut proprie debet : tunc est falsa sub hoc sensu, Filius Dei secundum hominem ubique est. Si autem referatur ad subiectum cum compositione participii subintellecti : tunc est vera sub hoc sensu, Filius Dei ens ubique, est homo, et tunc est divisa. In sensu autem compositionis negat eam Magister : quia sine dubio illum sensum praetendit locutio, et actu est composita, potentialiter autem tantum est divisa.
Dicendum autem ad primum, quod non valet, quod si aliqua sint idem in supposito, quod quidquid convenit uni gratia naturae quod hoc etiam conveniat alteri : quia naturae non sunt unum : et esse ubique convenit Filio Dei gratia naturae, et non personae nisi per consequens. Et est instantia : cum enim dicitur, Iste est Episcopus : non enim oportet, quod ubicumque est, quod ibidem sit Episcopus : quia quandoque est in alio Episcopatu in quo non est Episcopus : et tamen Episcopus et ipse sunt idem in supposito.
Ad aliud dicendum, quod non valet conversio : quia quando homo ponitur in subiecto, tunc gratia suppositi illi bene convenit esse ubique : quando autem gratia praedicati, tunc respicitur gratia naturae ab adverbio, et tunc non convenit ei determinatio : unde cum termini non uniformiter sumuntur, non valet conversio : sed sic deberet converti, Hic homo est ubique Filius Dei : ergo Filius Dei ens ubique, est hic homo : et tunc utraque est vera.
Ad aliud dicendum, quod in sensu compositionis haec est vera, Filius Dei non est ubique homo : quia in illo sensu negatio fertur ad compositionem, includendo adverbium quod determinat compositionem in comparatione ad praedicatum. Similiter conclusio ulterior, Filius Dei alicubi non est homo, duplex est, sicut et alia : et in sensu composito non sequitur ex illa, quia vera sub hoc sensu, Filius Dei non est alicubi homo, quia ibi, ubi non est in forma humana.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia nec Socrates nec asinus dicunt naturas excedentes se secundum locum : et hoc modo non habent se hic homo, et Filius Dei : sed simile est cum dicitur, iste est Episcopus : non enim sequitur, iste est hic, et non est hic Episcopus : ergo non est Episcopus.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi detur hoc quod ubique consecratur corpus Christi (quod tamen impossibile est) adhuc non sequitur, quod corpus Christi sit ubique, sicut Filius Dei est ubique, ita quod ipse totus in omni loco, et in omni parte loci. Corpus autem Christi non in omnibus locis erit : quia in loco alterius corporis gloriosi non erit, nec totum corpus est in qualibet parte loci sui : quia non ubi est caput, ibi est totum corpus : ideo patet, quod illa ratio non procedit.
Ad ultimum dicendum, quod aeternitas aequaliter refertur ad naturam et ad personam, et etiam immediatius ad personam, secundum quod est interminabilis vitae possessio tota simul et perfecta : et ideo conceditur gratia suppositi quod hic homo est ab aeterno, ut supra habitum est. Sed ubi non convenit Deo nisi per translationem, et hoc secundum ea quae conveniunt naturae divinae in se : et ideo non refertur ita immediate ad suppositum, et ideo non convenit huic homini, secundum quod huiusmodi.
C. Quod Christus ubique totus est, sed non totum ubique : ut totus est homo vel Deus, sed non totum.
ARTICULUS III.
An totus Christus fuit in sepulcro, in caelo, et totus ubique ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, C : Et utique totus eodem tempore, etc.
Videtur enim ad idem referri totus et totum : quia
- Datur doctrina inter totum et omnis : quia omnis distribuit pro partibus subiectivis, totus autem pro integralibus. Integrales autem partes Christi non omnes erant in inferno, nec omnes in sepulcro, nec omnes in caelo.
- Item, supra habitum est, quod inexplicabilis est ratio istius compositionis quae est in Christo, quae non est ratio partium, ut dictum est ibi : quia componitur ex tribus substantiis, et duabus naturis : Christus autem in duabus naturis et tribus substantiis, nec fuit in caelo, nec fuit in sepulcro, nec in inferno : ergo non totus.
- Item, nihil videtur esse quod dicit, quod totus refertur ad personam : quia persona simplex est. Totus autem semper quaerit compositionem partium integralium : ergo numquam convenit gratia personae, ut videtur.
- Item, totus et totum idem signant, licet sub diverso modo : ergo ad idem sunt referenda sub diverso modo : ergo si totum refertur ad naturam, et totus refertur ad eamdem.
- Item, videtur quod totum fuit in caelo. Probatio. Ubicumque sum ego, illic necesse est esse quod essentialiter in me est : ergo ubicumque fuit Christus, illic necesse fuit esse quod essentialiter erat in Christo. Erat autem et adhuc est essentialiter in ipso natura humana : ergo ubicumque ipse fuit, ibi fuit et ipsa : sed in caelo fuit : ergo et ipsa : ergo totum fuit in caelo, quia ibi natura divina et humana. Eadem ratione sequitur, quod totum fuit in sepulcro, et totum in inferno.
- Item, nos invenimus tres personas in una natura, et diversa accidentia in uno supposito, et partes plurimas in uno toto : in omnibus his invenimus, quod virtute unionis sequitur, quod ubi est unum illorum, ibidem est alterum : ergo cum unio duarum naturarum, et trium substantiarum in una persona non sit minor omnibus his, videtur etiam, quod virtute unionis debet sequi, quod ubi est totus, ibi sit totum in natura.
Solutio. Dicendum, quod Magister bene dicit, quod totus est ubique, non autem totum : et hoc loquendo de tempore tridui quo fuit divisio inter animam et corpus : et ratio tangitur in Littera in auctoritate Ioannis Damasceni, quod totus cum dicat ens formatum, pertinet ad ens distinctum, et hoc est persona perfecta. Totum autem cum neutrius generis sit, non nisi ens informe et indistinctum dicit, et attribuitur naturae cum suis partibus : ergo ubi natura cum suis partibus non est, ibi totum non est.
Respondeo igitur ad primum, quo totum sumitur duobus modis, scilicet distributione et perfecto, sicut dicit Philosophus in III Physicorum : Totum autem et perfectum idem dico. Et distributione proprie non dicitur de simplici : sed secundo modo potest dici de simplici. Et ita dicitur totus Christus, id est, perfectus in persona esse ubique : non enim habet personalitatem a natura humana, vel ab homine secundum quod homo, sed potius habuit eam ab aeterno.
Ad aliud dicendum, quod bene est verum, quod compositio est ibi eo modo quo supra expositum est, non propria : sed gratia modi significandi masculine, ly lotus respicit perfectionem personae, et non integritatem naturae compositae.
Ad aliud dicendum, quod licet idem significatur, tamen alius et diversus modus facit unum referri ad personae integritatem. Unde illa ratio non cogit.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio procedit in his quorum essentiae coextenduntur secundum locum : sed non sic est in omnibus, sicut supra patuit, sicut dicitur : Iste est hic, et iste est Episcopus, etc.
Ad aliud dicendum, quod in omnibus illis compositionibus, unum est tantae compositionis secundum esse sicut alterum : et etiam tres personae unum in natura similiter se habent ad locum. In quibusdam autem accidentibus pertinentibus ad iurisdictionem et potestatem sive dignitatem non est ita, ut prius dictum est, ut Episcopus, Rex, Princeps. Et similiter non est ita in naturis Christi, quae non similiter se habent ad locum.
ARTICULUS IV.
An Christus in infernum descendit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Totus… erat in inferno.
Et quaeruntur hic tria : scilicet an Christus in infernum descendit ? et, utrum eos qui ibi erant, lumine divinitatis illustrabat ? et, quamdiu ibi mansit ?
Quod enim non descenderit in infernum, videtur ex incongruitate loci :
- Optimo enim congruit optimus locus : Christus autem fuit optimus : ergo non congruit ei descendere in infernum.
- Item, Augustinus dicit, quod infernus semper in malo accipitur : Christus autem in malum descendere non potuit : ergo nec in infernum.
- Item, Lucae, XVI, 26 : Inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. Ergo multo magis est hoc chaos inter Christum et damnatorum locum.
- Item, si Christus descenderit, virtute cuius omnes ascendunt qui ascendunt, quomodo sperabit aliquis se ascensurum ?
Sed contra tamen est quod dicitur, ad Philip. II, 10 : In nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum. Ergo videtur, quod venit ad inferna.
Item, Psal. XXIII, 7, 9 : Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, etc.
Item, in Evangelio Nicodemi dicitur, quod David in inferno audiens hanc vocem, exsultans dixit : Hanc vocem nosco me praedixisse.
Item, Act. II, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
Item, Eccli. XXIV, 45 : Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes. In inferioribus autem partibus terrae (ut dicit Hieronymus) est infernus.
Item, Symbolum Apostolorum dicit : Descendit ad inferos.
Sed quaeritur ulterius, utrum descendit ad inferiorem infernum ?
Videtur quod sic.
- Iob, XVII, 16 : In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mea ? Constat autem, quod non per aliud petivit requiem nisi per Christi descensum : ergo Christus descendit ad profundissimum inferni.
- Item, ita dixerat : Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me ? Et infra : Et constituas mihi tempus in quo recorderis mei.
Item, Psal. LXXXV, 13 : Eruisti animam meam ex inferno inferiori.
- Item, Zachar. IX, 11, super illud : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua : dicit Glossa, quod eos qui tenebantur vincti carceribus, ubi nulla eos misericordia refrigeraverat, quam dives ille petebat, liberasti. Sed in inferno nulla est redemptio, et praecipue in profundissimo. Ergo frustra Christus illuc descendisset.
Item, Isaiae, LXVI, 24 : Ignis eorum non exstinguetur. Ergo iterum frustra illuc Christus descendisset.
Solutio. Dicendum, quod absque dubio Christus descendit ad inferna. Sed infernus dicitur multipliciter, scilicet interior, sicut dicit Glossa super illud Iacobi, III, 6 : Inflammata a gehenna, quod daemones quocumque vadunt, infernum secum portant. Et exterior : et hic multiplex est, sicut locus poenae tenebrosus et afflictivus damnatorum, et locus poenae non omnino tenebrosus, propter lucem gratiae purgandorum : et locus sine poena sensus et sine luce, ut limbus parvulorum in originali decedentium : et locus tenebrosus aliquid de luce habens propter magnam fidem et spem habitantium ibi, sicut limbus sanctorum patrum ante Christi descensum : et ad hunc locum descendit Christus, et non ad alium : quia de hoc dicit Hieronymus, quod ibi habitabant hi qui educti sunt per Christum.
Ad primum ergo dicendum, quod Christus sicut homo propter hominem, et non propter se factus est : ita propter hominem et non propter se descendit.
Ad aliud dicendum, quod infernus sonat malum poenae damni vel sensus : et voco poenam damni, quae consistit in ablatione alicuius boni, sicut est carentia lucis : poenam autem sensus quae consistit in aliquo existente et affligente, ut ignis : sed Christus non descendit in poenam damni vel sensus, sed ad locum tantum.
Ad aliud dicendum, quod hoc non dictum est de habitantibus in limbo certa spe, sed habitantibus in loco damnatorum, quorum nulla erat spes : et ista certitudo liberationis, et desperatio dicitur ibi chaos : et ideo nihil ad propositum.
Ad aliud dicendum, quod ex hoc ipso elevamur ad spem ascendendi, quia ipse pro nobis descendendo satisfecit : ut sic in omnibus locis suos recolligeret, et mortem ab eis in omnibus locis effugaret.
Ad id quod ulterius quaeritur, utrum Christus descenderit ad profundissimum infernum ? Dicendum cum beato Gregorio in Glossa ibidem super Iob, quod non. Et dicitur ibi infernus profundissimus non simpliciter, sed quodammodo : quia est profundus carcer respectu amoenitatis caeli, et est aer iste caliginosus in quem detrusi sunt daemones : profundior autem est habitatio terrena, obscura, et poenalis : et profundissimus dicitur respectu istorum limbus, in quem anima Iob et omnia bona sua descenderunt, donec liberatus fuit per Christum : et ideo non descendit in profundissimum simpliciter, sed quodammodo.
Ad aliud dicendum, quod inferior potest eodem modo appellari si loquitur in persona Christi. Si autem sequitur per se : tunc liberata est anima sua, quando liberata est a causa descendendi ad inferiorem infernum, sicut a peccato mortali, scilicet adulterio, et homicidio.
Ad aliud dicendum, quod illa Glossa valde impropria est : et tamen potest exponi, quod non erat misericordia liberans in limbo, sed relaxans : quia non habebant poenam sensus et damni. Et si dicas, quod dives non petebat nisi relaxantem, dicendum quod duplicem petiit : primo liberantem per reditum ad vitam. Dicunt enim expositores, quod praesumebat, quod Abraham non remitteret Lazarum ad mala, quae in vita pertulerat, et ita ipse mitteretur : et ille non erat tunc in limbo, sed per Christum advenit. Postea petivit relaxantem aliquantulum de poena quae non dabatur ei, sed dabatur habitantibus in limbo propter meritum eorum.
Ea autem quae obiciuntur in oppositum, dicuntur de inferno inferiori simpliciter.
Et per hoc patet solutio ad omnia.
ARTICULUS V.
An Christus illustravit eos qui in limbo tenebantur ?
Secundo quaeritur, utrum illos illustravit qui erant ibi ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Ita habitum est in praecedenti capitulo B, in verbis Ambrosii : In inferno positis lumen vitae fundebat aeternae. Radiabat illic lux vera sapientiae, illuminabat infernum, etc.
- Item, Augustinus : Descendit ad infernum anima deificata : ut quemadmodum his qui in terra sunt, ita et his qui in inferno sunt in tenebris et in umbra mortis sedent, superlucescat.
Sed contra :
- Lumen corporale non irradiat unum, nisi illuminet alterum : ergo videtur, quod cum potentius sit lumen divinum, quod non illustravit unum nisi omnes viderint : non autem erant omnes digni qui erant in inferno : ergo videtur, quod nullus illuminatus fuerit.
- Item, locus perpetuis tenebris deputatus numquam debet habere lucis beneficium : talis autem locus est infernus : ergo numquam debuit illuminari.
- Item, ipse dixit latroni, Luc. XXIII, 43 : Hodie mecum eris in paradiso. Ergo videtur, quod in paradisum eduxit etiam alios, et non in inferno ostendit lucem deitatis : quia constat, quod latronem secum voluit esse, hoc est, ubi futura erat anima sua, non ubique ubi semper fuit deitas.
Solutio. Dicendum absque dubio secundum dicta Sanctorum, quod Christus in inferno sanctis suis deitatem ostendit, et eis locum horrendi carceris in paradisum convertit, quoad hoc quod facie ad faciem deitatem eius videbant, soluto pretio redemptionis.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod stulta est obiectio : quia nec illi habitabant in loco : et etiamsi habitassent cum aliis, lucem alii videre non potuissent : quia non recipitur nisi ab oculo glorificato gratia et gloria : sicut illi patres tunc secundum animam fuerunt beati statim Christo ad eos descendente : et hoc est magis in lucis potentia, quod ab omnibus percipitur lux corporalis : quia hoc accidit ei in quantum est forma situalis proportionata viribus, et agens immutando per necessitatem naturae : quae quia omnia ignobilitatis sunt, nullum illorum competit luci divinae.
Ad aliud dicendum, quod limbus non erat damnatus perpetuis tenebris, sed potius temporalibus usque ad redemptionem quae facta est per Christum.
Ad aliud dicendum, quod paradisus dicitur tribus modis, scilicet interior qui est visio aperta deitatis, et de hac intelligit Christus loquens ad latronem : et exterior corporum, qui est locus in Eden : et exterior spirituum, qui est locus empyrei caeli.
ARTICULUS VI.
Quamdiu fuit Christus in inferno ?
Tertio et ultimo quaeritur, quamdiu fuit ibi ?
Videtur enim, quod statim recesserit : quia
- Ita legitur in Evangelio Nicodemi, quod cum Sancti educti essent in paradisum, quod apparuit quidam despectu horribilis, crucem baiulans latronis : a quo cum quaereretur, quis esset, dixit se esse latronem cui Christus promiserat secum hodie futurum esse in paradiso : ergo statim exierunt, ut videtur.
- Item, in quibusdam Ecclesiis cantatur : Advenisti desiderabilis, quem exspectabamus in tenebris, ut educeres hac nocte vinculatos de claustris, etc. Ergo videtur, quod eadem nocte educti sunt.
- Item, Samson non tribus diebus vel noctibus dormivit in Gaza, sed una tantum, cum portas Gazae in verticem montis portavit. Samson autem sol fortis (ut dicit Gregorius) Christum dormientem in nocte signat, et Gaza infernum, et portae Gazae portas mortis et inferni, quas portavit in culmen visionis et elevationis aeternae.
- Praeterea, ad quid ita diu fuisset ibi ?
Sed contra :
Tamdiu debuit esse anima in loco animarum defunctarum, quamdiu fuit corpus in loco corporum defunctorum. Fuit autem corpus tribus diebus in sepulcro : ergo tamdiu debuit esse anima in inferno. Et huius rationem reddit Augustinus, quia duabus noctibus iacuit, et una tantum die perfecta : ut sua una morte corporis, qua radiabat ut dies coram oculis Dei, nostram duplicem tetram et calignosam mortem destrueret, scilicet corporis et animae, et ut sua plena luce veritate tenebras legis et peccati tersisse significaret : ut sua luce duo loca tenebris repleta, illustrare ipsa qualitate mortis monstraret, scilicet locum corporum, et locum animarum, in sepulcro, et in inferno.
Dicendum ergo ad primum, quod loquitur Nicodemus de exitu post resurrectionem : et etiam dicit ibi de Elia et Henoch qui congratulabantur liberatis, sicut etiam ante sermonem habuerant de excessu quem complevit in inferno redimendo eos. Et quod dixit latro, quod esset ille cui dixit Christus : Hodie, etc., intelligitur materialiter signari dictum Christi.
Ad aliud dicendum, quod noctem vocant ibi Sancti tenebras carceris infernalis, a qua educti sunt, cum deitatem animae Christi viderunt.
Ad aliud dicendum, quod non in omnibus historia correspondet allegoriae : quia etiam Samson dormivit cum meretrice, quod non competit Christo : sed tantum somnus et resurrectio et confractio portarum referuntur ad allegoriam.
Ad ultimum patet solutio per ea quae dicta sunt in principio solutionis, ubi ostenditur, quare congruebat Christum tamdiu permanere in inferno.
D. Si ea quae dicuntur de Deo vel de Filio Dei possunt dici de homine illo vel de Filio hominis ?
ARTICULUS VII.
An Christus ascendit ratione utriusque naturae, vel alterius tantum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Solet etiam quaeri, si congruenter dici possit, etc.
Et quaestio est hic de ascensione Christi.
Et quaeritur primo hic in Littera, utrum ratione utriusque vel alterius naturae ascendit et descendit ?
Secundo potest quaeri, utrum ascensio sit ad locum, vel ad dignitatem ?
Tertio potest etiam dici, utrum ascensio dicit motum localem ? et, utrum ille sit in tempore, vel in nunc ?
Ultimo potest quaeri de tempore ascensionis.
Ad primum proceditur sic :
- Dicit Damascenus, quod ascensio et descensio motus corporum sunt : ergo videtur, quod ascendit et descendit gratia natura humanae.
- Item, quod ubique est, non mutat locum : deitas autem ubique est : ergo non mutat locum : ascensio autem et descensio dicunt mutationem loci : ergo videtur, quod non conveniant Christo ratione divinae naturae.
Sed contra : Ante incarnationem non habuit humanam naturam, et tamen ante descendit in uterum Virginis, in quo naturam humanam accepit : ergo videtur, quod descendit ratione divinae naturae : quia dicit Hieronymus, quod humanae naturae non est propria virtute ascendere, sed virtute alia : et ideo Angeli mirantur dicentes : Quis est iste, qui venit de Edom. Et infra : Gradiens in multitudine fortitudinis suae.
Solutio. Dicendum, quod ascendere et descendere dicuntur proprie, et per translationem. Proprie sunt motus corporum, et sic non competunt Christo, nisi ratione humanae naturae : et in illa tamen non descendit : ideo dicitur secundum divinam naturam descendisse, secundum humanam autem ascendisse : quia in divina tantum ens descendit, et in humana ascendit : secundum personam autem semper in caelo, et ubique fuit. Per translationem autem tunc illud dicitur descendere, ubi fuit quidem prius, sed non adfuit ibi prius, sicut ad unionem nostrae substantiae, quando semetipsum exinanivit, formam servi accipiens : et hoc modo loquitur hic Magister.
Ad aliud dicendum, quod deitas per se non mutat locum, sed per aliquem effectum apparet in aliquo loco per quem prius non apparuit in illo, et non apparet per eumdem in alio.
Ad ultimum quod obicitur, dicendum quod ascendere non attribuitur humanae naturae ut virtute cuius fuit motus, sed ut subiecto proprio motus illius.
ARTICULUS VIII.
An ascensio sit ad locum vel dignitatem ? et, utrum ad locum caeli crystallini ?
Secundo quaeritur, utrum ascensio sit ad locum, vel ad dignitatem ?
Videtur autem, quod ad locum : quia
- Omnis motus rectus localis ad aliquem est locum : ascensio autem est motus localis rectus : ergo est ad aliquem locum.
- Item, angelo contemplanti et beato debetur locus congruens contemplationi suae : ergo multo fortius corpori glorioso : ergo videtur, quod ascensio est ad illum.
Sed contra :
- Ad Coloss. III, 1 et 2, super illud : Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens : quae sursum sunt sapite : dicit Glossa, quod sursum sunt virtutes : ergo videtur, quod ascensio in qua Christus residet, est dignitatis in virtute, non exaltatio loci.
- Item, principium est apud Philosophos, quod nihil movetur ad vilius se : sed omnis locus corporeus vilior est corpore Christi : ergo videtur, quod non movebatur ad aliquem locum corporeum.
- Item, Locus datur corpori propter continentiam : ergo videtur, quod corpus quod existendi habet necessitatem ex seipso, et nullam in partibus defluentiam, non debet habere locum : ergo corpus illud non debet moveri ad locum.
- Item, in corporibus physicis corpora nobilissima non moventur ad locum, licet in eo moveantur : ergo cum in infinitum nobilius sit corpus Christi, ipsum non movetur ad locum.
Gratia huius quaeritur, utrum Christi ascensio fuerit ad locum caeli crystallini tantum, ut quidam dixerunt ?
Videtur autem quod sic : quia
- Per genus differunt corpus et spiritus : ergo proprius locus beatorum spirituum debet differre a proprio loco corporum : cum ergo proximus locus sub illo sit locus crystallini caeli, videtur quod ad illud fuerit corporis Christi ascensio.
- Item, alius est locus per rationem, scilicet eius quod numquam subiacuit mutationi quae causatur a motu caeli, et alius est eius quod quandoque subiacuit : sed Angelus et spiritus numquam motui subiacuit et variationi temporis et caeli : corpus autem Christi et beatae Virginis quandoque subiacuit : ergo spiritus debent esse in loco caeli stantis, et non moti : et corpora, scilicet Christi et matris, debent esse in loco caeli mobilis primi : hoc autem est caelum crystallinum, ut fere omnium dicit opinio : ergo videtur, quod ascensio Christi non fuerit localiter nisi ad caelum crystallinum.
Sed contra : Ei quod est dignius omni loco, si datur locus, per consequens datur locus dignissimus. Corpus autem Christi et sacrosanctus uterus matris sunt digniora omni loco : ergo si datur ei locus, dabitur eis locus dignissimus : hoc autem est caelum empyreum : ergo sunt in caelo empyreo.
Solutio. Dicendum, quod ascensio Christi, est ad locum, et ad dignitatem : ad locum secundum corpus, et sic est ad locum dignissimum omnium locorum, in supremum scilicet caeli empyrei. Secundum divinam autem personam est ad dignitatem aequalitatis Patris, quae vocatur dextera : non quod ante ibi non fuerit, sed quia per ascensionem ibi in humanitate sedens, apparuit fidelibus per fidem, et Angelis per cognitionem. Quoad animam autem et corpus est ad dignitatem, quae consistit in bonis potioribus Patris, quae ibi dextera dicuntur, si ascensio refertur ad humanitatem.
Ad id autem quod contra hoc obicitur, dicendum ad primum, quod Glossa illa ponendo ascensionem esse ad potiora bona quae sursum sunt dignitate, non propter hoc excludit ascensionem esse ad locum, sed potius includit per consequens : quia potiora bona Patris apparent magis in loco digniori.
Ad aliud dicendum, quod aliud est moveri ad locum, et aliud moveri ad locum propter locum, scilicet quia indigent loco propter esse et conservationem. Corpora autem gloriosa mota sunt ad locum qui sibi magis congruit, sed non propter locum, quia eo ad esse indigeant : quia si illo loco ad esse indigerent, corrumperentur extra loca illa, sicut ignis egrediens extra locum suum, corrumpitur.
Ad aliud dicendum, quod in illa ratione corpori glorioso, praecipue corpori Christi, non debetur locus, sed potius ratione congruentiae tantum, hoc est, quia non est congruum ipsum esse nisi in loco nobilissimo.
Ad aliud dicendum, quod corpora caelestia moventur in loco ad generationem elementorum, et non sunt in loco omnibus illis modis quibus corpora generabilia sunt in loco, sicut dictum est in libro I Sententiarum : tamen aliquo modo sunt in loco. Ita etiam corpora gloriosa non omni illo modo sunt in loco, quia non dependet eorum esse a loco : sed sunt in loco ratione congruentiae secundum modum qui magis accedit ad nobilitatem eorum, quoniam nullus accedit ad aequalitatem.
Ad illud autem quod ulterius quaeritur, dicendum, quod phantasia fatua est dicere, quod corpus Christi et beatae Virginis sint in caelo crystallino, vel etiam quod Sancti sint in crystallino : et solus Christus et beata Virgo sint in empyreo : quia empyreum locus beatitudinis est, caelum autem crystallinum cum omnibus inferioribus ordinatum est ad generationem et corruptionem : et ideo dicunt Sancti, quod Philosophi caelum empyreum non cognoverunt : et hoc ideo, quia principia eorum de caelo sumuntur ex motu. Unde quod per motum non potest investigari, vel per proprietatem motus, non est Philosophorum, et agnitum ab eis.
Ad id autem quod obicitur, dicendum ad primum, quod hoc esset verum, si spiritus et corpus glorificatum per naturam suam determinarentur ad locum generationis et salutis suae : sed hoc non est verum : et ideo cum nulla dignitas loci secundum veritatem sufficiat gloriae, sunt omnia gloriosa per unam rationem in uno loco, secundum quod referuntur ad gloriam illam distantius vel propinquius.
Ad aliud dicendum quod corpus Christi quoad generationem numquam motui caeli subiacuit, quia effectum est a Spiritu sancto : sed forte quoad alterationem frigoris, et caloris, et famis, et sitis, et huiusmodi : sed ab his omne corpus gloriosum liberatur per glorificationem : et ideo non potest locari sub mobili aliquo, sed super omne mobile.
ARTICULUS IX.
An ascensio dicat motum localem ? et : An fuerit in tempore vel in nunc ?
Tertio quaeritur, utrum ascensio dicat motum localem ? et, utrum ille motus sit in tempore vel in nunc ?
Videtur, quod dicat motum localem : quia
- Act. I, 9, dicitur, quod videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
- Item, ibidem, v. 10 : Cumque intuerentur in caelum euntem illum, etc. Ista omnia ponunt motum localem.
Sed contra :
- Motus localis est per spatium : ergo in medio spatii per quod est motus, id quod movetur partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem : ergo divisibile : ergo gloriosum corpus aliqua divisione divisum est, quod videtur falsum.
- Item, omnis motus (ut dicit Avicenna) exitus est de potentia ad actum. Corpus autem glorificatum in nulla potentia est : quia non potest aliquid suscipere plus quam habet. Ergo videtur, quod non moveatur.
- Praeterea, aut est cum alio per quod transit in eodem loco, aut excludit ipsum. Si est in eodem loco, ut Sancti videntur dicere : ergo eadem est dimensio quantitatis illius et corporis cum quo est in eodem loco : quorumcumque autem corporum est eadem quantitas, illa sunt corpus unum, ut dicit Avicenna : ergo corpus Christi cum eo per quod movetur, est corpus unum : quod falsum est : ergo non movetur.
Si forte dicas, quod excludit ipsum per quod movetur, a loco per quem transit. Contra : Quaedam transit qua non cedunt, ut ligna, et lapides : intravit enim ostiis clausis : ergo cum illis quandoque fuit in eodem loco, non excludendo ea.
Si forte dicas, quod non est verum quod dicit Avicenna, quod si duo corpora sint in eodem loco, quod sit corpus unum : probatur verum esse dictum Avicennae sic, Sit locus unius cubiti, in quo sunt duo corpora, et sit centrum illius loci, A, extrema autem sursum et deorsum, dextrum et sinistrum, B C D E, et sint corpora aequalia : et ducatur linea ab A in B sursum utriusque corporis, a centro sursum mensurans. Quaero igitur, an sit linea una, vel duae ? Si dicas mihi, quod una : ergo subiectum illius lineae est unum : quia unius formae est subiectum unum : aliter enim idem numero accidens esset in diversis subiectis, quod est impossibile : ergo corpus locatum est unum. Si autem dicas mihi, quod sint duae lineae, ad hoc sequuntur duo inconvenientia : unum geometrice, aliud naturaliter. Cum enim B sit sursum in loco utriusque acceptum, B punctum est unum numero. Similiter centrum est unum numero. Sed inter quaslibet duas lineas est superficies. Ergo duae rectae de uno termino in unum terminum protractae, claudunt et continent superficiem : quod est contra positionem Euclidis in libro I, ubi dicit duas rectas lineas superficiem nullam continere. Aliud inconveniens est : quia una linea recta est inter duo puncta. Si ergo ponantur duae esse, erunt duae lineae sine aliqua superficie media contiguae, quod est contra naturam, et improbatum est in VI Physicorum. Ergo duo corpora in uno simul esse non possunt.
Si autem tu dicas, quod corpus in quantum corpus est quantum, non replet locum, sed in quantum est grossum et materiale : hoc falsum scit omnis qui aliquis novit in Philosophia : quia contrarium dicitur ab omnibus Philosophis, et de necessitate improbatur per iam dictam demonstrationem. Ergo videtur, quod corpus gloriosum non movetur : ex quo excludit corpus, nec cum corpore per quod transit, potest esse in eodem loco.
Ulterius quaeritur : Si movetur in nunc, vel in tempore ?
Videtur autem, quod in tempore.
- Omne enim loco communicabile per quantitatem, movetur in tempore, et non in nunc, ut probat Philosophus : tale mobile est corpus gloriosum Christi : ergo movetur in tempore, et non in nunc.
- Item, spiritus creati moventur in nunc, ut dictum est in libro primo Sententiarum : ergo corporum est moveri in tempore, et non in nunc, ut videtur.
Sed contra : Philosophus dicit, quod motus luminis in diaphano, et motus coloris ad visum est in nunc, ideo quod sunt in medio secundum esse spirituale : sed magis spiritualia sunt corpora gloriosa, et praecipue corpus Christi : ergo videtur, quod movetur in nunc.
Solutio. Absque dubio credendum est, quod Christus localiter motus est ascendendo, et quod adhuc localiter potest moveri secundum suam voluntatem : et magis placet Deo hic fidelis ignorantia, quam temeraria scientia, vel mendacii figmentum. Quidam enim dixerunt non debere esse motum corporum gloriosorum. Alii finxerunt mendacia ad solvendum inconvenientia, scilicet quod corpori debeatur locus, non ex quantitate, sed ex grossitie et repletione loci : quod absurdum est dicere.
Unde dicendum ad primum, quod est divisio secundum rem, et haec repugnat corpori incorruptibili : et est divisio secundum rationem, scilicet habere rationem termini a quo, et termini ad quem : sicut habet omne quod est in medio, secundum quod est motum : et haec non repugnat : quod de facili probari potest quia sic dividitur solis motus motu diurno, et circulo declivi : et tamen ab omnibus incorruptibilis ponitur.
Ad aliud dicendum, quod est exitus de potentia ad actum qui recipitur in mobili ipso, sicut forma, et ille est imperfectionis : et est actus non receptus intra, sed extra : et hic non repugnat perfectioni. Sic corpus Christi existens in terra, non est actu in caelo, sed in potentia : sed cum haec potentia venit ad actum, nihil est receptum in ipso, sed potius aliter se habet ad locum, quam prius : et iste exitus secundum Philosophos tota die fit in corporibus incorruptibilibus : ut sol existens in angulo Orientis, potentia est in angulo medii caeli : et cum potentia reducitur ad actum, nihil melius est sol quam prius, sed aliter se habet secundum situm.
Ad aliud dicendum, quod secundum dicta Sanctorum, quibus absque dubio consentiendum est, corpus gloriosum est cum quolibet alio corpore in eodem loco, nec excludit ipsum : sed hoc non est in quantum est corpus, sed in quantum gloriosum : et hoc reputo esse miraculum, et de his quibus dat nobis gloriam Dominus : sicut in multis aliis facit in corpore, scilicet quod corpus elementatum sit immortale et impassibile, fulgens septies plus quam sol. Unde Deus qui potest facere plus quam possumus intelligere, dat ei hoc quod cum alio corpore sit in eodem loco.
Ad inductam autem demonstrationem, dicendum quod non sunt lineae proportionabiles in natura corporis : et ideo non tenent huiusmodi rationes physicae.
Ad id quod ulterius quaeritur de tempore : dico quod movetur sicut vult : et bene puto, quod habet in potestate in nunc et in tempore moveri.
Ad id autem quod obicitur, quod sit motus divisibilis secundum medium : dicendum quod hoc non impedit quin possit moveri in nunc : quia vincit virtus movens. Sicut etiam probat Philosophus, quod omnis virtus infinita, sicut magnitudo aut multitudo, excellit omne finitum : et ita moveret in nunc, si talis virtus esset, sicut ipse probat ibidem. Ita dicendum, quod virtus movens in corpore Christi, non est proportionata alicui potentiae, quantumcumque veloci : et ideo vincit spatium ut faciat transitum in nunc si vult, et in tempore si vult. Tamen talia sunt occulta nobis : et ideo nihil de dictis assero, nisi quod Sanctorum auctoritates tradunt, scilicet quod moventur corpora illa, et quod non obstant eis alia corpora.
ARTICULUS X.
An post resurrectionem Christus cum fidelibus mansit quadraginta dies in terris ?
Ultimo quaeritur de tempore ascensionis.
- Conversatus est enim cum discipulis, ut habetur in principio Actuum, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. Cum igitur alia corpora statim ad locum sibi connaturalem moveantur, videtur quod violenter detinuerit sui corporis evolationem.
- Praeterea, cum liberati de inferno secum de inferno exierunt, numquid ipsi ante eum ascenderunt ? Videtur, quod non : quia Michaeas prophetavit dicens, quod ipse ascendet pandens iter ante eos.
Sed ad hoc et huiusmodi dicendum est, quod ipse per quadraginta dies fuit in terris, ut apparitionibus doceret fidem Apostolos, et probaret resurrectionem gloriosam eiusdem corporis, quod oculis suis mortuum viderant : et hoc probari habet in fine libri quarti Sententiarum, ubi erit sermo de argumentis resurrectionis factis per apparitiones decem, quae colliguntur ex quatuor Evangeliis. Et sequitur illud solum de suo corpore quod movere quo vult habet in sua potestate, et non debetur ei locus propter necessitatem sui, sed ex congruentia tantum : et ideo secundum ordinem redemptioni debitum et utilem debebat differri ascensio.
Ad aliud dicendum, quod omnium opinio dicit, quod nullus ascendit ante Christum : et hoc verum est. Utrum autem cum Christo fuerint, ubicumque ipse apparuit Apostolis (quod ego credo esse verius propter iucunditatem quam habebant in praesentia illius corporis quo redempti erant) aut in paradiso fuerint per quadraginta dies illos, quod quidam alii dicunt, non est temerarie asserendum, sed opinari sine periculo utrumque potest.
ARTICULUS XI.
Corrigia calceamenti et ossa regis Idumaeae quid significent ?
Deinde quaeritur de ultimo verbo quod dicit Magister quasi per modum epilogi, ibi, D, § 2 : Haec de corrigia calceamenti, etc.
Quid enim hic dicatur corrigia ? quid calceamentum ? quid rex Idumaeae ? et, quae ossa eius ? et, quomodo incenduntur usque ad cineres ?
Solutio. Dicendum, quod calceamentum est humanitas regens pedem divinitatis, qui solus stans, omnia sustentat sacco huius morticinae et animalis pellis. Corrigia autem ligans, est unio duarum naturarum in singularitatem personae. Rex autem Idumaeae, Christus rex mundi per conformitatem sanguinis : quia carni et sanguini communicavit. Et Idumaea sanguinea interpretatur, sicut Psalmista dicit : In Idumaeam extendam calceamentum meum. Ossa autem sunt ea quae fortiora sunt ad intelligendum inter sacramenta humanitatis eius. Ad cinerem autem incendi, est igne fervoris studii per rationes usque ad minima velle investigare. Et hoc non est faciendum, ut dicit Magister.
Et sic patet distinctio XXII.
