Distinctio XIII — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XIII

DISTINCTIO XIII

Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem quantum ad plenitudinem gratiae et sapientiae simul ?

 

 

A. Si Christus secundum naturam hominis in sapientia et gratia proficere potuit, vel profecit ?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Praeterea sciendum est, Christum hominem, etc.

Hic incipit pars illa quae est de convenientibus Christo secundum potentias vel virtutes naturales quas suscepit in humana natura. Et secundum quod duplex est substantia humanae naturae, sic sunt duplices potentiae, scilicet animae et corporis :

et de convenientibus Christo secundum potentias animae agit primo.

In secunda autem parte de convenientibus ei secundum potentias corporis : et haec incipit in distinctione XV, ibi, A : Illud quoque praetermittendum non est, etc.

 

Prima habet duas quaestiones de profectu gratiae et sapientiae Christi, quae insunt per potentias animae :

quarum una determinatur in ista distinctione, scilicet qualiter in gratia et sapientia profecerit.

Secunda est de numero scitorum, utrum tot sciverit sicut Pater, et aeque limpide, vel non ? et haec determinatur in sequenti distinctione, ibi, A : Hic quaeri opus est, Cum anima Christi, etc.

 

Haec autem distinctio habet duas partes :

in quarum prima quaestionem movet et solvit.

In secunda, obicit in contrarium, ibi, B : Huic autem sententiae videtur obviare, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An gratia Christi fuit gratia creata, vel increata ?

 

Incidit primo quaestio ex parte gratiae et sapientiae quam dicitur hic accepisse Christus, utrum fuit gratia creata vel increata ?

Videtur autem, quod increata.

  1. Omne enim creatum est in numero, pondere, et mensura : spiritus huic homini non datur ad mensuram : ergo datur ei spiritus increatus.
  2. Item, in inferiori natura coniuncta est divinitas sine medio habitu, scilicet carni : ergo multo magis superiori, scilicet animae sine aliquo habitu creata coniungebatur. Et sic iste homo non habuit sapientiam, vel gratiam, quae esset habitus creatus.
  3. Item, inter similia non oportet ponere coniungens medium : anima autem Christi nihil habuit de hoc quod facit dissimilitudinem : quia hoc (ut dicit Augustinus) solum peccatum est : ergo non oportet ponere habitum gratiae medium, quo coniungatur animae divinitas.
  4. Item, in Deo non ponimus habitum disponentem potentiam eius ad opus : ergo nec etiam in illo quod est unitum Deo : sed tota anima secundum omnes potentias est unita Deo : ergo non oportet aliud adiutorium ponere praeter eam : et sic non est ibi habitus creatus aliquis.
  5. Item, natura expedit se paucioribus quantum potest : ergo multo magis gratia et Deus : sed divinitas unita potest hoc facere per se sine habitu gratiae et sapientiae creato : ergo superfluit in Christo ponere habitum gratiae et sapientiae creatum.

 

Sed contra :

  1. Optimo nihil deest de omni bonitate quam recipere potest : sed Christus optimus est : ergo non defuit ei aliqua bonitatum, quam potuit recipere : est autem susceptibilis gratiae creatae : ergo habuit eam.
  2. Item, omnia humana quae sunt perfectionis habere debuit, ut nobis conformis ostenderetur : sed gratia est de praecipuis convenientibus homini, et sapientia : ergo debuit habere.
  3. Item, nihil redundat ex aliquo nisi quod est in illo : gratia autem in merito redundabat ex Christo in nos, quia nobis meruit : ergo gratia qua merebatur in ipso fuit : sed haec est creata : ergo gratiam creatam habuit, et eadem ratione sapientiam, quia illa redundabat ex ipso per doctrinam.
  4. Item, Christus fuit verissime in statu viatoris : ergo non defuit ei gratia viatoris : hoc autem est gratia creata : ergo habuit gratiam creatam.
  5. Item, Isa. XI, 2 : Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae, etc.

Item, Eccli. XXIV, 25 : In me omnis spes vitae et virtutis. Quae omnia dicunt gratias creatas.

  1. Item, Matth. XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Psal. XLIV, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis.

 

Solutio. Dicendum, quod si vis fiat in verbo cum dicitur, quod Christus ab instanti conceptionis accepit spiritum, intelligitur (ut Sancti dicunt) de spiritu in donis creatis gratum facientibus et gratis datis : sed a spiritu increato qui est Filius, potius recepta est humana natura in ipso, quam receperit : quia dicimur recipere et habere illud quod nobis advenit, ut supra dixit Augustinus, non cui nos advenimus. Hoc autem non ideo dico, quod tempore Christus fuerit homo ante gratiam suam : sed ideo quia natura subiectum praecedit habitum, et habet habitum, et non habetur ab ipso. Secundum hoc igitur dicendum, quod secundum intentionem Sanctorum intelligitur hoc de gratia creata.

 

Ad primum autem quod contra obicitur, dicendum ut supra, quod spiritus datus est Christo non ad mensuram per virtutem unionis per quam Deus concurrit ad actum quemlibet Christi : et ideo est infinitae virtutis, ut dictum est supra.

Ad aliud dicendum, quod non ponimus habitum gratiae et sapientiae in Christo, ut sit medium unionis deitatis ad animam vel ad carnem : sed potius ut perfectio informans opera, ex parte potentiae creatae : quia non mediante caritate vel castitate coniuncta est ei divinitas, sed potius immediate.

Ad aliud dicendum, eodem modo, quod una est solutio amborum.

Ad aliud dicendum, quod in Deo non ponitur habitus propter simplicitatem : sed tamen ipse habet vere sapientiam et bonitatem : sed natura humana nec in Christo simplex est, et ideo habitus animae non est ipsa anima, ut Magister dicit in Littera in penultimo capitulo distinctionis istius.

Ad idem dicendum, quod non ponuntur duo adiutoria potentiae creatae propter infirmitatem deitatis, sed potius propter utriusque naturae demonstrationem. Unde cum potentia humanae naturae in ipso sit in optimo gratiae, et in optimo quod est divinitas, tunc cognoscitur utriusque veritas.

Ad idem adhuc dicendum, quod Deus non tantum attendit in operando quid de potentia sua facere possit, sed etiam quid secundum statum naturae in qua operatur, fieri congruum sit : et cum humanae animae congruum sit mereri, operatur in ipsa per habitum, et cum habitu meritorio.

Ad aliud dicendum, quod natura expedit se paucioribus quantum potest : ita tamen, quod non deficiat in necessariis, et ita facit divinitas unita Christo : quia necessarium humanae naturae non deitati fuit, ut perficeretur optimo gratiae et sapientiae.

 

 

ARTICULUS II.

Qualiter Christus dicatur caput nostrum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A : Ut in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non tantum quantum in capite, etc.

Ex hoc enim vult probare, quod Christus accepit spiritum ut caput, nos autem ut membra.

Hic autem incidit duplex quaestio, scilicet qualiter Christus dicatur caput ? Et, quae sit gratia capitis ?

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Ad Ephes. II, 20, dicit Glossa, quod Christus est caput secundum deitatem.
  2. Item, Hilarius dicit, quod caput omnium Christus, caput autem Christi Deus : sed omnium non potest esse caput secundum conformitatem naturae : ergo ipse est caput omnium secundum deitatem.
  3. Item, a capite fluit sensus et motus in omnia membra : sed sensus et motus Ecclesiae non sunt a Christo nisi secundum divinam naturam : ergo ipse est caput secundum divinam naturam.

 

Sed contra : Caput quod non est unius naturae cum aliis membris, facit corpus monstruosum : ergo Ecclesiae caput est in conformitate naturae cum aliis membris.

 

Solutio. Dicimus, quod caput habet tria in se in comparatione ad corpus : quorum unum est virtus, quae principium est effective influens virtutem sensus et motus : quia sensus fluit ab anteriori parte capitis, motus autem a posteriori per nervos sensibiles et motivos. Secundum autem est id quod anima formaliter influit membris assimilando ea sibi in virtute sensitiva influxa, quae quasi formaliter adhaeret membris. Tertium autem est conformitas naturae cum membris. Et sic tripliciter considerari potest caput spirituale quod est Christus. Si autem consideretur ut principium influens effective tantum, tunc est caput omnino secundum deitatem. Si autem ut est principium effectivum et assimilans sibi per aliquod quod influit quod est ut forma : sic est caput beatorum et existentium in gratia, quibus influit quasi similitudinem suae vitae, et sui motus, et sui sensus, in donis perficientibus intellectum et affectum. Si autem tertio modo consideretur, tunc est caput hominum tantum.

 

Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta praeter ultimum.

Ad quod dicendum, quod illud quod est diversae naturae et gratiae non facit monstruositatem, dummodo habeat ad corpus ordinem, ut influens extra : quia aliter monstruosa esset coniunctio animae cum corpore : sed id quod est diversae naturae, et non habet virtutem influendi in corpus, ut caput leonis, vel huiusmodi, illud facit monstrum in compositione sui ad corpus.

 

 

ARTICULUS III.

Quae sit gratia capitis ?

 

Secundo quaeritur, quae sit gratia capitis ?

Videtur autem, quod unio : quia

  1. Illa est gratia capitis quae facit virtutem influendi et sensum et motum : non autem habet virtutem influendi sensum et motum nisi ex deitate : ergo videtur, quod unio ad deitatem confert sibi gratiam capitis.
  2. Item, caput est regitivum membrorum : ergo id quod constituit in altero regimen membrorum, illud dat gratiam capitis : hoc autem facit unio : ergo unio est gratia capitis.

 

Sed contra : Gratia capitis est quam influit membris : unionem autem Christus non influit membris : ergo unio non est gratia capitis.

 

Solutio. Dicendum, quod gratia Christi est triplex, scilicet ut uniti, et ut capitis, et ut singularis hominis. Illa quae est uniti, non est ad mensuram, sicut in praecedentibus habitum est. Illa autem quae est capitis, est influens supra membra tripliciter, secundum triplicem capitis considerationem : sed effective influit secundum duas considerationes primas. In tertia autem consideratione ipse quidem qui est caput, adhuc effective influit, sed non in quantum homo : sed influit sic tripliciter, scilicet meritorie, quia meretur nobis influxum gratiae : et mediatoris modo sive redemptoris, quia tollit obstaculum influxus in nos, quod obstaculum est debitum Adae quod solvit. Tertio modo exemplariter. Gratia autem singularis hominis fuit etiam in eo privilegiata in operibus gratiae gratis datae : ut in verbis sapientiae et scientiae, et miraculis : et in operibus gratiae gratum facientis, quia nullius hominis umquam potest esse tam gratum opus, sicut suum fuit.

 

Dicendum ergo ad primum, quod unio est gratia ad esse Deum hunc hominem, et non ad influendum : et est bene constituens in loco et ratione capitis : sed tamen ipsa non est quam caput communicat membris.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS IV.

Quos sensus spirituale caput influit in membra spiritualia ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A : Ibi enim et visus est, et auditus, et olfactus, et gustus, et tactus, etc.

Licet enim hic Augustinus loquatur per similitudinem, tamen illi sensus spiritualiter sunt in nobis.

Videtur autem, quod tantum tactus fuit in Christo : quia caput non influit membris nisi tactum, et non alios sensus : ergo videtur, quod hoc in spiritualibus sit eodem modo.

 

Sed contra :

  1. Psal. XXXIII, 9 : Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus. Ergo habemus gustum et visum.
  2. Item, reprehensive dicitur de malis : Oculos habent, et non videbunt. Aures habent, et non audient : nares habent, et non odorabunt. Manus habent, et non palpabunt. Ergo videtur, quod omnis sensus influat nobis caput nostrum per Spiritum sanctum.
  3. Item, Origenes super Leviticum : Quinque sunt sensus spirituales, scilicet ut mundo corde videamus Deum, et audiamus quae loquatur, odoremus bonum odorem Christi, gustemus dulcedinem, de qua dicitur : Si tamen gustastis quam dulcis est Dominus : palpemus cum Ioanne verbum vita. Ergo videtur, quod omnis sensus influit nobis sicut habet in se.

 

Ulterius quaeritur, penes quid accipiuntur isti quinque sensus spirituales ?

Dicit enim Augustinus, quod uno intellectu discernitur quidquid omnibus sensibus accipitur. Ergo videtur, quod huiusmodi quinaria differentia sensuum non potest ad speciem referri.

Hoc etiam videtur, quod duae sunt differentiae intellectus in nobis, scilicet intellectus quo est omnia intelligibilia facere in nobis : et intellectus quo est omnia intelligibilia fieri, hoc est, agens et possibilis : ergo videtur, quod non sit huiusmodi quinariam divisionem facere.

 

Solutio. Dicendum, quod in veritate Augustinus loquitur per quamdam similitudinem capitis materialis ad caput spirituale : caput enim materiale aliquem sensum quem habet, influit toti corpori : et aliquos etiam non influit, sed uni membro unum, et alii alium : ut oculo visum, linguae et palato gustum, et auditum tympano auris, et odoratum organo olfactus, quod sunt duo coni cerebri in anteriori parte capitis ad modum coni mammillae, ut dicit Philosophus. Omnibus autem membris influit tactum quia (ut dicit Philosophus) ille est sensus propter quem animal est, et non est tam sensus, quam differentia generalis constituens animalis naturam et sensus necessitatem. Et sic Christus quaedam dona excellenter habet, et nulli influit : quaedam autem influit quibusdam, non omnibus, scilicet gratias gratis datas : omnibus autem influit quod est necesse ad esse spirituale, et hoc est per modum tactus sine quo non potest esse animal et influit omnibus motum meriti. Et hoc donum est caritas. Tamen Augustinus non contradicit quin in nobis sunt omnes sensus spirituales.

 

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad id quod in contrarium obicitur, dicendum quod in nobis sunt omnes sensus spirituales, ut dicit Origenes. Et innuit Psalmus. Et possunt distingui hoc modo. Quia ea quae accipiuntur a Deo sunt duplicia, scilicet bonitas, et veritas : bonitas in affectu, et veritas in intellectu. Bonitas autem accipitur duobus modis, scilicet per propria : et sic accipitur per modum tactus, hoc modo quo tactus immutatur penes coniunctionem extremorum : et hoc fit quando experimento Deum attingimus, et bonitatem eius. Accipitur et bonitas penes ea quae ostendunt complexionem eius, et saporem. Sapor enim est sequela complexionis rei tangibilis commixtae : et sic spiritualiter probamus dulcedinem Dei in effectibus, in quibus in via caritas eius monstratur, sicut in complexione corporis et sanguinis sui : de qua dicitur, Sapient. XVI, 21 : Substantia tua dulcedinem tuam quam in filios habes, ostendebat : et deserviens uniuscuiusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur.

Si autem obicitur contra hos duos sensus, quod sensus est vis cognitiva : istud autem non ordinatur ad apprehendere, sed potius ad affici : dicendum, quod est cognitio per modum receptionis quasi ab extra : et est cognitio experimentalis, sicut dicit Dionysius quod Ierotheus patiendo divina, didicit divina : et haec cognitio est per gustum et tactum spirituales.

Si vero est perceptio veritatis, hoc est duobus modis, scilicet ut est veritas, vel ut est ordinata ad bonum, hoc est, verum in ratione veri, vel verum in ratione boni. Si autem est in ratione boni, tunc est spiritualis odoratus : odor enim fit ex fumali evaporatione ostendente rei saporem : et verum in ratione quasi evaporat saporem boni, et ostendit ipsum quasi per distans quod est verum. Si vero est verum ut verum : aut in signo, aut in se. Si in se : tunc est visus qui est in rei formam per se. Si secundo modo, scilicet ut in signo, tunc est ut auditus est perceptivus formae rei in signo : et ideo isti duo sunt disciplinales, unus inveniendo, alter accipiendo per doctrinam.

Ad id quod ultimo obicitur, dicendum quod intellectus possibilis est unus, sed speculativus, vel id quod est in ipso, potest habere rationes differentiae secundum secundum rationes quae dictae sunt.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS V.

Utrum nos recipimus de plenitudine gratiae Christi eamdem, et tantam gratiam quam ipse accepit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Acceperunt autem de illius plenitudine non secundum essentiam, etc.

Videtur, quod hoc sit falsum : quia

  1. Est in eo plenitudo redundantiae : ergo videtur, quod istud idem in nos redundat quod in ipso fuit : et ita per essentiam nos accipimus de eodem.
  2. Item, redemptionem non habuimus nisi unam : et haec facta est per Christum : ergo videtur, quod ad minus illam essentialiter omnes accepimus.

 

Solutio. Dicendum, quod Magister hic loquitur de gratia habituali qua formaliter iusti sumus : tamen cum dicit, quod accepimus secundum similitudinem, intelligendum est quod hoc non sufficit, quod solum illius similitudinem habeamus : quia sic possemus accipere de gratia Pauli vel Petri ; sed exigitur influentia capitis quae supra dicta est, scilicet ad hoc quod efficienter secundum quod Deus, et meritorie secundum quod homo nobilis influat similem gratiam suae gratiae, licet non tantam.

 

Ad primum ergo dicendum, quod est redundans non materialiter, sed causaliter, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod receptio est gratia communis quoad aliquid, et quoad aliquid specialis : quoad solutionem enim debiti Adam, communis est, et sic non est in nobis : sed quoad efficientiam propriam, scilicet ut in me removeatur debitum Adae, quod est reatus originalis, oportet accipere gratiam habitualem quae formaliter deleat peccatum : et haec essentialiter non fuit in Christo, sed prima per proprium opus suum facta est.

 

 

ARTICULUS VI.

An Christus fuit plenus sapientia et gratia ab ipsa conceptione ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : Plenus sapientia et gratia fuit ab ipsa conceptione, etc.

Hoc enim videtur falsum : quia, Lucae, IV, 21, super illud : Hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris, etc., dicit Glossa : Prae omnibus sanctis unctus est unctione spirituali, quando Spiritus sanctus descendit super eum in specie columbae. Hoc autem factum est, cum erat incipiens quasi esse annorum triginta. Non ergo plenus fuit ab instanti conceptionis.

 

Solutio. Dicendum, quod est plenitudo ad actum perficiendi ipsum plenum : et est plenitudo ipsa redundans ex pleno, et infundens alia. Et prima fuit in Christo ab instanti conceptionis. Secunda autem fuit ex quo missus est Spiritus corporali specie sicut columba in ipsum : quia tunc effluxit vis regenerativa in aquas, et etiam in alios per gratiam praedicationis et miraculorum. Et de hac plenitudine loquitur Glossa.

 

 

B. Auctoritatem ponit quae videtur obviare.

 

ARTICULUS VII.

Utrum Deus potuit conferre maiorem gratiam quam contulit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Huic autem sententiae videtur obviare, etc.

Haec est secunda pars in qua obicit et solvit per verba Evangelii, et secundo per verba Ambrosii, et solvit, ibi, C : Alibi tamen scriptum reperitur, etc.

Circa primam partem quaeritur de hoc quod dicit : Ad quod sane dici potest ipsum secundum hominem, etc.

Hoc enim plane factum videtur, quod secundum hominem habeat gratiam finitam : ergo maior potest cogitari. Aut ergo illam Deus quae maior esse potest, conferre valet, aut non. Si non, limitata erit sua potentia : quod inconveniens est. Si sic : ergo falsum est quod hic dicit, quod Deus maiorem conferre non potuerit.

 

Solutio. Dicendum, quod hoc verum est quod hic dicit Magister : sed intelligendum, quod omne perfectum naturae et gratiae habet necessario determinatam capacitatem in specie et natura sibi proportionatam, cuius maiorem non recipiet, nisi mutetur species. In specie autem hominis maxima omnium capacitatum quae potest esse, salva specie et natura hominis, in Christo fuit : et ideo Deus maiorem ei gratiam conferre non potuit, quia nullus homo potest recipere maiorem, nec aliqua creatura.

 

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod Deus potest facere maiorem et conferre : sed nihil creatum erit illius receptibile, Unde Magister non attendit quid Deus possit facere, cuius potentia in nullo limitatur, sed quid in creatura potest fieri.

Si autem obicias, quod Deus potest facere novam speciem, et de illa facere Christum, et tunc conferre ei gratiam maiorem : dicendum, quod hoc nihil est : quia Deus potest facere quod vult, sed tamen ex parte creaturae non posset ordinate fieri aliqua species, quae sit altior intellectuali natura in homine et Angelo : intellectualis enim natura nobilitate sua per intellectum capax est Dei, et donorum suorum : et quidquid aliud faceret Deus, non posset esse magis capax quam natura intellectualis, et in illa maxime capax fuit Christus : unde cum mensura gratiae eius fuit secundum illam capacitatem, non potest esse maior ex parte creaturae recipientis : et per hoc non limitatur potentia Dei facientis, sed potius capacitas creaturae recipientis. Et est simile in materia elementi quae potest subtiliari a grossitie terrae, et tantum potest subtiliari, quod non erit terra, sed aqua : et similiter ex aqua fit aer, et ignis ex aere : sed non est capax maioris subtilitatis, quam in igne : quia omnia naturalia habent metas capacitatem suarum, quas non excedunt manente natura et specie.

 

 

ARTICULUS VIII.

An illi qui non proficiebant gratia et sapientia Christi, habebant ipsum ut caput influens eis sensum et motum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Sed in aliis, qui de eius sapientia et gratia proficiebant, etc.

Ex hoc enim videtur, quod illi qui non proficiebant de gratia et sapientia eius, non habebant ipsum ut caput influens eis sensum gratiae et motum :

  1. Sed illi qui fuerunt ante adventum, nec videbant eum, nec audiebant : ergo sensum et motum ab ipso non recipiebant.
  2. Item, caput proprie dicitur in conformitate naturae : sed ante incarnationem non fuit in conformitate naturae : ergo non fuit caput.

 

Sed contra :

  1. Anselmus dicit in libro Cur Deus homo, quod numquam a temporibus creationis hominis super terram Ecclesia fuit acephala, id est, sine capite : ergo semper fuit caput.
  2. Item, Matth. XXI, 9 : Turbae quae praecedebant et sequebantur clamabant, dicentes : Hosanna filio David ! Sed qui praeibant, significant praecedentes adventum : qui sequebantur, signant sequentes : ergo omnes hauserunt sensum et motum gratiae ab ipso : ergo omnes habebant eum caput.
  3. Item, Augustinus dicit, et ponitur infra in Littera, quod eadem est fides antiquorum et modernorum : et tempora variata sunt, sed fides immutata permansit. Ergo Christi incarnationem crediderunt illi sicut et isti, et ita per fidem fuit eis caput in conformitate naturae. Quod concedendum est.

 

Ad primum dicendum, quod est influxus per inspirationem, et per praesentiam, et verbum. Primum habuerunt praecedentes et sequentes ascensionem eius. Secundum autem habuerunt praesentes qui sequebantur eam : de quibus dixit : Beati oculi qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis, etc. De secundo autem dixit, Ioan. VIII, 56 : Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.

Ad aliud dicendum, quod caput ita fuit in conformitate naturae, sicut probat ultima obiectio.

 

 

ARTICULUS IX.

An Christus ut homo fuit caput Angelorum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub finem : Puer ille plenus sapientia et gratia perhibetur. Puer autem est secundum humanitatem.

Quaeritur ergo, utrum Christus sicut homo influit Angelis ?

Videtur, quod non : quia ita dicit Psalmista : Minuisti eum paulo minus ab Angelis. A minori autem non recipit illuminationem superior : ergo Angeli non recipiunt a Christo.

 

Sed contra :

  1. Apocal. XXI, 23 : Lucerna eius est Agnus. Ergo Agnus occisus illuminat omnes in regno caelorum : ergo et Angelos.
  2. Item, corpus Christi unum est in omnibus sanctis et beatis : quia dicitur, Cantic. VI, 8 : Una est columba mea. Ergo Angeli sunt de unitate corporis : ergo accipiunt per influentiam capitis, sicut et alia membra.
  3. Praeterea, hoc expresso dicit Dionysius, quod ab ipso Iesu accipiunt illuminationes.
  4. Item, superioris est illuminare inferiores : sed Christus est in potioribus bonis Patris, etiam secundum hominem : ergo suum est omnes illuminare.

 

Ulterius quaeritur iuxta hoc, quid sit recipere sensum et motum ?

  1. Videtur autem sensus esse cogitationis, motus autem operis : et ita videtur, quod non recipimus gratiam perficientem intellectum et opus eius.
  2. Item, omne animal habet caput vel membrum aliud loco capitis, ut dicit Philosophus in libro de Animalibus, : nec tamen omne animal habet motum : ergo videtur, quod non sit de ratione capitis dare motum, sed tantum sensum.
  3. Praeterea, hic in Littera non fit mentio de motu, sed de sensu tantum : ergo non ministratur nobis motus a capite spirituali, sed tantum sensus.

 

Sed contra :

  1. In omnibus animalibus perfectis influit motus a capite : sed Christus est perfectissimum caput : ergo influit motum.
  2. Item, ad nihil proderit cognoscere divina per spiritualem sensum nisi haberemus virtutem motivam qua moveremur in divina cognita : ergo ad hoc quod prosit nobis sensus necessaria est influxio motus.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod Angeli sunt de unitate corporis nostri : non enim habet tantum partes corporales, sed etiam spirituales : et Christus est caput Angelorum in prima et secunda acceptione capitis, licet non in tertia.

 

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod minoratus est in assumptione poenalitatis nostrae tantum : sed non in virtute illuminationis.

Ad aliud quod ulterius quaeritur dicendum, quod motum accipimus a capite, qui est motus meriti quo movemur in divina cognita.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod duplex est motus : processivus scilicet, et illum non habet omne animal nisi a suo capite, vel a membro quod est loco capitis. Est etiam motus dilatationis et constrictionis, et illum habet omne animal.

Ad ultimum dicendum quod in Littera non fit mentio de motu : quia supponitur in causa. Caritas enim quae est hic quasi tactus bonitatis influxus omnibus causa est maximi motus. Ipsa est enim ignis mobilis, acutus, superfervidus, sicut innuit Augustinus : et Dionysius dicit, quod caritas semper proficit, aut deficit. Et Gregorius : Caritas magna operatur si est : si enim desinit operari, caritas non est.

 

 

C. Praedictis videtur adversari quod Ambrosius ait.

D. De intelligentia praemissorum verborum.

 

ARTICULUS X.

De intentione verborum Ambrosii : et : An in Christo intellectus agens potuit abstrahere ab aliis formis rationes universales ?

 

Alibi tamen scriptum reperitur, etc.

Hic obicit per verba Ambrosii. Et habet tres partes, scilicet obiectionem, et explanationem intentionis, cum obiectione in contrarium, ibi, E : Sed ex qua causa illius dicti intelligentia, etc.

Incidit autem hic dubium de intentione Ambrosii. Si enim hoc vult dicere quod imponit sibi Magister : tunc nihil probat contra haereticum.

  1. Dicit enim Magister, quod vult dicere, quod sensus proficiebat humanus, dum protectum aliis ostendit : sed hoc competit etiam sensui divino : ergo per illam mutabilitatem in profectu qui est in aliis, non potest probare quod in Christo sensus humanus fuit, sicut intendit Ambrosius : loquitur enim contra haereticos qui dicebant Christum esse simplicem creaturam.
  2. Praeterea, videbatur, quod Ambrosius dixit verum. Christus enim omnia quae in nostra natura plantavit, assumpsit : sed in nostra natura etiam in primo statu plantavit cognitionem experimentalem quae accipitur a singularibus : ergo illam assumpsit. Prima scribitur a Damasceno. Secunda probatur per Augustinum in libro super Genesim ad litteram super illud : Tulit Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum. Super illum enim locum in libro VIII super Genesim ad litteram dicit Augustinus ostendens quod non ante peccatum hominem ad laboris indigentiam damnavit : sed ut experimento excitatus magis Creatorem cognosceret operantem in natura. Et sunt haec verba : Quid enim maius mirabiliusque spectaculum est, aut ubi magis cum rerum natura quodammodo humana ratio loqui potest, quam cum positis seminibus, plantatis surculis, translatis arbusculis, insitis malleolis, tamquam interrogatur quaeque vis radicis et germinis, quid possit, quidve non possit : unde possit, unde non possit : quid in eo valeat numerorum invisibilis interiorque potentia, quid extrinsecus adhibita diligentia : in ipsaque consideratione perspicere, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Ex hoc accipitur, quod licet Adam omnium naturarum habuerit scientiam, quod tamen profecerit in cognitione experimenti. Ergo a simili, licet Christus scientiam habuerit omnium, etiam cognitione experimenti proficere potuit : et hac cognitione non proficit intellectus divinus, quia de rebus nihil accipit.
  3. Praeterea, sensus Christi receptivus fuit sensibilium specierum praesente materia. Aut igitur sensus Christi communis in Christo potuit facere compositionem sensatorum in ipso, ut diceret, hoc croceum est dulce, et hoc croceum amarum : aut non. Si non : ergo imperfectior fuit quam nos : quia sensus communis potuit hoc facere in nobis. Si potuit : ergo sensus communis potuit in Christo facere novas compositiones omni die. Aut igitur illarum compositionum formae a vi imaginativa servari poterant, aut non. Si non : iterum sequitur, quod impotentior nobis fuit. Si sic : ergo multa nova habuit in imaginatione.

 

Ulterius quaero, utrum intellectus agens in Christo potuit abstrahere ab aliis formis rationes ulteriores, aut non ? Si non : ergo impotens. Si sic : ergo abstraxit. Quidquid autem abstrahit agens intellectus, imprimit in possibilem : ergo possibilis intellectus in Christo recepit novam speciem, et novas species multas : ergo videtur, quod novam scientiam : et ita profecit in eo sensus humanus, ut dicit Ambrosius.

 

Sed contra :

  1. Duae formae eiusdem speciei non possunt esse in eodem subiecto : habitus autem cognitionis omnium fuit in Christo ab instanti suae conceptionis : ergo non fuit susceptibilis alicuius habitus per cognitionem experimenti.
  2. Item, materia non est in potentia ad formam quam habet, et nihil recipit nisi id ad quod est in potentia : ergo numquam recipit formam quam habet : sed agens intellectus se habet ad possibilem, ut forma ad materiam, ut ait Philosophus, vel ars ad materiam : ergo possibilis non recipit ab agente formam quam habet : ergo intellectus in Christo non profecit : et ita iterum videtur falsum esse quod dicit Ambrosius. Si dicas, quod possibilis non est ut materia naturae, sed ut materia artis, propter quod dicit Philosophus quod se habet agens ad possibilem ut ars ad materiam : adhuc concluditur propositum : licet enim materia artis non amittat formam naturae accipiendo formam artis, ut dicebat Empedocles, tamen non recipit simul duas formas artis eiusdem speciei, nec duas formas naturae eiusdem speciei. Cum igitur agens sit ut ars, eo quod ipse est species specierum intelligibilium, possibilis non simul recipit ab eo duas species eiusdem rationis.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod plus veritatis est in verbis Ambrosii quam Magister eliciat ex eis, quia sine dubio aliter nihil probaret contra haereticum. Pono enim in Christo quatuor esse cognitiones, quarum una in summo erat cognitio Filii Dei quae est cognitio quam unam numero ab aeterno increatam habet cum Patre et Spiritu sancto.

Aliam autem habet anima Christi ex coniunctione ad divinitatem : et haec est cognitio per speciem quae est patriae, et ultra quam patriae : quia alii cognoscunt per speciem praesentiae divinae, ipse autem cognoscebat per speciem unitam sibi : quia deitas quae est species, est unita sibi, et hac cognitione fuit ipse comprehensor et verissime.

Alia est cognitio quam accepit a veritate status innocentiae : et haec est concreta sibi cognitio omnium naturalium quam etiam habuit Adam ante peccatum.

Quarta autem cognitio est quae est viatoris quae est cognitio experimenti : sed origo experimenti est duplex : una quae est scientiam faciens, et sic est in ignorante in quo per experimentum acquiritur memoria, et ex memoria et experimento una universalis ratio quae generat scientiam in intellectu non habente. Aliud est experimentum non habitum quidem faciens, sed excitans, sicut Adam habuit experimentum, ut probatum est in auctoritate Augustini : et hanc habuit Christus, et profecit in ea : et hoc intendit Ambrosius : et ideo dicit, Sensus proficiebat humanus : et non dicebat, Intellectus proficiebat humanus, ut dicit Basilius in quadam homilia super principium Proverbiorum. Sensus est intellectus de praesenti, hoc est dicere, intellectus reflexus ad sensum : et ille immutatur ad actum per experimentum, licet non ad novum habitum, ut probatum est obiciendo. Bene enim concedo sensum Christi particularem fuisse apprehensivum sensibilium, et sensum communem fuisse compositum, et imaginationem receptivam imaginationum : sed intellectus secundum actum factus in aliquo habitu non recipit amplius eiusdem rationis habitum : quia duae species eiusdem rationis non sunt in uno eodem.

 

Si autem obiciatur, quod est simile de imaginatione et sensu, bene concedo quamdiu manet imaginatio eiusdem : sed imaginationes transeunt frequenter in viribus sensibilibus, et recipiuntur novae plus quam in intellectu.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum, quod novum habitum non recepit, sed novam habitus conversionem ad hoc vel illud ex intellectu ad sensum reflexum.

Si autem obicias, quod Christus eadem ratione non debuit habere nisi unam cognitionem : quia duae cognitiones ad idem non ordinantur. Dicendum, quod illae tres non sunt eiusdem rationis : quia una est essentia divina : alia autem contemplatio in Verbo unito : tertia vero habitualis humana, sed flexibilis ad hoc vel illud, est de perfectione viatoris.

 

 

ARTICULUS XI.

An Iesus proficiebat aetate et sapientia hominis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium : Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat sapientia hominis, etc.

Videtur enim sapientiam hominis non habuisse : quia

  1. Natura non abundat in superfluis, ut dicit Philosophus : cum igitur habuerit nobiliorem cognitionem quam etiam futura non latent, ut infra dicit in Littera, videtur non habuisse humanam, quia superflua esset.
  2. Item, in inferioribus videmus, quod lumen maius offuscat minus, ut lumen candelae non apparet in sole : ergo ita fuit etiam in anima Christi : ergo non habuit nisi scientiam divinam : et sic falsum est, ut videtur, quod dicit.
  3. Item, perfectius est scire nihil accipiendo a re, quam accipiendo : et perfectius est scire per causam, quam per effectum : et perfectius est scire per scientiam quae est causa, quam quae non est causa, sed similitudo tantum. Ergo cum nullum perfectorum negaverit Filio suo Deus, et omne imperfectum ab eo removerit praeter hoc solum quod ordinem habuit ad nostram redemptionem, videtur quod omnem modum cognitionis imperfectae removerit ab eo : quia cognitio imperfecta magis est contraria saluti, quam promotiva. Cum igitur homo cognoscat scientia causata a rebus, Angelus scientia quae est similitudo rerum et non causa, Deus autem scientia quae est causa rerum, videtur quod solum illam habuerit et non aliam.

 

Ad hoc dicendum, quod Christus habuit cognitionem multiplicem, scilicet increatam, et ex unione ad Verbum : comprehensoris in patria, eo quod Verbum sibi quoad animam semper fuit praesens et unitum : et etiam cognitionem Adae : et etiam aliquo modo cognitionem experimenti.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod non erat superfluum in Christo quod erat naturae vel status ostensivum : quia hoc multum valet nobis credere in eo utramque naturam : et etiam huiusmodi cognitiones sunt de ratione statuum.

Ad aliud dicendum, quod hoc falsum est, nisi lumina sint eiusdem rationis quoad lucem ad minus, et nisi proiiciant radios ad eamdem partem. Neutro autem istorum modorum est hic : quia istae scientiae non sunt eiusdem rationis, nec etiam eodem modo illuminant super cognita.

Si autem dicas, quod in inferioribus etiam lumina non sunt eiusdem rationis, et tamen mutuo se absorbent. Dicendum, quod falsum est : quia quoad lucem ad minus habent eamdem rationem proportionis ad actum : lux enim non est in inferiori corpore nisi secundum naturam qua communicat cum superiori corpore, ut dicit Philosophus : et ideo licet habeant virtutes diversas in movendo, tamen lucere est commune eis secundum proportionem. Sic autem non est in scientiis : quia aequivoce sunt scientiae, sicut ostendit modus obiectionis : quia una est causa rei, et alia similitudo, et tertia causata a re.

Ad aliud dicendum, quod habere omnem modum sciendi non est de ratione imperfectionis naturae humanae : quod enim imperfectum esset Deo, hoc perfectum esset Angelo vel homini : unde cum Christus Deus fuerit et homo, omnes modos perfectionis utiles nobis habuit secundum statum utriusque naturae.

 

 

ARTICULUS XII.

Utrum in Christo ab infantia fuerit aliqua ignorantia, vel habuerit omnem scientiam ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : Expers autem agnitionis infantia, etc.

Hoc etiam videtur

  1. Per auctoritatem Leonis Papae in sermone de Epiphania dicente sic : Adoraverunt infantem in nullo ab aliorum generalitate distinctum.
  2. Item, Christus humilitate descendit sub omnes : ergo videtur cum magis humilis sit ignorans, quam omnium habens scientiam, quod hunc defectum propter nos assumere debuit.
  3. Item, Chrysostomus super Ioannem, reprehendit librum de infantia Salvatoris, dicens quod in infantia ab aliis infantibus non differebat.
  4. Item, De natura infantis videtur esse ignorantia vel nescientia : ergo videtur cum Christus omnia nobis naturalia assumpsit, quod assumpsit illam. Prima probatur per illud quod Philosophus dicit in principio naturalium, quod pueri in principio vitae omnes viros existimant patres, et foeminas matres, et postea discernunt : ergo videtur, quod hoc sit naturale eis.

 

Solutio. Dicendum, quod Christo numquam competit ignorantia vel nescientia, sed omnium scientia ab instanti conceptionis suae, ut probat Magister in Littera, quadruplex, vel triplex, ut dictum est, scilicet increata, unita Verbo, et comprehensoris : et secundum primum statum similis fuit scientiae quam acceperunt Angeli a principio suae creationis. Cognitio autem comprehensoris est cognitio praesentis uniti, et ideo reducitur ad scientiam unionis, hoc est, quam facit unio : et sic erunt tres scientiae Christi. Quarta autem experimentalis fuit in eo quemadmodum actus non faciens habitum, ut dictum est per Apostolum ad Hebraeos, quod didicit ex iis quae passus est obedientiam.

 

Ad auctoritatem autem Leonis dicendum, quod loquitur secundum id quod exterius in ipso apparebat : et eodem modo solvendum est dictum Chrysostomi.

Ad aliud dicendum, quod descendere in id quod contrariatur merito et beatitudini non est humilitatis, sed fatuitatis : et haec est ignorantia et nescientia, quia intellectus bonus est omnibus facientibus eum.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est de natura infantis nisi secundum statum naturae corruptae, qui Philosophis notus erat. Si enim Adam non peccasset, determinatum esset quantum perfecti scientia et gratia secundum statum animalis vitae nasceremur, licet non perfecti in quantitate propter necessitatem materni uteri.

 

 

E. Quomodo intelligendum sit illud : sensus proficiebat humanus ?

 

ARTICULUS XIII.

An Christus ab instanti conceptionis fuit plenus gratia et sapientia ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Sed ex qua causa, etc.

Hic videtur Magister supponere quod supra determinat, scilicet Christum ab instanti conceptionis plenum gratia et sapientia fuisse.

 

Sed contra : Non habuit fidem, non habuit spem, non habuit poenitentiam : quae omnia gratiae sunt : non ergo plenitudinem divinae gratiae.

 

Solutio. Fides quoad visionem fuit in Christo, sed quoad speculum et aenigma in quo videt fides, non fuit in ipso, quia illa sunt imperfectionis. Spes autem est certa exspectatio futurae beatitudinis ex meritis et gratia proveniens, et secundum omnem modum non fuit in ipso, sed in quantum est certa ex meritis et unione, et gloriae sive beatitudinis corporis, non animae, fuit in ipso actus spei : quia gloriam corporis certus exspectabat. Poenitentiam autem non habuit : quia respicit peccatum praecedens, sed pro nobis tantum actum poenitentiae exhibuit : quia solvit poenas pro peccato nostro debitas, et quia fuit hostia pro peccato nostro : propter quod etiam dicitur peccator ab Apostolo dicente : Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit Deus, et iterum de peccato damnavit peccatum in carne : et dicitur ibi peccatum quia fuit hostia pro peccato.