Distinctio XXXIII — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII

De virtutibus cardinalibus.

 

A. De quatuor virtutibus principalibus.

 

DIVISIO TEXTUS

Post praedicta de quatuor virtutibus quae principales, etc.

Hic ponit Magister unicam et parvam distinctionem de quatuor cardinalibus virtutibus, de quibus quasi sub uno capitulo determinat tria, scilicet diffinitiones singularum, et quare cardinales dicuntur, et utrum manebunt in patria ?

Notandum autem, quod quid sit virtus in genere, determinatum est, in libro II Sententiarum.

Hic autem quaeremus de istis quatuor virtutibus, scilicet primo de numero earum, et sufficientia.

Secundo : Quare dicantur cardinales ?

Tertio, de diffinitionibus quas ponit Magister.

Et quarto : Utrum manebunt in patria, an non ?

 

 

ARTICULUS I.

De numero virtutum cardinalium.

 

Ad primum potest obici sic :

  1. Dicit Augustinus, quod virtus est ordo amoris vel ordinatus amor. Amor autem ordinatus non est nisi unus. Ergo videtur, quod non sit virtus nisi una.
  2. Item, si unum sufficit in natura, ipsa natura non quaerit plura, quia melius est facere per unum et nobilius, quam per plura : sed caritas sufficit ad omne bonum : ergo videtur, quod alii habitus superfluant.
  3. Item, non sunt nisi duo, scilicet finis, et id quod est ad finem : ergo videtur, quod penes ista duo non deberent esse nisi duae virtutes.
  4. Item, nos videmus in arte, quod in eodem opere non est una ars docens, et alia exsequens, sed una et eadem exsequens et docens operari : ergo videtur, quod cum virtus sit certior arte, quod nulla virtus debeat esse ut docens, et alia ut exsequens : ergo videtur, quod prudentia non sit virtus.
  5. Item, non sunt nisi tres potentiae motivae perfectibiles ad opus, scilicet rationalis, concupiscibilis, et irascibilis : ergo non debent esse nisi tres habitus perficientes, et sic iterum relinquitur, quod non sunt nisi tres virtutes.
  6. Sed adhuc videtur, quod virtutum numerus sit diminutus : habemus enim quamdam virtutem ordinantem in delectabili innato, quae est temperantia, et in passione illata difficili, quae est fortitudo : sunt autem multa alia quibus ordinatur homo in se sicut ista : ergo videtur, quod penes illa accipiendae sunt virtutes, sicut est delectatio doctrinae, et delectatio honoris, et huiusmodi : ergo numerus est diminutus.
  7. Item, secundum philosophiam Aristotelis, non est virtus quae castitas dicitur, nisi in delectabili tactus : cum ergo alii sensus habeant sua delectabilia sicut tactus, videtur quod debeant habere virtutes ordinantes. Quod autem verum sit illud Aristotelem intendere et dicere, patet ex illius verbis in libro IV Ethicorum, ubi dicit : Videntur autem et caetera animalia parum vel nihil uti gustu. Gustus enim indicium est saporis, quod faciunt hi qui vina probant, et pulmenta, vel pigmenta : non autem multum laetantur huiusmodi, sed non incontinentes, sed usu qui fit totaliter per tactum in cibis et potibus et in venereis et in aliis actibus. Ergo patet quod dictum est : et eodem modo exponit Commentator.
  8. Item, Fortitudo secundum eumdem Philosophum non est nisi in contristantibus damnis illatis, non circa quamlibet mortem, sed circa eam quae est in bello, et gratia boni. Cum ergo sint multa alia difficilia, ut confessio, et infirmitas, et paupertas, videtur quod debuimus habere virtutes in his dirigentes : et non habemus : ergo diminutus est numerus virtutum, ut videtur.
  9. Item, ad proximum contingit hominem multis modis ordinari praeter rationes debiti : ergo secundum illa virtutes esse deberent : et non ponuntur : ergo numerus est diminutus.
  10. Item, videtur quod non sunt illae quatuor quas ponit ipse hic : quia, Marci, VIII, 9, super illud : Erant autem qui manducaverant quasi quatuor millia, dicit Glossa : Per quatuor millia, quatuor virtutes significantur, scilicet prudentia, temperantia, et fortitudo, et quarta quae per omnes se diffundit, dilectio Dei et proximi : ergo videtur, quod dilectio Dei et proximi sit una cardinalium.
  11. Item, Matth. V, 6, super illud : Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, Glossa : Esurire et sitire propter iustitiam, est habere amorem boni. Ergo videtur, quod aut caritas sit cardinalium una, aut idem sit caritas quod iustitia.

 

Solutio. Dicendum, quod quatuor virtutes sunt cardinales. Et multi hic multas fecerunt huius assignationes : sed una est substantialis. Constat enim, quod virtus civilis est quae pertinet ad bonum statum civitatis. Ad bonum autem statum civium duo exiguntur, scilicet habitus per rationem determinans rectum ad opera, et hic habitus operativus, quia scientia nihil vel parum prodest : et hic habitus est prudentia : et ideo prudentia secundum Augustinum, sagaciter eligit ea quibus iuvatur, ab his a quibus impeditur. Secundum autem quod exigitur, est bene se habere in difficili et optimo, circa quod est omnis virtus, quoniam in facili non indiget homo regente habitu, quoniam in illo ipse sibi sufficit. Bene autem se habere contingit in se et in alterum secundum ordinem recta rationis. Ad alterum quidem secundum debiti rationem : quia alia ratio se habendi Ad aliud non capit ordinem iuris, et tunc iustitia est habitus regens. In se autem contingit bene habere se in duplici difficili, scilicet in delectabili innato contemporaneo vitae secundum tactum, ut gustu secundum quod est tactus, et venereis : et sic habitus regens est temperantia. Aut in difficili illato ab extra, ut periculum belli quod quaerit subversionem boni civium, sicut est iustitia, fides, vel libertas, vel aliquid huiusmodi : et tunc habitus regens est fortitudo. Et isto modo multiplicantur virtutes secundum considerationem philosophicam.

 

Ad primum ergo dicendum, quod amor secundum quod cadit in diffinitione virtutis, ut quidam dicunt, non est habitus caritatis, sed potius generalis amor, quo omne quod est amat suam perfectionem. Alii intendunt dicere, quod est caritas : et tunc non est verum nisi de virtute formata, et non informi : et caritas tunc est in eis sicut forma generalis. Sicut enim bonum simpliciter est in bono quodam hoc vel illo : ita amor boni simpliciter, erit in amore huius vel illus boni, sicut diximus in praecedenti distinctione : et hoc tunc non excludit esse plurium virtutum, sicut immediata distinctione ostensum est.

Ad aliud dicendum, quod unum non sufficit ad omnes actus secundum speciale esse operum, sed unum sufficit sicut motor et agens generale. Sic calor se habet ad sensus, et calor solis ad generabilia : et hoc etiam ante invenies qualiter intelligitur.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod duo sunt in genere, sed speciales differentiae sunt utriusque eorum : et ideo penes finem accipiuntur tres virtutes theologicae, et harum diffinitio supra tacta est.

Penes id autem quod est ad finem, sunt acceptae cardinales sic : Id quod est ad finem : aut est secundum rationem qua ordinat ad finem et bonum : aut bonum finis aliquo modo relucet in eo secundum honesti diffinitionem : quia circa illud solum est virtus. Si primo modo : tunc illam rationem considerat prudentia, quia illa ratio est iuvans discreta ab eo quod impedit in opere bono. Si autem est bonum quod est finis relucens in ipso : aut est secundum ordinem unius ad alterum, et tunc secundum ipsum est iustitia : aut in unoquoque per se : et tunc aut est secundum innata, vel illata : et primo modo est temperantia, secundo modo fortitudo.

Ad aliud dicendum, quod ars operativa per instrumentum, educit formam quae est in se, in materia quae est extra se : et ideo praeparatio et virtus praeparativa et inductiva formae debet esse extra in ligno et lapide, sed in ethicis habitus nascuntur in operante : et ideo relinquitur ex talibus operationibus talis habitus : et ideo non sufficit in virtute, quod sufficit in scientia : sed si ars induceret formam in ipso artifice, tunc esset simile quod proponitur, sicut opus virtutis inducit formam in ipso operante secundum virtutem.

Ad aliud dicendum, quod licet non sint nisi tres potentiae, una tamen habet se dupliciter, scilicet ratio, scilicet ut regens alias, et sic in ea est prudentia : vel ut ordinans nos invicem ad alios, et sic in ea est iustitia. In concupiscibili autem temperantia, et in irascibili fortitudo. Et sic iam habitae sunt tres multiplicationes harum quatuor virtutum.

Ad aliud dicendum, quod aliter attenditur virtus secundum Aristotelem, et aliter secundum Tullium in Rhetoricis, et in libro de Officiis. Quoniam Aristoteles non accipit virtutem nisi secundum quod est in difficili et optimo secundum materiam illam in qua est virtus : et ideo non dicit esse virtutes in doctrinae amore, et honoris amore. Alii autem ponunt virtutes penes illa, et reducunt eas ad temperantiam. Tamen etiam secundum Aristotelem virtus est in uno sicut in quo habet summum statum, et a quo diffinitur, et alio bene utitur : sicut ipse dicit de forti qui non est circa quodcumque difficile fortunae vel periculi ex naturali morte, tamen bene utitur illis fortis per eumdem habitum per quem aggreditur pericula illata. Et possumus dicere secundum Aristotelem, quod temperantia in maximo et secundum maximum suum posse est in delectabili tactus secundum alimentum, et venereis : sed tamen bene se habet in aliis delectabilibus innatis secundum eumdem habitum : et hoc consonat dictis Aristotelis in multis locis Ethicorum : sicut patet diligenter inspicientibus in libro illo.

Per idem patet solutio ad id quod obicitur de fortitudine.

Ad aliud dicendum, quod ad alium multis modis ordo est : sed ordo cadens sub ratione civilitatis, est ordo iuris et debiti. In aliis enim contingit se exhibere proximo et non exhibere praeter reprehensionem legislatoris : et ideo penes illos ordines nulla accipitur virtus civilis, nec etiam potest accipi. Sed forte species iustitiae accipiuntur secundum speciales rationes debiti quod multiplicatur ex ratione naturae, ut in iustitia naturali : et ex ratione contractuum, et ex ratione status et beneficii et conditionis, sicut multipliciter determinat de iustitia Philosophus in Ethicis in libro de iustitia, et Tullius multas ponit species iustitiae naturalis et positivae.

Ad aliud dicendum, quod non sunt istae duae virtutes civiles condistinctae inter se et cardinales, scilicet iustitia, et dilectio Dei et proximi : et quod dicit Glossa super Matthaeum non intendit, quod caritas sit virtus civilis, sed potius quod ordinet iustitiam ad proximum et Deum, ut ex amore faciat id quod ex debito tenetur facere.

Ad aliud dicendum, quod intendit, quod iustitia secundum quod est meritoria, movetur amore, et non quod amor sit virtus civilis. Tamen nota, quod videtur Aristoteles alium modum habere quoniam ipso videtur velle, quod virtus quae est in uno et consuetudinalis, sit triplex, scilicet secundum difficile ex delectatione innata, in quo regit castitas vel temperantia, et secundum difficile illati, in quo regit fortitudo, et secundum difficile quod est in eo quod habemus ad usum et sustentationem vitae, et virtutem quae regit in hoc vocat largitatem, et facit de ea tractatum specialem. Intellectualis autem virtus, ut ipse dicit, non habet medium hoc modo, sed inest ei ratio recta per medium, sicut prudentia cum suis, quae secundum eum sunt phronêsis, scientia, et intelligentia, et huiusmodi. Iustitia autem quoniam non simpliciter dicitur, alterius ordinis est : quoniam illa cadit sub ordine iuris civilis, scilicet secundum statuta et plebiscita, et variantur casus in ipsa : et ideo illa respicit ordinem communis civitatis : et hunc ordinem videtur Aristoteles tenere in Ethicis, sicut plane patet in nova translatione.

 

 

ARTICULUS II.

Quare istae virtutes vocantur cardinales ?

 

Secundo quaeritur : Quare istae virtutes cardinales vocantur ?

Hieronymus enim de hoc in Littera videtur assignare rationem : quia eis in hac mortali vita bene vivitur, et post ad aeternam beatitudinem pervenitur.

Hoc autem videtur falsum : quia

  1. Multi scripserunt de cardinalibus virtutibus, et nullam fecerunt mentionem de aeterna beatitudine, ut Aristoteles, Tullius, Macrobius, et alii Philosophi.
  2. Item, Basilius super principium Proverbiorum dicit, quod de quatuor virtutibus quae cardinales vocantur, multi etiam qui foris sunt, scripserunt.
  3. Item, multi habuerunt eas etiam infideles, ut ipse Tullius, et Africanus, et alii quidam Stoici quorum vita adhuc scribitur a Philosophis. Ergo videtur, quod hoc non sit ratio quam ponit Hieronymus.
  4. Item, virtutibus theologicis in hac mortali vita bene vivitur, et post ad aeternam vitam pervenitur : ergo virtutes theologicae sunt cardinales, quod falsum est : ergo non est ratio quam ponit.
  5. Si forte dicas, quod ideo cardinales vocantur, quia in eis velut in cardinibus omnes aliae et virtus civilis volvitur : videtur secundum hoc quod sola caritas sit virtus cardinalis : quia illa sola, ut saepius iam habitum est, videtur facere totum bonum quod est in vita hominis.
  6. Item, inter istas videtur una esse cardinalior quam alia. De prudentia enim dicit Bernardus, quod non tam virtus est, quam auriga virtutum : ergo aliae videntur cardinari in ea.

 

Ulterius quaeritur : Quare dicuntur principales, et quare civiles sive politicae.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod Hieronymus non tangit causam generalem, sed potius causam secundum optimum esse illarum virtutum : et hoc non habent nisi quando sunt infusae et formatae : et tunc dicuntur cardinales respectu earum quae sunt in his quae sunt ad finem circumstantia considerationem hominis, et non respectu theologicarum.

Et per hoc patet solutio ad quatuor prima.

Alii autem, ut Philosophi, vocant eas cardinales, ideo quia sunt cardo revolutionis humanae vitae secundum statum civilem et honesti : et haec est ratio propria et usitata apud Tullium et alios Philosophos de eis loquentes.

 

Ad id autem quod obicitur de caritate, dicendum quod ipsa non est cardo ad cuius rationem aliae particulares reducuntur, sicut sobrietas ad temperantiam, eo quod sobrietas temperat in delectabili quodam innato, et similiter continentia et parcimonia et huiusmodi quas ponit Tullius et Macrobius : et ad iustitiam pietas et misericordia et religio, eo quod omnes illae sunt circa particulares rationes debiti. Sed humana vita refertur ad caritatem ut ad motorem generalem et formam quamdam et finem, et non ut ad cardinem, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod nulla illarum est cardinalior alia, sed una potest esse generalioris materiae quam alia. Et ad hoc notandum, quod omnis virtus politica circa materiam ponit rationem specialem, sicut fortitudo rationem ardui et firmi gratia boni, et continentia sive temperantia rationem pulchri circa restrictionem delectabilium carnis, et praecipue in sensu tactus, quia in illo solo, ut probat Avicenna, est simpliciter et absolute delectatio : et ideo in illo temperare est difficile. Iustitia autem licet habeat materiam generaliorem quam passionem illatam vel innatam, tamen specialem rationem attendit circa eam, id est, rationem debiti ordinabilis iure naturali vel humano. Generalioris autem materiae inter omnes est prudentia, quia illius materia est id quod valet ad opus morale : sed tamen ipsa ponit rationem specialem circa hoc, scilicet eligibile circa rectam rationem boni civilis : et secundum quod ipsa est illius rationis inspectrix, sic est virtus specialis divisa contra alias. Secundum autem quod hoc eligibile monstratur aliis virtutibus vel in actu vel circumstantiis, sic ipsa est auriga virtutum secundum intentionem beati Bernardi. Sicut enim ratio se habet ad alias potentias motivas, ita et habitus perficiens rationem : quia ratio habet obiectum in ratione speciali, scilicet verum in ratione boni secundum quod ipsa est practica, quod bonum tendit in finem concupiscibilis et irascibilis pro diversitate naturae suae. Ita etiam est de habitu regente rationem, quod est specialis rationis quam ponit circa materiam generalem quae determinabilis est ad opus cuiuslibet alterius. Dicendum igitur, quod cardinalitas virtutum attenditur penes rationem quam ponunt circa materiam, ad quam rationem respiciunt inferiores eis, quae partes suae a Macrobio et Tullio dicuntur, et non a materia. Et quia in rationibus simul aeque principales sunt, ideo una non est cardinalior alia, sed aeque sunt cardinales.

Ad aliud dicendum, quod cardinalitatis ratio est in hoc, quod inferiores respiciunt rationes earum, ut dictum est. Principales autem dicuntur, secundum quod consistunt in eo quod per se est virtutis, ut fortitudo circa difficillimum illatum, et temperantia circa maxime delectabile : et aliae tunc erunt secundariae, quae sunt circa materiam quae prope est iuxta materiam virtutis, licet illa non omnino sit, sicut sobrietas circa temperantiam oppilantium vias rationis et sensuum, quod non est adeo difficile sicut cohibere delectationes tactus, et sic de aliis. Civiles autem dicuntur, secundum quod constituunt bonum statum unius cum alto in ordine civium : et haec eadem ratio est, quare dicuntur politicae, nisi quod unum est Graecum, et alterum Latinum.

 

 

ARTICULUS III.

De diffinitionibus virtutum cardinalium.

 

Tertio : Quaeritur de diffinitionibus quas ponit hic Magister.

Et primo : Quaeritur de illa diffinitione quam tangit, ibi, A : Iustitia est in subveniendo miseri.

  1. Hoc enim est misericordiae, quae pars iustitiae est secundum Sanctos, et non cardinalis virtutis : ergo male diffinitur.
  2. Item, iustitia est reddere unicuique quod suum est, ut dicit Augustinus, et etiam Philosophus. Hoc autem fit multis modis : ergo videtur, quod male descendit ad quamdam materiam determinatam assumendo iustitiam.
  3. Item, non videtur reddere quod suum est, qui subvenit misero, imo videtur de proprio : ergo magis est caritatis hoc, quam iustitiae : ergo male diffinitur.

 

Ulterius quaeritur de alia diffinitione quam ponit : Prudentia est in praecavendis insidiis.

  1. Sunt enim, ut dicit Tullius, tres partes prudentiae, scilicet memoria, intelligentia, et providentia : et nulli convenit praecavere insidias nisi providentiae : hoc ergo non secundum se convenit prudentiae, sed parti eius : quia si secundum se conveniret, oporteret quod conveniret cuilibet parti.
  2. Item, videtur quod sit impossibile quod dicit : insidiantia enim non sunt necessaria, quia sic caveri non possent : ergo contingentia de futuro : illa autem non sciuntur, nec sciri possunt : ergo nec caveri : quia nihil cavetur, nisi quod scitur et praescitur.

 

Ulterius quaeritur de tertia quam ponit, dicens : Fortitudo est in perferendis molestiis.

Cum enim virtus sit circa delectationes et tristitias, omnis virtus perfert molestias quarumdam passionum circa quas ipsa est : ergo hoc non est speciale diffinitivum fortitudinis.

 

Quaeritur autem de quarta : Temperantia est in coercendis delectationibus pravis. Coercere enim non dicit actum aliquem : omnis autem virtus videtur debere diffiniri per actum sibi substantialem : ergo male diffinitur.

Eadem obiectio est de diffinitione fortitudinis.

Item, utraque istarum ponitur per diffinitiones dictas in passionibus scilicet illatis : fortitudo, quia perfert molestias : temperantia, quia coercet malas delectationes : passionibus autem non meretur : cum ergo virtus detur propter meritum, male diffinitur circa passiones.

 

Ulterius quaeritur de ordine virtutum. Quia diffiniendo Magister ponit iustitiam primo, deinde prudentiam, et fortitudinem, et temperantiam : et liber Sapientiae quem inducit in Littera ponit sobrietatem sive temperantiam, et postea prudentiam, et deinde iustitiam, et ultimo fortitudinem, seu virtutem.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod Magister non nititur diffinire istas virtutes nisi secundum conformitatem ad Christum in quo in maximo statu fuerunt. Licet autem generalior sit actus iustitiae, reddere unicuique quod suum est, non tamen ita excellens est in merito, nec ita conformat nos Christo, sicut ille qui est partis iustitiae, quae est in subveniendo miseris, quorum miseriam suam facit, et sibi deberi quod est nostrum : sicut etiam Christus noster factus est, in hoc quod subveniendo nobis miseris factus est redemptor noster.

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

 

Ad aliud dicendum, quod illud quod exhibemus miseris, et nostrum est, et suum est : nostrum per dominium, et suum per rationem debiti iuris naturalis, quod in necessitate communicat bona : quia secundum ius naturale in necessitate omnia sunt communia.

Ad id quod contra aliam diffinitionem obicitur, dicendum quod prudentia in summo est per cautelam insidiarum, quae insidiantur virtuti et vitae bonae : et ideo diffinitur per actum illum et non ideo quod sit generalis habitus salvatus in omnibus partibus prudentiae.

Ad aliud dicendum, quod contingit insidias praecavere in universali, licet non in particulari : et tunc munit prudentia contra omnes insidias quae fieri possunt.

Ad id quod obicitur de tertia dicendum quod molestia principaliter est in fortitudine : quia passio illata est magis acerba et magis contristans quam alia : et ideo principaliter est fortitudinis.

Ad aliud dicendum, quod coercere ponit actum interiorem, scilicet voluntatem temperandi. Et per hoc patet solutio.

 

Ad aliud quod quaeritur de ordine, dicendum quod virtutes duobus modis considerantur, scilicet in comparatione ad subiectum, et in se. In se autem habent duo substantialia sibi circa quae sunt, scilicet difficile, et bonum. Possunt ergo ordinari secundum rationes difficilis, vel penes rationes boni. Si primo modo, sic fortitudo est prima, et temperantia secunda, et prudentia tertia : eo quod magis est difficilis eligere sagaciter operabilia, quam reddere unicuique quod suum est : et ordinem hunc videtur prosequi Aristoteles in Ethicis. Huius autem ratio est : quia êthikon in Graeco idem est, quod consuetum in Latino : et secundum quod virtus magis est de difficili, ita magis indiget assuetudine generante eam : et ideo secundum hoc quod sunt plus consuetudinales, ita praeponit et postponit eas Aristoteles.

Si autem ordinentur secundum bonum quod est in eis : tunc, ut probat Tullius in libro I de Officiis, multis rationibus, quod bonum iustitiae est omnibus melius propter quod etiam propria relinquenda sunt et exercitia aliarum virtutum : sic ergo tunc iustitia erit prima : et quia pulchrum et bonum, ut ipse ibidem dicit, fere circa idem determinantur, et pulchrum praecipue est in temperantia, ideo ipsa est secunda, et fortitudo tertia, et prudentia quarta, eo quod habet aliquid arti simile quod non habet rationem proprii boni, sed in aliis est bonum suum.

Si autem respiciatur virtus secundum ordinem ad subiectum in quo est : tunc primo est prudentia, secundo temperantia, tertio fortitudo, et ultimo iustitia. Et huius ratio est, quod non fit recta operatio nisi sit ante recta electio : ergo prudentia est prima. Et similiter non est fortis in adversis, qui resolutus est deliciis, et ideo temperantia est ante fortitudinem.

Liber autem Sapientiae attendit adhuc quartum ordinem, scilicet quod aliquid temperantiae est ante prudentiam : nisi enim sobrii sint sensus spirituales, non erit iudicium de recta electione, et quoad hoc temperantia est prior secundum actum, quam prudentia. Secundum actum autem iustitia praeponitur fortitudini, eo quod ipsa est bonum commune, quod semper melius est, quam privatum.

Nota autem, quod multi ordines alii sunt istarum virtutum, et sufficientiae inveniuntur, quos nos tacemus : quia alibi longa valde disputatione inquisitum est de eis in communi, et de singulis in speciali.

 

 

ARTICULUS IV.

An virtutes cardinales remanebunt in patria ?

 

Quarto quaeritur : Utrum istae virtutes remanebunt in patria ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Fides quae theologica est, et spes similiter evacuantur : ergo multo magis civiles.
  2. Item, id quod est ad finem, non habetur nisi propter finem : ergo consecuto fine iam erit superfluum retinere illud : cum igitur illae quatuor sint circa id quod est ad finem, videtur quod in fine sive in patria non manebunt.
  3. Item, ad quid manerent ? Non enim erunt ibi insidiae quas praecavere debeamus per prudentiam, nec molestiae quas ferre oportet per fortitudinem, et sic de aliis : ergo non manebunt.
  4. Item, minus videtur esse ex parte scientia acquisita, quam virtus politica quia scientia est de incorruptibili, et virtus politica respicit materiam particularem corruptibilem : et tamen scientia destruetur, ut dicit Apostolus. Ergo et virtus.

Si hoc conceditur, contra hoc est quod dicit in Littera.

 

Solutio. Mihi videtur, quod Magister bene disputat hic per verba Sanctorum, et bene determinat, scilicet quod maneant quidem, sed habiturae alios actus. Et huius ratio est, quia ea quae sunt ad finem aliquem, et ea quae ordinant in finem illum, aliter se habent coniuncta fini, et aliter quando sunt in his quae ordinantur ad finem, sicut ratio, et liberum arbitrium, et omnia alia : et sic etiam est de habitibus.

 

Unde dicendum ad primum, sustinendo dictum Magistri in Littera, quod non est simile : quia non est ratio, quod virtus evacuetur, vel non evacuetur, quod sit theologica vel cardinalis : sed potius haec est causa, quod imperfectio in comparatione ad finem ipsum est de substantia sua, sicut fidei et spei, quae sunt imperfecti habitus in comparatione ad ipsum finem. Istae autem quatuor non sunt in comparatione ad finem, sed per comparationem ad ea quae sunt ad finem : et ideo cessantibus istis cessabit imperfectio earum, et ipsae manebunt in actu qui competit fini, ut dicit Magister.

 

Per hoc patet solutio ad sequens et ad tertium.

Ad aliud dicendum, quod scientia est ex parte, secundum quod est ex sensu : tunc enim non habebitur per illum modum, sed per formas inditas a Creatore, sicut Angeli habent scientiam : et ideo ista ut imperfecta tolletur. Sic autem non est in virtute : quia illa secundum aliquem modum coniungit fini ut dispositio perfecta et perficiens, et ideo manebit ut dicit Magister.

Nota autem, quod sunt qui dicunt totum oppositum : sed quia reputo eos irrationabiliter dicere, idea non prosequor opiniones eorum.