Distinctio XXXV — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO XXXV
De dono sapientiae, intellectus, et scientiae.
A. Quomodo differant sapientia et scientia ?
DIVISIO TEXTUS
Post praemissa diligenter considerandum, etc.
In hac parte agit de differentia donorum, quae sunt in anima secundum intellectum. Et versatur intentio istius distinctionis circa quinque :
in quorum primo distinguit inter sapientiam et scientiam.
In secundo, inter sapientiam et intellectum, ibi, B, § 1 : Ostensa differentia, etc.
In tertio, distinguit similiter inter sapientiam et scientiam et intellectum ibi, B, § 2 : Sic ergo distingui potest. etc.
In quarto, distinguit inter sapientiam et scientiam et intellectum ut dona, et eadem secundum quod sunt habitus acquisiti per studium et non dona, secundum quod hic accipiuntur dona, ibi, C : Et notandum, etc.
Quinto et ultimo, inter sapientiam donum Dei, et sapientiam divinam, ibi, D : Illud etiam sciendum, etc.
ARTICULUS I.
Quid sit sapientia ?
Circa primum autem quaeruntur duo, scilicet de sapientia, et scientia.
De sapientia autem quaeruntur tria :
quorum primum est : Quid sit ?
Secundum : De quibus sit ?
Tertium, de distinctione sapientiae ab intellectu et scientia et consilio donis.
Circa primum obicitur accipiendo diffinitionem Augustini in Littera de sapientia. In Littera autem est ista, quod sapientia est cognitio rerum divinarum.
Item ex Littera trahitur ista : Sapientia est in cognitione et dilectione eius quod semper et immutabiliter manet, quod est Deus.
A Gregorio autem accipitur ista : Sapientia est donum spe et certitudine aeternorum mentem reficiens.
Obicitur autem contra primam : quia
- Videtur sapientia idem esse quod fides : quia fides est cognitio rerum divinarum, ut habitum est supra : eo quod in omnibus articulis nihil cognoscitur nisi divina veritas : ergo videtur, quod fides sit sapientia.
- Si forte dicas, quod sapientia est de aeternis sine medio, sed fides cum medio, quia per speculum et aenigma : hoc nihil est : quia sapientia est donum quod habetur in via, et in via nulla cognitio habetur de Deo sine medio.
Si forte dicas, quod sapientia est in affectu, et fides in intellectu tantum : non videtur verum esse quia si fides in intellectu esset tantum, non esset virtus, ut supra probatum est : ergo videtur, quod in nullo differant sapientia et fides.
Si autem dicas, quod contingit Deum cognoscere tripliciter in via, scilicet in vestigio, in imagine animae, et similitudine gratiae, secundum quod similitudo dicit venustationem imaginis per appositionem gratiae : videtur quod hoc nihil sit : fides enim est de Deo in speculo : clarum autem et clarius in speculo non diversificant substantialiter et vestigium.
- Item, contingit quod aliquis in peccato mortali cognoscit in imagine animae et similitudine gratiae, non in se, sed in aliis : et tamen nullum habet donum gratiae gratum facientis : ergo illa cognitio in eo est fidei informis : ergo hoc non est sapientiae et intellectus.
- Item, ad idem cognoscibile contingit habere multa media topice loquendo, ut patet per locum a genere, a casu, a toto, et sic de aliis : et tamen non diversificatur habitus per huiusmodi : ergo videtur, quod nec vestigium et imago et similitudo facere possunt diversitatem habituum : et sic non erit fidei cognoscere per vestigium, et intellectus per imaginem, et sapientiae per similitudinem.
- Item, videtur non converti diffinitio : cognitio enim divinorum per multos habetur, qui tamen non habent Spiritum sanctum. Cum igitur Spiritus sanctus semper cum donis suis habeatur, et praecipue cum dono sapientiae, videtur quod cognitio divinorum non sit semper donum sapientiae.
Item, quaeritur de secunda, quae etiam trahitur de Littera, quod sapientia est in dilectione et cognitione eius quod semper et incommunicabiliter est. Secundum hoc videtur, quod
- Sapientia sit confectus habitus ex cognitione fidei et dilectione caritatis : et hoc non potest esse, quia habitus non possunt ita permisceri, vel componi, quod duo faciant tertium.
- Item, ex duabus virtutibus non constituitur nisi virtus : ergo etiamsi permisceri possent, non viderentur constituere donum, sed potius virtutem.
- Item, de hoc obicitur quod ibidem dicit, sapientiam esse cultum qui eosebeia dicitur : quia cultus potius refertur ad iustitiam, quam ad donum, ut supra probatum est, cum de latria quaerebatur : ergo nihil videtur esse, quod dicit sapientiam esse cultum.
Ulterius quaeritur de tertia : quia
- Reficere potius convenit fructui, quam dono, ut habitum est supra : ergo non debet diffiniri per reficere.
- Item, spes et certitudo sunt fidei et spei : cum ergo refectio magis sit caritatis, quam fidei, vel spei, videtur quod in diffinitione sapientiae caritas magis deberet poni quam spes, vel certitudo fidei.
Praeterea quaeritur : Cum unius rei sit una diffinitio, penes quid dantur tot diffinitiones ?
Solutio. Ad hoc ultimum dicendum, quod prima respicit materiam circa quam est sapientia, secundum quod est in genere cognitionis : quia non ponitur in genere uno, sed diversis. Ideo secunda respiciet ea quae ponuntur in genere affectus, quae sunt cognitio et dilectio, hoc est, dilectio cogniti, quae propria est intellectus et affectus, et non solum solius affectus, sicut caritas est in simplici affectu. Tertia autem datur penes affectum consequentem ipsum donum : et ideo ista non dicit substantiam sapientiae, sed operationem ipsius propriam.
Ad primum ergo dicendum, quod sapientia non est idem quod fides, licet sit de eisdem : est enim aliud lumen. Unde sicut dictam est supra de fide, quod est quoddam lumen sub quo videntur articuli : ita dicendum hic, quod sapientia est quoddam lumen divinorum sub quo videntur et gustantur divina per experimentum. Unde sapientia donum proprie est gustus Dei in donis suis, sicut videtur dicere Dionysius de Ierotheo, quod patiendo et experiendo et gustando divina, didicit divina. Lumen igitur lucens et calefaciens ad huiusmodi scientiam divinorum per gustum Dei in donis sine quibus ipse non est, dicitur meo iudicio sapientia donum. Et per hoc patet, quod non est fides : quia in fide non gustatur Deus in donis sine quibus ipse non est.
Ad aliud dicendum, quod sapientia licet sit cognitio per medium, tamen istud medium plus habet quam speculum et aenigma : quia ipsum est donum sanctitatis simile bonitati primae, per modum veritatis acceptum, vel e contra similitudo veritatis per modum bonitatis, eo quod sapientia illuminat et accendit, et sic est veritatis et bonitatis, secundum quod unum est in alio, scilicet veritas in bonitate, et bonitas in veritate.
Ad aliud dicendum, quod non sufficit sapientiae cognitio Dei in similitudine, nisi adsit et gustus, ut habitum est : et tunc per gustum et amplius lumen separatur a fide : quia fides tantum assentit, et accipit donum prout est emanatio divinae bonitatis continens dulcedinem Dei.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia talis cognitio non est per experimentum gustus, nec per lumen faciens experiri.
Ad aliud dicendum, quod illa quam multi habent, est cognitio speculativa, et habitus acquisitus per doctrinam et studium, et non lumen faciens experimentum dulcedinis Dei in suis donis, in quibus sanctificat animam.
Ad secundam dicendum, quod sapientia non est confectus habitus ex cognitione et dilectione, sed potius est lumen secundum se habens actum proprium : sed Augustinus loquitur ibi quoad appropriationem, quia habet aliquid cognitionis et dilectionis : et ideo non est sine illis ut disponentibus intellectum, licet non sit illa, sed potius perfectus consequens utrumque.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, si diceremus ex compositione cognitionis et dilectionis confici sapientiam : sed hoc non dicimus, quia ille habitus sic confectus, non esset nisi dilectio cogniti : et in hoc non sistit sapientia, quae potius est gustus dulcedinis cogniti in dono sanctitatis percepto a Deo.
Ad aliud dicendum, quod sapientia non est cultus formaliter, sed materialiter : quia scilicet refertur ad cultum, sicut supra dictum est de fide et caritate : quia quaelibet virtus potest referri ad professionem cultus divini.
Ad id quod obicitur de tertia, dicendum quod refectio quae est quies appetitus, propria est fructus : sed est refectio quasi per saporem et odorem, et non per tactum substantiae : et haec incitat ad altiorem profectum, et haec est altissimi doni, scilicet sapientiae : et ideo sapiens proficit in cognitione : sed fruens quiescit in cognito.
Ad aliud dicendum, quod spes et fides dispositiones sunt in via ad gustum. Caritas autem perficit fructum etiam patriae : et ideo in gustu sapientiae fit magis mentio dispositionis, quam eius quod non disponit, sed perficit vere frui.
ARTICULUS II.
An sapientia ut donum est, sit de aeternis tantum ?
Secundo quaeritur : De quibus sit ?
Videtur enim, quod de omnibus sit : quia
- Dicit Salomon : Audiens sapiens, sapientior erit : ergo est per auditum : cum ergo auditus sit per ea quae sunt signa omnium, ut vult Philosophus, videtur de omnibus esse sapientia.
- Item, Philosophus videtur dicere, quod sapiens de qualibet re sicut est inquirit cognoscere rationem : hoc autem est de quolibet : ergo videtur, quod sapientia non sit divinorum tantum.
- Item, in primo Metaphysicorum videtur ponere quasdam diffinitiones sapientiae, ex quibus non potest haberi, quod sit de divinis tantum. Dicit enim sic : Arbitramur itaque scire omnia sapientem sicut convenit, non secundum unumquemque habentem scientiam ipsorum. Ergo sapiens erit sciens esse per propriam naturam cuiusque rei, quae illi convenit per se, et non secundum unumquodque suorum individuorum, quia hoc est scire per accidens : hoc autem convenit multis non divinis, sicut omnibus demonstrativis, de quibus sunt scientiae doctrinales.
- Item, Philosophus : Arbitramur iterum sapientem cognoscere difficilia, et non levia cognoscere, etc : sic autem sapientia esset de omnibus metaphysicis, quorum principia difficillima sunt cognoscere homini, eo quod per esse et rationem diffinitivam recedant a sensu et imagine, per quae homo accipit scientiam : et iterum non esset sapientia tantum de divinis, quae sunt ipse Deus.
- Item, Philosophus ibidem : Adhuc certiorem et doctissimum causarum sapientiorem esse arbitramur circa omnium scientiam. Ergo videtur, quod nullo modo sapientia sit circa divina tantum, quia nullo istorum modorum consistit circa divina tantum.
Si forte tu dicas, quod non ita a Sanctis accipitur sapientia, ut a philosophis : et ita non tenent hae rationes. Contra est, quod Augustinus diffinitionem datam a Philosophis dividit. Cum enim Philosophus diceret, quod scientia est humanarum et divinarum rerum cognitio, ipse dividit, quod est cognitio divinorum tantum : et ita videtur accipere unam partem significationis, ut ipse.
Si propter hoc dicitur, quod scientia est de aliis. Contra est, quod nullius gustus affert dulcedinem perfectam nisi divinorum tantum : cum ergo sapientia sit gustus Dei in donis, sapientia non est nisi de divinis.
Solutio. Dicendum, quod sapientia donum non est nisi de divinis.
Ad alia omnia dicendum, quod sapientia dicitur stricte et large. Large sic dicitur a sapere tantum. Stricte a sapere et a sapore. Et primo modo est duplex, scilicet practica, et sic moralis scientia dicitur sapientia : et speculativa, et sic diversificat eam Philosophus in suis diffinitionibus. Tamen proprie dicetur sapientia, quae sibi causa sciendi est, ei cuius finis est intra, et non quaeritur propter aliud, sed aliae quaeruntur propter eam : et hoc modo sola divina scientia est sapientia, et praecipue quae est secundum pietatem, ut habitum est in prima distinctione libri I Sententiarum. Sapientia autem stricte dicitur a sapore illius quod simpliciter est sapidum : ei illud non est nisi res divinae : et ideo sapientia est tantum divinorum.
ARTICULUS III.
Quomodo differat donum sapientiae a scientia et intellectu ?
Tertio : Quaeritur de distinctione doni sapientiae a scientia et intellectu.
Videtur autem, quod non differat a scientia : quia
- Dicit Augustinus, quod non est differentia nisi quia sapientia est de aeternis, et scientia de temporalibus : haec autem differentia non est nisi materialis : ergo videtur, quod formaliter non differant.
- Item, unus est habitus caritatis qua diligimus Deum et proximum : et Deus est aeternus et proximus temporalis : ergo a simili unus erit habitus sapientiae doni, qua contemplamur aeterna et disponimus temporalia.
- Item, dicit in Littera, quod intellectus est de Creatore et creaturis, et sapientia de Creatore tantum : ergo videtur, quod sapientia et intellectus differant sicut habitus generalior et specialior cognitionis : sed genus et species non faciunt diversas species, quia genus est in specie : ergo videtur, quod intellectus donum et sapientia non differant sicut diversae species donorum.
Solutio. Dicendum, quod sapientia est cognitio per gustum, et gustans divina in donis simillimis illis : sed intellectus non est per gustum, sed potius est lumen datum a Deo ad cognitionem illius creaturae Dei, in qua resultat Deus per gratiam, et haec est spiritualis : vel in qua habet resultare per gloriam vel per gratiam : et ideo est lumen quo cognoscimus gratuite dispositiones coelestium, et tendimus in Deum sic disponentem. Et ideo patet quod intellectus et sapientia differunt a scientia : quia scientia est lumen divinum ad operabilia pertinentia ad hanc vitam : et ideo dicit in Littera, quod docet bene conversari in medio pravae et perversae nationis.
Ad primum ergo dicendum, quod non est tantum materialis differentia : quoniam alia est ratio cognitionis per lumen faciens gustum, et alia per lumen disponens operabilia in tempore.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia in proximo non est ratio dilectionis nisi Deus, ut supra dictum est : sed in sapientia lumen regens est alterius rationis quam in scientia.
Ad aliud dicendum, quod intellectus non est de Creatore per gustum, sed ut visus tantum tendens in verum per lumen elevans ad ea in quibus Deus resultat altius quam in vestigio et imagine : sicut est dispositio praemiorum in beatitudine spiritualium substantiarum. Sapientia autem habet lumen quod facit saporis gustum. Et hoc est quod dicit Augustinus : Apud Isaiam intellectus est quo ab infirmitate carnalis voluptatis corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in finem. Carnalis enim voluptas ab eo videtur vocari carnalitas deprimens a contuitu divinorum in quibus clarius resultat Deus quam in his quae corporalia sunt : et horum est intellectus, et per ea dirigitur ad visum Creatoris. Et ideo dicitur in Littera, quod intellectus est divinarum et spiritualium creaturarum et omnium bonarum affectionum animae. Et semper intelligitur, quod etiam est oppositorum et per altius lumen quam sit fides : quia fides simpliciter assentit credita, sed intellectus videt ipsum in lumine interiori.
ARTICULUS IV.
De actibus scientiae qui et quot sunt, et quomodo differat scientia a prudentia et consilio ?
Deinde, quaeritur de scientia. Et quaeruntur duo, scilicet de actibus ipsius quos ponit in Littera, et de differentia ipsius a consilio et prudentia.
Ad primum accipiuntur ea quae dicuntur in Littera quae videntur innuere, quod quatuor actus habeat scientia.
Dicit enim primo, quod scientia est rerum humanarum cognitio : ergo discernere humana videtur esse scientiae proprius actus.
Item, dicit quod scientiae non tribuit omnia quae sciri possunt ab homine, sed ea solum quibus fides saluberrima quae ad veram beatitudinem ducit, generatur, nutritur, defenditur, et roboratur.
Tertius autem actus elicitur ex hoc quod dicit, quod scientiae est abstinere a malis.
Quartus elicitur ex hoc quod dicit, quod cum dicimus : Vidimus eum plenum gratiae et veritatis, quod gratia referatur ad scientiam, et veritas ad sapientiam. In hoc enim actu scientiae erit cognoscere gratiam humanitatis Christi.
Obicitur autem contra primum, quod
- Discernere humana, aut accipitur generaliter pro omnibus quae ab homine discerni possunt, et tunc scientia erit idem quod sapientia : aut accipitur pro his quae ad hominis vitam pertinent, et tunc idem erit quod prudentia, ut videtur.
- Item, sicut se habet sapientia ad divina, ita scientia ad humana : sed sapientia ita se habet ad divina, quod ipsa est virtus illa quae est de divinis, scilicet fides : ergo scientia ita se habet ad humana, quod ipsa est virtus illa quae est de humanis sicut prudentia. Quod autem sapientia idem sit quod fides, probatur per Gregorium, ita dicentem super Iob : In electorum cordibus prior sequentium bonorum sapientia nascitur, atque haec per donum Spiritus quasi primogenita. Quae profecto sapientia, nostra fides est, Propheta attestante qui ait : Nisi credideritis, non intelligetis.
Item, obicitur de secundo actu. Dicit enim in Littera, quod illa scientia non pollent fideles populi, quamvis polleant ipsa fide : ergo videtur, quod non sit verum quod in sequenti distinctione dicetur, quod habita una habeantur omnes, cum scientia non habeatur ab omnibus.
Item, obicitur de tertio actu, qui est abstinere a malis. Et hoc explanat, cum dicit, quod abstinere a malis est in medio pravae et perversae nationis prudenter conversari : hoc enim convenit prudentiae, sicut etiam manifestat ipsum dictum, quia prudenter conversari est prudentiae.
Item, obicitur de quarto. Ea quae spectant ad humanitatem Christi, una adoratione adorantur cum deitate : ergo videtur, quod habitu sapientiae habeant cognosci sicut divinitas : ergo non pertinent ad scientiam.
Item quaeritur, cum unius habitus unius sit actus specialis et substantialis, qualiter hic Augustinus quatuor actus dat dictae sapientiae ?
Solutio. Dicendum, quod scientia donum est, quod est lumen acceptum a Deo simplex, in quo videntur rationes operabilium pertinentium ad vitam : et ideo se habet ad prudentiam sicut melior et perfectior habitus operabilium. Et ideo etiam solvitur id quod quidam possent obicere, utrum esset scientia complexorum vel incomplexorum, vel principiorum vel conclusionum : quoniam nihil horum est, sed est lumen sicut fides ad credibilia simplex similitudo divinae veritatis et iustitiae, sub quo videntur rationes divinae operabilium per nos, quae pertinent ad modum vivendi sancte et meritorie, sicut dicit Apostolus : Sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo, etc.
Ad primum igitur dicendum, quod est tantum de his quae sunt operabilia per nos : nec est tamen prudentia : quia illa innititur rationibus iuris humani, et accipit rationes ab illis : sed scientia non, quia innititur lumini divino, quod illuminat ad conversationem secundum rationes divinas.
Ad aliud dicendum, quod ille actus non est proprius scientiae doni, sed potius convenit ei per materiam sibi appropriatam : sicut enim prudentiae, ut dicit Tullius in libro I de Officiis, quodammodo appropriatur materia scientiarum et scibilium, ita et scientiae dono appropriatur scientia sacrae Scripturae, per quam fides nutritur exhortando, et defenditur disputando : et ideo iste actus appropriate convenit et non proprie.
Ad illud autem quod ante hoc obiciebatur, quod sapientia idem est quod fides, et scientia idem quod prudentia dicendum, quod non valet : quia dictum Gregorii non intelligitur nisi pro tanto, quod sapientia et fides sunt de eisdem et non quod sit unus habitus : et ita etiam scientia et prudentia sunt de eisdem et non ratione una.
Ad id quod obicitur de tertio actu, dicendum quod aliter regit prudentia, et aliter scientia, et ad aliud quoad finem et proximum : quia prudentia per rationes iuris humani, et ad honesta secundum statuta civitatum et plebiscita : sed scientia per rationes divinas, et ad sanctam conversationem commendantem se ad omnem scientiam hominum : unde potius attendit sanctum, quam honestum.
Et quod obicitur de hoc quod dicit Augustinus, prudenter conversari : dicendum quod ipse sumit large, prout idem est quod providenter, sicut Apostolus : Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Ad aliud quod de quarto quaeritur, dicendum quod scientia non est de humanitate Christi, nisi prout est regens exemplar et in opere et per doctrinam divinam disponens vitam : et ideo si humanitas consideretur ut in vita, bene concedo quod est in ea sapor deitatis, et pertinet ad sapientiam sicut probat obiectio : sed secundum quod proponitur nobis ut forma exemplaris regens in operibus sanctitatis, et secundum quod confert nobis legem vitae innitentem rationibus divini iuris et ad sanctitatem, sic pertinet ad scientiam : et ita puto intelligere Augustinum.
Ad ultimum dicendum, quod ut patet ex praedictis, unus est solus actus substantialis, qui est regere in operibus sanctitatis in medio pravae et perversae nationis : et ad hunc revertuntur, scilicet primus, tertius, et quartus. Sed primus tangit specialiter in quibus regit, quia in humanis. Tertius autem tangit modum regiminis, quia docet bene conversari per rationes divini iuris, quod hortatur ad vitae sanctitatem potius quam ad rempublicam. Quartus praefigit exemplar. Sed secundus non est proprius actus scientiae, sed appropriatus.
ARTICULUS V.
An consilium sit donum ?
Secundo quaeritur : In quo differat a consilio dono ? quia de differentia ipsius prudentiae iam habitum est.
Et ut hoc melius intelligamus, introducemus quaestionem quam Magister omittit in Littera de dono consilii, et quaeremus quatuor, scilicet an sit donum consilii, et quid sit, et quis eius actus, et qualiter distinguitur a dono scientiae ?
Videtur autem non esse donum : quia
- Dona omnia fuerunt in Christo : consilium autem non fuit in Christo ergo consilium non est donum. Prima patet per ante dicta. Secunda probatur per Ioannem Damascenum, qui dicit, quod consilium non convenit Christo : quia consilium ignorantis est, et Christus nihil ignoravit.
- Item, Damascenus dicit, quod consilium est de dubiis : de certis enim nemo consiliatur : dubietas autem non est in adiutorium aliquod potentiarum nostrarum, nec datur in adiutorium : cum ergo dona data sint in adiutorium, videtur quod consilium non sit donum.
- Item, consilium est contra praecipitationem, ut dicit Gregorius : contra eamdem autem est cautela, ut dicit Macrobius et Tullius : ergo videtur consilium non differre a cautela : cautela autem est quaedam conditio prudentiae virtutis secundum illam partem ipsius quae est providentia : ergo consilium est pars virtutis prudentiae : ergo non est donum : quia sicut dictum est, dona altioris habitus sunt quam virtutes.
Solutio. Dicendum, quod consilium est donum, sicut communiter dicitur ab omnibus Sanctis.
Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod consilium dupliciter dicitur, scilicet a dante consilium, et in quo signat plenitudinem luminis dirigentem in dubiis : et sic fuit in Christo et est in Deo : et hoc modo est donum. Dicitur etiam a quaerente consilium, et sic est dubitantis et ignorantis, et sic non fuit in Christo, nec est donum per hunc modum.
Per haec etiam patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod cautela proprie est contra insidias inimicorum impedimentum, et contra pericula quae possunt oboriri : sed consilium est lumen dirigens ad magna, non periculosa, ad quae non sufficit homo sine adiutorio speciali, ut vendere omnia et dare pauperibus, et huiusmodi, quae in sacra Scriptura consilia vocantur, sicut patebit in ultimo capitulo istius distinctionis.
ARTICULUS VI.
Quid sit consilium ?
Secundo quaeritur : Quid sit consilium ?
Diffinitur autem a Tullio in Rhetorica sic : Consilium est aliquid faciendi vel non faciendi vere excogitata ratio.
Gregorius autem videtur velle, quod consilium sit donum datum homini contra praecipitationem. Secundum autem primam diffinitionem consilium non est donum : quia
- Omnia quae contingentia sunt operabilia per nos, praevenimus excogitata ratione : et hoc videtur facere providentia virtus, quae est pars prudentiae : ergo videtur, quod hoc non conveniat dono.
- Item, etiam secundum Gregorium non restringitur nomen consilii ad aliud speciale : quia omnibus operabilibus insidiatur praecipitatio : ergo consilium est de omnibus : et hoc modo non videtur accipi in sacra Scriptura, in qua consilia vocantur ad quae non obligantur omnes.
Ulterius quaeritur iuxta hoc : Quare vocatur consilium et non potius eligentia, cum eligentia nobilior sit secundum Philosophum et Damascenum : quia
- Eligentia est sententiata voluntas, consilium autem est inquisitio quaedam agendorum.
- Item, super illud Psalmi CXVIII, 24 : Consilium meum iustificationes tuae, dicit Glossa : Consilium est servare iustificationes : sed servare iustificationes, aut convenit iustitiae, aut omni virtuti : ergo videtur, quod consilium regitivum sit omnis virtutis vel specialis iustitiae : ergo non regit tantum donum fortitudinis, ut dicunt.
Solutio. Dicendum, quod consilium generaliter accipitur, secundum quod diffinitur a Tullio : potest tamen specialiter adaptari dono consilii, ut dicatur excogitata ratio earum rerum in quibus homo indiget adiutorio speciali propter arduitatem earum : et ideo consilium non est hic de dubio, sed potius de arduo ad quod propter difficultatem non omnes tenentur nisi in casu : et eodem modo intelligitur dictum Gregorii, quia in arduo difficili magis insidiatur praecipitatio : et ideo indiget anima ibi adiutorio speciali.
Ad aliud dicendum, quod eligentia generaliter est de omnibus faciendis operabilibus per nos, et ideo non potuit esse nomen specialis doni : sed consilium prout hic accipitur, non est omnium, sed eorum in quibus indigemus lumine speciali dirigente : et ideo nomen doni est secundum quod est a dante consilium Spiritu sancto, et non acquirente, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod consilium non regit nisi fortitudinem donum. Servare autem iustificationem contingit tribus modis, scilicet in speciali ratione iustificationum, et sic est iustitiae. Vel in generali, ut sit idem servare iustificationes, quod permanere in virtutibus iustificantibus : et sic est omnis virtutis vel iustitiae generalis : et neutro istorum modorum est consilium, nisi prout large sumitur consilium de quocumque faciendo vel retinendo excogitata ratio. Tertio dicitur servare iustificationes ab impugnantibus iustificationes, id est, defendere a tentationibus quibus est difficile resistere : et sic exsecutive est fortitudinis, et regitive consilii doni.
Et per hoc solvitur totum.
ARTICULUS VII.
De actu consilii.
Tertio : Quaeritur de actu consilii.
Videtur autem ex praedictis, quod consilium sit dirigere in magnis ad quae non omnes tenentur : sed cum omnis habitus regitivus rationis sit circa dubium quod potest accidere in illis, et circa ea quae dicuntur consilia in sacra Scriptura nullum sit dubium, videtur quod superfluat donum consilii : nullum enim dubium est quin bonum erit facere ea quae consilia in sacra Scriptura dicuntur.
Solutio. Per antedicta facile est ista determinare : quia consilii actus sunt in quibus differt ab aliis donis, per lumen divinitus inspiratum dirigere in altioribus bonis ad quae facienda et cognoscenda non sufficit homo per communem virtutem : ut est vendere omnia, et dare pauperibus, et habere thesauros in caelo : hos autem thesauros et mercedem contemplationum non cognoscimus nisi consilii lumine.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod non est dubium quin sint bona : sed homini dubium est utrum sint eligenda : quia non elevatur ad hoc quod utile sit relinquere omnia nisi consilio divino : et etiam consilio indiget in talibus propter modum implendum, eo quod ardua sunt : et ideo magis vicina praecipitationi.
Sed contra hoc videtur esse quod dicit beatus Gregorius : Per soliditatem doni consilii a fluxu vitiorum ad soliditatem transitur virtutis. Ergo videtur, quod revocare a vitiis sit actus consilii.
Et ad hoc dicendum, quod Gregorius ibi adaptat septem dona septem diebus operum creationis : et tunc consilio competit tertio loco, quando dividitur aqua ab arida : et hoc modo consilii actus erit ille appropriatus non proprius. Vel dicatur, quod aliud est transire ad virtutem et aliud ad soliditatem virtutis : quia soliditas principaliter consistit in consiliis, in quibus est perfectio et tunc erit hoc consilii proprium.
ARTICULUS VIII.
In quo differant scientia et consilium ?
Quarto : Quaeritur in quo differant scientia et consilium, cum utrumque sit de operabilibus ?
Videtur autem, quod in nullo : quia
- Donum quod est in adiutorium potentiae perficit ipsam secundum quod est ad actum : sed, ut dicit Damascenus, ratio in omnibus operibus consiliatur. Primum enim inquirit et consiliatur. Deinde eligit et sententiat. Deinde vult, et postea facit impetum ad opus. In omnibus autem talibus etiam regit scientia. Ergo videtur, quod consilium et scientia non differant quoad ea de quibus sunt.
- Idem videtur haberi per Aristotelem in III Ethicorum, ubi inter causas generales efficientes virtutem (ut sunt voluntarium, et voluntas, et eligentia) ponit etiam consilium : ergo videtur, quod consilium respicit opus omnis virtutis : et in illo regit scientia : ergo quoad ea de quibus sunt, non differt scientia a consilio.
Sed contra est, quod sicut se habet pietas et fortitudo in exsequendo, ita se habent consilium et scientia in dirigendo : sed pietas et fortitudo non sunt de eisdem : ergo scientia et consilium non dirigunt in eisdem.
Et hoc est concedendum : quoniam Damascenus dicit, quod consilium est de magnis : de parvis autem non consiliamur, et per nos operabilibus.
Unde dicendum, quod sunt magna ad quae non sufficimus sine adiutorio, et ad quae non omnes tenentur : et in his dirigit consilium, ut prius dictum est.
Ad ea autem quae obiciuntur in contrarium, est una solutio, quod consilium dicitur duobus modis, scilicet generalis praeordinatio faciendorum cum praevisione exitus operis et finis : et de hoc consilio procedunt obiectiones, de quo etiam dicit Salomon : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non poenitebis. Specialiter tamen dicitur consilium, lumen dirigens in aggressu arduorum elevatorum super industriam hominis, quae Deus solum ad statum perfectionis propalavit : et hoc modo consilium est spirituale donum, quod accipiunt fideles a Spiritu sancto, vel ut impleant consilia, vel ut possint implere si velint.
B. In quo differat sapientia ab intellectu ?
C. Quod intellectus et scientia de quibus hic agitur, non sunt illa quae naturaliter habet homo.
D. Quod sapientia ista Dei est, nec est illa quae Deus est.
ARTICULUS IX.
Quid sit donum intellectus ? et : An sit donum per modum complexionis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Ostensa differentia inter scientiam et sapientiam, etc.
Hic est enim quaerendum de dono intellectus. Et quaeruntur tria, scilicet quid sit, et de quibus, et qualiter se habeat ad fidem, et contemplationem ? quia alia omnia supra nominata sunt.
Ad primum sic proceditur :
- Dicit Augustinus in quodam sermone : Intellectus vocatur quo ab omni infirmitate carnali corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in finem. Videtur autem, quod hoc totum convenire debeat fidei : quia dicitur, Act. XV, 9 : Fide purificans corda eorum : ergo fides purificat cor a carnali voluptate.
- Item, dicit Augustinus, quod intentio bonum opus facit, et intentionem fides dirigit. Ergo etiam dirigit in finem : ergo utrumque istorum convenit fidei.
Ulterius quaeritur iuxta hoc : Utrum intellectus donum sit per modum complexionis ?
Et videtur, quod sic : quia
- Dicit Gregorius, quod Deus intellectum dat, dum de auditis mentem illuminat. Audita autem in quadam complexione sumuntur. Ergo intellectus in quadam complexione consistit, ut videtur.
- Item, super illud : Commovebit Dominus desertum Cades : dicit auctoritas, Commovebit ut intellectum Spiritus sancti secundum anagogen peraequatum. Anagogicus autem intellectus compositus et complexus est : ergo intellectus iste consistit in quadam complexione.
- Item, dicit Dionysius, quod nobis non est possibile lucere divinum radium, nec velaminum sacrorum varietate circumvelatum : haec autem circumvelatio est complexio vel non sine complexione : ergo videtur, quod sit compositus intellectus.
Sed contra : Fides est simplex : et donum intellectus perfectius est, quam fides : ergo multo magis donum intellectus est simplex.
Solutio. Dicendum, quod sicut supra dictum est in quaestione de dono sapientiae, donum intellectus est simplex lumen sub quo Deus videtur in his qui beati sunt, et in specialibus officiis et actibus eorum.
Ad id autem quod obicitur de descriptione, dicendum quod data est per effectum : quia intellectus corda mundat, etiam in speculo et aenigmate, ut videat lumine percepto in eo in quo refulget veritas secundum maiorem claritatem, quam speculi et aenigmatis : fides autem non emundat nisi a falsitatibus errorum.
Ad aliud dicendum, quod aliter dirigit fides in finem, et aliter intellectus donum. Fides enim dirigit opus per hoc quod ostendit mercedem, et eum qui simpliciter est finis omnis boni : sed intellectus dirigit in finem per lumen videndo finem, vel in se, vel in beatis, et non dirigit opus.
Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum sit per modum complexionis ? Dicendum quod nullo modo : sed potius est lumen simplex, ut dictum est.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod intellectus est ex auditu sicut fides ex auditu, scilicet quoad dictum intellectum, non nisi per lumen intellectus doni : et ideo auditus Scripturae subservit actui intellectus doni, sed non generat ipsum lumen : quia hoc infunditur ab ipso Deo cum caeteris gratiis gratum facientibus : unde illa complexio quae est in auditis, sub dono est, et non in ipso, sicut in fide.
Per istud patet solutio ad sequens : quoniam intellectus Scripturae qui est anagogicus, iuvat intellectum, ut elevetur : sed non generat lumen sub quo videntur spiritualia.
Per istum etiam modum loquitur Dionysius. Omnia tamen ista sunt sub intellectu dono.
ARTICULUS X.
De quibus est intellectus donum ?
Secundo : Quaeritur de quibus est intellectus donum.
Et videtur Magister dicere, quod est de Deo, et creaturis spiritualibus, ut angelis, et animabus, et affectionibus eorum.
- Si autem est de creaturis spiritualibus, videtur esse de Deo in sua imagine : et tunc videtur secundum hoc iterum convenire cum fide.
- Item, si est de Creatore, tunc videtur quoad hoc non differre a sapientiae dono.
- Si forte dicatur, quod intellectus est de Deo ut de prima veritate, et sapientia, ut de bonitate : etiam hoc non videtur verum, quia si verum esset finis eius, videretur esse in intellectu speculativo et non practico : et sic non esset gratia gratum faciens.
- Item, Augustinus super Matth. V, 8, in Glossa dicit sic : Homo se a mundo exuat, aeterna diligat, amplectatur Deum, quoadusque possit videre Deum quem tantum videt, quantum saeculo moritur. In futuro sicut est, oculo mentis videbitur. Ideo spiritus intelligentiae huic gradui adaptatur : quia intellectus oculus mentis est. Ex hoc accipitur, quod intellectus doni est cognoscere Deum et amare et amplecti : ergo videtur, quod in nullo differat a sapientia.
Solutio. Dicendum, quod intellectus donum meo iudicio est de Deo principaliter, et de his spiritualibus in quibus relucet veritas divina : et bene concedo, quod non accipit Deum, nisi per modum veritatis in se. Haec autem creatura spiritualis plus habet quam imaginem solam : et ideo non est proprie in imagine, sed potius utitur imagine sicut instrumento et lumine sibi infuso, ut prius illuminante : et hoc est maius quam fides.
Ad aliud, dicendum quod in principiis habitis patet in quo differat a sapientia.
Ad aliud dicendum, quod hoc non sequitur : quia fides etiam veritatis est : et tamen quia tendit in ipsum, virtus est fides : et ita intellectus donum tendit et accipit ut donum sibi in ratione veri tantum : et ideo donum intellectus habet rationem virtutis, secundum quod virtus generaliter accipitur : quia veritas quae est finis intelligentiae, secundum Philosophum est veritas abstracta a re : hic autem veritas in re accepta est finis, cui coniungi quaerit realiter donum intellectus.
Ad hoc quod obicitur de Glossa super Matth. V, 8, dicendum, quod Augustinus loquitur ad aptanda dona ad beatitudines : quia licet dona sint imperfectiores perfectiones quam beatitudines, sunt tamen aptabilia eis : et secundum hoc emundatio cordis et mors saeculi est dispositio praecedens actum doni intellectus, et non pertinet ad ipsum intellectum. Quia vero donum virtus est generaliter sumendo virtutem, ideo necesse est, quod procedat ab amore : sed tamen ille amor non est caritatis, nisi secundum quod caritas est generalis motor in omni bono, ut supra dictum est. Sed licet hoc modo etiam haberet caritatem moventem, nihilominus tamen differret a sapientia : quia sapientia est in gustu bonitatis, ut saepe dictum est, sed intellectus in contemplatione veritatis tantum.
ARTICULUS XI.
Qualiter intellectus habeat se ad contemplationem ?
Ulterius quaeritur : Qualiter se habeat ad fidem et contemplationem : quorum unum iam habitum est. Sed qualiter habeat se ad contemplationem est inquirendum ?
Videtur autem, quod praecedat fidem et contemplationem : quia intellectus nec assentit nec contemplatur : ergo videtur, quod intellectus praecedat et fidem et contemplationem.
Sed contra hoc videtur esse quod dicit Isaias : Nisi credideritis, non intelligetis : ergo fides praecedit intellectum.
Solutio. Dicendum, quod est quidam intellectus de hoc quod dicitur per sermonem : et iste non est donum, sed praecedit fidem et contemplationem : et est quidam intellectus intuens in lumine accepto a Deo, quod lumen est gratum faciens, et hoc est donum, et est nobilior perfectio intellectus nostri quam fides vel contemplatio : et ideo secundum viam generationis actus, licet non habitus, sequitur fidem et contemplationem. Dico autem non secundum viam generationis habitus : quia habitus simul infunduntur, sed non actus, sed potius actus consequuntur se.
ARTICULUS XII.
Donum fortitudinis quid sit ?
Ex abundanti potest hic quaeri de duobus donis, de quibus non tractat hic Magister, scilicet de dono pietatis, et fortitudinis.
Circa donum autem fortitudinis tria quaerimus, scilicet quid sit ?
Et, secundum quem actum sit in via et in patria ?
Et tertio, qualiter differat a fortitudine virtute ?
Ad primum obicitur sic :
Augustinus in libro de Spiritu et anima : Fortitudinis est non tantum terrenas cupiditates deprimere, sed penitus oblivisci.
Gregorius autem dicit : Fortitudinis est dare confidentiam trepidanti.
Item, Augustinus in libro de Doctrina Christiana : Fortitudinis est ab omni transeuntium mortifera iucunditate sequestrari.
Item, Gregorius super Opera sex dierum : Spiritus fortitudinis est miraculis et doctrina fulgere.
Contra primum dictum obicitur : quia
- Hoc secundum Macrobium potius est virtutis purgati animi, quam doni.
- Item, hoc potius est temperantiae, cuius est reprimere cupiditates vel iucunditates temporalium, quam fortitudinis.
- Item, de secundo. Dare confidentiam trepidanti, potius est patientiae vel longanimitatis vel magnificentiae, quam doni.
- Praeterea, hoc ipsum facit fortitudo virtus : ergo ad hoc non indiget adiutorio altiori quo iuvetur, hoc est, dono fortitudinis.
- Similiter obicitur de tertio. Quia illud magis videtur convenire gratiae gratis datae, quae est operatio virtutum dicta ab Apostolo, quam sit actus doni.
Solutio. Omnia haec aliquo modo conveniunt dono fortitudinis.
Et ad hoc intelligendum, notandum quod fortitudo donum praecipue respicit arduum. Arduum autem et difficile et laboriosum differunt : quia arduum respicit elevationem abstrahentem a conversatione communi, et ab eo quod desiderant plures, et ab eo quod ut finem qui est terminus operis consequentur plures. Difficile autem est, quod est excedens facultatem potentiae non in infinitum. Sed laboriosum est, quod infert poenam laboranti vel sustinenti illud. Unde donum fortitudinis praecipue respicit arduum : quia consilium est circa tale arduum, ideo regitur consilio.
Ad primum ergo dicendum, quod virtus purgatoria vel purgati animi bene docet oblivisci cupiditates vitii vel iucunditates, sed non communes quas habent plures : quia plures sunt qui servant praeceptum. Sed donum fortitudinis perficit ad arduum, quod elevat super hoc quod faciunt plures, et super iucunditates eorum.
Si autem obicitur, quod secundum hoc male dicit Augustinus : Mortiferas cupiditates vel iucunditates : quia aliqui qui servant praecepta, non oblectantur mortiferis iucunditatibus. Dicendum, quod mortiferae dicuntur, quia disponunt ad mortem per subreptionem venialium, a quo avertit fortitudo ad statum perfectionis in consiliis.
Ad aliud dicendum, quod temperantia non hoc modo deprimit pestiferas iucunditates, sed potius per accessum ad medium in eisdem, et non per convolationem ad arduum quod est super eas.
Ad aliud dicendum, quod dare confidentiam aequivoce convenit fortitudini, et speciebus suis, et dono fortitudinis : quia fortitudo est proprie contra difficile et laboriosum, et habitus fortitudinis perficit in illis : sed donum contra arduum quod elevat animum ultra ea quae inferunt difficultatem : et hoc non facit fortitudo vel patientia, sed potius dimittit in eis : sed tamen confortat ad sustinendum profitendo fidem. Unde ex hoc non habetur amplius quam quod fortitudo donum in eodem actu sustinendi vel aggrediendi sit cum fortitudine virtute, sed non secundum eamdem rationem confortat.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius loquitur appropriando dona ad opera sex dierum. Vel potest dici, quod miracula et doctrina ostendunt altitudinem vitae : et ideo sunt fortitudinis explentis consilia, non sicut actus, sed sicut signa.
ARTICULUS XIII.
Quis sit actus fortitudinis in via, et actus eius in patria ?
Secundo quaeritur : Quis sit actus fortitudinis in via, et actus eius in patria ?
Videtur autem, quod in via nullum habeat differentem a fortitudine virtute : quia contra maius periculum quod esse potest, est fortitudo virtus, scilicet contra mortem illatam : cum igitur nihil sit altius fortitudinis dono, non potest esse aliquis actus secundum rationem altitudinis separatus a fortitudine virtute.
In patria autem nullum videtur posse habere actum : quia
- Non erunt ibi mortiferae iucunditates, ut dicebat prima auctoritas supra inducta : ergo non erit ibi separatio ab illis.
- Item, nullum erit periculum ibi : ergo non erit necessarium, quod ibi sit habitus dans confidentiam trepidanti.
- Item, miracula non erunt ibi, quia sunt propter infideles, ut convertantur.
- Item, cum sit omnis fortitudo contra passiones illatas, et nullus infert ibi passiones, videbitur fortitudo ibi superflua.
- Item, fides et spes quae sunt in finem et virtutes theologicae, non manebunt in patria : ergo multo minus quae sunt in ea quae sunt ad finem : ergo videtur, quod habito fine omnes habitus evacuabuntur.
Solutio. Dicendum, quod fortitudo donum habet actum proprium in ratione in via, licet non in patria, et separatus est ab actu fortitudinis virtutis : quia sicut prius habitum est, est arduum elevans et abstrahens a conversatione communi, non tantum anxietate mali, et est ratio actus in fortitudine dono. Et ideo alia ratione venit in periculum fortitudo donum, et aliter fortitudo virtus : quia virtus sustinet periculum quando necesse est pati vel recedere a virtutis bono, sicut quando quaeritur fides, vel iustitia, vel libertas patriae, vel aliquid huiusmodi bonorum gratiae vel civium : sed fortitudo donum ex superabundanti offert se statui in quo talia saepius quaeruntur, ut statui perfectionis consiliorum. Similiter non ex eadem ratione confortant se ad vincendum : quia fortitudo donum est ex abundanti, quia ipsum est sal perfectionis, quod si evanuerit, in quo salientur alii ? id est, si perfectus cadit, qualiter stabit imperfectus ? Sed fortitudo virtus confortat se ex bono virtutis necessariae ad salutem.
Si autem obicitur, quod secundum hoc non nisi perfecti habent donum fortitudinis : ergo non habita una gratia gratum faciente habentur omnes. Dicendum, quod non est verum, nec sequitur ex dictis : quia perfecti habent in actu, et communiter omnes in gratia existentes habent in habitu : et tamen habitus virtutis aliter perficiunt ad actum, ut dictum est : qui enim imperfectus est, habet unde perfectionis opus facere potest si vult.
Ad id quod quaeritur de actu eius in patria, dicendum quod ipsum per substantiam et actum alium manebit in patria. Per substantiam sicut optimo pugnanti militi, quando redit ad imperatorem, arma non auferuntur : non ut coram imperatore pugnet in eis, sed ut sint ut decor victoriae praecedentis. Per actum autem manet qui est firmissima adhaesio eius boni quod erat finis pugnae et ardui quod aggressus est : nullius enim virtutis est ita insequi bonum, quod postquam habitum est, non sic permansit in illo : sed sicut temperantia delectatur in dulci, ita fortitudo tenet firmissime arduum, et hoc secundum aliam rationem donum, et secundum aliam virtus, ut dictum est.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XIV.
In quo differt fortitudo donum a fortitudine virtute ?
Tertio quaeritur, quod tamen iam fere determinatum est, in quo differat a fortitudine virtute ?
Et accipiatur ad hoc dictum Augustini in libro de Doctrina christiana, ubi dicit sic : Assurgant deinceps ad fortitudinem, ut mundus eis crucifigatur, et ipsi mundo, utantur vitae perversitate : et hoc ab imo iniquitatis non refrigescit caritas, sed delentur fames et sitis iustitiae, donec ac satietatem eius perveniatur in illa immortalitate : et sic verum erit : Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Hoc autem nec dono fortitudinis nec virtuti videtur esse proprium, sed potius esse actus omnis virtutis : quia non crucifigitur mundo per odium unius vitii, sed omnium.
Solutio. Fere quidquid potest de hoc quaeri articulo, iam dictum est in praecedentibus.
Ad auctoritatem Augustini hic inductam dicendum, quod crucifigere se mundo dicitur duobus modis, scilicet materialiter secundum ea in quibus est crucifixus generaliter, secundum quod dicit Apostolus : Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis : et sic est omnis virtutis. Dicitur etiam formaliter quasi secundum rationem, et sic sonat quoddam altum pertinens ad opus perfectionis : quia maxima pugna Christi fuit in cruce : et sic praecipue convenit fortitudini dono, quod plus implet quam teneatur, sicut Christus pro nobis fecit. Similiter sitis et esuries iustitiae accipitur secundum rationem iustitiae generalis tantum, et sic non appropriatur dono : vel secundum rationem sitis et famis quae ex desiderio prorumpunt in exercitium difficillimum hostium, ut cum peteret David de cisterna quae est in Bethlehem : et sic competit dono fortitudinis. Unde duo dona adiuvant fortitudinem : secundum enim quod ipsa existit circa terribile timendum, timet timenda, et sic adiuvatur dono timore : ut iam ex reverentia talia timeat vel aggrediatur, quia hoc est altius. Ex parte autem illa qua audet audenda difficilia, adiuvatur dono fortitudinis ex firmitate adhaesionis summe ardui, quod nititur apprehendere et tenere, cum fortitudo virtus non attendat nisi bonum civile, et hoc propter Deum si est infusa.
ARTICULUS XV.
Quid sit pietatis donum ?
Deinde, quaeritur de pietate dono.
Et quaeremus quatuor, scilicet quid sit ?
Et secundo, quid eius actus in via, et in patria ?
Tertio, utrum sit unum in specie vel plura ?
Quarto, quae differentia ipsius ad misericordiam vel mansuetudinem vel mititatem ?
Ad primum proceditur sic :
- Dicit Augustinus in libro X de Civitate Dei circa principium : Pietas proprie Dei cultus intelligi solet, quam Graeci eusebeian vocant. Haec tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur : quod ideo arbitror evenisse, quia haec sibi Deus praecipue fieri mandat, eaque sibi pro sacrificiis placere testatur.
In principio autem super Iob dicit Gregorius, quod pietas est quae docet opera misericordiae.
Item, Tullius ante finem primae Rhetoricae dicit, quod pietas est benevolentia in parentes.
Obicitur autem de prima : quia illa videtur pietatem ponere idem cum tribus, quarum nulla est donum pietatis. Si enim dicatur pietas cultus Dei, erit idem pietas quod latria : et constat, quod pietas donum non est latria : quia sic probata pietas exsequitur id quod docet donum scientia : hoc autem docet bene conversari in medio pravae nationis : ergo pietas bene vivit in comparatione ad proximum. Cultus autem ordinat in comparatione ad Deum.
Item, hoc quod dicitur, quod per illam etiam officiose vivitur ad parentes, in idem videtur coincidere cum eo quod dicit Tullius, quod pietas est benevolentia in parentes : sed hoc iterum non videtur competere dono pietatis, quia donum pietatis respicit omnes.
- Praeterea, concessum est supra, quod dona amplioris perfectionis sunt, quam virtutes : sed pietas hoc modo dicta est virtus et species iustitiae naturalis, ut dicit Tullius : ergo pietas donum erit amplioris perfectionis, quam pietas hoc modo dicta : ergo videtur, quod non sit benevolentia in parentes.
Obicitur etiam de tertia assignatione quam inducit Augustinus, dicens, quod more vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur. Videtur enim, quod potius frequentetur in operibus mansuetudinis : quia Matth. V, 4, super illud : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram : dicit Glossa quod pietas ordinatur ad mansuetudinem.
Cum igitur secunda beatitudo sit mansuetudo, et misericordia quinta, videtur quod non sit circa opera misericordiae, sed pietatis.
Solutio. Dicendum, quod pietas dicitur multis modis, et quandoque est in genere virtutis, et quandoque in genere doni : et dicitur illis modis per prius et posterius : unde necesse est ponere unum modum, quo dicitur per se : et alii modi erunt sumpti in comparatione ad illum. Potest ergo dici, quod pietas proprie est benevolentia in imaginem Dei, prout est imago Dei. Hoc autem accipitur multipliciter : aut enim inclinat affectum ex parte exemplaris a quo exit imago illa, et sic in exemplar magis fertur pietas, et hoc modo erit in genere virtutis latriae : et secundum Augustinum dicitur hoc modo praecipue, quod exemplar est ratio benevolentiae in omnibus aliis modis quibus inclinatur affectus ad imaginem. Sed etiam inclinatur benevolentia in imaginem descendentem ab exemplari divino : et hoc tripliciter, scilicet ita quod inclinatur cum natura, et tunc est benevolentia in parentes, et est iterum virtus et species iustitiae naturalis : aut generaliter fertur in imaginem secundum quod est imago, et tunc proprie donum est, et est benevolentia imaginis Dei in naturali rationali, et docet benevolenter se habere ad illam : aut fertur in imaginem prout est coniuncta naturae inferiori, a qua circumdatur imago miseria, et sic pietas efficitur circa opera misericordiae, et differt a misericordia, quia misericordia habet rationem operum super miseriam alienam, pietas autem imaginem cum coniunctione ad miseriam quae circumstat eam in natura miserabili.
Dicendum ergo ad primum, quod iam patet solutio : quia Augustinus, ibi sumit pietatem large in communitate, qua dicitur per prius et posterius de multis : et per haec ad omnia patet solutio praeter ad ultimum.
Et ad illud dicendum, quod pietas habet duo in se, scilicet benevolentiam, et id circa quod est actus ipsius : et ex parte benevolentiae ordinatur ad mansuetudinem : et non intendit Glossa quod sit mansuetudo secundum substantiam, sed quod ordinetur ad eam propter similitudinem affectus : quia benevolus erga omnes, nec exasperatur ab aliquo, nec ira nec rancor tentat cum. Actus autem pietatis (quia est bonum impendere imagini) praecipue est circa indigentiam imaginis : et sic quoad materiam est circa opera misericordiae : et sic nihil prohibet, quod quoad diversa ad diversas beatitudines ordinetur.
ARTICULUS XVI.
Quis sit actus doni pietatis in via ?
Secundo, quaeritur de actu eius in via et in patria.
- Videtur autem multiplex actus ex verbis supra dictis, scilicet colere Deum, honorare parentes, benefacere omnibus, insistere operibus misericordiae. Ergo videtur, quod ipsa non sit donum unum.
- Item, Iob, XXXI, 19, super illud : Si despexi pereuntem, etc., dicit Glossa quod fuit opus pietatis : apud piam enim mentem plus natura quam notitia valet. Ergo videtur, quod praecipuus eius actus sit insistere operibus misericordiae.
- Item, I ad Timoth. IV, 8, super illud : Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae : dicit Glossa, quod omnis summa disciplinae Christianae in misericordia est et pietate. Et non videtur ibi distingui actus unius ab actu alterius : ergo videtur, quod actus eius sit subvenire pauperibus.
Sed contra :
- Augustinus dicit in libro de Doctrina Christiana, et idem est in Glossa super Matth. VII, 6 : Pietatis est honorare sancta, non contradicere Scripturae sive intellectae sive non intellectae. Ergo videtur, quod non sit actus principalis eius intendere operibus misericordiae.
- Item, Augustinus in sermone quodam de Trinitate : Secundo gradu ascenditur ad pietatem, ut non resistatur voluntati Dei, et in sermonibus eius sensus pravus non capiatur, nec in gubernatione creaturae offendiculum, cum plura accidant quae privata voluntas non exposcit. Ex hoc accipitur, quod pietatis actus sit circa duo, scilicet religiose intelligere Scripturam, et non offendi in modo quo gubernat Deus mundum, cum plura fieri videntur contra nostram voluntatem.
- Item, videtur quod nihil horum sit actus eius. Dicit enim Gregorius, quod scientia docet, et pietas exsequitur : ergo erit eius actus quem docet scientia : sed supra habitum est, quod scientia habet tres actus, scilicet defendere Scripturam, et scire bene conversari in medio pravae et perversae nationis, et scire temporalia distribuere : ergo videtur, quod illi per modum exsecutionis sint pietatis.
Solutio. Hoc ultimum videtur mihi concedendum : sed tamen sicut scientia habet actum unum principalem per quem est in omnibus habentibus dona, scilicet scire bene uti temporalibus ad conversandum bene in medio pravae et perversae nationis : ita pietas habet unum qui est benevolenter et sine querela bonum optare et facere omnibus imagine Dei insignitis.
Ad illud quod primo obicitur, dicendum quod illi actus sunt pietatis prout ipsa multipliciter dicitur : et prout est donum permiscetur cum mansuetudine et misericordia, ut prius dictum est : et ideo actus ipsius ab illorum actibus non separatur : et quoad hoc intelligitur illa Glossa super Iob, quia pietas et misericordia non differunt, nisi quia pietas respicit naturam prout imaginem habet, sed misericordia miseriam. Vel, ut magis proprie dicatur, pietas respicit naturam imaginis in miseria, et misericordia e converso miseriam in imagine : et ideo etiam duplicem promissionem habet, vitae quae nunc est propter sublevationem miseriae Christianorum, et futurae propter reverentiam imaginis.
Ad aliud dicendum, quod honorare sancta accidit pietati ex illa parte qua ipsa est cultus, et refert imaginem ad exemplar. Similiter non contradicere et non remurmurare accidit ei ex duplici parte, scilicet in quantum attingit exemplar, et in quantum per benevolentiam coniungitur mansuetudini, cuius proprium est non offendi in his quae contingunt contra voluntatem privatam : sed colentis Deum est non accipere sensum perversum in Scriptura, sed honorare sensum quem promulgant Doctores. Sunt tamen qui dicunt, quod iste actus qui non est accipere sensum perversum, reducitur ac actum doni scientiae quo defenditur fides.
Et nota, quod cum dicitur, quod pietas non accipit sensum perversum, intelligitur de acceptione practica, id est, non imitatur in opere, sed veneratur Scripturam implendo per opus ex benevolentia quam habet ad sancta.
Ad ultimum patet solutio.
Ad hoc autem quod ulterius posset quaeri per ante dicta, quem actum habet in patria ?
Dicendum, quod illum qui est gaudere in bonis imaginis Dei in quantum est imago : ille enim per modum praemii relinquitur ex illo qui est viae, scilicet facere vel impendere per affectum et opus bonum insignito per imaginem.
ARTICULUS XVII.
An pietas sit unum donum, vel plura ?
Tertio quaeritur, utrum sit unum secundum se vel plura ?
Videtur autem, quod plura : quia omnes actus enumerati non possunt reduci in habitum unum : ergo videtur, cum secundum dicta Sanctorum illi actus sunt pietatis, quod pietas non sit specie una.
Solutio. Dicunt quidam, quod pietas non est specie una propter inducta verba Sanctorum, et praecipue verba Augustini superius posita ex libro X de Civitate Dei. Sed aliter dicendum, quod pietas donum specie est unum : sed nomen pietatis secundum analogiam multipliciter dicitur, ut prius habitum est : et dicendum ad argumentum, quod pietas donum habet unum actum principalem et substantialem sibi, qui est impendere bonum insignito per imaginem Dei. Alii autem sunt non principales, secundum quod coniungitur aliis habitibus, cum quibus habet aliquam similitudinem.
ARTICULUS XVIII.
Qualiter differat pietas a mansuetudine ?
Quarto et ultimo quaeritur : Qualiter differat a mansuetudine, et misericordia ?
Videtur autem a mansuetudine non differre : quia Glossa super Matth. V et VI, reducit ad mansuetudinem : ergo pietas est mansuetudo vel mititas.
Eadem enim non videtur differre a misericordia : quia Glossa, I ad Timoth. IV, 8, reducit ad misericordiam. Et similiter Glossa super Iob, XXXI, 19 : et istae Glossae supra positae sunt, nec hic oportet eas iterare.
Solutio. Facile est respondere ad haec secundum praedicta : quia Glossa non intendit, quod pietas sit mititas vel misericordia, sed quod habeat cum eis affinitatem : cum enim duo sunt de constitutione pietatis, scilicet benevolentia per quam diffinitur ex parte affectus quem informat, et obiectum quod est imago praecipue immersa miseriis, ex quibus est indigentia ut iuvetur. Ex parte affectus accedit ad mititatem vel mansuetudinem cuius est benevole affici circa omnes, et non provocare iniuriis. Ex parte autem effectus sive operis coniungitur misericordiae, cum tamen substantialiter disiuncta sit ab utraque, ut per ea quae in primo problemate dicta sunt, facile est videre.
