Distinctio XI — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

De communicatione idiomatum et proprietatum respicientium personam prout sonat indefectibilitatem, ut praedestinatio, creatio, inceptio.

 

 

A. Utrum Christus sit creatura, vel creatus, vel factus ?

 

DIVISIO TEXTUS

Solet etiam quaeri, utrum debeat simpliciter dici, etc.

In hac parte determinat Magister consequentia Christum unitum ex natura humana per relationem ad causam efficientem, sive ad actum causae efficientis, qui ex parte efficientis est creatio. Ex quo relinquitur naturam humanam esse creatam et creaturam. Ex parte autem effecti sive causati sequitur inceptio esse in natura humana.

Et ideo sunt hic duae quaestiones,

scilicet utrum sit concedendum Christum esse creaturam ? et haec determinatur in ista distinctione.

 Et, utrum Christus inceperit ? et haec determinatur in primo capitulo sequentis distinctionis, ibi, A : Post praedicta quaeritur : Utrum homo ille coeperit esse, etc.

 

Ista distinctio tria continet,

quorum primum est non esse concedendum simpliciter, quod Christus sit creatura.

Secundum est de perfidia Arii et poena, propter hoc quod Christum creaturam esse dixit : et ibidem continetur ex quo sensu creatura dicatur, cum quandoque dicatur factus, ibi, B : Arii haec fuisse perfidia legitur, etc.

In tertia et ultima parte solvitur quaedam argumentatio sophistica, quae videtur probare quod Christus sit creatura, ibi scilicet, B, § 3 : Nec ex eo quod Christus secundum hominem dicitur esse creatura, etc.

 

 

ARTICULUS I.

Utrum vere potest dici, Christus, vel hic homo, demonstrato Christo, est creatura ?

 

Obicitur autem de hoc quod dicit, ibi, A, post pauca : Ad quod dici potest, hoc simpliciter et absque determinatione minus congruenter dici, etc.

Ex hoc enim videtur dicere, quod vere potest dici, licet incongrue propter haereticos.

Quod etiam ratione videtur posse ostendi :

  1. Haec enim est vera : Hic homo est Deus, propter unionem : ergo per conversionem, Deus est hic homo. Aut ergo creatus homo, aut non creatus homo. Si non creatus homo : ergo est aliquis non creatus homo, quod falsum est : ergo Deus est creatus homo : sed creatus homo est creatura : ergo Deus vel Filius Dei, vel Christus est creatura.
  2. Item, propter unionem recipitur ista, Hic homo est Creator : ergo propter eamdem unionem debet recipi ista, Filius Dei est creatura.
  3. Item, cum dicitur, Christus secundum quod homo est creatura, intelligitur sic, Christus secundum quod homo est creatura : aut ly homo dicit suppositum, aut naturam humanam : non naturam humanam : quia illa in recto de Christo non praedicatur : ergo dicit suppositum : ergo sensus est, Christus secundum quod homo et secundum suppositum humanum est creatura : sed quidquid dicitur de supposito humano, dicitur de Deo : ergo Christus simpliciter est creatura.

Si dicas, quod hoc fit propter repugnantiam intellectuum. Contra : Non est maior repugnantia intellectuum inter istam, cum dicitur, Iste homo est Creator, quam inter istam, Filius Dei est creatura : et tamen prima recipitur : ergo videtur, quod etiam secunda.

Item, quaero cum dicitur : Homo est creatura, si dissonantiam habeant praedicatum et subiectum ? Videtur, quod non : quia dissonantia vel erit ratione formarum disparatarum, vel ratione oppositionis : sed patet, quod forma haec et forma creationis, nec disparatae nec oppositae sunt : ergo videtur, quod sit concedenda ista, Hic homo vel homo iste est creatura.

  1. Item, a quocumque negatur superius et inferius : sed creatura superius est ad omnem formam praeter divinam : ergo etiam superius est ad formam hominis : ergo si hic homo non est creatura, sequitur quod hic homo non est homo, quod falsum est : ergo debet concedi ista, Hic homo est creatura.

 

Solutio. Dicendum, quod omnes falsae sunt propositiones si sine determinatione proponantur. Si enim homo sit ex parte subiecti cum nota demonstrationis, stabit necessario pro supposito et persona, duplici de causa, scilicet propter demonstrationem, quia non demonstratur nisi persona : et etiam ratione subiecti, quia non subicitur gratia naturae, sed gratia personae : et ideo cum persona non sit creata vel creatura, illa locutio erit falsa cum dicitur, Hic homo vel iste homo est creatura. Si autem subiciatur Christus vel Iesus in proprio nomine, nomen illud etiam personae et suppositi est : et ideo iterum erit falsa si sine determinatione proponantur. Si autem supponatur cum subiecto nominante personam vel personalitatem aeternam, tunc iterum erit falsa, ut cum dicitur, Filius Dei est creatura, vel Iesus vel Christus est creatura. Si autem creatura sit ex parte subiecti, et hic homo secundum aliquod nominatorum ex parte praedicati, iterum erit falsa : quia inartificialis tunc erit : quia propter demonstrationem vel nomen praedicatum stabit pro persona, et subiectum pro forma creationis : et ideo tunc intelligitur converti propositio, ut cum dicitur, Aliqua creatura vel creatura est hic homo : et ideo iterum tunc erit falsa : et ergo omni casu contingenti falsa est sine determinatione.

 

Ad obiecta ergo dicendum, ad primum quod haec est vera, Deus est hic homo : sed ly Deus supponit pro persona Filii Dei vel pro natura : quia verum est, quod natura divina est hic homo, licet secundum rationem intelligendi non sit adeo per se ista, Deus est hic homo, sicut haec, Filius Dei est hic homo. Et quod postea dividendo infertur : aut creatus homo, aut increatus homo : dicendum quod, ly hic homo supponit pro persona composita : et ideo illa persona simpliciter est increata, et secundum quid creata : unde simpliciter danda, non est creatus homo : sed iste duae, est creatus homo, est non creatus homo, non opponuntur per affirmationem et negationem, cum ambae sint affirmativae. Sed si haec datur, non est creatus homo, non potest inferri, ergo est non creatus homo, ita quod non creatus tantum valeat quantum increatus : quia sicut Magister dicit in libro I Sententiarum : Cum igitur Deus genuit Deum : ergo eumdem Deum vel alium Deum, quod non sequitur, alium Deum, propter identitatem naturae : nec sequitur, eumdem, propter distinctionem personae : ita videtur hic dicendum propter diversitatem naturarum in una persona, cum ly homo vel hic homo supponit personam compositam in duabus naturis, propter increatam naturam non sequitur, quod sit creatus : et propter creatam non sequitur, quod sit increatus : unde nec sequitur, quod sit creatus homo : nec sequitur, quod increatus homo.

Ad aliud dicendum, quod ista recipitur, quod sit creator, hoc est verum : quia creator imponitur ab actu qui proprie est personae secundum quod persona : sed creatum esse vel increatum esse dicitur gratia naturae : unde non est simile de creatus et increatus, et ly creator.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Christus secundum quod homo est creatura, ly secundum quod notat conditionem naturae : non enim oportet, quod cum ly secundum quod praedicetur in recto, quod haec simpliciter in recto praedicetur, nisi ly secundum quod notaret semper identitatem vel unitatem personae : et hoc non est verum : et quod convenit Christo secundum ly secundum quod, non oportet quod conveniat ei absolute : sicut patuit in distinctione praecedenti.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Iste homo est creator, nulla est repugnantia intellectuum : quia ly iste homo supponit personam, et huic convenit esse creatorem : sed hoc verum est, quod supponit personam compositam eo modo compositionis quo secunda opinio dicit : et ideo istam non reciperem, Iste homo est increatus : sicut nec hanc, Iste homo est creatus, nisi adderetur determinatio. Tamen sunt quidam qui dicunt, quod dissimile est : quia humana natura exaltata est in Christo, et habet se insuper ut adveniens divinae personae, et ita vergit quasi in accidens : et ideo sua attributa non ita conveniunt personae, sicut attributa divinae naturae quae est quasi substantia et in ratione substantiae ipsa persona. Sed hoc non videtur : sed potius considerandum in attributis, quia quaedam sunt prima et per se personae, sicut illa quae dicunt actum vel possessionem personae, vel imponuntur ab illis : sicut creator, creat, et huiusmodi. Quaedam autem conveniunt ratione naturae, sicut esse creatum, vel increatum esse. Et illa quae conveniunt personae per se, illa attribuuntur ex parte utriusque : non autem illa quae ratione naturae, quando dicunt repugnantiam a parte subiecti.

Si autem obicias, quod invenitur a Sanctis ista : Hic homo fuit ab aeterno, dico quod esse ab aeterno convenit personae sicut naturae : et ideo illud attribuitur.

Praeterea, esse aeternum non ita repugnat, sicut esse increatum : quia aeternitas communicari potest ratione incommutabilitatis, ut dicit Augustinus : sicut Angeli participant aeternitatem, eo quod aeternitas dicit per modum mensurantis extra : et ideo homini ratione personae convenit. Sed esse increatum absolute ponit repugnantiam ad naturam : quia nihil est creatum nec increatum nisi ratione suae naturae. Tamen de hoc sunt opiniones : et quidam concedunt simpliciter, quod hic homo sit increatus : sed nolunt concedere, quod hic homo sit creatus nisi cum determinatione.

Ad aliud dicendum, quod creatura non est superius ad hunc hominem secundum quod supponit personam compositam, nisi cum determinatione : et ideo si negatur, non propter hoc oportet quod homo negetur ab ipso.

 

 

ARTICULUS II.

An possumus vere dicere Christum esse factum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, A, circa medium : Sed si Filius… facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt.

Hoc enim non videtur sequi : quia Filius Dei est factus homo, haec concessa est supra, distinctione sexta : et homo est facta substantia.

 

Solutio. Substantia quae est Christus, praedicatur de Christo in recto : et ideo illa non potest esse nisi persona et suppositum : quia natura facta de eo cuius est natura in recto non praedicatur : et ideo Christus non potest esse substantia facta : quia persona et substantia facta esse non potest. Et sic intelligit Augustinus.

Ad aliud dicendum, quod (ut dictum est) Filius non potest esse substantia quam ipse fecit : sed potest esse substantia quam fecit in natura, vel secundum naturam, vel cuius naturam fecit.

 

 

B. De perfidia et poena Arii.

 

ARTICULUS III.

An in Deo creatura esse possit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte distinctionis, ibi, B, § 3 : Quomodo autem creatura esse in Deo potest ?

Hoc enim videtur esse contra praedeterminata : quia

  1. Supra, distinctione IX, dixit Augustinus : Sciendum, quod in Filio Dei terra est, sine impietate adoratur. Suscepit enim de terra terram : quia caro de terra est.
  2. Item, etiam a quibusdam Sanctis dicitur esse creatura : sicut dicit Damascenus, quod creatura vocari non dedignatur. Et Magister Rodolphus de sancto Victore : Potestate non natura fit creatura. Ergo videtur, quod et creatura sit in ipso Creatore.

 

Solutio. Dicendum, quod intentio Augustini est, quod in Deo, id est, in Trinitate et in unitate non potest esse creatura : quia aut esset persona, aut natura : et ita neutrum potest esse : et ideo Christus non est creatura : quia est nomen personae quae non est creatura nec creata : sed non intendit, quin haec persona sit in natura creata, et natura creata in ipsa.

Ad aliud dicendum, quod huiusmodi auctoritates sunt cum determinatione intelligendae, non simpliciter, quamvis simpliciter sint prolatae.

 

 

ARTICULUS IV.

Quid intelligit Magister per argumentationem tropicam ?

 

Deinde quaeritur de argumentatione quam dicit Magister esse ex tropicis, ibi, B, § 4 : Sed ex tropicis locutionibus, etc.

Si enim tropus est figuralis sermo, videtur esse ex figurativis propositionibus ista, Christus secundum quod homo est creatura, vel rationalis, vel irrationalis, etc. : imo non videtur esse peccatum, nisi quod in conclusione non repetitur reduplicatio sic, Christus secundum quod homo est creatura : quia haec est conclusio intenta, et debet sic argumentari, Christus secundum quod homo est creatura : quia haec est conclusio intenta, et debet sic argumentari, Christus secundum quod homo est rationalis creatura : sed rationalis creatura est creatura : ergo Christus est creatura. Tunc patet, quod hic non est peccatum ex tropo aliquo, sed tantum ex hoc quod non repetitur reduplicatio in conclusione.

 

Responsio ad hoc est, quod impropriam vocat Magister tropicam : quia in veritate id quod naturae per se est, praedicari de persona non debet simpliciter : et si fiat, fit improprie.

 

 

ARTICULUS V.

An Christus sit aliquid non divinum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 4 : Christum esse aliquid non divinum, etc.

Supra enim dixit Christum non esse hominem dominicum : ergo eadem ratione videtur, quod non debeat dici aliquod divinum.

 

Solutio. Non est simile : licet enim utrumque sit possessivum, tamen unum notat suppositionem : alterum notat habitum naturae ut formae : et bene conceditur, Christus est divinum aliquod, quia habens deitatem : non autem conceditur esse dominicus, quia hoc sonat in subditum domino et servum