Distinctio I — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio I

DISTINCTIO I

De unione naturarum in Christo ex parte personae assumentis.

 

A. De incarnatione Verbi.

 

DIVISIO TEXTUS

Cum venit igitur plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret.

Iste est tertius liber de reparatione generis humani, vel hominis lapsi in his reparantibus quae sunt per modum rerum et signorum. Et ideo dividitur in duas partes :

in quarum prima agitur de reparatore et convenientibus ei in eo quod reparator est : quia ipse reparator reparat effective.

In secunda autem agitur de dispositionibus quae reparant formaliter, ut de virtutibus, et donis, et praeceptis : quia illae dispositiones supponuntur in hac doctrina, ut res, et non ut signa. Et haec secunda pars incipit in distinctione XXXII, ubi dicit : Cum vero, etc.

 

Prima harum in duas dividitur :

in quarum prima agit de his quae perficiunt unionemfilii Dei ad naturam humanam, et e converso.

In secunda autem tangit de ipsis proprietatibus quae conveniunt ipsi Christo Filio Dei et filio hominis secundum quod unitus est, et gratia unionis ipsius. Et haec incipit in distinctione VI, ubi dicit : Ex praedictis autem emergit quaestio, etc.

 

Et prima harum continens quinque distinctiones, dividitur ulterius in tres partes, secundum quod tria perficiunt unionem, scilicet, uniens, unitum, et utrumque simul sociatum.

Unde in prima agit de uniente.

In secunda, de unito sive assumpto. Et haec incipit in secunda distinctione, ibi, A : Et quia in homine tota natura humana, etc

In tertia, agit de utroque simul : et haec incipit in tertia distinctione, ibi, A : Quaeritur etiam de carne Verbi, etc.

 

Prima distinctio dividitur in duas partes :

in quarum prima agit de tempore incarnationis, sive unionis ad carnem.

In secunda, de uniente alium in persona : et haec incipit in secundo capitulo, ibi, B : Diligenter vero annotandum est, etc.

 

Et haec ulterius dividitur in duas partes :

in quarum prima determinat quare Filius, non Pater, nec Spiritus sanctus sibi carnem univit.

In secunda, tangit dubitationem circa hoc, ibi, D : Sed forte aliqui dicent, etc.

 

Adhuc prior habet duas partes, ita quod in prima probat quod dictum est :

in secunda, solvit quaestionem circa hoc incidentem, ibi, C : Si vero quaeritur.

In primo capitulo tria facit.

Primo dicitur, quod cum venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum.

Secundo, explanat quid est temporis plenitudo.

Tertio, explanat quid est Filium mitti, sicut patet in Littera.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

Littera sic exponitur :

Cum venit, etc.Apostolus ad Galat. IV, 4 et 5.

Misit, per hoc quod in carne apparuit.

Factum sub lege.

Nota, quod iusto non est lex posita. Unde esse sub lege dicitur tribus modis, scilicet, ex causa, vel observatione quorumdam mandatorum legis, vel ex motivo legis. Ex causa sic omnes in peccato nati fuerunt sub lege. Secundum observationem autem dupliciter contingit esse sub lege, scilicet, per obedientiam, vel per consummationem : per obedientiam sicut iusti sunt sub lege : ut consummatio autem, sicut Christus qui implevit legem. Sub motivo autem legis quod erat timor, fuerunt qui ex servili timore servabant.

Fili ergo missio, etc. Contra : In lege tempore patrum saepe missus est per donum sapientiae : ergo incarnatus est ex tunc.

 

Solutio. Intelligitur de missione in mundum, non in cor tantum.

 

 

ARTICULUS I.

An conveniebat Deum incarnari ?

 

Incidit autem dubitatio prima : An conveniebat Deum incarnari ?

Et ponam ad hoc rationes primo ex parte Dei, secundo ex parte creaturae.

Ex parte Dei ponam rationes primo ex potentia Dei, secundo ex sapientia, tertio ex bonitate sumptas.

Ex parte autem potentiae Dei, primo supponuntur quatuor quae apud sapientes sunt approbata.

Prima suppositio est, quod prima causa est potentiae infinitae in agendo.

Secunda est, quod potentiae infinitae est se demonstrare aliquando in opere.

Tertia est, non posse se demonstrare potentiam infinitam, nisi in opere aliquo modo infinito.

Quarta est, Dei potentiam in agendo nullo indigere.

 

Inde sic :

  1. Quodlibet pure creatum est finitum et finitae virtutis : ergo est finitae essentiae : ergo potentiae infinitae non erit sufficienter demonstrativum : ergo oportet operationem Dei esse aliquo modo super ens increatum. Hoc igitur erit vel ut fiat ab ipso, vel ut ipse ali uniatur : non primo modo, quia si est ens non creatum, fieri non potest, alioquin contradictoria verificarentur de eodem : ergo sic erit, quod ali creato quod ab eo sine comparationis proportione distat, uniatur : ergo oportet vel conveniens fuit Deum uniri creaturae : et infra probabitur quoniam solus homo est unibilis ei : ergo oportuit Deum uniri homini : quia aliter infinita potentia per effectum infinitum non demonstraretur, quod est contra secundum.
  2. Item, potentiae infinitae est creatum educere ad altissimum actum cuius ipsum est susceptibile : sed (sicut postea patebit) creatum erit susceptibile deitatis in unam personam : ergo potentiae infinitae erit coniungere deitatem in effectu aliquo in persona una ; non nisi cum homine : ergo conveniens fuit Deum incarnari.
  3. Item, Probatur per sapientiam, et supponantur tres propositiones, scilicet, quod sapientiae est ordinare. Secunda, quod summae sapientiae est omnem ordinem possibilem implere. Tertia est, quod summa sapientia in omni decore qui possibilis est, se demonstret.

 

Inde sic : Ordo est in creatis ad se invicem, secundum quem se contingunt per unionem et compositionem. Similiter ordo est creaturae ad Creatorem : ergo necesse est hunc ordinem complere in ordinatis : non autem complebitur nisi primo coniuncto cum ultimo : ergo necesse est primum et ultimum coniungi, sicut habetur, Sapient. VII, 1 : Attingit a fine usque ad finem.

  1. Item, omnis decor sapientiae est : sed video, quod decor ex specie est ut mixta magis sint decora elementis, et complexionata mixtis, et animata complexionatis, et pulcherrima complexionatis, et pulcherrima composita ex anima rationali et corporea substantia potentia vitam habente : ergo cum summa sapientia non sistat ibi nisi veniat ad pulchritudinem infiniti decoris, ipsa coniunget cum hac creatura anima rationali animata quae ultima est in decore naturae, pulcherrimam substantiam increatam spiritualem : et hoc est quod habetur, Proverb. XXXI, 10 : Procul et de ultimis finibus pretium eius. Procul enim est substantia spiritualis increata : ultimi autem fines sunt ultimus naturae finis, et ultimus universitatis finis : ultimus autem naturae finis est homo per compositionum enumerationem, ultimus autem universitatis finis est Deus, ex quibus finibus conficitur pretium redemptionis.
  2. Item, ex potentia simul et sapientia sic arguitur : Magna est potentia in eductione simplicium de nihilo : maior autem relucet in gradibus naturae qui sunt esse mixtum, vivere, sentire, intelligere : tamen neutra est in his infinita. Cum igitur ambae finitae sunt, adhuc educent gradum ulteriorem ex coniunctione naturae quae est supra intellectualem cum intellectuali sive rationali.

Si forte dicatur, quod secundum hanc rationem homo prius deberet iungi angelicae naturae, et postea divina natura illi : sicut videmus, quod post simplex est mixtum minerale, et post illud vivere, et sic de alis, et semper prius salvatur in sequenti. Ad hoc differatur responsio usque postea, ubi ostendetur, quod Angelus nec Deo nec homini unibilis est : unde hic non impedit processum.

  1. Deinde ostenditur hoc ex bonitate : et supponantur tria, scilicet, quod bonum est diffusivum et communicativum sui. Secundo, quod infiniti boni est infinito modo se communicare. Tertio, quod creatum est capax per unionem infiniti boni sicut apparuit in effectu.

 

Inde sic : Infinitum bonum infinito modo se communicat, et non est infinitum nisi ipsum substantialiter : ergo seipsum communicabit creato.

Si forte dicatur, quod secundum hoc se omni creato capaci communicat. Contra : Bonum respicit naturam cui se communicat, et non personam : natura autem est indifferens : ergo non communicabitur nisi per naturam : in persona autem non potest esse, quia iam destrueretur ordo illius naturae ad aliud secundum alia dona, si quaelibet persona uniretur ei, et pluralitas individuorum, quod sic probatur : Si fiat unio ad Socratem, vel ad Platonem, talis erit quae faceret Deum hominem, et hominem Deum. Ergo Socrates est Filius Dei, et Filius Dei est Socrates : et Filius Dei est Plato, et e converso. Sed quaecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : sed Socrates et Plato Filio Dei sunt idem et secundum idem, quia secundum unionem unam : ergo Socrates et Plato sunt idem. Et eadem ratio est de alis : ergo numerus personarum illius naturae destrueretur : ergo non conveniebat eum uniri nisi uni de illa natura.

  1. Item, Ex potentia simul et bonitate arguo sic : Magna est potentia et bonitas quae facit universum : sed tamen maior cogitari potest, scilicet quae facit infinitos mundos : sed adhuc maior potest excogitari, scilicet quae Deum coniungat creaturae alicui in una persona : quia illa est illi incomparabilis. Cum igitur Deus habeat potentiam qua maior cogitari non potest, imo etiam maiorem quam cogitari potest, ipse potest, et vult (cum sit bonitas sua tanta, quanta potentia sua) talem coniunctionem producere : non autem potest fieri ad omnes res creatas, eo quod destrueretur numerus individuorum, ut habitum est : ergo ad unum faciet : non autem est unibilis creatura nisi homo : ergo faciet ad hominem. Et quia facile est huiusmodi rationes multiplicare, ideo istae sufficiant : ita quod caveatur, quod non dicatur quod aliqua istarum sit necessaria : quia omnes sunt quaedam convenientiae ad hoc quod fiat incarnatio, etiam supposito quod non fuerit peccatum.
  2. Ex conditione status hominis quae est sub peccato arguitur idem : et primo supponatur necesse esse Dei praefinitionem de homine factam impleri. Secundo, quod omnis rationalis creatura facta est ad beatitudinem. Tertio, quod omnis rationalis creatura per aliquem numerum suorum individuorum participet illam. Quarto, quod Deus non punivit rationalem creaturam sine peccato. Quinto, quod omnis creatura simplex, totum quod est et potest, pro seipsa debet Creatori et non potest ei in gratiarum actione respondere. Sexto, quod peccator pro nullo potest satisfacere, cum ipse pro se non satisfecerit.

 

Inde sic : Homo subiacet multis poenis, et est rationalis creatura : ergo peccavit : ergo tum quia creatura est, tum quia peccator est, satisfacere non potest, nec aliqua creatura simplex : ergo necesse est si debeat satisfieri, quod satisfaciens sit Creator ut possit, et homo ut debeat, si debet satisfieri, alioquin praefinitio de homine frustraretur : ergo necesse est Deum incarnari.

Talia etiam argumenta alibi plura posuimus, et ideo ista sufficiant hic.

 

In contrarium obicitur sic :

  1. Quod est infirmitatis, Deo non convenit : iungi infirmo infirmitatis est : ergo Deo non convenit. Sed iungi cum natura poenalitatibus subiecta, est iungi cum infirmo : ergo, etc. Probatio primae est, quia omne quod iungitur, iungitur propter melius. Probatio secundae est, quia iunctura desideratur, ut elevetur iunctum.
  2. Item, quod respectu nullius est imperfectum, respectu nullius est in potentia. Inde sic : Quod non est in potentia aliquo modo, non est unibile, cum unibile dicat potentiam. Deus non est in potentia ad aliquid : ergo non est unibilis alicui.
  3. Item, omne quod fit aliquid, habet aliquid faciens extra seipsum : Deus fit homo, et fit unitus, cum non semper fuerit unitus : ergo habet aliquid faciens extra seipsum : sed hoc falsum est : ergo Deus non unitur.
  4. Item, Deus unitur humanae naturae : ergo aliquid unit eum : aut idem, aut aliud : si idem, ergo idem est faciens et factum, quod non est intelligibile : si aliud, cum agens et faciens sit nobilius facto et acto, aliquid erit nobilius Deo unito, quod haeresis est, quia Deus non est nobilior Deo cum carne.
  5. Item, omnis unio duorum videtur esse respectu alicuius terti constituti ex utrisque : deitas autem non est passibilis respectu alicuius terti : ergo non est unibilis.
  6. Item, nulla substantia perfecta in esse et natura, unibilis vel componibilis est alicui : Deus est substantia perfectissima : ergo nullo modo est unibilis alicui. Probatur autem prima : quia omnis compositio et unio est propter perfectionem aliquam acquirendam : vel in actu, ut materia formae unitur : vel in esse, ut forma unitur materiae.
  7. Et quia longum est de hoc multa obicere, cum valde leve sit de hoc adducere rationes, ponantur omnes animi conceptiones contra hanc unionem existentes : quarum una est, substantiam in actu et esse perfectam, nulli unibilem esse. Secunda est, omnem unionem ad compositionem substantialem vel accidentalem terminari. Tertia, diversarum naturarum specie differentium non esse hypostasim et personam unam. Quarta, differentias diversas in natura et specie et genere, nihil unum genere specie vel individuo constituere. Quinta, infinite distantia proportionem non habere unionis. Sexta, causam primam omnia unientem et componentem ad nullam unionem vel compositionem esse possibilem, et infinita alia quae facile est invenire. Cum igitur intellectus ista apud se habeat et supponat, non recipiet unionem Dei cum humana natura.

 

Solutio. Dicendum, quod convenientes sunt rationes quae adductae sunt ad probandum Deum esse unibilem cum humana natura, et non necessitatis erunt : quia si essent necessitatis, non esset opus suae bonae voluntatis, nec teneremur ad tot et tantas gratiarum actiones, nec per revelationem fidei illud acciperemus. Hoc autem facile apparet advertenti rationes illas hic et alibi positas, et hoc relinquo iudicio legentium. Omnes autem rationes in contrarium positae non impediunt unionem. Et hoc ideo dico : quia licet fides sufficienter probari non possit, tamen etiam non potest improbari.

Dicendum ergo ad primum, quod infirmitatis non est uniri naturae infirmae, nisi ubi natura unita demergeretur in infirmitates illas, et distare inciperet in seipsa. Sic autem divinitas non est unita humanitati, et est exemplum Augustini de lumine solis, quod non inficitur ab his super quae ponit radios suos.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio tenet in his quae uniuntur respectu alicuius terti. Sed sic divinitas non est unita humanitati : quia infra probabitur, quod in Domino Iesu Christo non est communem speciem invenire.

Ad aliud dicendum, quod unibile quod est in potentia respectu compositionis, habet aliud uniens extra se, et hoc est unibile quod fit aliquo modo in composito. Sed tale non est divinitas : quia nec fit in se, nec in composito. Nec haec est recipienda simpliciter, Deus homo fit : quia fieri notatur circa Deum poni. Et si invenitur in auctoritate posita, glossanda est sic : Hoc fit quod Deus est homo, sed hoc fieri tunc ponitur circa naturam humanitatis, non deitatis, et ideo seipsam unit. Nec hoc verum est, quod deitas sit melior unita quam non unita : eo quod unita sit quasi coniuncta bono creato, et per se sit tantum bonum increatum. Et hoc ideo est, quia bonitati increatae nihil adici potest quod augeat eam, cum sit infinita : et si additur ei per unionem, non habet rationem nec essentiam boni nisi ab ipsa : unde non adicit ei aliquid, sed potius accipit hoc ipsum bonum quod habet, eo quod unitur ei : quia quanto aliquid vicinius ordinatur ad ipsam, tanto plus recipit bonitatis eius.

Ad aliud dicendum, quod unio duorum quae ambo aliquo modo sunt imperfecta, est respectu alicuius terti : sicut materia imperfecta est quoad actum, forma autem imperfecta, quoad esse. Sic autem non est de deitate, et humanitate.

Ad aliud dicendum, quod omnes illae communes animi conceptiones prohibent, quod nec deitas ut pars sit unibilis. Et hoc bene concedimus : quia ratio partis est imperfecti ratio, et hoc deitati non convenit.

Et per haec patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS II.

Quare Dei Filius ab initio humanam naturam non assumpsit ?

 

Sed adhuc restat dubium : Quare non ab initio humanam naturam assumpsit ?

Et obicitur sic :

  1. Quando erat morbus, tempus erat medicinae : sed ab initio erat morbus : ergo medicus ab initio incarnari debuit.
  2. Praeterea, hoc videtur per simile ad morbum corporalem, qui quanto invalescit diutius, tanto magis difficulter curatur : ergo videtur, quod a principio morbi conveniebat Filium incarnari.

 

Solutio. Dicendum, quod secus est in medicina spiritus, et in medicina corporis : quia corporis medicina agit cum natura et iuvat illam, et hoc per actiones primarum qualitatum, quae non agunt voluntarie nec per intellectum : et ideo melius est illi morbo occurrere in principio, quamdiu natura fortis est, antequam succumbat. Sed medicina spiritualis non agit nisi cum nostra voluntate ad minus consentiente : ad consensum autem huiusmodi requiritur praecognitio morbi, et medicinae, et indigentiae : quia aliter non sufficienter amplecteretur medicum et medicinam, et non valet nisi ferventer desideretur. Et ideo consequens fuit (ut dicunt Sancti) prius facere innotescere morbum, et quod non esset auxilium per naturam, vel legis obedientiam sine gratia, et postea veneretur medicum cum medicina.

Et per hoc patet solutio utriusque obiectorum.

 

 

ARTICULUS III.

Quid sit, et quot modis dicitur plenitudo temporis ?

 

Deinde obicitur de hoc quod dicit, ibi, A : Plenitudo temporis.

Invenitur enim multiplex plenitudo in sacra Scriptura, quae non competit tempori quo Filius Dei venit in carnem : ergo videtur, quod specialiter plenitudo temporis non dicatur.

Quod autem multiplex plenitudo inveniatur, patet sic :

  1. Deuter. XXXI, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera : ergo plena. Unde, Psal. XXII, 1 : Domini est terra, et plenitudo eius : ergo videtur, quod in universitate creaturarum perfecta plenitudo temporis fuit.
  2. Item, Matth. XII, 48, super illud : Quam cum impleta esset, educentes : Glossa vult, quod ad finem mundi retorqueatur : ergo videtur plenitudo temporis in fine mundi esse.
  3. Item, Ad Ephes. IV, 13 : Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionemfilii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi : haec autem fuit in tempore Resurrectionis, quia haec erat plenitudo Christi, vel in tempore resurrectionis beatorum.
  4. Item, in Prologo Lucae dicit Hieronymus : Ut Deo in Deum plenum, hoc refert ad Ascensionem Domini Iesu : ergo videtur, quod etiam fuerit quaedam plenitudo in Ascensione.
  5. Item, Ioan. XIX, 30, Iesus in cruce dixit : Consummatum est : hoc autem fit cum per impletionem numeri electorum impletur ruina Angelorum : ergo tunc erat plenitudo, ut videtur. Unde, Apocal. VI, 11 : Dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum, etc.

 

Solutio. Dicendum, quod multiplex est plenitudo, scilicet, naturae secundum sufficientiam principiorum, ut possit propagari : et haec fuit cum perfectis Dei operibus quievit in die septimo. Unde, Genes. I, 2 : Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

Item, plenitudo propagatae naturae, de qua dicitur, Psal. XXIII, 1 : Domini est terra, etc.

Est etiam plenitudo gratiae, et plenitudo gloriae. Plenitudo autem gratiae duplex : in capite, et in membris. In capite autem sic incepit in Incarnatione : quia illa plenitudo causa est et initium aliarum plenitudinum propter tria, scilicet, quia tunc plenitudo fuit praefinitionis temporis ut incarnaretur : unde, ad Coloss. I, 9 : In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Secundo, quia tunc fuit plenitudo generationis. Quia prima erat viri de terra : secunda, mulieris de virgine viro : tertia, filiorum de parentum commixtione : quarta autem viri virginis de foemina virgine, quae complevit ordinem generationis. Unde, Genes. XV, 16 : Generatione quarta revertentur huc. Et ideo dictum est generanti : Ave, gratia plena. Tertio, quia tunc exuberavit gratia ad legem implendam, et promissa solvenda. Ioan. I, 14 : Vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae, quoad impletionem mandatorum, et veritatis, quoad impletionem promissorum. Unde, infra, vv. 16 et 17 : De plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. In membris autem fuit plenitudo gratiae in Pentecoste : de qua dicitur, Act. II, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Et ibidem, VI, 8 : Stephanus plenus gratia et fortitudine, etc. Psal. LXXXIX, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua, Domine.

Est autem plenitudo gloriae in capite quoad gloriam corporis in Resurrectione, de qua loquitur Apostolus in auctoritate supra inducta : vel quoad locum respondentem per modum congruentiae, et hoc in Ascensione, de qua loquitur Hieronymus in Prologo. In membris autem potest esse plenitudo gloriae quoad numerum, et sic loquitur Glossa super Matthaeum de sagena : vel quoad sanctitatis in utraque schola perfectionem, de qua, Eccli, XXIV, 16 : In plenitudine sanctorum detentio mea : vel quoad eventum qui est restauratio ruinae Angelorum, de qua loquitur Psalmus II, 7 et seq.

Sic patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS IV.

Utrum Dei Filius potest dici factus de muliere ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Factum ex muliere.

  1. Factura enim non cadit in Filium Dei, sed in Filium hominis : ergo male dicit Filium factum.
  2. Item, quare non dicit natum de muliere : cum tamen hoc sic verum ?
  3. Item, Glossa : Virgo non mulier, sed virgo fuit : ergo videtur Apostolus per hoc iniuriam inferre matri Domini.

 

Solutio. Sine dubio factio non ponitur circa Filium Dei in quantum huiusmodi, sed circa Filium hominis. Unde Augustinus : In tantum factus est, in quantum ex muliere est. Unde sensus est : Filium suum factum, non in quantum Filius Dei : sed factum in natura humana, ut scilicet humana natura subiectum sit circa quod sit factio ipsa.

 

Ad aliud dicendum, quod creatio est opus voluntatis divinae educentis creaturam de nihilo : nativitas autem est opus naturae ex utraque parte, scilicet, ex parte patientis ut est mater, et ex parte agentis ut est pater : sed facere est opus voluntatis super materiam praeiacentem, sicut fecit Deus Trinitas humanam naturam, quae unita est Christo sive Filio Dei : et ad hoc innuendum dicit, factum. Cum autem dicitur natus, hoc est secundum navitatem, quae est ex matre tantum.

Ad ultimum dicendum, quod mulier dicitur dupliciter, scilicet, secundum significationem nominis, et sic dicit Glossa : Virgo non fuit mulier. Vel secundum interpretationem nominis, et sic ipsa praecipue mulier fuit : quia herum omnium omnium heroum ipsa mollivit. Unde quando e mollitie resolutus totus in cruce, suavitatem effudit, retulit hanc emollitionem in eam, dicens : Mulier, ecce filius tuus.

 

 

ARTICULUS V

An tempus a Patre praefinitum sit, et debeat dici tempus plenitudinis, in quo misit Deus Filium suum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Tempus plenitudinis dicitur tempus gratiae, etc.

Hoc enim videtur esse contra Glossam epistolae ad Galat. IV, 4 et 5, quae super idem dicit, quod tempus plenitudinis dicitur, quod erat praefinitum a Patre, quod tunc Filium mitteret.

 

Sed contra :

Ab aeterno fuit praefinitum : ergo ab aeterno mittere debuit.

Si dicitur, quod voluntas est causa dilatoria. Contra : Voluntas quae recipit dispositiones a conceptis per rationem, vult hoc et illud : ergo voluntas quae semper uno modo se habet, non vult hoc et illud : sed talis est voluntas Dei : ergo semper idem vult : ergo si tunc voluit, ab aeterno voluit. Cum igitur sit omnipotens, ab aeterno explevit, quod falsum est.

 

Solutio. Tempus praefinitionis ut mitteret, dicitur tempus plenitudinis, ut dictum est, illis rationibus quae assignatae sunt. Et verum est, quod ab aeterno praefinivit ut tunc mitteret : et ideo non mutabatur voluntas secundum diversa volita : quia ab aeterno voluit ut tunc veniret : sicut si ego vellem cras aedificare, et perseverarem in illa voluntate, si non iam sed cras aedificarem, non dicerer mutatus esse secundum voluntatem. Unde non sequitur argumentum : quia non simpliciter praefinivit ab aeterno, sed praefinivit ut mitteret, et etiam cum hoc praefinivit quando mitteret. Qua autem causa distulerit, causae aliquae per convenientiam sunt assignatae : sufficientes autem sunt in sapientia Dei absconditae, super quas exclamat Apostolus, ad Roman. XI, 33 : O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei ! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, etc.

 

 

ARTICULUS VI.

Quare tempus in quo misit Deus Filium suum, dicitur tempus plenitudinis, tempus miserendi, annus benignitatis, tempus gratiae, etc.

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Annus benignitatis.

Quae est enim ratio quatuor vel trium nominum huius temporis, scilicet, ut dicatur tempus plenitudinis, tempus miserendi, tempus benignitatis, et tempus gratiae ?

 

Ad hoc dicendum, quod ratio dicta est, quare dicitur tempus plenitudinis. Quod vero ex plenitudine sequebatur redemptio miserorum, ideo dicitur tempus miserendi. Osee, XI, 8 : Conturbata est poenitudo mea. Et, Ierem. XXXI, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans. Ad iuvamen autem tantum exigebatur ignita bonitas, quae liquefaciens bonum intus in omnes effluere faceret : et ideo dicitur annus benignitatis. Cantic. I, 3 : Oleum effusum nomen tuum : ideo adolescentulae dilexerunt te nimis. Tempus autem gratiae dicitur propter copiam gratiae ad mandata implenda.

 

 

ARTICULUS VI.

An lex decalogi potest impleri sine gratia ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, A, circa finem : Quia per charitatem, etc.

Contra : Quia nullus sapiens legislator obligat ad impossibile, sed gratiam habere non est in potestate : ergo non obligamur ad gratiam habendam : et tamen obligamur ad decalogum : ergo lex decalogi potest impleri sine gratia.

 

Solutio. Si volumus sustinere illam opinionem, quod modus est in praecepto, tunc dicimus quod etsi decalogus potest impleri quoad opera ipsa quae praecipiuntur sine gratia, non tamen potest impleri secundum intentionem legislatoris : quia ille intendit, quod observatio obtineat vitam, et sic non potest servari sine gratia.

 

Ad id autem quod obicitur, quod gratiam habere non est in potestate nostra, dicendum, quod verum est : sed tamen non est impossibile habere : quia facientes quod in nobis est, de necessitate habebimus, eo quod Deus dat omnibus affluenter, et non improperat.

 

 

B. Quare Filius carnem assumpsit, non Pater, vel Spiritus sanctus ?

 

DIVISIO TEXTUS

Diligenter vero annotandum est, etc.

Magister tangit hic tres causas quare Pater non est missus in carnem, quarum duae sunt specialiter quare Pater non est incarnatus. Tertia vero communiter quare nec Pater nec Spiritus sanctus.

Prima est in principio.

Secunda, ibi, B, § 2 : Ideo etiam Filius, etc.

Tertia vero, ibi, B, § 3 : Unde Augustinus in Ecclesiasticis dogmatibus : Non Pater carnem assumpsit, etc.

 

 

ARTICULUS VII.

An Pater potuit incarnari, et redimere genus humanum ?

 

Incidit autem hic dubium : quia videtur, quod Pater debuerit incarnari potius quam Filius.

  1. Patri enim attribuitur potentia : sed potentis est vincere fortem : ergo Patris est incarnari ad opus redemptionis. Probatio mediae. Iob, XLI, 24 : Non est super terram potestas quae comparetur ei.
  2. Item, Isa. XLIX, 24 : Numquid tolletur a forti praeda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ? ergo videtur, quod redimere sit potentiae.
  3. Praeterea, incarnatio est opus in quo infinite distantia coniunguntur, ut Deus et homo : ergo hoc erit infinitae potentiae, et haec appropriatur Patri : ergo Patris est redimere, et non Fili.
  4. Item, Patris affectus maior est ad filios, quam fratris ad fratres : cum ergo Pater legatur Pater noster, et Filius frater, videtur quod magis esset sollicitudo Patris ad redemptionem quam Fili.
  5. Praeterea, Patris est adoptare et nonfilii : cum ergo per incarnationem facti sumus fili, videtur quod Pater debuit incarnari.

 

Praeterea quaeritur : quid inconveniens esset si Pater esset incarnatus ?

Videtur, quod nullum : quia adhuc totus mundus sentiret meliorationem, sicut sentit in incarnationefilii : cum ergo non sit invidus Pater, hoc bonum voluit communicare mundo, et ita speranda est adhuc incarnatio Patris, quod est haeresis.

 

Solutio. Dicendum est : Si nos attendamus congruentiam, Patris non est incarnari : si autem potentiam absolute, Pater potest incarnari, ut infra dicetur.

 

Ad primum ergo dicendum, quod opus redemptionis quantum ad id quod est actionis, est indivisibiliter trium personarum : et ideo aliquid est in eo quod est potentiae, et aliquid quod est sapientiae, et aliquid quod est bonitatis : quantum enim ad effectum qui est redimere a forti armato, est potentiae : quantum autem ad modum per humilitatem et iustitiam, est sapientiae : quantum vero ad finem in quo summa bonitas relucet, est bonitatis : sed quia principaliter consistit in modo, ideo est principaliter sapientiae, praecipue quia ibi in mitti clauditur ab alio esse, quod non convenit Patri, ut dicit Augustinus. Per hoc etiam patet solutio ad secundum.

Ad aliud dicendum, quod Pater noster est Deus Trinitas, et Filius frater noster per carnem : et si Pater incarnaretur, esset frater noster, et ideo non procedit illa obiectio.

Ad aliud dicendum, quod nos adoptamur a tota Trinitate, et non a Patre solo, et ideo conveniebat Filium mitti, qui confirmaret nos in haereditatem in quam nos adoptamur, ne homini generaretur dubium ne Filius contradiceret his quae Pater statuerat.

Ad aliud quod postea quaeritur, dicendum quod multa sequerentur inconvenientia : tamen propter brevitatem tria sufficiant : quorum unum est, quod confusio esset in Trinitate, eo quod essent duo fili, unus secundum divinitatem, alter secundum humanitatem. Secundum autem, quod nepos esset Virginis qui Filius est secundum deitatem esset enim Pater filius Virginis, cuius filius esset qui Filius est secundum aeternam generationem : et sic esset nepos Virginis, quia filius fili. Tertium est, quia oppositum innascibilitati Patris significaretur dupliciter, scilicet, in hoc quod mitteretur, et in hoc quod nasceretur. Sicut enim dicit sanctus Augustinus,filii missio est eius incarnatio. Dicit enim Augustinus in libro IV de Trinitate, quod mitti est cognosci quod ab alio sit. Unde in ipsa missione datur intelligi, quod Pater sit ab alio, et sic oporteret esse aliquem a quo esset : ergo non esset innascibilis, et esset quaternitas in Trinitate : cum non possit esse a Filio qui ab ipso est per generationem, nec a Spiritu sancto qui est ab ipso per processionem. Similiter autem per nativitatem esset nascibilis ad minus secundum humanitatem, et haec nascibilitas non congrueret proprietati innascibilitatis.

Et propter haec et his similia non congruit Patrem incarnari.

 

 

ARTICULUS IX.

Quare Spiritus sanctus non assumpsit carnem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3 : Non Pater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctus, etc.

Videtur enim, quod Spiritus sanctus debuit assumere : quia

  1. Augustinus dicit in libro de Spiritu et anima, quod Spiritus sanctus est persona in Trinitate vicinior nobis : cum ergo vicina citius uniantur, videtur quod ipse debuit carnem assumere.
  2. Praeterea, summae bonitatis et dilectionis opus erat incarnatio : sed Spiritui sancto attribuitur bonitas et dilectio : ergo Spiritus sanctus debuit incarnari.
  3. Item, si mitti convenit ei qui ab alio est, ut dicit Augustinus, tunc magis convenit Spiritui sancto quam Filio : quia Spiritus sanctus a duobus est, Filius autem tantum ab uno : ergo Spiritui sancto magis competit mitti in carnem quam Filio.
  4. Item, incarnatio est propter gratiam acquirendam, quae perdita fuit per peccatum primi hominis : sed Spiritui sancto attribuitur gratia : ergo Spiritus sanctus in carnem mitti debuit.
  5. Item, Magister infra dicet, quod propter charitatem quae in ipso apparuit, attribuitur hoc opus Spiritui sancto : ergo multo magis debuit incarnari, quia in hoc maior charitas apparuisset.

 

Solutio. Dicendum, quod non competebat nec competit Spiritui sancto incarnari, sed soli Filio rationibus supra dictis.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Spiritus sanctus non dicitur ideo vicinior nobis, quod sit unibilior carni quam Filius : sed quia ipse procedit ab aeterno ut donabilis in tempore : et ideo secundum suum nomen dicit respectum ad missionem quae fit in corda fidelium ad sanctificandam creaturam rationalem ipse enim procedit ut donum Patris et Fili, donabile etiam rationali creaturae : talem autem respectum ad nos non importat nomenfilii secundum quod est a Patre.

Ad aliud dicendum, quod bonitas et dilectio sunt appropriata Spiritui sancto respectu distributionis donorum, et non respectu incarnationis. Incarnatio enim in se claudit nativitatem quae praecipue convenit nato secundum generationem aeternam.

Ad aliud dicendum, quod intellectus missionis clauditur in intellectu incarnationis : sed hoc non sufficit, sed oportet quod ex sua proprietate convenientia habeat ad talem modum missionis qui est nasci in carne, et hoc non habet nisi Filius : unde dicit Augustinus, quod ideo incarnatus est, nefilii nomen ad alium transiret : unde eum solum conveniens fuit incarnari.

Ad aliud dicendum, quod opus incarnationis fuit propter gratiam, non quamcumque, sed eam quae est reconciliationis et adoptionis filiorum. Unde Apostolus, ad Galat. IV, 4 et 5 : Misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Cum igitur adoptio fiat de consensu veri haeredis, per filium verum oportuit nos adoptari. Et ideo dicit Apostolus, ad Coloss. I, 13 : Transtulit nos in regnumfilii dilectionis suae. Glossa Augustini, id est,filii sui dilecti : et ideo haec gratia magis appropriatur Filio quam Spiritui sancto.

Ad aliud dicendum, quod est incarnatio ipsa actio qua tres personae operatae sunt carnem, non sibi, sed Filio : et haec attribuitur Spiritui sancto congruentius propter amorem qui in ea summe apparuit, ut dicit Magister : sed est incarnatio carnis assumptio, et illa congruentius attribuitur Filio rationibus dictis supra.

Littera huius capituli per se patet.

 

 

C. Utrum Pater vel Spiritus sanctus potuerit incarnari, vel possit ?

 

ARTICULUS X.

An Pater, et Spiritus sanctus potuerunt incarnari ? et : Utrum possunt assumere eumdem hominem ?

et : Utrum possunt assumere plures homines ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister : Si vero quaeritur : Utrum Pater, vel Spiritus sanctus, etc.

Ibi enim dicitur, quod Pater et Spiritus sanctus potuerunt et possunt incarnari. Et videtur hoc esse falsum :

  1. Rationibus supra dictis.
  2. Item, tanta est Dei potentia, quanta est eius sapientia : et tanta est eius sapientia, quanta est eius scientia : sed numquam scivit Patrem incarnandum esse vel Spiritum sanctum : ergo numquam potuit.
  3. Item, nihil umquam potest vel potuit fieri, cuius non praecessit ratio in mente divina : sed huius numquam fuit aliqua ratio : ergo numquam fieri potuit.

 

Ulterius quaeritur : Utrum Pater et Spiritus sanctus possent assumere eumdem hominem, sive humanam naturam eumdem quam assumpsit Filius.

Et videtur, quod sic : Lucae, I, 37 : Non erit impossibile apud Deum omne verbum : ergo assumere eamdem naturam potuerunt.

 

Sed contra : Ponatur, quod assumpserint : unio talis est quae Deum facit hominem, et hominem Deum in persona : ergo Pater est hic homo, et Filius est hic homo, et Spiritus sanctus est hic homo : sed quaecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : ergo Pater est Filius et Spiritus sanctus, et e converso, quod falsum est : ergo eumdem assumere non potuerunt.

 

Ulterius iterum quaeritur : Si potuerunt assumere plures, vel etiam omnem hominem ?

Et videtur quod sic : Tantum enim beneficium contulisset assumptio unius, sicut alterius. Cum ergo Deus non sit invidus, et communicabile fuerit hoc beneficium, videtur quod cuilibet homini debuit praestari.

Solutio. Dicendum cum Magistro, et Augustino, quod Pater et Spiritus sanctus potuerunt et possunt incarnari : sed non congruit, nec necesse fuit. Unde cum Deus nihil nisi congruum faciat et decens, ipse hoc non fecit : si tamen faceret et fecisset, congruentissimum esset.

 

Ad aliud autem quod primo obicitur, dicendum, quod ante habitae rationes sunt rationes maioris congruentiae secundum investigationem humanam : non autem removent potestatem divinam, nec limitant in aliquo : quia Deus, ut dicit Dionysius, est supra mentem, et supra rationem, ex quo neque digne cogitatur, neque digne dicitur.

Ad aliud dicendum, quod tanta est potentia, quanta est scientia ipsius, secundum quod utrumque essentialiter consideratur in ipso. Sed si utrumque referatur ad obiecta extra, ipsa amplior erit potentia quam scientia : quaedam enim potest quae non scit, quia non faciet ea, id est, quorum rationem non habet apud se : quae si faceret, sine dubio rationem eorum praehaberet. Et sic etiam est de voluntate quae licet sit tanta, quanta sit potentia et scientia, tamen respectu obiectorum minor est. Unde dicit Augustinus, quod quaedam subiciuntur potentiae et non scientiae, et quaedam scientiae et non voluntati.

Ad id quod ulterius quaeritur, sine praeiudicio dico ratione inducta non potuisse fieri, quod Pater et Spiritus sanctus eumdem hominem assumpserint propter confusionem in personis : quia cum unio sit in persona, videretur sequi quod omnes essent una persona. Dico autem non posse fieri : quia licet Deus potuerit hoc facere, tamen ex parte naturae assumptae fieri non potuit, et hoc non est impotentia divina, sed potius creaturae, propter inconveniens quod sequi videtur.

Ad aliud quod ulterius quaeritur, Utrum omnem hominem assumere potuerunt, supra responsum est quod hoc iterum ex parte individuorum non esset conveniens : quia omnes homines unirentur in tres homines, ut probatum est supra, et sic periret decor universi, et potentia multiplicationis humani generis, et etiam (quod his inconvenientius est) numerus electorum, et non fieret restauratio ruinae Angelorum. Si autem trium hominum natura assumeretur, esset superfluum : cum redemptio sit finis assumptionis humanae naturae, et per unius assumptionem possit fieri redemptio infinitorum mundorum si essent. Non autem ideo dico superfluum, quia si fieret vel factum esset, indecorum esset : imo quidquid facit Deus, decentissimum est : sed assigno rationem convenientiae ex parte creaturae. Decentissime enim Deus disposuit nasum sub fronte : si autem sub dorso posuisset, nihilominus decentissimum esset : licet non videamus decorem ex parte dispositionis corporis humani.

Littera illius capituli per se patet.

 

 

D. An Filius qui tantum carnem accepit, aliud fecerit quod non Pater, vel Spiritus sanctus ?

 

ARTICULUS XI.

Utrum ad unius personae assumptionem quando dicitur, Filius assumpsit humanam naturam, omnes tres personae assummant ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Sed forte aliqui dicent : Cum indivisa sint, etc.

Videtur enim, quod ad unius assumptionem omnes tres assumant.

  1. Cum enim dicitur incarnatus, notatur effectus in creatura : omnis autem talis est indivisibiliter trium personarum : ergo si unus assumpsit, omnes assumpserunt.
  2. Item, Damascenus dicit, quod tres in omnibus idem sunt praeter ingenerationem, et generationem, et processionem : incarnatio non est aliquod horum : ergo videtur, quod in incarnatione idem sunt.
  3. Item, Filius non solum in eo quod ad alterum, est carni unitus : quia dicit Damascenus, quod tota divina natura in una suarum hypostaseon incarnata est : sed in natura idem est Patri et Spiritui sancto : ergo videtur, quod quidquid convenit ei secundum naturam, convenit et Patri et Spiritui sancto. Sed hoc est carnis assumptio : ergo hoc convenit Patri et Spiritui sancto, quod falsum est : quia ita dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, ubi ponit discrete convenientia personis divinis : Discretum autem est a benigna ad nos divina operatione, secundum nos ex nobis totaliter et vere substantiam factum esse substantiale Verbum, facere et pati et quaecumque humanae ipsius contemplationis sunt selecta et semota. Istis enim Pater et Spiritus secundum nullam communicaverunt rationem, nisi aliquis dicat secundum bono convenientem et benignam voluntatem, et secundum omnem superpositam et ineffabilem divinam operationem quam faciebat, et secundum nos factus, invariabilis secundum quod Deus et Dei Verbum.

 

Solutio. Dicendum, quod in incarnatione sunt tria, scilicet operatio aut actio, et operatum ipsum, et cui sit unio. Operatio aut actio indivisibiliter est trium personarum. Operatum autem ipsum est corpus et anima coniuncta naturali coniunctione. Cui autem unitur, solus Filius est. Et hoc accipitur a Damasceno, ubi sic dicit : Obumbravit Virgini Dei altissimi in sua subsistens hypostasi sapientia et virtus, Filius Dei, Patri consubstantialis, velut divinum semen. Et construxit sibi ipsi ex castis et purissimis sanguinibus carnem animatam anima rationali et intellectuali, primitias nostrae conspersionis, non cum semine, sed conditorio opere per Spiritum sanctum.

 

Dicendum ergo ad primum, quod effectus est indivisibiliter trium, id est, a tribus : sed non est trium, quod uniatur tribus : et in hoc sensu infert.

Ad aliud dicendum, quod verum est quod dicit Damascenus : sed intelligendum est sic, quod illae proprietates dupliciter considerantur, scilicet, in se, vel intellectu aliorum. Et sicut in se distincte personis conveniunt, ita etiam ea in quorum intellectu clauduntur inseparabiliter, faciunt distincta personis convenire. Unde incarnatus in intellectu eius quod dicitur incarnatus, claudit proprietatemfilii propter quam soli Filio convenit : quia claudit in se missionem et ab alio esse. Qualiter autem hoc sit, ex praedictis patet, ubi probatum est quod solus Filius est unibilis carni. Unde propter intellectum relationis non potest hoc convenire alis personis.

Ad aliud dicendum, quod essentiae divinae secundum quod absolute sine intellectu personarum consideratur, non convenit incarnari, nec carni uniri : et hoc infra probabitur. Unde incarnari secundum rationem intelligendi per prius convenit personae Filii, et per posterius essentiae, scilicet, quia essentia est Filius Dei, et e converso. Et ideo non potest argui quod conveniat Patri et Spiritui sancto : sicut Filius est proprietas sua, et proprietas sua est essentia divina, et essentia divina est Pater : et tamen Pater non est proprietas Filii, nec proprietas Filii est Pater.

 

 

ARTICULUS XII.

An super Christum baptizatum in specie columbae descendit tota Trinitas ?

 

Deinde obicitur de hoc quod dicit, ibi, D, sub finem : Nec eamdem Trinitatem in specie columbae descendisse, etc.

In columba enim et voce nihil esse videtur, quare non sit communiter trium personarum : operatio enim columbae et vocis indivisibiliter est trium, et operatum ipsum. Unio autem quae tertium est ibi, non fuit : non enim Spiritus sanctus unitus est columbae, sicut Filius carni : nec Pater voci, sed Filius carni : ergo nihil obstare videtur, quare ista duo non sint communiter trium personarum.

 

Solutio. Non tantum est ibi columba : sed descensus columbae, in quo descensu intelligitur missio Spiritus sancti. Missio autem claudit in se intellectum proprietatis personalis Spiritus sancti secundum quod est in columba : ita scilicet ut species columbae sit appropriatum Spiritus sancti, in quo clauditur proprium : ut sit sensus, quod columba appropriabilis Spiritui sancto descendit, in cuius descensu Spiritus sanctus temporali processione quae aeternam in se per intellectum habet, processit. Et sic patet qualiter Patri et Filio hoc non convenit nisi respectu causae, non gratia relationis vel proprietatis clausae in intellectu illius descensus.

Similiter dico de voce, quod non tantum accipitur ut est vox creata sonans in aere : sed etiam secundum dictiones articulatas quae ibi sonuerunt. Hae autem sunt : Hic est Filius meus, etc. In prolatione igitur huius intelligitur Pater secundum suam proprietatem personalem sonans, licet sonum illum secum fecerint Filius et Spiritus sanctus.

Littera autem per se patet in capitulo.