Distinctio XXV — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XXV

DISTINCTIO XXV

De sufficientia fidei.

 

 

  1. De fide antiquorum.
  2. De fide simplicium.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Praedictis adiciendum est de sufficientia fidei, etc.

Hic incipit pars illa in qua agitur de fide secundum comparationem ad credentes.

Et habet duas partes :

in quarum prima tangitur status fidei secundum temporis diversitatem.

In secunda, aequalitas eius in credente ad spem et charitatem, quae incipit, ibi, E : Illud etiam non est praetermittendum, quod fides, spes, charitas, etc.

 

In prima autem tria sunt :

primo enim ponit de fide Patrum ;

secundo, tangit de fide simplicium, ibi, B : Quid ergo dicetur de illis simplicibus, etc.

In tertia, adiungitur de fide Cornelii, ibi, D : Solet etiam quaeri de Cornelio, etc.

 

Incidunt autem circa primum quatuor dubia.

Primum scilicet, utrum fides crescere potest ?

Secundum, utrum umquam suffecerit credere de Deo, quod est, et quod inquirentibus se remunerator sit ?

Tertium, utrum fidei possit subesse falsum ?

Quartum, cum articulus dicatur arctare ad credendum, utrum arctet ad credendum explicite, vel implicite ?

 

 

ARTICULUS I.

An fides potest crescere ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Magister Hugo de sancto Victore in libro de Sacramentis, parte decima, dicit sic : Duo sunt secundum quae fides crescere dicitur : cogitatio, et affectus, id est, constantia, vel firmitas credendi, et secundum cognitionem, quando eruditur ad scientiam : secundum affectum, quando ad devotionem excitatur, et roboratur ad constantiam. Ex hoc accipitur, quod fides potest crescere.
  2. Si forte dicas, quod non crescit in numero articulorum, sed in illuminatione credentium : quia clarius ea quae credunt, intelligunt quidam ex studio, quam alii. Contra : Hugo, ibidem : Crevit pro tempore fides in omnibus, ut maior esset : sed mutata non est, ut alia esset ante legem, quando Deus creator credebatur, et ab eo salus et redemptio exspectabatur. Per quem autem et quomodo eadem salus implenda et perficienda foret, exceptis paucis quibus hoc scire singulariter in munere datum erat, a caeteris etiam fidelibus non cognoscebatur. Ergo videtur, quod nec incarnationis tunc erat articulus, nec passionis, nec alicuius articuli expressio erat tunc de fide : eorum, dico, articulorum qui sunt de humanitate Christi. Ergo crevit fides secundum numerum articulorum, ut videtur.
  3. Item, Exod. VI, 3 : Nomen meum Adonai non indicavi eis. Constat autem, quod postea indicavit. Ergo fides crevit.
  4. Item, Psal. CVIII, 100 : Super senes intellexi. Ergo videtur, quod seniores non tot crediderunt articulos, sicut ipse qui post eos fuit.

Item, Act. II, 17 : Effundam de spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et senes vestri somnia somniabunt. Ergo aliquid vident iuvenes de credibilibus, quod non viderunt seniores. Ergo crevit fides.

Item, Gregorius in Homilia quadam super illud Evangelii : Beati oculi qui vident quae vos videtis, dicit sic : Secundum incrementa temporum crevit scientia sanctorum spiritualium Patrum : et quanto adventui Salvatoris viciniores exstiterunt, tanto mysterium salutis plenius perceperunt. Ergo videtur, quod creverit fides.

  1. Item, supra habitum est in divisione symbolorum, quod de duodecim articulis facti sunt quatuordecim : et eadem causa existente, possent adhuc amplius distingui : ergo videtur, quod potuit crescere fides in numero articulorum, et adhuc potest crescere, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Fides est simplex lumen, illuminans ad aeternam veritatem : veritas autem aeterna crescere non potest : ergo nec fides.
  2. Item, in omni articulo divina veritas supponitur et explicatur per ea quae faciunt ad salutem nostram, vel per ea quae ab aeterno sunt in Deo : et ex parte aeternorum constat, quod crescere non potest : ex parte autem temporalium est dispositio ab aeterno ordinata, quae etiam augeri non potest : ergo fides penes articulos crescere non potest.
  3. Item, si cresceret fides in numero articulorum, cum articuli sint de substantia fidei, fides mutaretur secundum substantiam : et hoc negatur in Littera : ergo videtur, quod non crescit numerus articulorum.
  4. Item, implicita fides est de tot de quot est explicita : quia implicatio vel explicatio sunt ex parte nostra, et non a parte articulorum : cum igitur fides antiquorum et nostra non differant nisi per explicitum et implicitum, non videtur quod creverit in numero articulorum.
  5. Item, si propter implicationem et explicationem diceretur crescere fides, cum continue per studium Doctorum magis explicentur articuli, videretur continue crescere : et hoc a nullo dicitur ergo non crevit fides, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum cum Magistro Hugone, quod fides duobus modis crescit ex parte credentis : in se autem nullo modo, sive quoad creditum. Ex parte credentis crescit quoad intellectum, et quoad affectum. Quoad autem intellectum quatuor modis, scilicet revelatione desuper illuminante, doctrina explicante, re credita eveniente, et studio veritatis intellectum aperiente. Revelatione quidem : quia qui ampliores revelationes accipit, lucidius creditum videt, et melius percipit. Doctrina explicante : quia quanto articulus pluribus proprietatibus exprimitur, vel plures articuli exprimuntur, tanto melius intelliguntur, sicut diximus supra : quia circa articulum generationis aeternae, et processionis Spiritus sancti, plures expressiones fecerunt Patres in Nicaena synodo : et ideo fideles melius intelligentes, magis caverunt sensum haereticum de articulis. Plures etiam articulos docuerunt quidam Patres, quosdam magis explicite, quam alios : et ideo illius melius scientiam fidei habuerunt. Re credita etiam eveniente, crescit scientia fidei : quia sicut dicit Hieronymus : Quod oculis videtur, melius intelligitur, quam id quod futurum praedicitur. Studio vero aperitur etiam ratio intelligendi creditum, secundum quod fidei servit meditatio et cogitatus, ut dicit Anselmus in Prosologio : quia fides ipsa quandoque per studium quaerit intellectum. Ex parte autem affectus crescit tripliciter, scilicet quia depurat affectum plus et plus, secundum quod docet magis elongari a peccatis. Secundo etiam, quia removet a phantasmatibus rationum naturalium : quia non ita incipiunt sapere ut prius, propter devotionem et fervorem affectus circa creditum. Tertio etiam dat constantiam, ut in quibusdam operibus, ut est martyrium : et sic audet fidelis confiteri fidem coram regibus et principibus. Ex parte autem articulorum in se bene concedo, quod non profecit, nec proficit : quia illi innituntur primae veritati : et ab illa et non ab homine determinatus est numerus eorum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Magister Hugo intelligit de profectu, qui est potius fidelis in fide, quam fidei in fideli.

Ad aliud dicendum, quod non creverunt articuli in se, sed crevit articulorum explanatio et revelatio : et hoc non est articulum crescere, nisi per accidens : licet enim passio forte tunc alicui determinate non innotuerit, tamen erat articulus, et credebatur implicite ab eis, quando aliquis quicumque modus liberationis ab eis futuris credebatur.

Ad aliud dicendum, quod non intelligitur de manifestatione articuli, sed potius Dei, in qua crescit homo de die in diem : et semper mirabilis fit scientia Dei in profectu hominis in ipsa, nec potest perfecte in illam, propter quod dicit Psalmus CIV, 4 : Quaerite Dominum, et confirmamini. Quaerite faciem eius semper.

Ad tres sequentes auctoritates, dicendum quod non probant nisi profectum hominis in notitia articulorum secundum numerum.

Ad aliud dicendum, quod divisio articulorum multiplex fit : tamen res manet una, quae diversis considerationibus diversimode dividitur, non tamen res augetur : sicut si conceptio et nativitas referantur ad unum articulum, sive ad duas res, una manet, sed diversimode considerantur.

 

 

ARTICULUS II.

An umquam suffecerit de Deo credere, quia est, et quia inquirentibus se remunerator est ?

 

Secundo quaeritur, utrum umquam suffecerit de Deo credere, quia est, et quia inquirentibus se remunerator est ?

Videtur autem quod sic : quia

  1. Hoc dicit Apostolus.
  2. Item, hoc sufficit ad tendendum in Deum per cognitionem primae veritatis : sed credere quia est, ostendit quo tendit : et credere quia remunerator est, movet ex spe et amore praemii, ut tendamus : ergo haec duo suffecerunt et sufficiunt.
  3. Item, ad hoc quod fiat motus per appetitum in nobis ad aliquid, non exiguntur nisi duo, scilicet quod fiat apprehensio delectabilis, et sit appetitus illius sed credere quia est, facit apprehensionem : credere autem quia remunerator, facit appetitum : ergo illa duo sufficiunt ad fidei motum : ergo sufficit illa duo credere.
  4. Item, in statu innocentiae Adam non praescivit, nec praecredidit, ut ita dicam, suum casum : sed si non cecidisset, non fuisset opus redemptore nec mediatore : ergo nihil tenebatur credere de mediatore : ergo sufficiebat credere quod Deus est, et quod remunerator est quaerentium se : quia eadem ratio est de articulis qui sunt de mediatore et de aliis.
  5. Item, in statu post peccatum non erat prophetia aperta, nec revelatio quam nos sciamus : ergo cum articulus sit supra rationem, non tenebatur in illum moveri ratio sine revelatione : ergo videtur, quod sufficiebat tunc credere ea quae dictabat natura sola, ut videtur.
  6. Item, ponamus, quod alicui nulla facta sit revelatio : et faciat ea quae dictat ius naturale, et simus in tempore legis Moysi vel naturalis : constat, quod ille salvabitur : quia dicit Apostolus, quod iudicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per literam et circumcisionem praevaricator legis es.

Cum igitur tunc nihil dictet aliquid de mediatore, non oportet credere, nisi illa duo quae dictat ratio.

 

Sed contra hoc est

  1. Quod dicitur in Littera per plures auctoritates, ubi probatur, quod oportuit habere fidem mediatoris.
  2. Item, ad salvationem aegri oportuit praecognoscere morbum, et morbi qualitatem : morbi autem qualitas talis fuit, ut probat Anselmus, quod non potuit satisfacere pro ipso, nisi Deus et homo : ergo oportuit credere liberatorem et mediatorem.
  3. Item, omnes qui salvabantur a principio, cognoscebant se non propriis meritis, sed gratia Dei salvandos : cum ergo nulla gratia sit nisi per Iesum Christum, sicut dicitur, Ioan. I, 17 : Gratia et veritas per Iesum Christum facta est : oportuit credere salvatorem esse venturum, et pro homine satisfacturum.

 

Solutio. Bene videtur mihi hoc necessarium et verum, quod a principio status peccati non fuit umquam aliquis salvus per gratiam, nisi per fidem mediatoris. Sed est mediatorem considerare dupliciter, scilicet in particulari secundum sacramenta quibus mediavit, vel universaliter secundum quaecumque mediare vellet : et primo modo videtur mihi secundum Magistrum Hugonem, qui hoc expresse dicit , quod non tenebantur explicite credere antiqui , sed modo  secundo omnes. Primo autem modo soli illi quibus fac.ta est revelatio, et alii qui ab illis fuerunt instructi, dummodo instructionem illorum intelligere potuerunt. In statu autem innocentire videtur mihi, quod Adam notitiam clariorem habuit, quam nos, sed de deitate tantum, et quae pertinent ad aeternam distinctionem personarum : sed non in his quae pertinent ad reconciliationem factam per Christum.

 

Dicendum ergo ad primum, quod hoc sufficit accedenti ad Deum : sed cum dicitur quia est, non credo quod supponatur, quia est in universali tantum, quia hoc investigatur ratione tantum vel naturali cognitione, sed quia est determinatum in quibusdam articulis determinatis a revelatione : et cum dicitur quod inquirentibus se remunerator est , hoc facit ad spem et amorem.

An  aliud  dicendum,  quod quia est in universali simpliciter,  non suffecit ostendere finem hoc modo quo tenditur in ipsum per fidem : sed oportet, quod in aliquibus distinctionibus articulorum specificetur : etenim quia est non movet ad aliquid, quia non movet cognitio in universali, sed in particulari distinctio cuius cognoscitur proprietas.

Per  hoc  etiam  patet  responsio  ad sequens.

An  aliud  prius  responsum  est   :  quia quod Adae sufficiebat, non sufficit ei qui scit se in peccato esse, et non posse curari per seipsum : tamen ego non credo, quod Adam in primo statu tantum crediderit, quia est in universali : sed potius credidit quosdam articulos, licet non crederet actu illos qui pertinebant ad mediatorem.

An aliud  dicendum , quod  supponebat falsum  : quia   dicit   Magister Hugo,  quoniam  statim  signa  curationis  per oblationem Christi a principio mundi coeperunt manifestari, et per consequens revelatio fieri, ut in hostia Abel, et deinceps in omnibus : et hoc tangit Apostolus, ad Hebr. XI, 4, dicens : Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo : … et per illam defunctus adhuc loquitur.

Ad aliud dicunt communiter, quod impossibile est, quod aliquis fuerit qui quod in se erat sufficienter ad praeparandum se fecerit, et revelationem a Deo, vel doctrinam ab hominibus inspiratis, vel signum mediatoris non accepit : et puto, quod hoc verum est propter Dei providentiam omnibus bona providentem aequaliter, et omnibus exhibentem, dummodo parati sumus recipere.

 

 

ARTICULUS III.

An fidei posset subesse falsum ? et, utrum fidei subest verum necessarium ?

 

Tertio quaeritur, utrum fidei posset subesse falsum ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Fides fuit de mediatore : et dicit Augustinus, quod alius modus fuit possibilis nostrae miseriae sanandae, sed nullus convenientior. Detur autem quod alius evenerit, tunc fidei falsum subfuit : ergo nec est necessarium evenire quod creditur.
  2. Item, communiter obicitur de Abraham, qui credidit se immolaturum filium, et non fecit : ergo credidit falsum : ergo fidei suae falsum subfuit.
  3. Item, voluntati potest subesse falsum : sicut Apostolus voluit ire ad Hispanos, et non fecit : ergo et fidei potest falsum subesse.

Item, spei potest subesse falsum : quia multi sperant se habituros vitam aeternam, et tamen numquam habebunt : ergo fidei etiam poterit subesse falsum.

  1. Item, ponamus, quod aliquis sacerdos in Missa elevet hostiam aliquam non consecratam in tempore et loco quando consecrata elevari debet : tunc adstantes credunt esse consecratam, et falsum est : ergo fidei potest subesse falsum.

 

Sed contra :

  1. Dicit Philosophus, quod virtus est arte certior : sed arti non sub est falsum : ergo nec virtuti : ergo nec fidei.
  2. Item, fides in via est de his de quibus est visio in patria : et visioni non potest subesse falsum : ergo nec fidei.
  3. Item, fides est assimilatio ad primam veritatem : et primae veritati non potest subesse falsum : ergo nec fidei.
  4. Item, veritas divina est super omnem veritatem omnis scientiae : sed adhaerens veritati scitae numquam incidit in falsum, quia falsum non scitur : ergo multo minus adhaerens fidei.
  5. Item, fides est argumentum et convictio rerum non apparentium verissimarum : tamen ipsa est certior nobis, quam divina natura quae supponitur in articulis : sed in scientiis saecularibus argumenti ratio et principium numquam est de falso : ergo multo minus fides : ergo fidei non potest subesse falsum.

 

Sed tunc ulterius quaeritur, utrum fidei subsit verum necessarium, vel contingens ?

Videtur autem, quod contingens quia

  1. In libro I Sententiarum, tractatu de omnipotentia, probatur quoniam contingens sequitur causas inferiores, et necessarium similiter, quia aliter omnia essent necessaria : remitti autem peccata quod creditur in articulo uno, dependet a voluntate eius cui remittuntur : ergo non est necessarium : ergo fidei subiacet contingens.
  2. Item, alius modus fuit possibilis nostrae liberationi : ergo iste non fuit necessarius, sed potuit non esse : ergo fidei subest contingens.

 

Sed contra : Si contingens subiacet fidei : et quod contingit esse, contingit non esse, ut dicit Philosophus : contingit ergo aliter quam creditur : ergo fidei suberit falsum, quod est impossibile : ergo fidei non subest, nisi verum necessarium, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum, quod fidei non subest nisi immutabiliter verum, non tamen necessarium : et hoc ideo quia, sicut diximus in quaestione de praedestinationis necessitate, alia est necessitas ordinis, quae est immutabilis eventus consequentis si antecedens supponitur : et si consequens mutatur, tunc numquam fuit antecedens, licet consequens in se sit contingens : ita dicimus hic, quod fides est de immutabiliter vero : si enim fides est de aliquo, illud immutabiliter eveniet : sed tamen non erit in se necessarium : et si non eveniet, tunc fides numquam fuit de illo.

 

Ad primum ergo dicendum, quod fides fuit de mediatore : et hoc dato, quod fides fuit de hoc, immutabiliter evenit mediatorem fieri. Et quod Augustinus dicit, intelligit de hoc dicto mediatorem fore in se considerato. Aliter solvunt quidam ad hominem, non ad rationem.

Obicitur enim sic : Abraham credidit mediatorem fore : hoc est dictum de praeterito verum : est ergo necessarium : ergo contingens est necessarium, scilicet mediatorem fore. Dicunt ergo, quod dictum illud dependebat de futuro : et ideo non sequitur regulam et necessitatem praeteritorum : et hoc nihil est quia non fit in praeterito, sed in ordine fidei ad creditum. Unde alii aliter dicunt, quod scilicet Abraham non credidit mediatorem fore, sed mediatorem esse futurum. Aliud enim est rem esse futuram, et aliud rem fore : quia cum dicitur res esse futura, non notatur nisi ordo in dispositione causae materialis ad exitum quemdam qui exspectatur in futuro : et ille ordo est, sive res fuerit, sive non : dicit enim Philosophus in libro de Generatione et corruptione, quod futurus quis incedere, non incedet. Cum autem, dicitur, Mediator erit : tunc notantur extrema illius ordinis poni in futurum, et ita possunt non evenire ordine ipso manente. Haec autem solutio tenet bene in contingentibus de futuro, in quibus non notatur ordo virtute locutionis nisi ad causas inferiores : sed in fide et praedestinatione notatur ordo illuminationis divinae ad futura, quae illuminatio certa est, et in extremis ordinis exitus futurorum, et in ordinatione ipsa : unde etiam non credidit Abraham tantum, quod Christus esset futurus, sed quod Christus incarnabitur et de semine suo : unde patet, quod solutio illa non tenet. Sed prius dicta solutio est rata et communis.

Per hoc etiam patet solutio ad omnia similia si obiciantur.

Ad aliud dicendum, quod non fuit illud credere fidei quod credidit se Abraham immolaturum filium, sed potius opinionis obediendi, et illi bene potest subesse falsum.

Ad aliud sequens dicendum, quod illa non faciunt ad propositum : quia voluntatis et spei non est obiectum proprium, et verum, nec oppositum falsum, sicut fidei : et ideo voluntas Apostoli quae causabatur ex humana opinione, frustrari poterat in volito, eo quod opinio non evenit.

Similiter spes quae dicit exspectationem futurae beatitudinis, non habet obiectum verum, nec oppositum falsum : sed potest frustrari a beatitudine exspectata, non a defectu spei, sed a defectu sperantis, qui non continuat vitam bonam usque ad mortem, sicut Iudas.

Ad aliud dicendum, quod ad hoc supra fuit responsum : quia conditio vel supponitur vel apponitur ex parte adorantis, quia sit rite celebratum, et tunc semper est verum : tamen nihil est ad propositum, quia hoc credere quo credere dicor hanc hostiam consecratam, non est actus fidei, sed opinionis.

 

 

ARTICULUS IV.

An articulus arctat ad credendum explicite vel implicite ?

 

Quarto quaeritur, cum articulus dicatur eo quod arctat ad credendum, utrum arctat ad explicite credendum vel implicite ?

Videtur autem, quod ad implicite credendum,

  1. Per auctoritatem : non enim tenetur homo credere quod nullo modo innotuit intellectui quid est quod dicitur per sermonem, de quo supra habitum est, qui procedit omne credibile : sed quod ignorant etiam Angeli, nullo modo innotescit homini : sed, Isa. LXIII, 1 : super illud : Quis est iste qui venit de Edom ? dicit sic Glossa Hieronymi : Aperte declaratur, quod quidam Angeli donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt.
  2. Item, ad Ephes. III, 10 : Ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus, etc. Igitur videtur, quod nec homo tenebatur illud scire explicite.
  3. Item, Chrysostomus in Homilia III super Ioannem : Multum honorati sumus, quod nobiscum Angeli per Ioannis vocem didicerunt.
  4. Item, super illud : Colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant, dicit Glossa : Fragmenta sunt sacra mysteria, quae communis populus capere non potest : ergo videtur, quod non explicite arctatur quilibet ad credendos articulos.
  5. Item, ad Ephes. III, 9, super illud : Quae sit dispensatio mysterii abscondita a saeculis in Deo, dicit Glossa : Id est, celati ab omnium saeculorum creaturis, et existentis in sola notitia Dei.
  6. Item, per rationem sic : In demonstratione scibilium contingit aliquid scire implicite in universali, quod tamen dubium est in particulari : sicut scimus in universali omnem triangulum habere duobus rectis aequos tres angulos : et tamen possum dubitare de hoc ligneo triangulo, utrum habeat tres duobus rectis aequales : ergo multo magis hoc fieri potest in fide, quae tota est supra rationem.
  7. Item, si diceretur articulus ideo arctare ad credendum, quia arctat explicite, iam multi damnati essent et damnarentur adhuc hodie, qui nesciunt articulorum distinctionem.
  8. Praeterea, Secundum hoc etiam alia quam articuli arctarent ad credendum : quia ita dicitur, ad Hebr. XI, 3 : Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent.
  9. Item, fide Moyses, natus, occultatus est tribus mensibus, etc. Et : Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, et huiusmodi multa quae non sunt articuli, et tamen sub fide tamquam consequentia fidem accipiuntur. Ergo videtur, quod non arctetur aliquis ad explicite credendum.
  10. Praeterea, hoc dicitur in Littera in secunda parte istius distinctionis.

 

Sed contra :

  1. Dicit Boetius, quod malum non evitatur nisi cognitum : sed quilibet tenetur vitare infidelitatem contra quemlibet articulum : ergo tenetur explicite scire quemlibet.
  2. Item, ad Galat. V. 3 : Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. Ergo a simili suscipienti fidem necessarium est credere universos articulos explicite.
  3. Item, si sufficeret implicite credere omnipotentem et redimentem quocumque vellet modo, tunc omnes Philosophi et multi haeretici habuissent fidem implicitam : sed hoc falsum est : ergo exigitur fides explicita.
  4. Item, Levit. XIV, 12, de emundatione leprosi dicitur : Offeret, scilicet pro emundatione sua olei sextarium : et dicit Glossa, quod sextarium olei est mensura fidei, in qua si plus est, effunditur : si minus, deficit : ergo tenetur offerre totam mensuram articulorum.
  5. Item, Deuter. XXVII, 8, praecipitur Moysi, quod lucide et aperte legem scribat super lapides : et dicit Glossa, quod lapides sunt laici : ergo lucide et distincte tenentur credere articulos.
  6. Item, fides est ex auditu : auditus autem per verbum Christi, ut dicitur, ad Roman. X, 17. Auditus autem omnia explicat, et similiter verbum Dei nihil implicite proponit : ergo videtur, quod fideles etiam explicite debent credere.
  7. Item, nos videmus, quod laici capiuntur et examinantur de articulis fidei occultissimis : et si inveniuntur aberrare et nescire, relinquuntur pro haereticis : ergo videtur, quod tenentur explicite scire et credere.
  8. Item, ponamus aliquam vetulam simplicem et piam habentem reverentiam ad suum pastorem de quo nihil mali scit, audire ab ipso suo pastore haeresim, et credere, ideo quia putat esse credendum quidquid ille dicit : numquid dicemus eam damnari si moritur in tali statu : vel si comprehenditur, numquid erit cremanda pro haeretica ? Videtur, quod non : quia ignorantia excusat a toto. Si autem dicas, quod sic : ergo ipsa tenebitur scire articulos explicite, etiam indocta ab alio : quia si doceri debet, a proprio pastore doceri eam oportebit.
  9. Item, Charitas est de diligendo Deo et proximo : et oportet cognoscere distincte utrumque : ergo cum similiter se habeat fides ad articulos, videtur quod fides distincte debet scire articulos.

 

Solutio. Sine praeiudicio dico, quod neque ante adventum, neque post, sine revelatione divina et doctrina tenetur explicite scire articulos, sed implicite, sed hoc supposito certissime nihil dubitandum, quod revelatio sit Ecclesiae, et semper facta est Ecclesiae : et quicumque tales sunt illi vocantur maiores, quia ab illis alii sunt instruendi : et hoc aliter fit modo, aliter antiquitus. Antiquitus enim fiebat ad manifestationem articulorum illa revelatio, sed modo fit ad expositionem eorum, quia omnes sunt declarati quos oportet credi. Simplices igitur ante adventum et simplices post adventum, non tenentur scire explicite, sed nec implicite, nisi in quantum docti sunt a maioribus, et intellectu per doctrinam percipere potuerunt : sed illi qui praecesserunt, minus tenebantur propter doctrinam umbrosam quae tunc erat : isti autem plus propter doctrinam veritatis apertam.

 

Dicendum ergo ad primum quod contra hoc obicitur, quod Boetius dicit verum : sed est cognitio duplex, scilicet explicita, et implicita : non enim oportet me cognoscere omne malum in particulari, sed tantum ipsum sub consilio sapientis, scilicet si aliquod occurrat incertum an sit malum, recurram ad sapientem, et iudicio illius vitabo. Ita in fide si nova doctrina proponatur, recurram ad sacerdotem, et iudicio illius credam, vel non credam.

Ad aliud dicendum, quod debitor est universae fidei implicite, ita quod nihil omnium discredat.

Ad aliud dicendum, quod Philosophi et haeretici non crediderunt implicite, quia discrediderunt : implicite autem credens, nullum discredit articulum, licet explicite nesciat.

Ad aliud dicendum, quod mensura impletur non discredendo aliquem, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod hoc cautum est ut saepe et lucide explanetur laicis : sed hoc potest fieri modo in tempore gratiae : et tamen quia hebetem sensum habent, non tenentur ita explicite intelligere sicut explanatur eis : quia ipsi recipiunt explanationem secundum suam potestatem intelligendi, et non secundum voluntatem explanantis. Ante adventum autem non poterat fieri nisi prout tempus tunc permisit, scilicet in umbra et typo : et illi minus tenebantur, quam isti.

Ad aliud dicendum, quod licet fides distincte in auditu recipiatur, tamen a simplici id quod auditur, non intelligitur, nisi sub involuto, et non distincte, sicut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod non relinquentur laici pro haereticis, propter illud quod non distinguere sciunt quosdam articulos : sed quia pertinaciter eis contradicunt, quando exponuntur eis : hoc enim fieri non posset nisi iam infidelitatem ab haereticis recepissent contra articulum : si enim ideo comburerentur, quia nesciunt distinguere articulos vel explicare, ipsi inquisitores comburendi essent, quia nec ipsi multum bene sciunt.

Ad aliud dicendum, quod ibi dubie in casu illo respondent Doctores : sed tamen omnes concordant, quod mortaliter peccant discredendo articulum pertinaciter. Si autem dubitat parata emendare, dicunt quod est tentatio humana. Unde quidam dicunt, quod si fecerit pietatis operibus insistendo, quidquid poterit, Deus illam illuminabit, quod non sit illi sacerdoti credendum in tali doctrina. Si autem non fecerit quidquid potest, tunc sibi causam suae caecitatis imputet. Sed quia haec responsio super incertum fundatur, cuius nullam possumus invenire rationem : ideo alii aliter dicunt, quod si est de aperto articulo qui in Ecclesia solemnizatur, tunc debet examinare apud alios, utrum ita dicatur communiter : quia fides non est unius, sed communis : et tunc instrui potest : si autem est de occulto aliquo, ut fornicationem non esse peccatum, vel corpus Christi non esse in altari, sed significari : non debet hoc recipere quod supra vires suas est, nisi sub conditione, si hoc credat universalis Ecclesia, et debet remanere in fide implicita, praecipue cum est de corpore Christi, quia de fornicatione etiam turpitudo actus satis ostendit ei, quod mortale peccatum est. Tamen iste casus saepius in confessionibus occurrit propter libidinem sacerdotum, hoc quibusdam mulieribus persuadentium.

Ad ultimum dicendum, quod non est simile de charitate : quia charitas non quaerit rationem, sed obiectum tantum : et non distinguit, quia non diligit proximum nisi materialiter : fides autem permixta est cuidam cognitioni et intellectui : et ad illum non omnes sufficiunt.

 

 

ARTICULUS V.

An et quomodo fides potest crescere ?

 

Deinde quaeritur de his quae dicuntur in Littera, ibi, A, in initio : Fides quidem magna dicitur cognitione, etc.

  1. Hoc enim videtur esse contra praedeterminata, ubi dictum est, quod non crescit quantitate articulorum.
  2. Praeterea, penes quid attenditur numerus istius quantitatis fidei ?
  3. Item, numquid concedendum est aequaliter esse magnam fidem in omnibus articulis, vel non ? Videtur, quod non : quia quidam articulus est de deitate, et quidam de humanitate : et maior est deitas, quam humanitas : ergo maior est articulus de deitate, quam de humanitate.

Item, videtur quod aliquid traditum sit quod non est articulus, quod maximum et difficillimum est ad credendum, ut corpus Christi esse ex transubstantiatione panis et vini. Ergo videtur, quod fides non tantum magna sit articulorum quantitate, sed etiam aliorum, quae non sunt articuli, sed adiuncta articulis.

 

Ulterius quaeritur hic, si corpus Christi esse in altari non est articulus, sub quo continetur sicut adiunctum principali ?

  1. Videtur, quod sub omnipotentia faciente omnia : quia dicit Ambrosius quasi rationem reddens : Quomodo esse possit, quod magnum non est si sermo Christi naturam panis in corpus suum convertit, qui de nihilo omnia creavit ?

Item, videtur quod adiungitur articulo passionis : quia ita dixit Apostolus, I ad Corinth. XI, 26 : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. Et ipse Dominus, Luc. XII, 19 : Hoc facite in meam commemorationem.

  1. Sed videtur adhuc, quod reducatur ad illum, Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem : quia ille panis collectus de multis granis purissimis, signat unitatem Ecclesiae collectam de personis fidelium, ut dicit Apostolus et Augustinus. Item, hoc videtur ostendere nomen : quia latine communio, Graece synaxis vocatur, eo quod communicat in pane vitae fidelis.

 

Solutio. Dicendum, quod quantitas articuli non dicitur hic quoad numerum, qui crescat, vel decrescat : sed potius quoad quantitatem dignitatis, quam quilibet habet, per hoc quod subiicitur ei prima veritas : nec Magister hic enumerat, quod in omnibus his crescat : sed ad ostendendum in quibus crescit, et in quibus non crescit.

 

Ad aliud dicendum, quod ista sumuntur penes quatuor quae sunt in fide. Est enim fides considerata in se : et sic dicitur magna articulorum quantitate : quia magni sunt, qui nihil habent nisi honestum, verum, et divinum : et sic non est de legibus aliarum nationum quae credunt turpia, falsa, et daemoniaca. Ex parte autem credentis fides est in corde, et in confessione oris, sicut dicit Apostolus : Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ex parte cordis quoad intellectum et affectum. Secundum intellectum crescit cognitione, et secundum affectum devotione : penes confessionem autem constantia praedicationis et audacia confitendi coram regibus et principibus.

Ad aliud dicendum, quod quoad subiectum articulorum, quod est prima veritas : et quoad movens ad credendum, quod iterum est prima veritas : et quoad finem, qui iterum est eadem veritas : aequalis est fides in omnibus articulis : sed quoad hoc penes quod attenditur articulorum diversitas, quod est quasi connotatum in quo veritas hoc modo et non alio exprimitur, meo iudicio non est aequalis : et hoc dupliciter. Quidam enim dignioribus exprimuntur quam alii, ut probat obiectio. Quidam autem minus repugnant rationi, quam alii, et ideo in illis fides minor est : sicut maior est fides in Deum esse trinum et unum, quam in unum Deum esse.

Ad aliud dicendum, quod corpus Christi esse in altari, et fieri de pane et vino, meo iudicio adiungitur passioni : quia eadem hostia nunc immolatur, quae tunc immolabatur : et ibi eius memoria iteratur, quod semel pro omnibus factum est.

Ad id autem quod obicitur de omnipotentia, dicendum quod omnipotentia quodammodo est probatio omnium articulorum : unde etiam Angelus articulum incarnationis ad beatam Virginem sic probavit dicens : Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum : et ideo illa obiectio non concludit.

Ad aliud dicendum, quod communio Sanctorum est effectus illius sacramenti, et non reducitur ad ipsum ut adiunctum sibi, et ideo dicitur communio, sed quia sacramentum est similitudo eius cuius est causa : ideo etiam habet simile aliquid cum illa.

 

 

C. Quae ante adventum, Christi de mediatore credere sufficiebant.

 

ARTICULUS VI.

An antiqui tenebantur de mediatore credere omnia quae nunc credimus, aut sufficiebat eis credere quatuor tantum, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem, et adventum ad iudicium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium : Quibusdam videtur, quod sufficeret illis quatuor credere, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem, et adventum ad iudicium, etc.

  1. Videtur enim una ratio de omnibus esse : ergo secundum omnes poterant credere implicite vel secundum nullum.
  2. Item quaeritur, utrum nunc etiam isti quatuor debent magis explicite credi a simplicibus, quam alii ?
  3. Item quaeritur, quare illi potius, quam alii ?

 

Ad hoc dicendum, quod ex quo fuit morbus, ad salutem exigebatur morbi cognitio, et per consequens liberatoris nativitas : et ideo exigebatur credulitas adventus liberatoris, meo iudicio, implicite sine specificatione modi, nisi in illis quibus data fuit de speciali modo revelatio : vel qui doctrinam ab illis receperunt. Praesentia autem liberatoris non poterat esse liberatio, ut supra probatum est, nisi per satisfactionem pro nobis : et ideo implicite exigebatur credulitas mortis implicita. Satisfactione autem credita, exigebatur necessario, ut consequens per effectum, restitutio beatitudinis perditae quae fit, implicite credendo resurrectionem, et poenam tantam salutem contemnentium, quae fit ulterius per adventum ad iudicium. Quia igitur isti quatuor con-/484b/-sequenter se habent circa redemptionem : ideo istos quatuor amplius credere oportuit.

 

Et per hoc patet solutio ad primum et tertium.

Ad secundum dicendum, quod etiam modo, quia ista solemnizantur et frequentius praedicantur, meo iudicio, in eo qui fuit aliquo tempore Christianus, exigitur ut isti quatuor explicite credantur, et non sufficit fides implicite, nisi forte in aliquo adulto noviter converso.

 

 

ARTICULUS VII.

An verum sit Ioannem dubitasse de descensu Christi ad inferos secundum expositionem Gregorii.

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : Qui de Ioanne Baptista documentum huius rei assumunt, etc.

Haec enim opinio videtur esse haeretica :

  1. Quoad hoc quod in symbolo exprimatur in parte articuli quem posuit Thomas : Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis.
  2. Item, Anselmus in libro de Processione Spiritus sancti dicit, quod necessarium ad salutem est credere descensum ad inferos.
  3. Item, omnes expositores, praeter solum Gregorium, concorditer dicunt, quod Ioannes de hoc non dubitavit pro se, sed gessit morem discipulis invidentibus Christo, et dubitantibus. Et hoc apparet : quia de hoc Dominus nihil respondit, si per se, vel per alium descensurus esset ad inferos : sed potius ostendit discipulis argumenta suae deitatis. Et hoc accipitur etiam ex Ioanne, ubi multis persuasionibus ostendit Ioannes discipulis, qualiter ipse minui deberet, Christus autem crescere : quia qui de caelo venit, super omnes est.

 

Solutio. Ego puto, quod temeritas sit dicere Ioannem dubitasse, et initium haeresis Manichaeorum, qui dicunt eum dubitasse, et ideo eum esse damnatum : unde excuso Gregorium dicentem hoc quod potuit dubitare de modo descensus propter discipulos, qui non potuit dubitare de hoc propter seipsum : et ideo misit moriturus discipulos aemulos Christi, ut visu confunderentur, et Christo adhaererent.

 

 

D. De fide Cornelii.

 

ARTICULUS VIII.

An Cornelius Centurio ante adventum ad Petrum habuit fidem incarnationis ?

 

Deinde quaeritur de Cornelio ubi dicit : Solet etiam quaeri de Cornelio, etc.

Hoc praecipue propter verba Augustini quae habentur in Littera.

  1. Videtur enim fides esse prima veritas, ut supra habitum est : ergo non per misericordiam venit ad fidem, sed potius per fidem ad misericordiam.
  2. Item, non oraret in quem nullo modo crederet, ut ibidem dicit Augustinus : ergo videtur falsum, quod Petrus missus fuit, ut doceret eum fidem. Si forte tu dicas, quod habuit fidem implicitam, sed Petrus explicuit : et hoc nihil esse videtur, cum Cornelius fuerit de maioribus, et explicitam debuerit habere fidem.

 

Solutio. Puto, quod Cornelius habuerit fidem explicitam : sed tamen implicita suffecisset ei : quia non erat de maioribus nisi secundum dignitatem personatus, non de maioribus in revelatione. Fides autem explicita quam habuit, fuit de Christi incarnatione relata ad quodcumque tempus, ut supra diximus, et ideo missus est Petrus Ecclesiae architectus, ut determinaret ei articulum quem explicite credidit, ad certam temporis differentiam ne amplius exspectaret venturum quem ipse Petrus doceret venisse. Et ita intelligo Augustinum, qui dicit missum Petrum qui instrueret ad fidem, id est, ad fidei determinationem, non articuli explicationem : et haec determinatio, ut supra diximus, accidit fidei in illa parte in qua est per auditum.

 

 

E. De aequalitate fidei, spei, charitatis, et operis, quae secundum aliquid sunt aequalia.

 

ARTICULUS IX.

An fides, spes, et charitas, in praesenti sunt aequalia ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit it ultimo capitulo, ibi : Illud etiam non est praetermittendum, quod fides, spes charitas, et operatio, etc.

Hoc enim non videtur : quia

  1. Multo plus credimus, quam amemus : quia nihil est quod non credimus et tamen amor deficit.
  2. Item, in naturalibus motibus non est necesse, quod semper amemus quod amandum esse cognoscimus : ergo nec in spiritualibus est necesse, quod hoc amemus quod credimus esse diligendum.
  3. Si forte tu dicas, quod hoc quod dicitur hic, intelligitur de ipsis habitibus, qui simul infunduntur, et continentur in gratia gratum faciente : hoc nihil esse videtur : quia operatio non simul infunditur cum illis, sed sequitur ea sicut causatum ex illis.
  4. Item, in Littera etiam dicitur, quod praemissa aequalitas proprie secundum actuum interiorum intensionem considerata est : ergo videtur, quod omnium fere solutio nulla est dicentium, quod hoc intelligitur penes habituum spiritualem quantitatem.

 

Si propter hoc diceretur, quod non esset verum quod dicitur hic :

  1. Hoc est contra dicta Sanctorum, et hic, et Apocal. XXI, 16, ubi dicit, quod latera civitatis aequalia sunt : et dicit Glossa quod latera sunt fides, spes, et charitas, et operatio.
  2. Item, infusa una virtute, infunduntur omnes propter gratiam a qua nulla separatur, quia quaelibet est pars illius virtualis : ergo per eamdem causam aucta una, augentur omnes : ergo sunt aequales.
  3. Item, si omnibus accidit ista aequalitas, quare magis ponitur hic de tribus illis, quam de aliis ?
  4. Item, Gregorius in Homil. Pentecostes dicit, quod charitas magna operatur, si est : si autem desinit operari, charitas non est : ergo videtur, quod etiam operatio sequitur quantitatem charitatis.

 

Solutio. Dicendum, quod ista aequalitas dupliciter attenditur, scilicet secundum habitus : et tunc est inter tres virtutes : et secundum actus, et sic excedit quartum quod est operatio. Sed dupliciter potest attendi operatio, scilicet secundum relationem ad id quod informat eam, et elicit. Si primo modo consideretur actus, non puto esse verum, quod operatio unius virtutis aequalis sit operationi alterius, nec quod operatio eiusdem virtutis semper sit secundum totum posse eiusdem virtutis : quae contingit ferventius diligere, quam charitas magna sit in corde : et contingit minus ferventer diligere, quam sit charitas in corde. Si autem consideratur relata operatio ad id quod informat eam, cum hoc sit gratia, tunc dico quod aequalis est quia minor operatio in genere operationis maiori gratia et charitate informata plus valet ad substantiale meritum vitae aeternae, quam maior cum minori charitate informante et eliciente.

 

Dicendum ergo ad primum, quod illa obiectio procedit de operatione comparabili ad liberum arbitrium, quod ministrat actum : quod quia diversimode se habet in devotione et tristitia, sicut homo numquam in eodem statu permanet, ideo etiam actus differentes sunt, sed in comparatione ad gratiam elicientem et informantem sunt aequales.

Ad aliud dicendum, quod non est ita in naturalibus affectionibus : quia illae non uniuntur in uno, sicut virtutes in gratia : et ex illa unione est, quod aucta una, augentur omnes, et quod aequales sunt omnes.

Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod non intelligitur de habitibus tantum, et quod hoc accidit omnibus virtutibus : sed specialiter attribuitur istis : quia istae solae theologicae sunt : et immediate in Deum tendunt, et omnes alias quasi conducendo in Deum dirigunt, ad quem refertur omne nostrum opus.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur dictum Gregorii secundum comparationem actus ad habitum informantem, et non ad liberum arbitrium agens. Notandum tamen, quod quidam de facili se expediunt, dicentes quod non intelligitur aequalis in specie, sed tantum in genere : ut si una sit magna, et alia sit magna, et e contrario : sed non quod tanta per aequalitatem. Sed non stat solutio : quia aequalitas exprimitur in Littera per tantum et quantum, ut patet inspicienti.