Distinctio XVII — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO XVII
Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem quantum ad usum virtutis, praesertim de voluntate et oratione ?
A. Si omnis Christi oratio vel voluntas expleta sit ?
DIVISIO TEXTUS
Post praedicta considerari oportet, etc.
In ista distinctione Magister determinat quamdam ulteriorem quaestionem ex praecedentibus habitam, scilicet, utrum Christus aliquid petiit vel oravit, quod non est ei concessum ? Ex quo enim naturaliter timuit passionem, consequens fuit ut fugeret naturaliter, et a se peteret transire.
Unde ista distinctio dividitur in quatuor partes :
in quarum prima ostendit principaliter in Christo propter duas naturas et voluntates non fuisse pugnam carnis adversus spiritum.
In secunda, probat triplicem voluntatem fuisse in Christo, scilicet sensualitatis, rationis, et deitatis, ibi, C : Ex affectu ergo humano quem de Virgine traxit, etc.
In tertia, obicit contra verba Ambrosii, ibi, D : Caeterum non parum nos movent verba Ambrosii, etc.
In quarta et ultima, obicit per verba Hilarii, ibi, E : Illud etiam ignorandum non est, etc.
Ex his patet sententia, quia Littera plana est.
ARTICULUS I.
An aliquid voluit Christus quod non sit factum ?
Dubitatur autem primo, utrum aliquid voluerit Christus, quod non factum sit ? Videtur enim, quod nihil.
- Cuius enim voluntas semper conformis est voluntati Omnipotentis : sicut nihil fit contra voluntatem Omnipotentis, ita nihil fit contra voluntatem suam : sed voluntas Christi semper conformis fuit voluntati Omnipotentis : ergo sicut nihil fit contra voluntatem Dei, ita nihil fit contra Voluntatem Christi. Prima patet per se. Secunda probatur per hoc quod de perfectione iustorum est habere voluntatem conformem voluntati divinae. Cum igitur nihil sit perfectionis quod Christus non habuerit, ipse habuit voluntatem semper conformem.
- Item, hoc dixit matri, Luc. II, 19 : Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse ? Et discipulis postea : Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, scilicet Patris mei qui in caelis est.
- Item, hoc videtur velle Apostolus, ad Hebr. V, 7 : In omnibus exauditus est pro sua reverentia. Ergo numquam aliquid petiit, quod non sit consecutus, ut videtur.
Sed contra :
- In Psalmo XXI, 3 : Clamabo per diem, et non exaudies : et nocte, et non ad insipientiam mihi
- Praeterea, oravit ut calix transiret, et non transivit : ergo in omnibus non exauditus est.
Solutio. Sicut Magister dicit in Littera, plures sunt voluntates Christi : et quidquid voluit voluntate beneplaciti secundum divinam naturam, hoc consecutus est. Similiter quidquid voluit secundum rationem voluntatis deliberativae, totum est consecutus. Sed non quidquid voluit secundum voluntatem affectus naturalis, ut dicit Magister.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod conformitas est quadruplex qua voluntas nostra conformatur voluntati divinae, scilicet in volito : et haec secundum materiam est, et est minima, ut velim hoc quod Deus vult : et haec non facit meritum de se, quia quandoque quis male potest velle quod Deus vult, ut alicuius boni mortem.
Est etiam conformitas secundum formam volendi, ut ex eadem charitate velimus quod volumus, ex qua Deus vult quod vult : quia illa facit meritum, etiamsi quandoque non velimus quod Deus vult, ut dicit Augustinus : et ponitur in fine primi Sententiarum.
Tertia conformitas est in fine volendi, ut propter idem velimus propter quod Deus vult, id est, propter gloriam suam : et haec iterum est laudabilis, et facit ad meritum, etiamsi sit difformitas in materia voliti : quia ad gloriam Dei possem aliquem velle vivere, quem ipse ad gloriam suam vult mori.
Quarta conformitas est in causa efficiente volendi, quando scilicet volo id quod Deus Vult me velle, ut videndo pauperem, si volo ipsum esse miserum, iam non sum misericors, et tamen Deus vult eum esse miserum : ergo vult me velle quod ipse non vult : et haec non sunt contraria. Similiter quando elegit Virginem matrem, voluit suam ipsius animam pertransire gladium passionis suae corporalis, ut ipsa intus sustineret in affectu matris, quod ille foris pertulit : ergo voluit eam velle, quod Filius non pateretur.
Eodem modo dico, quod quando assumere voluit Christum veram humanitatem, voluit eum velle fugere ea quae sunt periculorum gravia vitae humanae : et haec conformitas sufficit voluntati naturali : et haec conformitas disputata et probata invenitur super primum huius voluminis tractatum de conformitate nostrae voluntatis ad voluntatem Dei.
Et per hoc patet solutio ad totum.
B. De voluntatibus Christi secundum duas naturas.
ARTICULUS II.
An in Christo fuerit sensualitas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa initium : Humana voluntas est affectus totius rationis vel affectus sensualitatis.
Quaeruntur hic quatuor sine quibus iste locus non potest intelligi :
quorum primum est, utrum sensualitas sit vel fuerit in Christo ?
Secundo, utrum sit aliqua voluntas sensualitatis ?
Tertio, utrum voluntas rationis conformis fuerit voluntati divinae, ut dicit in Littera ?
Quarto, de divisione voluntatum Christi, quas innuit Littera.
Ad primum sic proceditur :
Videtur in Christo non fuisse sensualitas : quia
- Dicit Augustinus in libro XII de Trinitate, quod sensualitas est in loco serpentis, in quo incepit primus motus peccati. Cum igitur Christus non habuit aliquem peccati instinctum, videtur in Christo non fuisse sensualitas.
- Praeterea, ad quid esset in ipso ? Meritum enim non ita perficitur tribus gradibus, sensualitatis, inferioris partis rationis, et rationis superioris, quemadmodum demeritum. Cum ergo ipse non assumpserit nisi ea quae sunt ordinata ad gratiam, et gratia sensualitatem non attingit, videtur quod sensualitatem non assumpserit.
- Praeterea, haec est quae semper pugnat adversus spiritum ; ergo cum in Christo nulla talis pugna fuerit, videtur sensualitatem non habuisse.
Sed contra : Diabolus in Adam sensualitatem non fecit, sed inventam in eo corrupit : ergo cum Christus omnia naturalia nostra assumpserit in corpore et in anima, videtur quod etiam assumpserit sensualitatem.
Item, Augustinus : Sensualitas est motus animae, qui intenditur in quinque corporis sensus : constat autem, quod Christus huiusmodi motum habuit : ergo habuit sensualitatem.
Solutio. Ultimis rationibus consentiendum est, quod Christus habuit sensualitatem, quae est vis animae sensibilis desiderii intenta in ea quae conferunt ad salutem naturae, et intenta in ea quae conferunt sensibus ad praesentandum.
Ad primum autem dicendum, quod Augustinus loquitur de sensualitate non secundum naturam, sed secundum corruptionem quae accidit ex peccato : et cum Christus non accepit peccatum, non accepit etiam illam corruptionem.
Ad aliud dicendum, quod fuit in ipso ad demonstrationem integritatis naturae nostrae : et ut nostra corrupta sensualitas, per assumptam suam incorruptam curaretur : quia non est curabile, ut dicit Damascenus, nisi quod est assumptibile.
Ad aliud dicendum, quod non ex sua natura pugnat adversus spiritum, sed in quantum est corrupta peccato : et sic Christus non accepit eam.
ARTICULUS III.
An voluntas aliqua sit sensualitatis ?
Secundo quaeritur, utrum aliqua voluntas sit sensualitatis ?
Videtur autem, quod non : quia dicit Philosophus in Topicis, quod omnis voluntas est in ratione.
Item, Philosophus in III de Anima : In rationali voluntas fit, in irrationali autem desiderium et animus. Ergo videtur, quod nihil sit quod dicit unam voluntatem sensualitatis in Christo fuisse.
Si forte diceres, quod hoc est animal secundum proprietatem Graeci idiomatis, in quo non dicitur voluntas nisi rationis affectus. Contra : Augustinus in libro de Trinitate dicit : Causae voluntariae, aut Dei sunt, aut Angelorum, aut hominum, aut quorumcumque animalium, si tamen voluntates appellandi sunt animalium rationis expertium motus illi quibus aliqua faciunt secundum naturam suam, cum quid vel appetunt, vel evitant. Ex hoc patet, quod abusive sensualitatis dicitur voluntas.
Solutio. Dicitur, quod voluntas sumitur large, et stricte. Stricte non dicitur voluntas, sicut volunt auctoritates, nisi motus et appetitus rationalis. Large etiam dicitur voluntas appetitus sensualitatis humanae. Sed omnis abusive dicitur voluntas appetitus brutorum. Unde Ioannes Damascenus dicit, quod voluntas rationalis est : et si non est rationalis, non est voluntas : voluntas enim dicit id quod liberrimum est in anima : et ideo naturae sensibili quae magis agitur imperio rationis vel naturae instinctu, quam agat, non potest dici proprie voluntas inesse.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS IV.
An aliqua voluntas in Christo non habuerit effectum suum ?
Tertio quaeritur, utrum aliqua voluntas rationis in Christo effectum non habuerit ?
Videtur, quod sic : quia supra determinatum est, quod etiam ratio, et quaecumque pars animae, potest considerari ut natura : et sic dolet incommoda et fugit : ergo cum in Christo ratio in illa consideratione fuerit, videtur quod aliquid rationis voluntate voluerit, quod non voluit voluntate divina : ergo cum cuiuslibet appetitus sit hoc petere quod appetit, hoc secundum illam voluntatem petiit, quod tamen non est consecutus.
Sed contra : Contrarietas appetitus in anima non est ex hoc quod ipsi appetitus sunt naturae in nobis contrariae, ut Manichaei dicebant, qui ponebant unum creatum a principe lucis, et alterum a principe tenebrarum : ergo relinquitur, quod ista contrarietas sit ex oppositione volitorum. Haec autem oppositio in nobis inducit pugnam carnis sive inferioris partis anima contra superiorem, id est, contra spiritum ergo in Christo fuit huiusmodi pugna, quod absurdum est ponere : ergo non fuit in eo talis difformitas voluntatum.
Solutio. Consentiendo primae obiectioni, dicendum, quod nihil prohibet, quod secundum voluntatem rationis ut natura est, homo ille in quantum homo, aliquid appetierit quod non est consecutus : et etiam oravit quod non est datum, eo quod non oravit ut ex deliberatione hoc volens, sed potius ut nostram infirmitatem ostendens : sicut ipse dixit discipulis suis : Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Ad id autem quod contra obicitur, dico quod non est contrarietas pugnae, nisi inter quae est resistentia pertinax, sicut est in nobis in quibus voluntas infirmitatis carnalis confortatur ex fomite, et quandoque ex reliquiis peccatorum : in Christo autem non fuit talis confortatio : et ideo voluntatis infirmitas progressa non est ultra naturalia, in his tantum ostendens se ad naturae demonstrationem, et non ad hoc quod pugnaret contra rationem, sed potius quod sequeretur : et hoc notatur cum dicit : Si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Et hoc quidem antiquorum, scilicet Antisiodorensis, vocat velleitatem, et non voluntatem perfectam.
Sunt autem qui aliter solvunt, dicentes quod non est contrarietas : quia contraria sunt nata fieri circa idem, et sensualitas et ratio, vel ratio naturalis et ratio, non sunt circa idem ut idem. Sed hoc patet, quod nihil est : quia secundum hoc etiam in nobis numquam esset contrarietas pugnae. Unde contrarietas pugnae est ex contrariis volitis totam post se trahere nitentibus, quae quandoque volita (licet non sunt contraria in substantia) tamen per adiunctum sunt contraria, scilicet per rationem, ita quod unum est volitum ut honestum, alterum vero ut turpe.
ARTICULUS V.
An voluntas secundum Magistrum sit bene divisa in Littera ?
Quarto, quaeritur de divisione voluntatis quam innuit hic Magister.
Et videtur innuere triplicem voluntatem, scilicet divinam, et duplicem humanam, scilicet affectum ex carnis infirmitate, et affectum rationis :
- Cum autem adhuc una sit, ut visum est, scilicet voluntas rationis, ut est natura : videtur, quod insufficiens sit Magister.
- Item, a plurimis formis non est unus modus denominationis eiusdem, ut albedo Socratem denominat album, et grammatica grammaticum, et sic de aliis : ergo videtur a simili, quod a pluribus voluntatibus Christi ipse sit pluribus modis volens, vel plures volentes, quod negat Damascenus, qui dicit eum tamen unum esse volentem.
- Item, illae plures, duae, vel tres, vel quatuor voluntates Christi, omnes datae sunt ad actum volendi : sed in inferioribus etiam una proprietas vel potentia sufficit ad unum actum : ergo videtur, quod omnes superfluant praeter unam.
- Item, videtur relinqui ex hoc quod omnis actio Christi sit composita, et non una, sed plures : actus enim qui est a pluribus agentibus differentibus secundum essentiam, est plures, et non unus : istae autem voluntates agentes in Christo differunt secundum essentiam : ergo sunt actus, sui plures, et non unus. Et hoc etiam videtur, quia Dionysius loquitur de theandrica, id est, Dei virili actione : non autem est Dei virilis, nisi sit in eo aliquid Dei, et aliquid viri : ergo sunt plures actiones.
- Item, nos videmus, quod aliquid vult una voluntate, quod non vult alia : ergo voluntates istae non uno modo se habent ad actum volendi : et sic omnis actus eius volendi est plures actus, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod Magister ponit trimembrem divisionem voluntatum Christi, quae sic ad bimembrem potest reduci. Voluntas Christi aut divina sive increata est, aut humana et creata. Humana autem aut rationis, aut sensualitatis est. Rationis vero aut est ut natura, aut ut deliberativa. Sed non facit mentionem de illa quae est rationis ut est natura : quia secundum substantiam et esse potentiae non differt ab illa quae est rationis ut deliberativa, sed potius est quidam modus considerationis eiusdem potentiae : quod enim sit ut natura, hoc accidit cuilibet potentiae animae rationalis in quantum est natura hominis : et ideo per esse potentiae non sunt nisi tres, ut dicit Magister. Sed tertia dividitur per duplicem respectum ipsius in duo secundum rationem, et non in duo secundum essentiam.
Ad aliud ergo patet, quod aliter est in formis determinantibus totum, et aliter in potentiis naturalibus : quia formae quae sunt in toto, non possunt unius rationis plures inesse : sed in potentiis naturalibus secundum unam rationem communem non specialem potest esse, quod plures potentiae nominantur uno nomine. Sed quia potentiae naturales licet insint secundum diversas partes naturae, tamen referuntur ad unum quod est subiectum : ideo denominatum ab eis non est nisi unum : et ideo Christus non est nisi unus volens, licet multis modis possit velle : quia volens dicit eum qui vult, hoc est subiectum, et non radicem in qua fundatur potentia illa : sed diversitas voluntatum cognoscitur in diversitate volitorum.
Ad aliud dicendum, quod in Christo sunt actiones distinctae : non in comparatione ad agentem, scilicet quod Christus sit plures agentes : sed quoad rationem agendi, scilicet quia aliquando egit ut homo, aliquando ut Deus : semper tamen ipse egit ens Deus homo : unde agens ut agens attendit Dionysius : et actiones ipsas in comparatione ad potentias inclinantes ad actum attendit Damascenus, et ideo dixit Dionysius actionem theandricam, et Damascenus dixit esse duas actiones Christi, sicut duas naturas : nec facit plures actiones compositio potentiarum inclinantium ad actum, sed potius pluralitas agentium : et hoc etiam non semper, sicut patet in his quae sunt actu relata ad diversas virtutes, ut tractus manus, et sonus modii granorum milii : et sic patet solutio ad ultimum. Et nota, quod hoc ipsum quod agens fuit unus Deus et homo, et inclinantia ad actum duo, scilicet creatum et increatum, facit omnem Christi actionem nobis salutarem : quia etiamsi comedit et dormivit, verum erat quod Deus hoc fecit : et ita pro nobis fecit, qui pro se non habuit quid faceret talium. Et idem est de tristitia, timore, et omnibus aliis.
Ad aliud dicendum, quod non superfluunt : quia non sunt data ad unum uno modo : quia licet ratio deliberativa quandoque consentiat cum naturali et sensuali in eodem volito, et e converso, non tamen eodem modo.
ARTICULUS VI.
Quomodo et cur aliqui seipsos interimunt ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, B, sub finem : Reliquit affectum infirmitatis, quo nemo vult mori.
Hoc enim instantiam videtur habere in his qui perimunt seipsos :
- Quidam ex desiderio immortalitatis, sicut dicit Augustinus in libro I de Civitate Dei, sic : Si hoc magno animo fieri putandum est, cum sibi homo ingerit mortem ille potius Cleombrotus in hac animi magnitudine reperitur : quem ferunt lecto Platonis libro, ubi de immortalitate animae disputavit, se praecipitem dedisse de muro, atque ita ex hac vita emigrasse ad eam, quam credidit esse meliorem. Ergo videtur, quod quidam desiderent mortem.
- Item, quidam praeter spem immortalitatis occidunt seipsos, ut Iudas : et quidam etiam alii, ut melancholici quidam : ergo videtur, quod falsum sit quod dicit in Littera.
Ad hoc dicendum, quod secundum Augustinum et rei veritatem nullus occidit se ex taedio vitae in quantum vita est : sed aliqui occiderunt se ex aliquo quod accidit suae vitae, secundum quod credebant invenire post hanc vitam : et aliqui ex verecundia turpitudinis actus admissi vel admittendi, ut Iudas ex turpitudine admissa, et Lucretia ex turpitudine admittenda. Melancholici autem ex taedio tristitiae malunt non esse, quam sic esse : et Cleombrotus ex immortalitate quam sperabat se inventurum. Sed amor vitae, cum vita naturaliter insertus est.
C. Auctoritatibus probat diversas in Christo voluntates.
ARTICULUS VII.
An Christus in angustia mortis petiit ex sensualitate, vel ex ratione ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2 : Et ex affectu humana sensualitatis quidem, non rationis, illud voluit et petiit, etc.
Ex hoc enim sequitur, quod illa petitio sensualitatis fuit, et non rationis : sed quomodo potest hoc esse ?
- Cum sensualitatis non sit ordinare, et omnis petiti sit ordinata quaedam postulatio.
- Item, cum Damascenus dicit, quod oratio est petitio decentium a Deo : et decens sive honestum non sit obiectum sensualitatis.
- Item, oratio, ut dicit Damascenus, est ascensus intellectus ad Deum : ergo orare non convenit sensualitati.
- Item, sensualitas, ut dicit Augustinus, intenditur in quinque corporis sensus : ergo non afficitur circa hoc quod non est praesens sensibus : sed mors illa tempore quo oravit, non erat praesens sensibus : ergo sensualitas non circa mortem affecta fuit : ergo non oravit.
- Si dicas, quoniam praescivit omnia, et ita scivit omnia quae ventura erant super eum : et ex illa praescientia causabatur timor et tristitia. Contra : Ab instanti conceptionis scivit omnia quae ventura erant super eum : ergo si haec scientia causabat hoc quod coepit timere et moestus esse, ab instanti conceptionis videtur coepisse pavere, et moestus esse.
Item, si praescivit, hoc non fuit secundum effectum sensualitatis, sed potius secundum rationem unitam deitati : et cum secundum illam numquam timuerit, videtur quod nihil timuit, nec tristatus est, nec oravit, nec in agonia fuit.
Solutio. Dicendum ad hoc, quod oratio fuit rationis ut est natura, et coniuncta in eadem substantia cum sensuali affectu : et haec bene potest ordinare : et sic cessat obiectio prima.
Ad aliud dicendum, quod non indecens est id quod ostendit natura : decentia autem dicit in illa diffinitione proportionatum indigentiae petentis.
Ad aliud dicendum, quod illa diffinitio data est de oratione per effectum, et de oratione contemplantis, et non de quacumque oratione.
Ad aliud dicendum, quod ex praevisione, non ex sensu causabatur tristitia : sed ex colligatione inferiorum una cum superioribus accidit quod in ratione est scientia, quod hoc descendens et induens imagines corporales quibus determinantur, efficitur imaginatum per imaginationem, et tunc movet ad tristitiam et timorem : et hoc nihil est inconveniens : quoniam sicut motus incipiunt a sensu et ascendunt ad intellectum, ita fit e converso per reflexionem intellectus ad sensum.
Ad id autem quod obicitur, quod ab instanti conceptionis debuit timere : dicendum quod non sequitur : quia non est causa timoris praevisio mali, sed potius imminentia mali poenae. Unde licet praevideretur prius ab ipso mors, tamen non praevidebatur ut imminens.
Et per hoc patet solutio ad totum.
D. De eo quod Ambrosius dicit Christum dubitasse affectu humano.
ARTICULUS VIII.
Utrum Christus dubitavit quando dixit, Si possibile est, etc.
Deinde quaeritur de verbis Ambrosii, ibi, Caeterum non parum movent, etc. Dubitatio enim est interminatus motus rationis super utramque partem contradictionis : Christus autem certus fuit de altera parte : ergo non dubitavit.
Solutio. Dubitatio hic non exprimit nisi tremorem sensualitatis inter hoc quod sequeretur rationem, et naturalem appetitum oppositi, scilicet quod evaderet mortem : quod nihil vituperabile ponit in Christo, sed potius ostensionem veritatis nostrae naturae.
E. Verba Hilarii longe diversam exprimentia sententiam a praemissa.
ARTICULUS IX.
Quomodo Christus sibi et suis oravit ?
Deinde etiam notandum circa verba Hilarii, ibi : Illud etiam ignorandum non est, etc.
Nota, quod Hilarius optime loquitur : quia discipulis et nobis oravit tripliciter, et uno modo sibi, scilicet ut naturam discipulorum in se ostenderet : hoc enim erat ad gloriam nostram, non suam : quia nostra natura in eo est exaltata : et ut nobis, non sibi per hoc utilis esset : qui quandoque infirmitate circumdati quaerimus evasionem persecutionis, et non desperamus, quia scimus fecisse caput nostrum. Tertio, ut nobis ordinandi nostrum sensualem effectum ad rationem, formam et doctrinam daret : ut cum ipso diceremus : Non quod ego volo fiat, sed quod tu vis. Sic igitur nullo modo sibi, id est, ad utilitatem sui petiit, sed nobis. Alio modo autem pro se petiit.
Et sic plana sunt quae dicuntur in Littera.
