Distinctio XXXVII — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO XXXVII
De praeceptorum decalogi distinctione in comparatione ad scripturam tabularum.
A. De decem praeceptis, quomodo contineantur in duobus mandatis caritatis ?
DIVISIO TEXTUS
Sed iam distributio decalogi, quae in duobus mandatis, etc.
Hic incipit pars illa quae est de dispositionibus reparantibus per opera : et haec sunt opera quae cadunt sub praecepto.
Et dividitur haec pars secundum numerum praeceptorum in decem partes, in quibus tamen Magister ponit tres distinctiones.
Et in prima parte ponitur expositio septem praeceptorum, scilicet trium quae sunt in prima tabula, et quatuor praeceptorum contentorum in secunda tabula.
In secunda et tertia, quae sunt XXXVIII et XXXIX, continetur expositio octavi praecepti quod est quartum secundae tabulae. Et pars illa incipit ibi, A : Quintum praeceptum est, etc.
In tertia autem parte quae continet distinctionem XL, exponit duo ultimo praecepta, quae incipit, ibi, A : Sextum praeceptum est : Non desiderabis, etc.
Et per hoc patet divisio totius.
ARTICULUS I.
Quid sit praeceptum ?
Ante Litteram autem incidunt hic quatuor inquirenda, scilicet quid sit praeceptum ?
Secundo : Quae sit distinctio praeceptorum et tabularum in quibus continebantur secundum diversos ?
Tertio, penes quid accipiatur sufficientia praeceptorum ?
Et quarto, Qualiter vitia capitalia prohibeantur ?
Ad primum autem, quid sit praeceptum, accipiatur diffinitio Augustini, data in libro de Virginitate, ubi dicit sic : Praeceptum est hoc cui non obedire peccatum est.
Sed contra istam assignationem obicitur sic :
- Consilium est cui non obedire in casu peccatum est : ergo consilium est praeceptum : in casu enim omnia vendere teneor et dare pauperibus, et in casu exponere me periculo pro fide : ergo consilium est praeceptum.
- Item, votum est cui non obedire peccatum est : ergo votum est praeceptum, ut videtur.
- Item, quivis tenetur observare obedientiam, nam contra eam facere peccatum est.
- Item, praelatus est cui non obedire peccatum est : ergo Praelatus est praeceptum.
- Item, scriptura est cui non obedire peccatum est : ergo Scriptura est praeceptum.
- Item, si non obedire praecepto peccatum est : ergo opus praeceptum est opus meritorium : quod falsum est secundum opinionem multorum, ut patet ex praehabita distinctione.
- Praeterea, cum opus cuiuslibet virtutis sit in praecepto, ita deberet diffiniri per aliam virtutem sicut per obedientiam : et maxime videtur, quod per caritatem : quia ut dicit Apostolus : Finis praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
Solutio. Dicendum, quod assignatio praecepti quae datur ab Augustino, datur de ipso in quantum est obligatorium ad differentiam consilii : et ideo sequitur in littera sic : Praeceptum est cui non obedire peccatum est : non consilium, quo si uti volueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis. Et ideo si quis vellet diffinire praeceptum secundum substantiam secundum quam est obligatorium, posset diffinire sic : Praeceptum est imperium obligans ad observationem actus imperati ex auctoritate imperantis, vel ex ratione rei imperatae. Praeceptum enim est in omni genere imperii, et obligat quandoque tantum, quia praeceptum est et non ex se : quandoque autem ex seipso. Sed Augustinus accipit in communi modum obligationis qui est in praecepto.
Dicendum ergo ad primum, quod consilium de se numquam obligat, ut dicit Augustinus : sed per accidens id quod consulitur, obligat, scilicet si in casu praeceptum est de eadem re de qua est consilium : ut si non possum honorare proximum nisi omnia vendam, tunc teneor vendere omnia et dare pauperibus in tempore necessitatis, cum moriuntur pauperes fame nisi vendam : et si ex voto necessarium fiat consilium, quia reddere est praecepti, licet vovere sit consilii.
Ad aliud dicendum, quod votum dupliciter consideratur, scilicet in vovendo, et reddendo. Si accipiatur in vovendo : tunc non obedire non est peccatum, quia vovere est consilii : sed obedire adipiscitur maius bonum. Si autem consideratur in reddendo : tunc obligat necessario : sed hoc ideo, quia reddere est praecepti.
Ad aliud dicendum, quod obedientiae non oportet obedire nisi in quantum ipsa respicit praeceptum : sed obedientia obedit praecepto : et ideo nihil est dictum, quod obedientia est cui obeditur, nisi obedientia sumatur vulgariter pro re iniuncta ex praecepto : sicut religiosi dicere consueverunt, Habeo obedientiam faciendi hoc, id est, habeo mandatum.
Ad aliud dicendum, quod aliter obeditur praelato, et aliter praecepto : Praelato scilicet sicut imperanti : praecepto autem sicut ei quod mandatur exsecutioni per obedientiam qua obligamur ad ipsum.
Ad aliud dicendum, quod obedimus Scripturae ut regulae et doctrinae fidei et morum, sed praeceptis ut obligantibus ad opus. Et differentia huius obedientiae accipitur ex hoc quod dicit, cui non obedire est peccatum : non enim universaliter non obedire Scripturae est peccatum.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur si non obedire peccatum est, quod obedire sit meritum : quia multa exiguntur ad meritum praeter impletionem actus praecepti : sed nihil exigitur ad peccatum praeter transgressionem praecepti, quae est in nostra potestate.
Ad aliud dicendum, quod praecepta particularia possunt esse affirmativa, et sunt de opere cuiuslibet virtutis : sed in decalogo non assignantur praecepta nisi generaliter, prout continentur in iure naturali, ut infra patebit.
Ad ultimum dicendum, quod dilectio sive caritas non respicit praeceptum, sed potius id quod est praeceptum in quantum est opus meritorium : sed obedientia respicit praeceptum in quantum est praeceptum, et ideo potius diffinitur praeceptum per actum obedientiae quam caritatis.
ARTICULUS II.
De distinctione praeceptorum.
Secundo : Quaeritur de distinctione praeceptorum et tabularum secundum diversos.
- Dicit enim Iosephus, quod duae erant tabulae, et in utraque earum continebantur quinque mandata. Gregorius autem quatuor ponit in prima, et sex in secunda. Augustinus vero tria in una, et septem in alia. Et videtur contrarietas inter eos.
- Item, Origenes primum dicit esse mandatum : Non habebis deos alienos propter me. Secundum : Non facies tibi sculptile, nec ullam similitudinem, etc. : et haec duo computat Augustinus pro uno, sicut habetur in Littera. Et haec est iterum quaedam contrarietas.
Item, Origenes unum dicit esse mandatum : Non concupisces uxorem proximi tui : et, Non concupisces rem alienam. Et Augustinus dicit haec duo mandata esse. Et ecce iterum quaedam contrarietas tertia.
Praeterea, videtur Origenes melius dicere quoad primum : quia, sicut habetur in libro de Deo Socratis, tria erant genera deorum, et quaedam erant spiritualia invisibilia genera deorum : quibus nec sculptura poterat fieri, nec similitudo, nec etiam figmentum : et illi videntur prohiberi cum dicitur : Non erunt dii tibi alii praeter me. Fuerunt autem alii dii secundum duo genera corporum, scilicet coelestium, et terrestrium, quae postea prohibentur cum dicit : Non facies tibi sculptile, etc. Ergo videtur, quod duo sint mandata, et sic Augustinus male dicit dividendo praecepta.
- Item, quoad aliam partem videtur melius distinguere Origenes : quia concupiscentia uxoris et concupiscentia rei non differunt nisi per materiam, ut videtur : sed penes materiam nulla accipitur distinctio : ergo illa quae dicit Augustinus esse duo, videntur esse unum, sicut dicit Origenes.
Item, ulterius quaeritur de contrarietate quae est circa ista mandata. Dicitur enim, Exod. XX, 18, postquam ista mandata edita sunt, quod cunctus populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinae, montemque fumantem, etc. : et statim infra, XX 22 et 23, subiungitur, quod non audierunt nisi unum mandatum de coelo ab ore Domini, ubi sic dicit : Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis. Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Ergo videtur esse quaedam contrarietas.
Si forte tu dicas, quod in secundo loco ubi repetit unum, debet intelligi repeti aliud. Contra : Glossa dicit ibidem : Repetit dicta in primo mandato, ut per argentea et aurea, omnia alia idola intelligantur : sicut dicitur in Psalmo cxiii, 4 : Simulacra gentium argentum et aurum, etc. Constat autem, quod aliqua causa specialis est, quare repetit dicta in primo mandato, et non in aliis.
- Praeterea, textus videtur dicere primo, quod cunctus populus audivit voces decem praeceptorum. Et Rabbi Moyses dicit, quod populus non audivit nisi unum, scilicet primum : Non erunt tibi dii alieni praeter me. Et dicit, quod haec est opinio multorum Doctorum. Haec ergo videtur esse eadem contrarietas quae elicitur ex textu.
Si forte tu dicas, quod illud audire et videre non erat in sensu exteriori tantum, sed in relatione ad sensum interiorem, sicut videtur ibidem dicere Glossa Augustini faciens quaestionem : Quomodo populus videbat voces, cum vox sit sensatum auditus, et non visus ? tunc videtur, quod non omnia mandata debuerunt audire : quia non omnia habent eumdem ordinem ad intellectum. Quia novem per se intelligibilia sunt, et unum non cadit per se in intellectu, scilicet de observatione sabbati : ergo videtur, quod illud specialiter debuit exprimi extra numerum illorum.
Item, Iudaei quaerunt, Quare potius haec verba decem vel aliqua de illis Dominus loquebatur coram populo et audiente populo, quam omnia iudicialia et cerimonialia et sacramentalia quae sequuntur ? Non enim potest esse causa illa quam dicunt, quod haec generaliter pertinebant ad omnes : quia etiam illa generaliter tenebantur observare.
Ulterius, quaeritur circa distinctionem horum mandatorum.
- Cum dicatur communiter, quod ista sunt naturalis legis mandata, quare ea quae sunt naturalis legis, non eis inseruntur, sicut fuit dictum primo homini : Ex omni ligno paradisi comede, etc. Et iterum : Crescite et multiplicamini, etc.
Si tu dicas, quod hoc ideo fit, quia ante data erant. Contra hoc est, quod secundum hoc etiam praeceptum de sabbato non erat repetendum, cum ante datum fuerit.
Praeterea, Augustinus in libro de Decem chordis dicit, decem mandata redire per reductionem in duo mandata dilectionis Dei et proximi : et haec duo iterum reduci in unum mandatum naturalis legis, scilicet illud, Quodcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. Et de ista reductione nihil determinatur hic : et ideo videtur, quod sit diminutio.
- Praeterea, aut ista decem mandata determinantur particulariter, aut universaliter. Si particulariter : tunc multo plura esse deberent, quia tunc actus cuiuslibet habebit speciale mandatum affirmativum, et actus cuiuslibet vitii habebit negativum speciale. Si autem determinantur universaliter : tunc sufficiebat determinare penes id in quod sicut in universale primum reducuntur, scilicet, Quodcumque vultis ut faciant vobis homines, etc.
Ulterius quaeritur de diversitate praeceptorum quam dat Magister, scilicet quod quaedam praecepta habent causam ex parte eius quod praecipitur, quaedam ex parte eius cui praecipitur : et illa quae causam habent ex parte rei praeceptae, quaedam habent causam perpetuam, quaedam temporalem. De hac enim diversitate nihil habetur hic, nec etiam in lege : et sic videtur esse diminutus iste tractatus de praeceptis.
Ulterius quaeritur de alia diversitate duplici quae in istis mandatis invenitur. In prima enim tabula ponuntur tria mandata, quorum duo prima sunt negativa, et tertium est affirmativum. Praeponitur enim ratio primi, cum dicitur : Dominus Deus tuus, Deus unus est : et illa ratio est credibile articuli fidei. Ratio autem secundi accipitur ex poenis quas infliget transgredienti, cum dicit, quod non habebit insontem eum qui nomen Dei in vanum assumit. Ratio autem tertii sumitur ex praeteritis quae fecit : quia die septimo requievit ab omni opere. In secundo autem capitulo primum ponitur affirmativum, et non confirmatur nisi per rationem mercedis : et omnia alia sunt negativa : et non adhibetur alia ratio movens ad modum obligationis eorum.
Quaeratur ergo, unde venit haec diversitas ?
Secunda diversitas est : quia in affirmativis invenitur universaliter uti verbis imperativi modi, ut : Memento ut diem sabbati sanctifices. Honora patrem tuum, etc. In negativis autem universaliter utitur verbis indicativi modi, ut : Non habebis Deos alienos, etc. Et quaeritur etiam ratio huius.
Solutio. Dicendum ad primum, quod tabulae Testamenti multipliciter considerantur, scilicet in se, et in relatione eorum quae continebantur in eis, et ad ea ad quae ordinabant. In se autem considerat Iosephus : et ideo est verum quod ipse dicit, quod utraque continebat quinque mandata. Sed secundum ordinem mandatorum quae in Scriptura erant, considerant Origenes et Augustinus. Et quia quatuor vel tria ordinant ad Deum, sex autem vel septem ordinant ad proximum : ideo tali fine considerato, tria vel quatuor erant in una, et sex vel septem in alia erant. Quia non erat ratio quare duae darentur moraliter loquendo, nisi ut intelligeretur, quod ad duo ordinabant : vel allegorice propter duo Testamenta.
Sed secundum hanc solutionem videtur, quod tria deberent esse propter ordinem sui ad seipsum. Ad hoc dicendum, quod non oportuit, eo quod omnis ordo exigat diversitatem in extremis : sui autem ad se non est diversitas : ergo nec ordo. Vel aliter dicatur (sicut supra habitum est) quod non datur mandatum dilectionis sui : quia in ordine ad proximum datur diligenti principalitas diligendi seipsum. Ita hic in ordine ad proximum intelligitur ordo ad seipsum : et ideo tabulam tertiam hoc signantem esse non oportuit.
Ad aliud dicendum, quod in veritate Augustinus melius distinguit, quam Origenes : quia Origenes non attendit nisi materialem diversitatem, quae potest esse inter figmentum sive idolum, et sculptile, et similitudinem : eo quod similitudo dicitur, cui aliquid respondet in rerum natura : figmentum autem sive idolum, cui in re nihil respondet, sed animus confinxit, ut hircocervus vel chimaera. Augustinus autem attendit unitatem finis, quae est in similitudine et idolo, scilicet quod utraque statuitur ad cultum, aut ad invocationem : sive sumatur de corporibus, sive de spiritibus immundis creatis, qui mentes hominum in hoc deludunt, quod se faciant coli tamquam deos.
Ad aliud dicendum, quod in duplici concupiscentia non tantum est diversitas materialis, sed etiam finis : quia ad aliud concupiscitur uxor, et ad aliud res : uxor enim ad coitum et res ad possidendum.
Et ideo Augustinus melius et subtilius distinguit, quam Origenes.
Ad aliud sunt diversorum solutiones diversae. Quidam dicunt, quod ideo omnia ista dixit coram populo : quia sunt de lege naturali, et unicuique dictabat ea ratio propria.
Et ad obiectum in contrarium, dicunt quod per repetitionem unius intelliguntur alia repeti debere.
Ad aliud quod obicitur de sabbato, dicunt quod quantum ad quietem mentis in Deo, et non in creatura, est de lege naturali : sed quantum ad quietem corporalem sabbati, fuit de observatione vulgata apud patres Veteris Testamenti, et notum omnibus ac si esset ex natura : et ideo inter alia aperte dicebatur. Alia autem, scilicet iudicialia et cerimonialia indigebant interpretatione humana, et doctrina sapientiorum : et ideo talia proposuit per sapientes et duces plebis. Meliores autem Iudaeorum, sicut Rabbi Moyses, et Rabbi Eliazar, et Rabbi Ioanna, dixerunt, quod licet ista sint de naturali lege, non tamen aequaliter : et ideo audiente populo non dixit nisi unum quod communiter unicuique dictat conscientia : quia homines semper consenserunt in hoc, quod principium universitatis non esset nisi unum. Alia autem non ita dictat mens : quia Deus multis nominibus nominatur, et non intelligitur nomen eius ineffabile. Et similiter de sabbato, et alia quae sunt ad proximum, recipiunt exceptiones in casibus determinatis. Et ideo dicunt, quod in aperto ad conscientias hominum non loquebatur nisi unum : et tunc illud quod primo habetur, quod cunctus populus videbat voces, referendum est ad visum interiorem, ut dicit Augustinus ibidem in Glossa : et non subiungitur in catalogo praeceptorum propter omnia praecedentia, sed propter unum solum quod est primum : et illud etiam secundo repetitur, sicut videtur innuere Glossa.
Ad aliud dicendum, quod haec potius exprimit, ut dictum est : quia naturalia sunt, et per se accedunt mentibus omnium : et hoc non faciunt alia.
Ad aliud dicendum, quod illa sunt naturalis legis, de quibus obicitur secundum quod est ordinativa naturae in necessaris ad esse individui, et ad permanentiam speciei : et illarum cura per peccatum non est obnubilata, sed potius augmentata, quia defectus augmentat desiderium ad esse : et ideo non oportuit illa determinari per legem scriptam iterando, sed tertium mandatum naturae, quod non expresse dabatur naturae exterius in principio, eo quod esset mens hominis tunc bene instituta, et per seipsum videt in iustitia Dei, quid facere Deo et proximo deberet : scriptum tamen erat in mente, scilicet, Quidquid vultis ut faciant vobis homines, etc., illud erat mandatum ordinans in moribus ad Deum et hominem, et ideo peccato erat obnubilatum. Ad hoc autem dabatur lex scripta, ut ad id quod natura obnubilata peccato difficulter videbat, explicaretur determinatione decalogi. Et ideo in decalogo non ponitur aliquid nisi quod est explicatio primi mandati naturae, quod certum fuit homini in comparatione ad Deum et ad proximum.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia hic agitur de mandatis per reductionem ad unum universale primum, eo quod natura ad particularia ex illo universali non sufficiebat : sed potius lex scripta intendit illud universale explicare per partes, ut sic natura corrupta amplius lumen accipiat in moribus. Duo autem praecepta dilectionis non sunt, in quae reducitur decalogus, sicut in commune, sed potius sicut in formam et perfectionem operum secundum quod sunt meritoria, sicut saepe ante dictum est.
Ad aliud dicendum, quod particulariter determinantur ista mandata : sed tali particulatione ad quam potest pertingere ratio naturalis per naturale eius. Particulatio autem ulterius est studii et iuris positivi. Et ideo de tali particulatione non agitur hic : quia illa cadit in multas differentias secundum diversas causas, et casus.
Ad id quod ulterius quaeritur de divisione Magistrorum, dicendum quod ipsi considerant non id quod praecipitur, sed potius rationem praecepti. Et illa triplex est, sicut dicunt Doctores : quia si ratio est in eo qui praecepit, tunc est praeceptum probationis et experientiae utrum obediat, sicut fuit illud quod datum erat Adae, ne comederet de ligno scientiae boni et mali. Si autem est ex parte rei praeceptae : tunc aut habet causam perpetuam, sicut illa quae per se sunt de genere honesti in affirmativis, ut honorare parentes, et credere Deo, et huiusmodi : et sicut illa quae sunt coniuncta malo inseparabiliter in negativis, ut Non furtum facies. Aut habet causam temporalem : et tunc non ligat nisi illa causa existente, sicut fuit, Crescite et multiplicamini : cuius causa fuit paucitas hominum Deum colentium : et non existente causa illa deobligantur homines a mandato. Sed hic non determinatur de praeceptis nisi penes ea quibus homo ordinatur ad Deum vel ad proximum in communi, ut infra patebit : et ideo tales differentiae non ponuntur hic
Ad aliud dicendum, quod tria petit quaestio illa, scilicet quare plura sint negativa quam affirmativa ?
Et, quare diverso modo verbali utitur in affirmativis et negativis ?
Ad primum dicendum, quod decalogus datur secundum statum naturae corruptae, quae pronior est ad nocendum : et praeterea quia peccare contingit multis modis, et bene facere uno modo, idea sunt plures prohibitiones, quam mandata affirmativa.
Ad aliud dicendum, quod Deus melius scitur per negationem, quam per affirmationem, et proximus e converso. Cuius ratio dicta est in primo libro Sententiarum. Et ideo in prima tabula qua ordinat ad Deum, praemittuntur negativa, et subsequuntur affirmativa. In secunda tabula quae ordinat ad proximum, propter oppositam causam fit e converso. Primum autem mandatum quod pertinet ad fidem, quae veritatis est, oportuit quod haberet rationem intelligibilem per modum interpretationis. Sed secundum pertinet ad opus oris : et ideo hoc non coercetur nisi per poenam. Quia autem prohibitio non meretur praemium, sed poenam potest habere transgressio : ideo est determinatio per poenam, et non per praemium. Tertium autem non habet rationem nisi ostendente finem quietis, ut infra patebit : quia hoc pertinet ad praemium. In secunda vero tabula unum solum est affirmativum : quia habet coniunctam remunerationem propter congruentiam actus. Sicut enim facit aliis, ita congruum est ipsum recipere a Deo. Sed prohibitiones ex se non merentur : et ideo talibus non adhibetur praemium : poenam autem non comminatur, eo quod est manifesta etiam secundum lege humanas.
Ad aliud dicendum, quod imperium non est super negationem, nisi ita quod sit negatio imperii. Sed quod imperium sit negationes iam nutus, et inclinatio animi super nihil fundaretur : et hoc nullus intendit imperans. Unde sicut nemo imperat sibi, ita etiam nemo imperat, nisi ut aliquid fiat. Et ideo negationibus improprie praeponeretur modus imperativus, sicut in affirmationibus : sed indicativis bene interpretantur negationes, sicut et compositiones affirmativis : et ideo negationes fiunt per indicativum.
ARTICULUS III.
Quae sit sufficientia numeri praeceptorum ?
Tertio, quaeritur de sufficientia numeri praeceptorum, penes quid accipiatur ?
Nullus enim intellectus distinguit in aliquo nisi apud se habeat rationem distinctionis : et distinguibile sit illud quod distinguit.
Quaeritur igitur, quae sit eius ratio, vel quis habitus qui dirigit intellectum distinguentem in praeceptis ?
Videtur autem, quod nullus ad propositum pertinens :
- Aut enim sumuntur ex his in quae ordinant praecepta : et illa non sunt nisi Deus, et proximus : et tunc non deberent esse nisi duo mandata : et hoc falsum est. Aut penes modos quibus subvenitur proximo et nocetur, et quibus servitur Deo et offenditur Deus : et si hoc modo sumerentur, essent quasi infinita praecepta, et non decem tantum : ergo videtur, quod intellectus non habet lumen dirigens eum in distinctione praeceptorum ergo non distinguet.
- Item, si distinguuntur, oportet quod penes aliquam causarum sumatur distinctio : aut ergo penes efficientem, aut formalem, aut materialem, aut finalem. Si penes efficientem distinguerentur. Contra : Tunc non deberet esse nisi unum : quia efficiens et imperans in omnibus mandatis non est nisi unum, scilicet Deus. Si autem penes formam : tunc iterum non erit nisi unum, quia forma obligationis necessaria ad salutem, salvatur in omnibus praeceptis. Item, Finis unus est, scilicet vita aeterna. Ergo si distinguuntur, hoc erit penes materiam operis, aut circa quam est opus. Si penes materiam operis, cum ista sit multiplex valde, sicut ex materia in quia operantur fides, castitas, caritas, et omnes materiae virtutum et vitiorum : tunc erunt plura praecepta quam decem. Si autem penes materiam circa quam est actus et opus, non debent esse nisi duo, scilicet Deus, et proximus : quod iterum constat esse falsum.
- Item, sicut convenit tendere in unum Deum, ita convenit tendere in trinum, et sic de aliis articulis fidei : ergo videtur, quod iuxta primum debent sumi quatuordecim praecepta secundum numerum articulorum.
- Item, sicut tenditur in unum Deum fide, ita tenditur spe et caritate : ergo ad minus deberent esse tria mandata de uno Deo.
- Eodem modo obicitur de ultimis mandatis : quia sicut est concupiscentia uxoris et actus concumbendi, ita est concupiscentia occidendi et actus occidendi : ergo deberent esse duo mandata de concupiscentia et actu, sicut in illis.
Item, super illud Apostoli, ad Roman. I, 29 : Homicidio, contentione, dolo : dicit Glossa quod pluraliter dicit : Homicidiis, quia fit homicidium voluntate et opere. Ergo in diversis mandatis debuerant prohiberi, sicut fit in moechia et voluntate moechiae, et furto et voluntate furandi.
Et eadem est obiectio de aliis mandatis : ergo videtur, quod debeant esse plura quam sint.
- Item, Sicut contingit offendere Deum corde et ore, ita contingit offendere opere : habemus autem unum penes cor vel duo, scilicet, Non habebis deos alienos coram me. Et aliud de ore, Non assumes nomen Dei tui in vanum : ergo videtur, quod etiam debeamus habere unum penes opus : ergo pauciora sunt quam esse debent.
- Item, sicut proximo nocetur in se, in suis, et in uxore, ita nocetur et in pueris : ergo videtur, quod penes hoc debet sumi speciale mandatum : et hoc iterum non habetur : ergo sunt pauca.
- Videtur autem e contrario, quod esse debeant pauciora : quia dicitur in Genesi, XLII, 36 : In me haec omnia mala reciderunt. Ergo omnia peccata sunt contra Deum : et sic nullum mandatum debet sumi penes hoc quod sit contra proximum.
Item, qui observat diem sabbati (ut dicit Augustinus) in opere abstinet a vitiis : ergo non occidit, nec moechatur, etc. : ergo dato praecepto de die sabbati, superfluum fuit aliquod aliud praeceptum dare : ergo videtur, quod numerus praeceptorum sit abundans.
Et quia omnia huiusmodi obiecta solvuntur per unam solutionem, ideo ista sufficiant.
Solutio. Dicendum, quod numerus praceptorum sumitur penes ordinantia in Deum, et proximum. Et penes ordinantia ad Deum communiter reperitur triplex differentia : aut enim praecipit motum ex parte Dei simpliciter relati ad animam nostram quae movetur in ipsum, aut secundum quod invocatur testis conscientiae. Si primo modo : aut sumitur penes intellectum, aut penes affectum. Si penes intellectum : tunc est primum mandatum, quod dicit : Audi, Israel, etc. Et hoc patet per hoc quia auditus sensus disciplinabilis est, et ducit in veritatem unitatis Dei, quae est finis intelligentiae speculativae. Si autem est finis ut finis affectus : tunc est tertium mandatum, quod est de requie affectus in Deo in quantum est bonus. Si autem est penes invocationem Dei in testimonium conscientiae : tunc est secundum mandatum, quod est : Non assumes nomen Dei tui in vanum. Obiectionem autem quae contingit hic de iuramento vano et falso, quod prohibetur in secundo mandato et octavo, solvemus infra, quando disputabitur de quolibet mandato in speciali. Aliter tamen distinguit haec tria mandata Magister in Littera, scilicet penes tres personas : sed sua distinctio patet, et est bona quoad nos : sed quoad illos qui recipiunt distinctionem mandatorum, et non personarum, ut Iudaei et pagani, non tantum valet : et ideo ista quae nunc dicta est, generalior est. Si autem ordinat mandatum in proximum : aut est hoc secundum ordinem in bonum, aut secundum remotionem a malo. Si in bonum : sic est primum secundae tabulae, quod est honorare patrem et matrem. Si autem secundum recessum a malo quod infertur proximo : hoc est aut opere, aut verbo, aut cogitatu, aut appetitu. Si opere : aut respectu personae in esse individui, aut in eo quod coniunctum est personae ad sustentationem speciei, aut in rebus fortunae ad solatium utriusque ordinatis. Si primo modo : sic est, Non occides. Si tertio modo : sic est : Non furtum facies. Et ordinantur istae prohibitiones secundum quod inferunt maius et minus nocumentum. Si autem est penes verbum : tunc est : Non falsum testimonium dices. Si vero penes nocumentum appetitus : aut est secundum delectabile carnis : et tunc est, Non concupisces uxorem proximi tui. Aut penes delectabile ad sufficientiam ordinatum : et tunc est : Non concupisces rem proximi.
Hac habita assignatione, respondendum est ad obiecta per ordinem.
Ad primum igitur dicendum, quod habitus intellectus quoad distinguendum mandata est ratio debiti secundum ordinem iustitiae ad Deum et ad proximum in communi ut est homo, non ut est praelatus, vel subditus : est enim in notitia iuris naturalis quoad hunc ordinem impressa naturaliter intellectui : et illa iustitia est habitus regens intellectum in distinctione mandatorum.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod licet non sint nisi duo ad quae ordinat nos ius naturale, scilicet Deus, et proximus : tamen multis modis ordinat in Deum, et pluribus in proximum : et penes diversitatem illorum modorum (ut patet in assignatione praedicta) attenditur pluralitas mandatorum.
Ad illud quod obicitur, quod illi modi quasi infiniti sunt, dicendum quod hoc verum est de particularibus modis : sed modi communes non sunt nisi decem, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod distinctio sumitur secundum materiam circa quam est actus, et illa materia est Deus, et proximus : sed multis modis est circa Deum, et multis circa proximum : et ideo multiplicatur numerus praeceptorum ultra binarium.
Ad aliud dicendum, quod licet multi sint articuli, tamen in omnibus supponitur una veritas divina, et una essentia deitatis : et cum lex decalogi sit de naturali lege, alii articuli praeter unitatem Dei non adeo expresse nisi implicite sunt de iure naturali : et ideo illi in decalogo non exprimuntur.
Ad aliud dicendum, quod unitas Dei praeponitur secundum quod est obiectum cultus Dei. Cultus autem supponit interius fidem, spem, et dilectionem : et exterius adorationem, et sacrificia, et venerationem. Et haec omnia supponuntur in primo mandato : quia sub quolibet istorum mandatorum continentur multi modi particulares. Et secundum hoc potest accipi multiplicatio mandatorum primae tabulae aliter quam prius, et melius isto quod dictum est praeintellecto. Ad Deum nos habemus tripliciter, scilicet cultu interiori, et exteriori : et quoad hoc est mandatum primum. Similiter in verbo comparando veritatem nostrae locutionis ad ipsius veritatem : et hoc fit per invocationem testimonii suae veritatis : et quoad hoc est mandatum secundum. Tertio modo nos habemus quoad intentionem cuiuslibet operis : quia intentio semper debet abstrahi ab opere suo et requiescere in Deo : sicut Deus requievit ab omni opere suo in seipso. Et cum non possit homo pluribus modis comparari et moveri in Deum, non sunt plura mandata in prima tabula nisi tria.
Ad aliud dicendum, quod concupiscentia non prohibetur specialiter separata ab actu, nisi in talibus concupiscibilibus quae requiescere faciunt in se mentem hominis speciali dilectione praeter actum : et illa sunt duo, scilicet delectabile carnis, et delectabile possessionum sive rerum : in illis enim peccatis multoties peccatur corde praeter intentionem veniendi ad opus : sed in aliis, scilicet in homicidio et falso testimonio, vel non est delectatio praeter actum, vel ipsa causatur ex illa : quia multi volunt occidere ut habeant quod illicite concupierunt in delectationibus carnis vel rerum mundanarum : sed illa appetuntur propter se : et ideo istae concupiscentiae habuerunt specialem prohibitionem, et non aliae.
Ad aliud dicendum, quod illud opus quod tendit in Deum : aut tendit in ipsum sicut terminum actus et finem, et tunc pertinet ad cultum interiorem vel exteriorum : et hoc includitur in primo mandato, sicut credere, sperare, diligere, et adorare, et huiusmodi. Aut tendit in ipsum ut finem intentionis, sed non operis, quia opus est circa proximum : et tunc pertinet quoad intentionem ad primum mandatum, quia principaliter praecipit intentionem requiescere ab opere abstractam in Deo, secundum expositionem Augustini, et hoc modo penes opus erit primum, vel tertium mandatum.
Ad aliud dicendum, quod nati non sunt coniuncti sicut uxor : et ideo non separantur a parentibus. Unde dupliciter potest in eos offendi, scilicet ut sunt in potestate patris, et usurpantur in servitutem : et tunc clauduntur sub illo, Non concupisces rem. Aut offenditur in personas filiorum quae separabiles sunt a cura parentum : et tunc sunt ipsi proximi sicut parentes, et habent offensas generales quae sunt in proximis : et ideo nulla specialis prohibitio debet esse de ipsis.
Ad aliud dicendum, quod ita est de quolibet mandato, si quis observat ipsum et meritorie : quia non potest esse meritum cum aliquo peccato mortali : sed tamen observatio sabbati non habet nisi specialem actum divisum ab aliis, qui est quies intentionis in Deo.
ARTICULUS IV.
Qualiter vitia capitalia prohibentur in mandatis istis ?
Quarto quaeritur, qualiter vitia capitalia prohibentur in mandatis istis ?
- Sicut enim speciale praeceptum est in quo prohibetur luxuria, ita speciale debet esse in quo prohibetur gula : et nullum videtur tale praeceptum : ergo diminuta est divisio.
- Item, invidia non videtur prohibita, nec superbia, nec acedia : sed prohibetur luxuria, et avaritia. Et quaeritur, quare illa tria specialia habent mandata in quibus prohibentur, et non alia ?
Solutio. Dicendum, quod licet Augustinus in libro de Decem chordis, videatur reducere fornicationem ad primum mandatum, eo quod sit iniuria Dei in imagine eius quae maculatur : tamen intelligitur hic secundum Magistrum, quod omnis illicitus concubitus sive secundum naturam, sive contra naturam fiat, intelligitur prohibitus in illo mandato : Non moechaberis : et meo iudicio gula prohibetur in eodem, eo quod habent ordinem ut causa et causatum ista duo vitia : quia sicut in naturis nutritiva deservit generativae, ita in vitiis gula luxuriae. Unde dicit Hieronymus : Venter vino aestuans cito despumat in libidinem. Avaritia autem prohibetur ibi, Non furtum facies : et, Non concupisces. Sed ira in illo mandato, Non occides. Et quia invidia generat iram per vitium, ideo invidia intelligitur prohiberi in eodem. Superbia autem in Deum prohibetur in primo mandato, et superbia in proximum prohibetur per contrarium in primo secundae tabulae, cum dicitur : Honora, etc. Et ibidem quidam intelligunt etiam prohiberi invidiam : quia non potest aliquis simul honorare et invidere. Acedia autem secundum omnes prohibetur per contrarium in tertio mandato primae tabulae : quia acedia est tristitia in difficultate spiritualium, ex amore saeculi procedens : et ideo cum sanctificatur sabbatum, per quietem in Deo intelligitur excludi acedia.
Ad aliud dicendum, quod illa vitia quae sunt specialis nocumenti in proximum, habent expressas prohibitiones : ut ira per quam nocetur proximo in persona, et luxuria per quam nocetur coniuncto ad propagationem naturae, et avaritia per quam subtrahitur sustentatio vitae. Alia autem vitia non habent nocumentum speciale, sed consistunt in generalibus actibus : et ideo specialiter prohiberi in decalogo non debent.
B. De primo praecepto.
ARTICULUS V.
An idolorum formatio sit prohibita ? et : An idolum nihil sit in mundo ?
et: An in praeceptis negativis sit simplex negatio, vel an etiam aliquid affirmationis ?
Deinde quaeritur de his quae dicuntur in Littera circa primum mandatum.
Et quaeritur de hoc quod dicit Origenes : Qui facit speciem quam non vidit oculus, sed animus, etc. Non enim videtur, quod hoc non intendat prohibere.
Item quaeritur, qualiter intelligitur quod dicit, quod idolum nihil est in mundo ? Quidquid enim est res artis, aliquid est in mundo.
Ulterius quaeritur, utrum in isto praecepto et in aliis negativis sit simplex negatio, vel aliquis actus in eis praecipiatur ?
Videtur, quod simplex negatio : quia ita dicit Basilius super illud Psalmi I, 1 : Beatus vir, etc., in quodam sermone : Sicut ascendentibus scalam primus gradus est a terra discedere, ita etiam virtutis ac pietatis ascensus initium habet descendendi a malo : nam qualecumque otium cuilibet non recto operi praeferendum est, sicut illa sunt quae praecipiuntur : Non adulterabis, non homicidium facies : quae omnia otium animae et quietem potius quam efficaciam operis alicuius indicant. Ea vero quae ad perfectionis profectum pertinent, opus exigunt, ut illud : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ex hoc expresse accipitur, quod negativa consistunt in simplici negatione.
Sed contra hoc est obiectio multorum : quia
- Simplex negatio non habet laudem : observatio praecepti habet laudem : ergo observatio praecepti non consistit in negatione simplici.
- Praeterea, secundum hoc etiam iste qui de praecepto numquam cogitaret, adhuc observaret praeceptum, quod est inconveniens : quia etiam bruta secundum hoc observarent praecepta.
Solutio. Dicendum. quod fuerunt quaedam idola apud antiquos, quae habebant causam sui erroris mixturas virtutum ex imaginibus coeli : sicut in tauro fiebat imago tauri cum capite canis, et habebat virtutem aperiendi secreta, et huiusmodi : et ideo talia inducebant in idololatriam : et hoc consideravit Origenes.
Ad aliud dicendum, quod forma artis aliquid est : sed forma compositionis ex virtute invisibili et idolo corporeo nulla fuit in idolo, nisi in opinione errantium. Quod autem in opinione errantis est, non est aliquid in rerum natura vel in mundo : et ideo dicit Apostolus, quod nihil est idolum in mundo.
Ad aliud quod ulterius quaeritur de negativis praeceptis, consentiendum est Magistris, quod illa ponunt actum interiorem : unde cum dicitur, Non habebis deos alienos coram me, sensus est : Velis non habere, ita quod ponatur ibi dissensus ad deos alienos.
Ad id quod contra obicitur, dicendum, quod Basilius loquitur de actu exteriori, et non interiori : quia cum sint duae partes iustitiae : declinare a malo, et facere bonum : non posset esse pars iustitiae declinare a malo, si esset pura negatio actus : unde ponitur in declinatione voluntas declinandi.
ARTICULUS VI.
An hoc quod dicit : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, sit de quinto ? et : An Magister hoc mandatum bene exponat ?
Deinde quaeritur de secundo mandato quod incipit ibi, B, § 2 : Secundum praeceptum est : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Ubi dicit Magister, quod secundum litteram praecipitur, quod per nomen Dei non iurabis pro nihilo : sed secundum hoc videtur, quod
- Hoc pertinet ad quintum mandatum secundae tabulae, ubi Magister agit de periurio, quod fit dicendo falsum testimonium contra proximum : et sic non debet esse istud de prima tabula, sed de secunda.
- Praeterea, in sermone nihil est falsum esse : sed multum interest inter vanum in sermone et falsum in sermone, quia vanum potest esse verum : ergo multum differt nomen Dei assumere in vanum, et falsum : ergo Magister videtur male exponere.
- Item, Philosophus diffinit vanum in II Physicorum, dicens, quod vanum est quod est ad finem aliquem quem non includit : talis autem sermo multiplex est, ut oratio quae non exauditur, et verbum praedicationis quod non convertit animas, et verbum veritatis cui non creditur ab audientibus : ergo videtur, quod praeceptum sit, ut nomen Dei non assumatur in omnibus sermonibus : et sic peccat mortaliter invocans Deum in oratione quae non exauditur : et cum peccatores Deus non audiat, omnes tales orantes in peccato mortali, peccarent mortaliter ipsa oratione contra praeceptum : et similiter praedicantes, et verum iurantes, quando non creditur sermoni eorum, quod falsum est : ergo videtur inconvenienter esse traditum huiusmodi mandatum : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum.
Ulterius quaeritur de secunda expositione quam ponit Magister in Littera, quod allegorice praecipitur, ut non putes esse creaturam Christum, quia omnis creatura vanitati subiecta est. Cum enim ad moralia teneamur ex natura, moralia aequaliter obligant et accedunt ad notitiam omnium, scilicet Gentilium, Iudaeorum, et Christianorum : cognoscere autem et credere non aequaliter accedunt ex natura ad cognitionem omnium : ergo non cadunt sub praecepto.
Solutio. Dicendum, quod istud mandatum secundum primam expositionem morale est, et obligat omnes.
Ad id quod obicitur primo, dicendum quod iurans falso dupliciter peccat, scilicet decipiendo : et sic peccat ex parte verbi quod ordinatum est ad proximum, in proximum : et quoad hoc cadit sub quinto mandato secundae tabulae. Peccat etiam invocando testem divinam veritatem, et sic peccat in Deum : et quoad hoc ponitur sub secundo mandato primae tabulae. Magister autem de periurio agit sub quinto secundae : quia scientia periurii pendet ex scientia mendacii, quia sine illa non bene scitur : et mendacium cadit sub quinto secundae tabulae.
Ad aliud dicendum, quod vanum est duplex, scilicet materialiter, et formaliter. Sermo autem verus materialiter potest esse vanus, id est, de rebus vanus, quae ad vitam aeternam non referuntur. Formaliter autem non est sermo vanus, nisi frustretur fine ad quem est : et ille est expressio veritatis ad alterum : quia, sicut dicit Plato, ad hoc datus est nobis sermo : et quando non habet finem, tunc vanus est per se et formaliter : et ideo idem est dicere : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, quod non assumes nomen Dei ad sermonem falsum affirmandum. Assumere autem differt ab invocatione et manifestatione : quia orans invocat nomen Dei, et bene facit. Praedicans autem manifestat nomen Dei, et bene facit. Sed assumens sumit ad illud quod suum est, id est, ad sermonem qui est ab ipso.
Ad aliud quod obicitur de iuramento vero cui non creditur, dicendum quod duplex est finis, in ipso, et in altero. Veritas autem expressa ad alterum est finis in seipso, et haec sufficit sermoni ad hoc quod non sit vanus. Credulitas autem est finis in alio, quem si non consequitur, hoc est ex vitio alterius, non suo : sicut dicit Philosophus quod rhetor non semper persuadebit, neque medicans sanabit : sed si nihil omittit de contingentibus, dicetur finem consecutus esse : et si non in altero, tamen in seipso.
Ad aliud quod ulterius quaeritur, dicendum quod illud mandatum non cadit in decalogo, nisi secundum sensum primum, et non secundum illum sensum qui accipitur ex metaphora locutionis : et ideo nulla est illa obiectio : praecipue etiam cum Magister dicat, quod allegorica est illa expositio : illam enim nesciret extrahere, nisi habens fidem : et ideo solus iste obligatur.
ARTICULUS VII.
An observatio sabbati sit cerimonialis vel moralis ? et, quare sabbatum cessavit ? et, an dies dominica successit sabbato ?
et, quis sit modus observandi sabbatum ? et, quare usus est novo modo loquendi, dicens : Memento ut diem sabbati sanctifices ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 3 : Memento ut diem, etc.
Et quaeritur, utrum haec observatio sabbati sit caerimonialis, vel moralis ? Videtur autem, quod sit cerimonialis : quia
- Ita dicitur, Ezechiel. XX, 12 : Sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos. Caerimonialia autem sunt, quorum usus totus est in signando, ut dicit Magister in libro I Sententiarum : ergo videtur, quod observatio sabbati sit cerimonialis.
Si forte dicas, quod non totus usus sabbati est in signando. Contra : Augustinus ita dicit in libro de Decem chordis : Tibi autem dicitur ut observes sabbatum specialiter in spe futurae quietis, quam tibi promittit Deus : quisquis enim propter illam quietem agit quidquid potest, quamvis laboriosum videatur quod agit, tamen si ad fidem quietis praemissae refertur illud quod agit, nondum quidem habet sabbatum in re, sed in spe habet. Ergo videtur, quod totum sit in signum futuri.
- Item, Augustinus in libro IV super Genesim, tractans illud verbum : Requievit Deus die septimo, etc., dicit sic : Probabiliter dici potest observandum sabbatum Iudaeis fuisse praeceptum in umbra futuri : quae spiritualem requiem figuraret, quam Deus exemplo huius quietis suis fidelibus bona opera facientibus arcana significatione pollicebatur. Cuius quietis et Dominus noster Iesus Christus, qui non nisi quando voluit passus est, etiam sepultura sua mysterium confirmavit. Ex hoc iterum expresse sumitur, quod observatio sabbati est cerimonialis, et non moralis.
- Item, Augustinus, infra in eodem libro : Iam tempore gratiae revelatae, observatio illa sabbati quae unius diei vocatione figurabatur, ablata est ab observatione fidelium. In ea quippe gratia perpetuum sabbatum iam observat, qui spe futurae quietis operatur quidquid boni operatur, nec in ipsis operibus suis quasi habens bonum, quod non acceperit, gloriatur : ita enim tamquam diem sabbati, hoc est, dominicae cessationis in sepultura suscipiens atque intelligens baptismi sacramentum, quiescit a pristinis operibus suis, ut iam in novitate vitae ambulans, Deum in se operari cognoscat, qui simul operatur et quiescit, et creaturae praebens congruam gubernationem, et apud se habens aeternam tranquillitatem. Ex hoc accipitur idem quod prius.
Sed contra hoc obicitur : quia
- Nihil venit in eamdem divisionem alicuius, nisi quod cum aliis condividentibus est eiusdem generis : sed observatio sabbati cum aliis moralibus venit in eamdem divisionem : ergo cum eisdem est eiusdem generis : cum igitur illa sint de genere moralium, videtur etiam quod observatio sabbati sit de genere moralium.
- Item, supra habitum est, quod secundum opinionem quorumdam Magistrorum haec omnia praecepta ideo loquebatur Dominus audiente populo, quia erant de lege naturali quae accedit ad communem notitiam omnium : illud autem praeceptum inter alia coram populo loquebatur : ergo est de lege naturali : nihil autem est de lege naturali nisi quod pure est morale : ergo illud praeceptum pure morale est, ut videtur.
- Item, Isa. LVIII per totum caput, nihil dicit nisi moralia : et in fine subiungit de sabbato, dicens : Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo : et vocaveris sabbatum delicatum, etc. Ergo videtur, quod etiam istud sit morale.
- Item, omnium antiquorum sententia est, quod decem praecepta sunt moralia : sed si praeceptum de sabbato non sit morale, non sunt nisi novem : ergo praeceptum de sabbato est de moralibus.
Ulterius quaeritur : Si praeceptum de sabbato est secundum aliquid cerimoniale, quare ipsum cessavit ?
Videtur enim, quod cessare non debuit quantum ad diei taxationem : quia
- Thurificatio non cessavit, ut dicunt Sancti et Magistri, quia significat id quod semper faciendum est, scilicet devotionem orationis. Ergo a simili sabbati observatio cessare non debuit, quia signat id quod semper faciendum est, scilicet cessare a vitiis et operari bona in spe futurae quietis, ut accipitur a verbis Augustini prius inductis.
- Item, decimae non cessaverunt, quia signant id quod semper faciendum est, ut dicunt Sancti : ergo nec sabbatum.
Ulterius quaeritur : Utrum dies dominica successit sabbato ?
Videtur, quod sic : quia
- Similiter in nova lege observatur sicut sabbatum in veteri.
- Item, Sancti dicunt, quod patres Veteris Testamenti serviebant hebdomadi : patres autem Novi Testamenti serviunt ocdomadi : octava autem dies est dies dominica : ergo videtur, quod mutata septima fuerit in octavam.
- Item, hoc videtur velle Hieronymus in Prooemio galeato, ubi dicit, quod Paulus mansit apud Petrum diebus quindecim : hoc enim mysterio ocdomadis et hebdomadis futurus Gentium praedicator instruendus erat.
Sed si hoc concedatur, videtur esse contra : quia septima est de institutione divina : nulla autem institutio divina legitur facta de octava : in hominis autem ausu non videtur hoc fuisse, quod mutaret hoc quod constituit Deus : ergo videtur, quod non mutata sit una in aliam.
Ulterius iterum quaeritur de modo observandi sabbatum, a quibus operibus sit abstinendum in feriatis diebus ? Et iste articulus est utilitas istius quaestionis quoad consilia.
Et obicitur sic :
- Augustinus dicit in libro de Decem chordis : Dicitur tibi ut spiritualiter observes sabbatum, non quomodo Iudaei observant carnali otio : vacare enim volunt ad nugas atque luxurias suas : melius enim faceret Iudaeus si in agro suo aliquid utilius faceret, quam in theatro seditiosus existeret : et melius foeminae eorum in die sabbati lanam facerent, quam toto die in neomeniis suis impudice saltarent. Tibi autem dicitur ut observes spiritualiter diem sabbati in spe futurae quietis operando. Ergo videtur, quod sabbatum non violatur nisi per opus quod non potest referri ad aeternam quietem : hoc autem solum peccatum est : ergo alia operando non peccant homines in feriis Ecclesiae.
- Item, Sancti dicunt, quod a servilibus operibus in feriatis diebus abstinendum est, servilia autem non sunt nisi repugnantia libertati spiritus : haec autem sunt sola peccata : ergo sufficit abstinere ab illis.
Sed contra sunt decreta Sanctorum et consuetudo Ecclesiae, quae praecipit abstinere ab operibus corporalibus, quae non sunt peccata.
Ulterius quaeritur, quare utitur novo modo loquendi in isto mandato cum dicit : Memento ut diem sabbati sanctifices ? Non enim meminimus nisi praeteritorum : cum igitur omnia mandata decalogi sint etiam de lege naturali quae praecessit scriptam, sicut et praeceptum de sabbato vel plusquam istud, videtur quod in omnibus aliis magis debuit uti verbo memorandi quam in isto : et tamen in nullo aliorum usus est verbo illo.
Solutio. Dicendum sine praeiudicio ad primum, quod non dicit, Memento ut diem sabbati observes : sed, Memento ut diem sabbati sanctifices. Sanctificatio autem sonat munditiam quietis : et ideo dicendum, quod praeceptum de sabbato sanctificando quoad sanctificationem est morale, et quoad observationis modum fuit cerimoniale. Et ut hoc intelligatur, distinguendum est per hunc modum. Sabbatum quies interpretatur : et secundum rationem et auctoritatem Augustini, quies est post laborem : unde cum labor sit per vitam totam, sicut praecipit Ecclesiastes, IX, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quies post hanc vitam erit : ergo est sabbatum sanctificare idem quod intentionem quietis ab opere abstrahere, et in aeterna quiete continue defigere : quemadmodum Deus dimittens omnia opera sua, quievit in seipso : et hoc praeceptum est, quia quicumque per intentionem quiescit in opere, ille fruitur opere suo, et fruitur utendis, quod est humana perversitas. Quod autem ita sit, accipitur a duabus auctoritatibus Augustini in libro de Decem chordis : quarum una est haec : Praecipitur tibi ut ad hoc labores, ut in futuro requiescas : tu autem ad hoc vis requiescere ut labores, cum ad hoc debeas laborare ut requiescas. Quasi dicat : In praecepto sabbati praecipitur tibi ut quies intentionis pergat ad quietem futuram, et non quaerat intentio quietem in opere huius vitae. Secunda est haec, In Spiritu sancto, hoc est, in dono Dei, requies nobis perpetua promittitur, in dono pignus accipimus aeternae quietis, quod erit sabbatum sabbatorum. Propter ipsam quietem pertinentem ad donum Spiritus sancti, scilicet ad hanc spem, quidquid facimus, si facimus, sabbatum observamus. Ecce expresse dicit Augustinus quod habitum est : et ideo secundum hoc morale est, et non secundum observationem.
Ad omnes ergo Augustini auctoritates supra inductas dicendum, quod secundum observationem diei taxatae, scilicet septimae, signum fuit cerimoniale, secundum sanctificationem autem quietis in intentione morale : et quoad primum intelliguntur auctoritates inductae, quoad secundum autem rationes adductae in oppositum.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod illud quod fuit in ratione signi, cessavit et cessare debuit : quia non significabat, quod semper faciendum erat ex institutione, sed potius quod exspectandum erat in Christo : quies enim futura in causa habetur in Christo, et in configuratione mortis eius per baptismum in quo consepelimur Christo, ut simul operemur salutem nostram, et requiescamus cum ipso per intentionem, sicut ipse cum Patre usque modo operatur, et requiescit, sicut patuit ex verbis Augustini supra inductis.
Ad illud autem quod obicitur de thurificatione et decimis, dicendum quod non est simile : quia thurificatio nihil exspectandum signabat principaliter ex institutione, sed devotionem quae semper et ab omnibus in omni oratione offertur. Decimae autem manent propter sustentationem ministrorum Ecclesiae, et non propter hoc ut significent ulterius liberationem ab originali, sicut antiquitus fecerunt, ut supra notatum est de decimatione Christi.
Ad id autem quod secundo quaeritur ulterius, dicendum quod dominica dies non successit diei sabbati : quia nec dies sabbati fuit in lege veteri de praecepto in quantum morale est, sed potius in quantum cerimoniale, cuius cerimoniae duae sunt causae. Una fuit praeostensio quietis illo die in operibus creationis mundi. Alia fuit futura quies per opera recreationis in sepulcro, et haec fuit principalior in intentione instituentis : licet prima esset manifestior populo, et ideo rudi populo saepius indicebatur pro ratione observationis. Sed instituit Ecclesia diem dominicam tribus de causis, et mutavit sabbatum duabus de causis : et sic erunt quinque.
Prima autem causa movit Ecclesiam ad instituendum dies aliquos vacationum : et est ista, quia homo circumdatus miseria cogitur laborare pro necessariis, et ad hoc etiam invitat cupiditas : labor autem evocat mentem ad intendendum circa temporalia : mens autem evocata ad temporalia postponit spiritualia, et postpositis spiritualibus non refert laborem ad spem quietis aeternae, et tunc non observat praeceptum. Unde ad hoc ut homo audiendo solemnia divina, excitetur ad cogitandum de futura quiete, et sic discat currere per intentionem ad illam, etiam quando est in opere, salubriter Ecclesia providit dies festos, quibus verbum Dei proponitur, et solemnius cantatur, et populo praecipitur ab aliis abstinere, ut illa audiat mente.
Alia causa est quare dies octava ad hoc electa inter alia festa praecipua, est haec, quae saepe assignatur a Sanctis : quia Dominus die octava surrexit, et quietem beatitudinis illius in corpore et in anima demonstravit, promittens nos sibi post resurrectionem conformandos. Instituit etiam alios festos dies, quando aliquod festum est de Deo vel de Sanctis, unde notabilis memoria de illa quiete facta est populo.
Tertia causa est, ut per hoc amoveatur error Gentilium mathematicorum : illi enim considerabant in principiis operum suorum dominium horae, et dominium ascendentis signi praecipue, et dominium rei pro qua operabantur. Dominus autem horae primae in die octava Sol est : et tunc dicebant faustissimam inceptionem omnium operum. Et ut penitus hoc aboleretur, statuit Ecclesia, ut nullus in die illo et praecipue in mane aliquid operetur.
Prima autem causa cessationis sabbati, fuit principalis : quia cessaverat iam res sabbati secundum causam et rem aliquo modo, ut dictum est : et adveniente veritate cessare debuit umbra futuri. Secunda causa, ne videatur Ecclesia iudaizare. Tertia causa fuit, ut error Gentilium tolleretur, qui dominum horae observabant : et illius diei secundum eos primae horae dominus est Saturnus, qui, ut ipsi dicunt, infaustissimam inchoationem operum habet, propter quod Gentiles etiam observabant sabbatum. Sed ut hoc tolleretur, statuit Ecclesia illa die esse operandum.
Ad illud autem quod obicitur, dicendum quod septima dies non habuit institutionem divinam, eo quod esset de substantia praecepti moralis : sed quia cerimonialia propter signa statuebantur a Domino : et ideo non fuit ex ausu hominis quod mutavit Ecclesia, sed potius ut intellectus veritatis esset, post quem intellectum mortiferum fuisset observare umbras futurorum.
Ad id quod tertio ulterius quaeritur, dicendum quod dies feriati observantiam ab utilibus et corporalibus negotiis non habent, nisi ab institutione Ecclesiae, dictis de causis : et sic Ecclesia potest obligare subditos. Unde coercendi sunt ab omnibus operibus ab Ecclesia non concessis. Sed verum est, quod minus malum esset negotiari utiliter, quam dissolvi in theatris, et potibus vacare : et sacerdotes magis instare deberent ut cessarent a peccatis, quam a bonis operibus corporalibus : tamen ab utrisque abstinendum est, ut dictum est prius.
Ad illud quod contra obicitur, dicendum quod Augustinus loquitur de comparatione magis mali ad minus malum : et ideo neutrum indulget.
Ad aliud dicendum, quod opera servilia dicuntur, quae faciunt servum peccati, et sic peccata servilia sunt : vel quae pertinent ad servitutem poenae miseriae praesentis, et sic alia opera servilia sunt praeter ea quae exacta sunt potius quam concessa, ut coquere cibos, et alia huiusmodi.
Ad id quod ultimo quaeritur, dicendum quod istud mandatum minus habet de lege naturali quam alia, et ideo infigitur memoriae per illum modum loquendi. Alii dicunt, quod illud mandatum ante fuit in observatione : et ideo resumens, non de novo instituens, utitur tali modo loquendi. Sed prima solutio melior est.
C. De mandatis secundae tabulae.
ARTICULUS VIII.
An potius dandum est mandatum filiis de honore parentum, quam parentibus de honore filiorum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 1 : In secunda tabula septem erant mandata.
Obicitur enim contra primum mandatum : quia videtur debere parentibus potius iniungere curam filiorum, quam e converso, cum dicit Apostolus, II ad Corinth. XII, 14: Non enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
Item quaeritur,
- Cum nomine parentum intelligatur quilibet proximus ut dixit Augustinus, quare non potius posuit nomen proximi, quam nomen parentis, ut dixisset : Honora proximum ?
- Item, cum in honore hic intelligatur debita reverentia, et procuratio necessariorum, videtur quod potius debet dicere : Subveni proximo, quam, Honora parentes.
Ulterius quaeritur de promissione quae fit in mandato, cum dicitur : Ut sis longaevus super terram. Aut enim intelligitur de longaevitate vitae illius, vel de longaevitate vitae alterius. Si primo modo, videtur habere instantiam : quia multi parentes honorant, qui propter hoc non sunt longaevi super terram. Si secundo modo, tunc nihil videtur esse dictum : quia illa longaevitas non datur uni operi bono in specie, sed omnibus, vel cuilibet : et ita videtur, quod irrationabilis huic mandato talis fit promissio.
Solutio. Dicendum, quod crescente virtute in filiis, decrescit virtus in parentibus secundum naturam, et decrescenti virtuti debetur subsidium : et ideo Dominus praecepit ut filii parentes honorarent. E converso autem non erat opus : quia natura illud cogit, eo quod status ascendit a radice in ramos, et non e converso.
Ad aliud dicendum, quod nomine parentis intelligitur quilibet proximus, ut obiectum est, et supra probatum est in quaestione de caritate : sed Dominus simul in uno praecepto affirmativo intendit et intimare caritatem proximi, et ordinem eiusdem. Ordo autem non insinuaretur per nomen proximi, quia illud non exprimit nisi obiectum caritatis : sed per nomen parentis insinuatur, quia illud exprimit et obiectum dilectionis et caritatis et gradus. Alia etiam ratio potest esse haec : quia caritas est perfectio naturae : et ut hoc ostendatur, ponit ibi nomen, ad quod simul movetur natura et caritas. Sed prima ratio melior est.
Ad aliud dicendum, quod subvenire in necessariis non est generalis actus praecepti : quia non tenet nisi in casu, scilicet si proximus indiget, et si nos habemus facultatem : sed imago Dei honoranda invenitur in omni proximo, et ab omni proximo, et semper potest exhiberi, et quilibet habet ad hunc actum facultatem : et ideo potius posuit, Honora quam subveni : licet, etiam subventionem intelligat in casu pro tempore et loco.
Et nota, quod de aliis de quibus hic potest quaeri, quando scilicet, et ex quo debemus subvenire parenti, et in quibus praeponere parentes aliis proximis, supra habitum est in quaestione de ordine caritatis : quia illa quaestio tota cadit sub isto mandato.
ARTICULUS IX.
An qui irascitur fratri suo, sit reus eodem iudicio quo ille qui occidit, vel alio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2 : Secundum est : Non occides.
Additio enim de qua loquitur hic quae facta est in Evangelio Matthaei, v, 22 et seq., est ista : Qui irascitur fratri suo, reus est iudicio. Qui autem dixerit fratri suo : Raca, reus erit concilio. Qui autem dixerit : Fatue, reus erit gehennae ignis.
Et quaeritur primo : Utrum qui irascitur, sit reus eodem iudicio quo ille qui occidit vel alio ? Si alio : tunc non videtur esse superadditio in Novo Testamento.
Videtur autem, quod eodem : quia
- Glossa interlinearis dicit ibidem : Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, quod supra de homicidio dictum est.
- Sed hoc esse videtur iniustum, quod tantum puniatur ira cordis sicut homicidium.
- Praeterea, secundum omnes, qui irascitur fratri suo, peccat mortaliter, si prohibetur hic omnis motus irae.
- Praeterea, cum raca secundum Glossam sit interiectio indignantis, videtur quod quilibet motus indignationis sit peccatum mortale, si prorumpit in vocem : quia qui facit contra praeceptum, peccat mortaliter.
- Item, quae differentia est inter ista, iudicium, concilium, et gehennam ignis, et irasci, et raca, et fatue ? cum enim homicidium maius sit omnibus his, videtur homicida aliquid peius mereri, quam gehennam ignis : et hoc esse non potest, quia gehenna nihil peius est in poenis.
Praeterea, quid est quod dicit Magister, quod hic secundum sensum quem spirituales habebant, prohibetur voluntas occidendi ?
Videtur enim, quod lex naturalis semper prohibuit illam quoad omnes. Minus enim est nocere velle in rebus quam in persona : et primum prohibuit lex vetus secundum sensum omnium etiam carnalium illo praecepto : Non concupisces rem proximi tui. Ergo multo magis intelligitur etiam illud prohibuisse, scilicet voluntatem occidendi. Si autem hoc conceditur : tunc videtur, quod nulla facta sit superadditio in Novo Testamento.
Solutio. Dicendum, quod in veritate in Evangelio nihil ponitur nisi quod tenetur in lege, et hoc intelligendo de moralibus : sed ex mala observatione carnalis populi non intelligebatur prohiberi nisi quod lex puniebat : et ideo interpretando addidit Dominus in Evangelio : et etiam quia gratiam dedit implendi quae in lege non conferebatur : et de hoc aliqua necessaria notata sunt in principio quarti Sententiarum.
Ad primum autem quod quaeritur : Utrum eodem iudicio sit reus qui irascitur, quo qui occidit ? Dicendum, quod eodem in genere, licet non eodem in specie : intelligit enim Deus secundum Glossam super Matthaeum, de ira cui consen-
2a/-titur in nocumentum proximi vel mortem, quae licet corde teneatur, tamen punietur aeterna damnatione : sed quia in manifestum non processit, ideo iudicio condemnationis et discussionis Domini propalabitur, ut iusta videatur omnibus : tamen maius in specie debetur homicidio.
Ad aliud dicendum, quod est ira per zelum, et ira per vitium. Per zelum fit studio correctionis, et illa non est peccatum. Per vitium autem est quandoque in primo motu, cui non consentitur, et illa est veniale peccatum : sed illa qua consentitur in nocumentum intolerabile proximi, sicut mortem, vel mutilationem, vel damnum, est mortale : et de illa loquitur Dominus : et illa etiam hic directe prohibetur. Primus autem motus indirecte cadit sub praecepto.
Et per hoc idem patet solutio ad sequens : quia eadem est diffinitio de motu indignationis quae est de morte.
Ad aliud dicendum, quod secundum Glossam gradus sunt in culpa, scilicet ira per consensum in corde, et ira prorumpens in signum indignationis, et ira prorumpens in verbum improperii et nocumentum proximi : et prima importatur per irasci, secunda per raca quae est interiectio indignantis secundum Graecos, licet in Hebraeo sonet vacuum vel excerebratum. Tertia autem importatur per fatue. Per iudicium autem et gehennam et concilium signanter exprimuntur (ut dicit Glossa ibidem) gradus in aeterna damnatione, non quidem aequales, sed inaequalitas eorum intelligitur ex modo condemnationis : quia qui iudicatur, punietur quidem : sed quaeritur adhuc, Qua poena dignus sit et quanta ? Qui autem reus est concilio, scitur quidem qua poena : sed quaeritur quanta debeat infligi ? Sed qui reus est gehennae, hic iam habet poenae speciem et poenae quantitatem : non quod haec fiunt in iudicio Domini, sed potius humano modo demonstrant differentiam peccatorum et poenarum.
Ad ultimum dicendum, quod licet vox improperii puniatur gehenna, tamen differentiae sunt in poenis illis quae certae ex specie sunt et ex taxatione quantitatis : quia maior adhuc in gehenna poena debetur homicidio, quam improperio.
Ad illud quod ulterius quaeritur de lege quae prohibet voluntatem, dicendum quod quoad carnales repugnationes spiritui non prohibebat nisi voluntatem per signum in actum procedentem : ut si quis comminaretur vel agitaret eum cui irascebatur. Sed secundum eos, si in corde vel in mente indignationis iram habuit cui consensit, dicebant legem de hoc non curare : non quia hoc verum esset quod dicebant, sed quia intellectum verum legis repellebant : semper enim in lege naturali et animus et opus malum prohibebatur : et hoc intendit dicere Magister.
Si autem quaeritur, Quem spiritualem intellectum tunc expressit Christus addendo ? Dicendum, quod est spiritualis intellectus in praecepto morali quantum ad movens, et quantum ad id quod praecipitur. Quantum ad movens sicut in isto praecepto, quod homicidium actus et voluntatis propter Deum dimittatur, et propter dilectionem Dei. Quantum autem ad id quod praecipitur, nihil plus fuit de spiritu in moralibus in Novo Testamento, quam in Veteri : sed amplius sunt explanata et determinata in Novo quam in Veteri.
ARTICULUS X.
An in hoc mandato : Non moechaberis, prohibetur simplex fornicatio, aut tantum adulterium, aut omnia alia peccata ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 3 : Tertium est : Non moechaberis.
- Cum moechia sit idem quod adulterium, et in graviori non intelligitur prohiberi minus grave, videtur quod in moechia non prohibeatur fornicatio simplex.
- Praeterea, Matth. V, 28, super illud : Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo : dicit Glossa, quod ibi omnis libido carnalis qua fornicatur a Deo anima, prohiberi intelligitur : ergo videtur, cum in omni peccato anima fornicetur a Deo, quod in isto mandato omne peccatum prohibeatur : et sic omnia alia mandata superfluunt.
- Praeterea, cum duplex sit fornicatio vel adulterium, sicut duplex homicidium voluntatis et operis : quare non dicit Magister hic prohiberi fornicationem spiritualem et corporalem, sicut dixit de homicidio ?
- Item, cum sint quaedam in hoc actu magis enormia, ut sodomia, vel incubitus vel succubitus iumenti : quare non nomine illorum dicit prohiberi illicitum concubitum ?
Solutio. Dicendum ad primum et ultimum simul, quod prohibitio secundae tabulae ordinat ad abstinendum a nocumentis proximi : et quia aliis actibus non laedebatur proximus nisi adulterio, propter hoc hunc solum expressit in forma praecepti, et alios intellexit, quia sunt eiusdem finis, scilicet carnalis voluptatis, licet non sint eiusdem reatus in specie.
Ad aliud dicendum, quod Glossa illa intelligitur aut moraliter in fornicatione spirituali : et tunc nihil est ad propositum, quia praecepta accipiuntur secundum sensum litteralem. Aut intelligitur de voluptate quae est in carne, et hoc est gulae vel luxuriae : et una illarum prohibetur hic sicut causa alterius, sicut superius explanatum est.
Ad aliud dicendum, quod voluntas fornicandi speciale habet mandatum, sed non voluntas occidendi : et huius ratio supra expedita est : et ideo non ita extenditur generaliter istud mandatum, sicut illud de non occidendo.
Ad ultimum patet solutio per antedicta : sive enim cum muliere sit, sive praeter ordinem naturae, intelligitur hic totum prohiberi.
ARTICULUS XI.
Quid vocatur rapina in proposito ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 4 : Quartum est : Non furtum facies, etc.
Ibi enim sicut dicit Magister, prohibetur rapina.
Et quaeritur, quid rapina vocatur ? Rapina enim sonat violentiam : ergo non videtur esse rapina, cum fiunt exactiones et talliae principum in populo terrae.
Item, pedagia et telonia : quod tamen in pluribus non est verum.
Sed ad hoc respondendum est sub distinctione : aut enim tallia est super servos, aut super colonos terrae principis. Si super servos, cum servus nihil habeat nisi nomine domini sui quod accipit ab eo, dominus potest quidem peccare nimis angariando et opprimendo servum, quia interest qualiter quisque sua re utatur : tamen non puto, quod sit rapina, vel teneatur ad restitutionem. Si autem accipitur de colonis terrae suae et inhabitantibus : tunc taxanda est acceptatio secundum laborem principis, quem habet in defensione terrae, et secundum expensas quas necesse est facere secundum principis familiam et honestatem bona fide : et si ultra hoc exigat, rapina est : et hoc est quod dicit Ioannes Baptista militibus : Contenti estote stipendiis vestris.
De teloniis autem et de pedagiis dicendum, quod illa instituta sunt de consensu terrae ad pacificandum vias : et ideo secundum laborem et expensa quae habent in pacificatione illa, possunt accipi : et quod ultra accipitur, est rapina.
ARTICULUS XII.
An sacrilegium sit speciale peccatum, vel dicat solum circumstantiam peccati ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 4 : Sacrilegium tribus modis committitur, etc.
Sacrilegium enim non videtur dicere peccatum speciale, sed peccati circumstantiam.
- Furari enim et furari in loco sacro non differunt nisi per circumstantiam loci : ergo videtur, sicut de multis casibus furti in speciali nihil tangit, quod similiter de sacrilegio in speciali nihil tangere debeat.
- Item, sacrilegium dicitur committi tribus modis, ut habetur in Littera : et videtur deesse quartus modus, scilicet quando res non sacra tollitur sacris personis, ut quando accipiuntur bona monachorum vel clericorum.
- Item, sacrum videtur esse quod divino cultui est mancipatum : cum ergo bona Ecclesiarum sunt data ad divinum cultum, videntur spoliantes agros Ecclesiarum sacrilegium committere, quod non conceditur.
Item quaeritur, aliquis rapit in Ecclesia violenter, et aliquis furatur in ea, utrum uterque committat sacrilegium ?
Videtur, quod non : quia rapiens excommunicatus est ad minus sententia hominis, scilicet consecrantis Ecclesiam, et proferentis sententiam in omnes loci illius invasores, quamvis non sit excommunicatus sententia canonum. Ille autem qui furatur, non est excommunicatus sententia hominis, nec canonis, ut dicunt Iurisperiti : ergo videtur, quod non committit sacrilegium, quia non est ratio quare unus sit excommunicatus, et non alius, nisi sacrilegium et non sacrilegium : actus enim qui est contrectatio rei alienae invito domino, non habet annexam excommunicationem.
Quod si concedatur. Contra videtur esse quod in Littera habetur, scilicet quod tollit sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro : ergo committit sacrilegium, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod sacrilegium in hoc casu vel rapina facit speciale peccatum ratione loci : et ideo alia species est : sicut etiam violatio monialis alia species peccati est, quam fornicatio.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod quandoque circumstantia habet vim speciei sive formae constituentis, et tunc facit aliam speciem : et haec circumstantia praecipua est, quando fit ad iniuriam alicuius sanctitatis Ecclesiae : quia tunc ratione nocumenti quod coniunctum est actui, circumstantia trahit in aliud genus peccati.
Ad aliud dicendum, quod non est sacrilegium quando capiuntur res non sacrae personarum Deo dicatarum, sed maius est peccatum, quam simplex rapina : quia non fit per hoc laesio alicuius sanctitatis, quia sanctitas est in loco vel persona, et neutrum in tali contingit furto vel rapina.
Ad aliud dicendum, quod mancipatum divino cultui aliquid est dupliciter, scilicet quod consecratum est ad actum cultus : et hoc dicitur proprie mancipatum cultui, ut calix, et patena, et lapides Ecclesiae, et huiusmodi : et haec non possunt ad alios usus deputari, quamdiu manet forma in qua consecrata sunt : et sic sunt loca deputata cultui, ut coemiterium, et dormitorium : et ideo in talibus committitur sacrilegium per laesionem. Alio modo dicitur quid mancipari cultui, per hoc quod ordinatum est in sustentationem ministrantium in cultu, sicut bona Ecclesiae : et in talibus non laeditur sacrum nisi per accidens : et ideo auferre talia non est sacrilegium.
Ad aliud dicendum, quod meo iudicio uterque committit sacrilegium, eo quod laeditur locus : sed quod raptor excommunicatur, hoc est, propter temerarium ausum quem non habet qui occulte venit ad furandum.
ARTICULUS XIII.
De diffinitionibus usurae, et dubiis circa eas occurrentibus.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 4 : Hic etiam usura prohibetur, etc.
Et quaeruntur hic breviter tria de usura, scilicet quid sit ?
Et, utrum in usura transferatur dominium ?
Et, utrum peccet dans usuram sicut accipiens ?
Ad primum sic proceditur :
Diffinit Magister in Littera usuram sic : Usura est cum quis plus exigit in pecunia vel qualibet re, quam accipiatur in sorte. Glossa autem super Lucam, VI, 35, et Matth. V, 42, videtur dare duas diffinitiones : quarum prima est haec, Usura est lucrum ex mutuo ex pacto debitum vel exactum. Alia est, Usura est superabundantia quae ultra sortem accipitur. Et sunt hae diffinitiones in Glossa per sententiam, non per verba.
Videtur autem, quod secundum has diffinitiones non videtur usura esse furtum : quia
- Furtum nec exactum est, nec ex pacto debitum.
- Item, nec fur dat aliquid pro sorte. Ergo videtur, quod male dicat Magister, quod sub furto continetur.
- Item, per differentias constituentes videntur esse contraria usura et furtum : quia furtum est contretactio rei invito domino, usura autem accipitur domino volente et consentiente : ergo videtur, quod unum non contineatur sub alio.
Item quaeritur, quid facit usuram, aut voluntas accipiendi ultra sortem, aut spes, aut pactum ?
- Si voluntas : tunc multi erunt usurarii qui numquam aliquid acceperunt praeter sortem, et loquimur de usura operis non voluntatis. Si autem spes facit usuram : tunc negotiator videtur usurarius, quia sperat accipere ultra sortem. Si dicas, quod non est simile : quia negotiator dat pecuniam, sed usurarius mutuatur : hoc nihil est : quia mutuare nec est bonum nec malum in se, sed potest fieri bene vel male : unde tota ratio mali est penes illud quod est ibi praeter actum mutui : et hoc est idem in usurario et negotiatore : ergo si facit peccatum in uno, facit etiam peccatum in alio. Si autem pactum facit usuram, hoc erit contra diffinitionem : quia, super illud : Mutuum date, nihil inde sperantes, dicit Glossa quod usura est spes lucri praeter sortem : et non dicit pactum.
- Item, quid facit usuram esse peccatum ? aut enim secundum se est peccatum, aut prohibitio facit eam esse peccatum, aut laesio proximi. Si secundum se est peccatum : ergo numquam licuit alicui accipere ab aliquo usuras : nec enim umquam alicui cum aliqua licuit fornicari : et hoc falsum videtur, quia ita legitur, Deuter. XXIII, 19 et 20 : Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet rem, sed alieno.
- Item, Ambrosius : Ab eo usuram accipias cui merito nocere desideras : multi autem sunt quibus possumus nocere : ergo multi sunt a quibus possumus usuras accipere : ergo non est malum secundum se.
- Praeterea, si prohibitio facit ipsum peccatum : ergo ante prohibitionem non fuit peccatum : et sic in lege naturali poterant dare ad usuram.
- Item, si prohibitio facit eam esse peccatum, tunc etiam concessio faceret eam esse licitam : et sic postquam concessa est, licita esset.
- Praeterea, si laesio proximi facit eam esse peccatum, tunc non omnis usura est peccatum, nec semper : quia quaedam usurae non laedunt, sed multum iuvant proximum : ergo videtur, quod nullo modo usura sit peccatum.
- Item, humanum ius derivatur a divino et naturali iure : sed humanum ius, ut quaedam leges concedunt usuras : ergo videtur, quod non sunt illicitae etiam secundum legem divinam et naturalem.
- Item, occidere est maius peccatum, quam dare usuram : et tamen in casu bene fit, et conceditur : ergo usura in casu pro utilitate concedi potest.
- Item, concedere domos et vasa aurea et argentea pro pecunia et lucro ultra sortem non est peccatum : cum ergo concessio pecuniae non differat a talibus concessionibus nisi materialiter solum, videtur etiam, quod concedere pecuniam pro spe lucri non est peccatum.
- Item, Creditor efficitur debitor ei qui dat mutuum ad servitia mutua : si enim aliquis mihi bene facit, ratio naturalis dictat, quod ego etiam obligor ei ad benefaciendum si possum : omnis autem obligatio quam dictat ratio naturalis, deduci potest in pactum : ergo ille qui dat mutuum ut accipiat aliquid ultra sortem, potest deducere in pactum, ut ille obligetur ei in aliquo ultra sortem : hoc autem est usura : ergo usura non est peccatum.
Item quaeritur ulterius, si licet tale pactum facere : Ego do tibi mutuum ut aliquid ultra sortem des pauperibus ?
Videtur, quod sic : quia dare pauperibus est eleemosyna et benefacere : sed constat, quod alios ad eleemosynam et benefaciendum quibuscumque modis debemus provocare : ergo tale pactum potest fieri.
Contra hoc est quod dicit Dominus : Mutuum date, nihil unde sperantes.
Item quaero, si tale pactum vel spes possit haberi : Ego do tibi mutuum, ut rependas mihi vicem in dando mutuum alia vice, quando indiguero ?
Videtur, quod sic : quia ille tenetur ad hoc etiam sine mutuo quod facio ei ut commodet mihi si potest : ergo bene possum ad hoc eum beneficio mutui obligare, ut videtur.
Sed contra hoc iterum videtur quod dicit Dominus : Mutuum date, nihil inde sperantes.
Item, difficile est spem bonorum vel donorum pro beneficiis a corde removere. Ponamus ergo, quod aliquis det mutuum alicui, nihil deducens in pactum, et nihil recipiens ultra sortem, nisi ille offerat sponte, et ille qui dat mutuum, praesumit aliquid oblaturum : utrum sit talis usurarius ?
Videtur, quod sic : quia sperat aliquid ultra sortem : et usura est spes lucri ultra sortem : ergo est usurarius propter mutuum.
Contra : Si non fieret, tamen mutuum daret vel dedisset : ergo videtur, quod sit simplex donum : hoc autem accipere non est peccatum : ergo talis non est usurarius.
Solutio. Dicendum, absque dubio, quod usura mortale peccatum est, et fuit semper in naturali lege et scripta, et numquam licuit nec licebit dare ad usuras.
Ad primum autem dicendum, quod usura est pars furti et rapinae, per hoc quod est rapina vel furtum secundum aliquid. Raptor enim vel fur tangit aliquid alienum invito domino, id est, non volente voluntate absoluta : usurarius autem contrectat alienum non volente domino, voluntate tamen conditionata volente. Unde ille qui dat usuras, bene vellet reddere id quod est ultra sortem, sed mavult eum accipere hoc quam non habere mutuum, quo indiget : et ita non est voluntarius nisi voluntate conditionata.
Ad aliud dicendum, quod patet solutio per idem : quia dare aliquid pro sorte, non facit aliquid esse peccatum vel usuram, sed potius contingere id quod est ultra sortem invito domino, id est, non volente voluntate absoluta.
Ad aliud dicendum, quod differentiae constituentes conveniunt, sicut invitus simpliciter, et voluntarius secundum quid. In furto enim contingitur alienum eius qui est invitus omni modo : sed in usura contingitur alienum eius qui est invitus simpliciter, et voluntarius secundum quid.
Ad aliud dicendum, quod spes accipiendi ultra sortem pro mutuo facit usuram.
Ad obiectum autem in contrarium, dicendum quod negotiator non sperat pro mutuo : et ideo nihil valet obiectio. Non enim est simile de negotiatione et mutuo : quia negotiatio non est de gratis faciendis ex iure naturali et divino, sed mutuum est de gratis faciendis ex iure naturali et divino.
Ad aliud dicendum, quod usura est secundum se peccatum, et semper fuit peccatum.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod illa lex intelligitur sicut lex de libello repudii : praeceptum enim fuit dare libellum repudii, si uxor dimittatur : sed quod dimitteretur, hoc erat permissum : et quod dimissa posset aliam ducere, permissum fuit propter duritiam cordis Iudaeorum. Ita praeceptum fuit, quod ad usuram non daretur mutuum : permissum autem si daretur, quod daretur alieno.
Sunt tamen qui dicunt, quod lex in tali casu loquitur, scilicet quando alieni detinent nobis terras debitas, sicut Chananaei fecerunt terram filiorum Israel : et ideo usurando cum illis non receperunt alienum, sed proprium quod eis sorte debebatur. Et dicunt, quod ita posset facere Ecclesia paganis. Tamen quia malum exemplum esset, reputo primam solutionem esse meliorem. Ab omni enim specie mali abstinendum est. Dicunt etiam, quod aliqua persona ab alia quae habet per violentam oppressionem vel alia acceptione illicita aliquid de suo, posset usurare eadem de causa. Sed, ut mihi videtur, non est tutum consilium : quia sine scandalo fieri non posset. Unde magis consentio, quod furto posset ab eo recuperare, quam usuraria acceptione.
Ad aliud dicendum, quod Ambrosius loquitur per hypothesim impossibilis quia impossibile est, quod sine peccato alicui nocere possimus desiderare : ergo impossibile est, quod ab aliquo accipiamus usuras.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod nulli iniuriatur qui utitur iure suo : unde non est idem nocere, et iure suo uti. Iure autem nostro utendo gravantur bene aliqui : sed nos non gravamus eos, sed ius contrariatur iniuriae eorum.
Ad aliud dicendum, quod Imperator non intromittit se nisi de his de quibus habet iudicare iudex temporalis. Haec autem sunt quae pertinent ad statum reipublicae secundum bonum statum temporis, non aeternitatis. Dare autem ad usuram multum confert ad bonum statum temporalem illum : et ideo Imperator permittit et Reges similiter. Sed Ecclesiasticus iudex iudicat secundum bonum statum aeternitatis : et ideo condemnat. Hinc etiam patet, quare Ecclesiasticus iudex de poena usurarii, saecularis autem de poena furis iudicat, poenam infligendo, licet usura sit furtum secundum quid : quia fur laedit bonum statum temporalem, quem in casu iuvat usurarius : sed corrumpit usurarius bonam statum spiritualem in obsequio caritatis.
Sunt tamen qui hoc aliter solvunt, dicentes illas leges revocatas esse per hoc quod Imperator per omnia consentit quatuor conciliis in quibus usurae condemnatae sunt.
Ad aliud dicendum, quod illud argumentum non valet. Et est instantia quia etiam fornicatio est minus peccatum, quam homicidium : tamen non potest concedi : et hoc est ideo, quia quandoque minus malum inseparabiliter coniunctum est malo fini : et tunc maius potest fieri bono fine, et non minus. Sed valeret si concederetur maius peccatum in eo quod maius peccatum hoc autem non est verum, sed potius acrius punitur quam minus.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia in locatione donorum et vasorum est venditio quaedam utilitatis ad tempus : et haec utilitas est determinata sicut inhabitatio domus vel usus rei concessae. Sed in pecunia non est sic, sed solum mutuum et venditio mutui, quod gratis est faciendum ex caritate proximi. Alii autem aliter solvunt hoc : quia in locatione talium rerum aliquid deperit in re per usum vasorum et inhabitationem domorum : in pecunia autem mutuata non. Sed prima solutio melior est : quia hoc quod dicit secunda, non generaliter necessario verum est. Sed qui opinantur, quod in usura transit dominium, aliter solvunt dicentes, quod non est simile : quia in locatione domorum vel aliarum rerum non transfertur dominium : et idea potest dominus illorum vendere usum ad tempus. Sed in mutuo transfertur dominium : hoc enim sonat mutuum, quasi de meo facio tuum : et ideo usum vendere non potest, cum tamen sit sua res quam mutuat. Et haec omnibus solutionibus probabilior videtur mihi. Sed tamen infra de hoc erit disputatio si transferatur dominium vel non.
Ad aliud dicendum, quod creditor debitor efficitur ex ratione caritatis : tamen haec ipsa obligatio non potest deduci in pactum, eo quod contrariatur mutuo quoad gratiam propter quam est faciendum ob dilectionem proximi. Argumentum autem procedit de illis obligationibus quae contractui vel actui in quo fiunt, non contrariantur.
Ad aliud dicendum, quod tale pactum non potest fieri, eo quod gratiae mutui contrariatur. Et est instantia ad argumentum. Conferre praebendam bonum est, et dare aliquid pauperi est bonum : ergo bonum est pauperi dare ut conferatur praebenda. In omnibus enim talibus in quibus coniunctio unius cum altero evacuat gratiam alterius, tenet divisio : sed si coniunctim inferatur, non valet forma argumentationis, eo quod non est necesse coniungere quaecumque divisim sunt vera.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia de similibus est simile iudicium.
Ad ultimum dicendum, quod talia dona bene possunt recipi sine peccato : et bene reputo ingratum qui se proximo a quo mutuum vel obsequium accepit, ad mutua servitia non offert.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod non est ibi spes propter mutuum, sed quasi ex dono : et ideo non facis usuram.
Et est notandum, quod ut Iurisperiti distinguunt, duplices sunt usurae, scilicet illae quae accipiuntur ultra sortem, et illae faciunt usurarium : et sunt usurae usurarum quas qui accipit, ipsa actione infamis est.
ARTICULUS XIV.
An in usura transferatur dominium ?
Secundo quaeritur, utrum in usura transferatur dominium ?
Et obiciunt Legistae volentes probare quod sic isto modo :
- Mutuum sonat quod de meo fit tuum : ergo etiam in eo quod datur propter mutuum, transfertur dominium.
- Item, ille qui dat usuras, est dominus suarum rerum : ergo potest dare cui voluerit : sed ipse dat usurario : ergo transfert eas in dominium usurarii.
- Item, esto, quod fiat talis contractus mutui : Ego mutuabo tibi pecuniam, si dederis mihi tantum ultra sortem libera voluntate : et ille admittat hanc formam : constat, quod tunc dat ei : ergo transfertur dominium, ut videtur, in potestatem usurarii : ergo in usura transfertur dominium.
Sed contra :
- Quilibet de suo potest facere eleemosynam, licet non sacrificium ad altare : de scorta enim potest fieri eleemosyna, licet non sacrificium ad altare : usurarius autem de usuris non potest eleemosynam facere : ergo usura non est sua : ergo non est in eum translatum dominium. Probatio mediae. Eccli. XXXIV, 21 : Immolantis ex iniquo oblatio est maculata.
- Item, usurarius tenetur reddere usuras : aut tenetur ex hoc quod est suum, aut quod non est suum, sed apud eum depositum. Si quia est suum : ergo omnia sua reddere tenetur, quod falsum est : ergo relinquitur, quod ideo tenetur, quia non est suum : ergo non est translatum in eum dominium.
- Item, lex dicit, quod non dicitur esse suum, quod non diu potest in possessione permanere : usura autem non diu permanet apud usurarium : ergo non dicit esse suum : ergo non est translatum dominium.
- Item a simili, si quis habeat feudum invito domino, cuius est proprietas feudi non potest transferri in potestatem alterius : sed dans usuras, omnia habet a Domino Deo in feudum : ergo invito domino non potest transferre in potestatem usurarii. Constat autem, quod invito Deo facit quod faciendum esse prohibuit : ipse autem prohibuit, cum dixit, Mutuum date, nihil inde sperantes. Ergo non potest transferre in potestatem usurarii.
Solutio. Dicendum, quod hic sunt opiniones Magistrorum diversae. Legistae enim dicunt, quod in usura transfertur dominium, et quod haec est ratio quare Imperator permisit usuras : et quia leges non sine ratione conditae sunt, habent pro se rationes inductas supra.
Et respondent ad contrarias, dicentes ad primam, quod haec non est vera, quod quilibet de suo potest facere eleemosynam : quia est suum multipliciter : quoddam enim est suum licite acquisitum, et quoddam illicite acquisitum, et quoddam suum turpiter acquisitum. De primo potest fieri eleemosyna et sacrificium ad altare. De tertio eleemosyna, et non sacrificium. De medio nec eleemosyna, nec sacrificium : quia ex ratione et ex ordine caritatis tenetur reddere quod male acquisivit.
Ad aliud dicunt, quod ille tenetur reddere ex iure canonis : et hoc est ius poli, et non fori : et ideo etiam iudex Ecclesiasticus compellit eum, et non saecularis, et non ideo quod apud homines non sit suum.
Ad aliud dicunt, quod illa lex loquitur interpretative et non secundum veritatem : quia quasi non suum est, quod ex canonis auctoritate reddere tenetur et compellitur, et non diu permanet in dominio.
Ad ultimum dicunt, quod non est simile : quia Deus bene permittit multa quae prohibet : et hoc non facit dominus terrenus : unde promissione divina fit translatio ista. Et haec responsio omnibus probabilior videtur mihi.
Sunt tamen Doctores sacrae Scripturae et Decretorum contrariae opinionis : et respondent ad rationes pro alia opinione inductas, dicentes ad omnes unam solutionem, quod ille non habet absolutam voluntatem dandi, sed tantum conditionatam : unde per absolutam remanet ipse possessor rerum suarum, licet non posset agere coram iudice saeculari, quia ipse actioni suae renuntiavit. Unde sicut si aliquis detentus cogatur iurare ut det centum libras, tenetur quidem dare propter reverentiam sacramenti, sed tamen voluntas manet ad rehabendum quod dedit per auctoritatem canonis : ita dicunt esse in eo qui dat usuras, quod dat ut habeat mutuum, non quod velit, ut ille simpliciter habeat dominium.
ARTICULUS XV.
An dare usuras sit peccatum sicut accipere ?
Tertio quaeritur, si dare usuras sit peccatum sicut accipere ?
Videtur, quod sic : quia
- Si nullus esset dans, nec esset accipiens : ergo dans est causa mortalis peccati accipienti : qui autem causa est mortalis peccati, peccat mortaliter : ergo dans usuram, peccat mortaliter.
- Item, Matth. VIII, et Luc. XIX, dicitur in Glossa quod salva triplici veritate debemus vitare scandalum, praecipue activum, ne demus alicui occasionem peccandi mortaliter. Constat autem, quod dans usuras salva triplici veritate, scilicet vitae, doctrinae, et iudicii, potest non dare : ergo dando peccat scandalizando proximum ad mortale peccatum : ergo non sunt dandae.
Si forte dicatur, quod non sunt dandae nisi in necessitate : videtur, quod nihil sit : quia haec necessitas non potest esse nisi corporalis : et quilibet tenetur plus diligere animam proximi, quam corpus proprium : ergo potius deberet perire in corpore, quam dare proximo occasionem peccandi mortaliter.
Item ego quaero, quanta necessitas exigatur ad hoc, quod detur usura ?
Videtur enim, quod ante deberet vendere omnia sua, quam ad hunc modum adiutorii converteretur, qui alii est causa peccandi mortaliter : ergo non licet nisi post omnem venditionem.
Sed tunc nullus daret ei mutuum, quia non esset spes restitutionis : ergo non tenetur omnia ante vendere, quam det usuram.
Praeterea quaeritur de sacerdote qui docet, quod non detur usura, utrum ipse posset dare ?
Videtur, quod non : quia non debet facere contra hoc quod docet.
Sed contra : Ipse Sacerdos indigentiam habet sicut alius : ergo potest contrahere mutuum ad usuram.
Solutio. Dicendum, quod in necessitate potest dari ad usuram, sed absque necessitate peccatum est, et, ut puto, grave et mortale : sicut iurare licitum est in casu, et absque necessitate peccatum.
Ad id autem quod obicitur, dicendum ad primum, quod accipiens et dans non similiter se habent ad scandalum vel causam peccandi : quia dans usuras gratis postulat quod ille ex praecepto Domini tenetur impendere, scilicet mutuum : sed quia ille non facit quod de iure Domini facere tenetur, ideo dat usuram, quasi redimens vexationem suam, et quasi emens illum ad hoc ut faciat quod de iure gratis facere deberet : et ille non scandalizat, licet ille scandalizetur : sicut etiam Iudaei scandalizati sunt, licet Dominus non scandalizaret eos. Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod petens mutuum, in nullo impedit salutem proximi, sed potius petendo mutuum, provocat eum ad meritoria opera : et quod usura datur, hoc est extortum ab impietate usurarii, non ex causalitate dantis.
Ad aliud dicendum, quod ad illam quaestionem nihil de meo volo respondere, quia mihi videtur difficile determinare quanta necessitas requiritur : sed quilibet satisfaciat sibi secundum quod Dominus inspiraverit, et recurrat ad superiorem cuius est ponderare iura et interpretari. Sunt tamen qui dicunt, quod timor probabilis quod depereat aliquis in haereditate qua gubernat familiam et haereditat filios vel pascit pauperes, sufficit ad hoc ut det usuras.
Ad ultimum dicendum, quod idem iudicium est de sacerdote, et de aliis : quia sacerdos non beatificat illum, eo quod dat usuras, sed potius condemnat si dat eas invitus, non potens aliter benefacere secundum bonum statum domus suae et suae familiae.
ARTICULUS XVI.
An licuit filiis Israel spoliate Aegyptios ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 4 : Si vero quaeritur de filiis Israel, etc.
Cum enim sit de lege naturali non rapinam vel furtum facere, videtur Dominus hoc non debere mutare : sed de hoc erit infra quaestio super ultimam distinctionem de iure naturali.
Hic autem dicendum est, quod haec causa fuit : quia ab Aegyptiis spoliati fuerunt filii Israel, et laborem eorum gratis habuerunt : et ideo iudicatum est a Domino qui habuit potestatem, ut hoc modo recompensaretur.
