Distinctio XVI — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

Quomodo Verbi seu Christi incarnatio ordinatur ad nostram redemptionem quantum ad passionem doloris in speciali ?

 

 

A. An in Christo fuerit necessitas patiendi et moriendi, quae est defectus generalis ?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Hic oritur quaestio ex praedictis ducens originem, etc.

Hic incipit pars illa in qua determinat quaestionem relictam ex dictis, scilicet utrum Christus assumpserit necessitatem patiendi et moriendi ?

Et dividitur in duas partes :

in quarum prima disputat et determinat quaestionem : et determinatio incipit, ibi, A, § 2 : Ad quod dici potest, etc.

In secunda, ad solutionem confirmandam, ostendit qualiter Christus de quolibet statu assumpsit aliquid, ibi, B : Et hic est notandum Christum de omni statu, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An Christus necessitate vel sola voluntate passus sit ?

 

Incidunt autem hic gratia primae partis quatuor quaerenda, quorum primum est, utrum Christus necessitate vel sola voluntate passus sit ?

Secundo, utrum passio eius maior fuerit omnibus passionibus Sanctorum ?

Tertio, utrum maior fuerit passione Adae in primo statu, si daretur per impossibile quod posset pati ?

Quarto, utrum maior fuerit passione animae, si daretur per impossibile quod posset ab ipsa descindi aliqua suarum potentiarum ?

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Anselmus in libro Cur Deus homo, dicit sic : Non invitum ad mortem Pater coegit, aut occidi permisit : sed idem ipse sponte mortem sustinuit, ut homines salvaret. Ergo videtur, quod sola voluntate et non necessitate mortuus sit.
  2. Item, ibidem : Non coegit Christum mori, in quo nullum fuit peccatum : sed ipse sponte sustinuit mortem, non per obedientiam deserendi vitam, sed per obedientiam servandi iustitiam, in qua tam fortiter perseveravit ut inde mortem incurreret.
  3. Hoc idem videtur dicere Isaias, LIII, 7 : Oblatus est, quia ipse valuit.
  4. Item, ipse in Evangelio, Ioan. X, 18 : Nemo tollit eam, scilicet animam meam, a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

 

Sed contra est quod habemus in Littera, quod

  1. Eodem iure et eadem necessitate ipse oblatus est, qua nos morimur : nos autem morimur necessitate moriendi : ergo et ipse.
  2. Item, Augustinus dicit, quod si occisus non fuisset, naturali morte dissolutus fuisset, et idem opus redemptionis fuisset, quod fecit per crucem : ergo videtur, quod necessitate conditionis naturae mortuus sit et passus.
  3. Item, Anselmus in libro Cur Deus homo : Non aliter volebat Deus mundum salvare, nisi homo tam magnum faceret aliquid ut est mors Christi, quod Filio volenti salutem hominum tantumdem voluit : quia hoc alius facere non valuit : ergo videtur, quod Christum mori necesse fuit.
  4. Item, ibidem : Nihil minus tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura Creatori debitum honorem auferat, et non solvat quod debet : nihil ergo toleratur iniustius : ergo cum recompensatio fieri non potuerit nisi per Christi mortem, videtur quod necesse fuit Christum pati et mori.

 

Ad hoc dicunt quidam, quod est necessitas quadruplex secundum quatuor genera causarum. Dicunt enim, quod est necessitas cogens vel violentiae secundum causam efficientem, secundum quod Damascenus dicit, quod involuntarium per violentiam est cuius principium est in alio, non conferente vim passio : et hac necessitate Christus non assumpsit necessitatem patiendi. Est autem alia necessitas secundum causam materialem : sicut dicimus, quod combustibile necesse est comburi, si coniungatur comburenti : et passibile pati, si coniungatur ad dissolutionem suo agenti : et hanc iterum non assumpsit. Tertio, dicitur necessitas secundum causam formalem : sicut necesse est hominem esse rationalem : et hanc iterum non assumpsit Christus. Quarta est necessitas secundum causam finalem, ut necesse est respirare hominem, si debeat vivere : et necesse est alimento uti, si debeat nutriri : et necesse est ire ad forum, si debeat recipere pecuniam ibi. Et hac necessitate ultima dicunt Christum assumpsisse defectus nostros.

Sed quod illa solutio omnino absurda sit, et nihil ad propositum, sic probatur : Nos non quaerimus hic, quare vel qua necessitate Christus defectus nostros assumpsit, sed quae est necessitas patiendi ex dispositione et conditione corporis : ista autem distinctio non solvit nisi qua necessitate assumpsit : ergo nihil est ad propositum. Concedatur enim, quod hac necessitate finis nostros defectus assumpsit, adhuc quaero, Si defectum hunc qui est necessitas patiendi et moriendi assumpsit vel non ? igitur post solutionem adhuc remanet eadem quaestio, et sic nihil valet. Praeterea, Si dicunt illi, quod natura corporis in dispositione materiali non habuit necessitatem patiendi : sed voluit dolere, quia aliter redimere non potuit, duplex est falsum. Unum quia secundum hoc verba Hilarii prius habita verificantur ad litteram, quod est contra omnes. Secundum, quia dicit Augustinus, quod alius modus fuit possibilis : sed nullus convenientior fuit : ergo falsum est, quod dicunt.

 

Solutio. Dicendum cum Magistro in Littera, quod necessitatem moriendi assumpsit, et assumere quidem est voluntatis, et non necessitatis, ordinate tamen ad hunc modum redemptionis : sed assumptione facta materiae et naturae necesse fuit pati et mori : sed non necessitate personae, quia persona omnipotens semper fuit, et repellere mortem potuit si voluisset. Est autem necessitas ista naturae duobus modis distincta a nostra necessitate : quorum unus est, quia non est contracta ut nostra : et hoc est quod dixit Magister in praecedenti distinctione, quod defectus nostros suscepit, non conditionis suae necessitate, sed miserationis suae voluntate. Alius modus est : quia materia naturae in nobis dupliciter disponitur ad patiendum, scilicet corruptione vitii, et passibilitatis : in Christo autem habuit tantum alteram illarum dispositionum, scilicet passibilitatis naturae, non vitii.

 

Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod omnes auctoritates Anselmi loquuntur de necessitate assumendi, et non de necessitate assumpti : non enim Pater coegit Filium assumere mortalem naturam, et sic mori : sed ipse voluit, et ideo assumpsit : sed postquam assumpsit, necesse fuit sustinere quantum est de conditione assumpti, non autem quoad conditionem assumentis personae.

Ad id quod obicitur de Isaia, dicendum quod ipse voluit : sed non sola voluntate passibilis fuit : unde licet voluntarie sit oblatus, tamen naturaliter est passus : sicut accedens ad ignem, accedit quidem voluntarie, sed crematur materialiter.

A aliud dicendum, quod ipse in Evangelio loquitur de potestate personae, et non naturae assumptae : sicut etiam aliae auctoritates Anselmi praetendunt.

 

 

ARTICULUS II.

An passio Christi omnes passiones Sanctorum excesserit ?

 

Secundo quaeritur, utrum passio sua omnes passiones excesserit ?

Videtur quod non : quia

  1. Multi Sancti et diutius, et plura multa tormentorum genera et acerbiora quantum est de genere poenae sustinuerunt : sicut Laurentius, Vincentius, qui tribus diebus et noctibus versabantur in poenis : ergo videtur, quod sua poena non omnes poenas excesserit.
  2. Item, videtur quod sua poena minima fuit inter omnes qui mortem senserunt. Caritas enim cupit dissolvi, et esse cum Christo. Cum igitur ipse maximae caritatis fuerit, ipse maxime hoc concupivit. In adeptione autem concupiti non est poena : ergo ipse minime est punitus in sensu doloris.
  3. Item, recompensatio magis dilecti minuit dolorem in amissione eius quod diligitur minus : in morte autem Christi recompensabatur sibi vita per magis dilectum, quod fuit humani generis redemptio : ergo dolor minuebatur in amissione minoris, scilicet vitae : ergo minimus fuit dolor eius.
  4. Item, spes resurrectionis dolorem minuit mortis in Sanctis : ergo multo magis in eo qui scivit se resurrecturum : sed Christus scivit hoc de se, sicut dicit Psalmus XV, 10 et 11 : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me, etc. : ergo minime doluit.
  5. Hoc etiam videtur sensisse Augustinus super Psalmum CI, 2 : Domine, exaudi, sic dicens : Non vere timebat Dominus, tertia die resurrecturus.
  6. Ulterius videtur, quod etiam in quolibet peccatore dum peccat, maior debet esse dolor, quam in ipso : quia maior dolor est in separatione a meliori : sed Deus melior est quam vita naturalis Christi : igitur magis dolet anima in separatione a Deo, quam Christus doluerit in morte, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Dicit Aristoteles, quod magis dolent iuvenes in morte, quam senes, propter nobilitatem complexionis : sed speciosus forma prae filiis hominum, prae omnibus delicatissimae fuit complexionis : ergo prae omnibus torquebatur patiendo.

Si dicas, quod non fuit delicatissimae complexionis. Contra : Secundum naturam formae necesse est, quod disponatur materia, ut dicunt omnes auctores : igitur anima nobilissima secundum naturam, nobilissimam exigit complexionem : sed Christus nobilissimam habuit animam secundum naturam : ergo nobilissimam habuit complexionem. Ex hoc ulterius concludo, quod quanto magis medium et organum tactus accedit ad medium, tanto efficacius sentit excellentias : sed in Christo maxime accessit ad medium, ut iam probatum est : ergo ipse multo magis sensit excellentias etiam parum a temperamento recedentes, quam alius : et secundum sensum contrarii est dolor.

  1. Item, in IV Ethicorum dicit Philosophus, quod fortis magis tristatur et dolet in morte uno modo, quam non fortis, et reddit rationem dicens, in quantum melioribus privatur bonis sciens : et hoc est, in quantum virtutem habet omnium : ergo quanto vita virtuosior, tanto magis est dilecta ab anima bene disposita : sed quanto magis dilecta, tanto maior dolor in separatione. Cum igitur vita Christi summe bona fuerit, ut eius cui spiritus datus est non ad mensuram, oportuit quod ipse summe in morte doluerit.

Si forte dicas, quod Philosophus non dicat verum, quia Sanctis contradicit dicentibus quod perfecta caritas cupit dissolvi : quia dicebat Apostolus, ad Philip. I, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo. Et Augustinus, quod Sancti vitam habent in patientia, et mortem in desiderio. Et Iob, III, 22 : Gaudent vehementer, cum invenerint sepulcrum. Quid dices ad Augustinum in libro IX de Civitate Dei, ubi dicit sic : Aulus Gellius in libris quibus titulus est, Noctium Atticarum, scribit quod cum quidam Philosophus pallesceret in tempestate maris, luxuriosus quidam non timens insultabat ei : at ille protulit responsium Aristippi in re simili dicentis, illum pro anima nequissimi nebulonis merito non fuisse sollicitum : se autem pro Aristippi anima timere debuisse. Ergo Augustinus confirmat quod dicit Aristoteles.

  1. Item, Augustinus in libro II de Civitate Dei, dicit, quod sana ratio etiam exemplis anteponenda est. Cum igitur sana ratio sit, quod bonum est dilectum, et optimum magis dilectum, et vita Christi naturalis magis fuit bona et melior quam omnium aliorum vita : ergo fuit dilecta prae omnibus aliis : sicut et ipse dixit : Dedi dilectam animam meam in manus inimicorum eius, id est, vitam : quia animam quae fuit spiritus rationalis, numquam in manibus habuerunt inimici.
  2. Item, cum sana ratio sit in separatione magis dilecti et per naturam coniuncti, maiorem esse dolorem : sequitur adhuc, quod Christus maxime in morte doluerit.
  3. Item, sensus intemperantiae minoris in aliquo membro maiorem temperantiam indicat eiusdem. In manibus autem et pedibus statim sentitur intemperantia : calere enim incipiunt manus et pedes, etiam cum intemperantia tam modica est, ut alias in corpore non sentiatur. Ergo manus et pedes maioris sunt temperamenti. Ergo pati in illis maioris erit poenae, quam pati in aliis : Christus autem passus est in illis : ergo ex hoc etiam erat in ipso aggravatio doloris. Huius etiam signum est, quod cum quaerimus discernere per tactum, porrigimus manus potius quam aliam partem corporis.
  4. Item, Thren. I, 12 : O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Item, de ipso dicit Psalmus : Repleta est malis anima mea. Item, cantatur de eo tempore passionis, Thren. III, 15 : Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio.

 

Solutio. Concedo de plano, quod Christus magis et acerbius quidem passus est, quam aliquis hominum umquam pati potuerit vel passus est : et hoc tribus de causis.

Prima est, ut eo magis ad gratias sibi teneamur. Unde Bernardus : Multum difficultatis assumpsit quo te multa dilectionis debitorem constitueret, admoneretque ad gratiarum actiones difficultas redemptionis, quem minus devotum effecerat conditionis facilitas.

Secunda causa est bonitas et innocentia vitae : non enim verum est quod dicunt quidam, quod patiens pro suis peccatis magis affligitur : quia ille ex conscientia peccatorum indignatur, et magis spernit vitam : innocens autem nihil invenit in vita quare debeat eam spernere. Et si obicis, quod moriens pro delictis aeternam timet mortem, et ideo dupliciter torquetur : hoc nihil est : quia nos non loquimur de eo quod est per accidens, sed de eo quod est per se : tortura autem illa per accidens est, scilicet in quantum per vitam istam liberatur a morte animae. Unde patet, quod illi falsum dicunt tam ab auctoritate Aristotelis et Augustini, quam etiam per rationem superius inductam. Hoc etiam ex verbis latronis accipitur, cum latro ad latronem dixit : Et nos quidem digne, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.

Tertia causa fuit ex corporis nobilissima complexione, tam in toto, quam etiam in membris in quibus patiebatur, ut probant obiectiones.

 

Ad primum ergo quod obicitur de Martyribus, dicendum quod non idem est plura et diutius pati, et acerbius sentire dolorem : et Sancti quidem plura et diutius pati potuerunt, nullus tamen eorum ita acerbe ut ipse sensit dolorem.

A aliud dicendum, quod caritas Christi non diminuit sensum doloris, sed doloris reputationem. In Sanctis autem aliis diminuit utrumque, et sensum, et reputationem : quia ipsi viatores fuerunt : et cum afficiebantur circa superiora, trahebatur anima a corpore, et minus sensit : sed Christus utrumque fuit simul, et viator, et comprehensor, et unius actus non retraxit ab actu alterius.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod praemium fecit non reputari vitam, id est, minus reputari : non quod minus valeret, ut dicit Anselmus, quia in infinitum plus valuit quam totum genus humanum : aliter enim non fuisset sufficienter recompensatio facta per mortem Christi : sed quia amore hominum mortem elegit, non simpliciter abiiciendo vitam meliorem quam omnes homines essent : sed postponendo ad tempus ut omnibus recuperaret : et haec reputatio fuit caritatis, et non secundum valorem.

A aliud dicendum, quod Dominus scivit se tertia die resurrecturum : si enim Dominus in morte simpliciter remansisset, tunc nec nobis valuisset : et ipse etiam insipienter fecisset, meliorem vitam suam pro nobis in aeternum amittendo : sed ista praescientia resurrectionis in Christo non abstulit passionis sensum : et ideo illa obiectio non probat nisi de reputatione minori, et non de sensu vel experientia acerbitatis.

 

Ad hoc quod obicitur de separatione a Deo per peccatum, vel etiam per condemnationem aeternam in die iudicii, dico quod nulla est obiectio illa : quia poena aequivoce sumitur. Separatio enim a Deo non est inferens sensum, sed damnum. Si dicas, quod sentit anima damnum suum : hoc nihil est : quia sentire damnum est sentire privationem : sicut videre tenebras, et audire silentium : et ideo magis in infinitum damnum est in perditione Dei, quam vitae, si damnum privatum attendas, id est, damnificationem tuam vel illius : sed non est maior sensus.

 

 

ARTICULUS III.

An acerbitas passionis Christi sit maior passione Adae, si detur quod pati potuisset ?

 

Tertio quaeritur, utrum acerbitas passionis Christi sit maior passione Adae in primo statu, si detur per impossibile, quod pati potuisset vel passus esset secundum actum ?

Videtur, quod non : quia

  1. Tanto coniunctio difficilius separatur, quanto pauciores insunt dispositiones ad separationem : in Christo autem fuit poenalitas assumpta, sed in Adam nulla : ergo maior dolor fuisset in separatione animae a corpore Adae, quam in separatione animae a corpore Christi.
  2. Item, quanto fortius vinculum, tanto difficilius rumpitur : sed fortius est vinculum vitae immortalis aliquo modo quam vitae in qua est necessitas ad moriendum. Cum igitur Adam primam vitam habuerit, videtur quod ipse maiorem poenam in morte sensisset si mortuus fuisset, quam Christus.

 

Sed contra :

  1. Dolor est sensus poenae, et acerbitas doloris est a fortiori sensu poenae fortioris : ergo ea quae non faciunt ad sensum subtiliorem, non faciunt ad maiorem passionem : esse autem immortalem per gratiam in statu animalis vitae, et esse mortalem, non faciunt ad sensum meliorem, quia non sunt de complexionantibus : ergo non faciunt etiam ad maiorem dolorem : non igitur ex hoc Adam magis passus fuisset, quam Christus.
  2. Item, causa longioris vitae vel brevioris vel etiam perpetuae in statu animalis. non facit ad sensum : quia si perpetuitas esset causa, tunc etiam longitudo esset causa melioris sensus, quam brevioris vitae sit sensus : et hoc est contra rationem : quia omnis causa longioris vitae (ut dicit Philosophus) reducitur ad humidum difficulter siccabile, et calidum difficulter frigibile : bonitas autem sensus in tactu, efficitur accessu viciniori ad temperamentum in medio quod est mixtum complexionatum. Cum igitur ad stabilitatem sensus sequatur acerbitas passionis : ergo longitudo vitae vel perpetuitas secundum quod huiusmodi, nihil facit ad maiorem passionem.

Si forte dicas, quod Adam nobilioris complexionis fuit quam Christus : hoc ego habeo pro absurdo : quia sic auctor omnis naturae egisset contra ius quod ipse naturae indidit, quod contra seipsum in seipso animam suam neglexisset : hoc enim ius inditum est, ut nobiliori formae nobilius praeparetur corpus vel materia : et si anima Christi nobilior fuit anima Adae, Deus auctor naturae iniuriam fecisset animae propriae, si Adae nobiliorem dedisset complexionem.

 

Solutio. Meo iudicio acerbitati passionis Christi nulla poena corporalis potest comparari, quam aliquis pati potest corporaliter et secundum naturam. Unde si Adam passus fuisset, dico quod non ita acerbe doluisset ut Christus.

Rationes autem duae quae primo adductae sunt, solvuntur per obiectiones factas in contrarium. Tamen bene credo, quod Adam vivaciorem habuit sensum ante peccatum, quam post, vel quam nos habeamus : sed non credo, quod habuit vivaciorem quam Christus.

 

 

ARTICULUS IV.

An acerbior fuit mors Christi quam mors animae, si detur per impossibile, quod anima mori posset ?

 

Quarto quaeritur, utrum acerbior fuit mors Christi quam mors animae, si daretur per impossibile, quod ipsa mori posset separatione suarum partium ab ipsa ?

Videtur autem, quod sic : quia maior est poena quae contrariatur meliori bono : dicit enim Augustinus, quod poena non dicitur malum, nisi quia contrariatur naturae boni : sed melior natura fuit in Christo quam in aliqua creatura simplici esse posset : ergo maior poena.

 

Sed contra : Quanto aliquid vicinius est coniunctum, tanto maior dolor est in separatione : pars autem animae cum anima vicinius coniungitur, quam aliquod corpus posset coniungi cum anima : ergo maior esset dolor in separatione.

 

Solutio. Maior dolor dicitur duobus modis, scilicet quia maiori bono contrariatur : et sic esset dolor Christi adhuc gravior, quam animae si poneretur posse mori. Dicitur etiam maior dolor, quia coniunctionis fortioris est separatio secundum sensuum experimentum : et sic bene puto, quod talis animae mors esset acerbior : sed tamen ad redimendum non esset efficacior.

Et sic patet solutio : quia obiectionum una procedit in uno sensu istius distinctionis, et alia in alio.

 

 

B. De statibus hominis, et quid de singulis Christus accepit ?

  

ARTICULUS V.

Quomodo intelligendum sit quod dicit Magister, Christum venisse desursum ?

 

Deinde quaeritur de his quae habentur in Littera in cap. B, ubi dicit Christum venisse desursum, id est, de altitudine humanae naturae ante peccatum.

Ex hoc enim videtur sequi, quod

  1. Aut materialiter, aut formaliter venit : non formaliter, quia formam corporis Adae non habuit : ergo materialiter, quia secundum naturam habuit impassibile.
  2. Item, hoc videtur Damascenus dicere, qui dixit, quod assumpsit primitias nostrae massae : primitiae autem nostrae massae sunt impassibiles : ergo sumpsit corpus impassibile.

 

Solutio. Secundum habita leve est ad hoc respondere : quia venit de statu illo quoad similitudinem exemplaris, quod in se in illo statu exhibuit : et sic etiam de aliis statibus intelligitur : tamen hoc leve conceditur, quod materiam corporis quae in omni statu una est, licet non uno modo disposita, sumpsit ab Adam : sed hic non quaeritur de materia, cum in Littera dicatur, quod de primo statu sumpsit innocentiam, et peccati immunitatem, quod idem est.

 

Ad aliud dicendum, quod primitiae nostrae massae dicuntur propter nobilitatem et purgationem vetustatis peccati : sicut etiam supra in proprio loco ubi hoc dictum Damasceni introducitur, exposuimus : et non dicuntur primitiae, eo quod primum materialiter et in dispositione primi assumpserit.