Distinctio XXIII — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO XXIII
De virtutibus theologicis, et primo de fide quantum ad eius essentiam.
A. Si Christus habuerit fidem, et spem, ut caritatem ?
DIVISIO TEXTUS
Cum vero supra perhibitum sit, Christum plenum gratia fuisse, etc.
Hic incipit pars illa in qua agit de reparantibus formaliter ordinatis ad actum, et non contra peccati defectum : sicut in principio huius libri dictum est.
Et dividitur in duas partes :
in quarum prima agit de habitibus gratificantibus et reparantibus.
In secunda autem de praeceptis quae respiciunt opera. Et haec incipit infra, distinctione XXXVII, ibi, A : Sed iam distributio decalogi, etc.
Adhuc prior harum dividitur in partes duas :
in quarum prima Magister tradit scientiam horum habituum sigillatim.
In secunda autem agit de connexione eorum : et haec incipit infra, distinct. XXXVI, ibi, A : Solet etiam quaeri, utrum virtutes ita sint sibi coniunctae, etc.
Adhuc prima dividitur in duas, secundum duplicem rationem habituum.
Sunt enim virtutes de quibus agit primo ;
et sunt dona de quibus agit secundo : et haec incipit distinct. XXXIV, ibi, A : Nunc de septem donis, etc.
Adhuc prior dividitur in duas, secundum duo genera virtutum theologicarum, de quibus scilicet agitur primo ;
et cardinalium, de quibus agit secundo, in distinct. XXXIII, ibi, A : Post praedicta, de quatuor virtutibus, etc.
Prima dividitur in tres, secundum tres virtutes theologicas :
et prima est de fide ;
et secunda de spe, quae incipit distinct. XXVI, ibi, A : Est autem spes, etc.
In tertia autem de caritate, quae incipit distinct. XXVII, ibi, A : Cum autem Christus fidem et spem non habuerit, etc.
Tractatus de fide dividitur in tres partes per tres distinctiones :
in quarum prima Magister duas fidei diffinitiones explanat.
In secunda, quaedam dubia circa explanationem illam movet et solvit, quae incipit distinct. XXIV, ibi, A : Hic quaeritur, si fides tantum de non visis est, etc.
In tertia, agit de fide secundum statum fidelis in quo est : et haec incipit distinct. XXV, ibi, A : Praedictus adiiciendum est, etc.
Praesens distinctio dividitur in tres partes :
in quarum prima Magister continuat se.
In secunda, ponit unam distinctionem Augustini, cum sua diffinitione, ibi, B : Fides est virtus, etc.
In tertia, ponit aliam diffinitionem cum sua explanatione, ibi, H : Ait enim Apostolus : Fides est substantia, etc.
In secunda harum partium facit Magister duo.
Primo enim ponit Magister fidei diffinitionem : et hoc in secundo capitulo istius distinctionis.
Secundo, ponit explanationem : et hoc in quinque capitulis sequentibus. Et hoc incipit ibi, C : Accipitur autem fides, etc.
ARTICULUS I.
In quo genere est virtus fidei ?
Incidunt multae quaestiones hic in Littera : sed ante Litteram sunt duae, scilicet in quo genere sit virtus fidei ?
Et, utrum sit virtus, vel non ?
Ad primum videtur sic obici posse :
- Omnis speculatio veri est in genere scientiae : fides est speculatio quaedam veri : ergo est in genere scientiae. Probatio primae est, quod scientia est habitus perficiens intellectum quoad speculationem veri. Secunda vero probatur per hoc quod fides videt verum (ut dicit Apostolus) per speculum in aenigmate. Videre autem est speculari quodammodo.
- Item, Hugo de sancto Victore : Fides est assensio primae veritatis infra intelligentiam veritatis, et supra opinionem constituta. Constat autem, quod extrema sunt in genere scientiae et cognitionis. Ergo videtur, quod et medium. Sed medium est fides : ergo fides est in genere scientiae.
- Item, dicit Philosophus, quod opinio iuvata rationibus fit fides : ergo fides est in eodem genere cum opinione : opinio autem est scientia quaedam : ergo et fides.
Idem accipitur per Boetium, qui dicit, quod argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem. Quidquid autem facit argumentum in genere scientiae, fides est : ergo est in genere scientiae.
- Item, ad Roman. X, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed Gregorius dicit, quod intellectum Deus dat, cum de auditis mentem illustrat. Illa autem illuminatio quae est ex auditis, est in genere scientiae. Ergo et fides quae generatur ex auditu illo, ut dicit Apostolus : ergo fides est in genere scientiae.
Sed contra :
- Nihil est scientia, quod habet contrarietatem ad vitium : fides autem habet contrarietatem ad vitium : ergo fides non est in genere scientiae. Prima patet per se : quia virtus aliquo modo a nobis est, et nos sumus causa eius, vel Deus : sed scientia est a re. Et similiter scientia non habet oppositionem nisi ad ignorantiam : et haec est oppositio privationis et habitus : sed fides contrarium habet habitum infidelitatis, qui vitium est.
- Item, nulla scientia est eius, cuius nulla est ratio, et quod non est manifestum per seipsum : credibilis autem nulla est ratio probans, et non manifestum per seipsum, ergo credibilis nulla est scientia : sed fides est credibilis : ergo fides non est scientia. Probatio primae : Omnis scientia vel est principii, vel conclusionis : principii, sicut eius quod est manifestum per seipsum : conclusionis autem, sicut eius de quo est ratio probans. Probatio secundae est, quod credibile est ultra rationem nostram elevatum, nec per se est manifestum nobis, sicut quod Deus est trinus et unus, per dictum Gregorii, dicentis, quod fides non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum.
Solutio. Dicendum, quod fides non est in genere scientiae, sicut probant ultimae rationes. Licet enim habeat cognitionem, tamen illa magis oritur ex affectu, quam ex ratione. Unde Augustinus : Caetera potest homo facere nolens, credere autem non nisi volens. Unde sciendum, quod duobus modis se habet intellectus ad voluntatem : antecedenter, et consequenter. Antecedenter habet se respectu quorumdam cognoscibilium, ad quae ex ipsis vel ex ratione potest cogi ad consensum. Consequenter respectu quorumdam aliorum ad quorum consensum non compellitur nisi ex voluntate libera velit, eo quod talia non sint apparentia sibi, et de talibus est fides : et ideo consueverunt Magistri dicere, quod cognitio in fide est materialis, et affectio formalis.
Dicendum ad primum, quod non omnis speculatio veri in genere scientiae est : sed speculatio veri, in qua ea quae sunt, scientiae perfectiva sunt formaliter, ut medium probans, et verum consideratum quod sit verum, quod est principium scientiae, sicut in universalibus. Quare non sequitur, quod fides sit in genere scientiae simpliciter, nisi sicut practica scientia dicitur scientia : et hoc non est esse scientiam simpliciter, sed permixtam affectui, qui dominatur in ea et informat eam.
Ad aliud dicendum, quod Magister Hugo vocat scientiam veritatis visionem faciei ad faciem, opinionem autem vocat credibilia quaedam in sacra Scriptura, de quibus sine periculo dubitatur : ut quod infra ponit Magister in Littera, utrum fides formata fiat informis. Et patet, quod ista non simpliciter sunt in genere scientiae : quia affectus dominatur in illa scientia veritatis, nec ita fluctuat sicut opinio : quia sciens veritatem assentit ei quod videt, opinans timet contradictionem, credens autem assentit, sed rationem assensus sui non videt.
Ad aliud dicendum, quod fides accipitur multis modis, scilicet pro veritate quandoque, quae est in promissis : sicut dicitur, Deus fidelis, et prophetae fideles. Unde Apostolus, I ad Corinth. X, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, etc. Et, Eccli. XXXVI, 18 : Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Quandoque accipitur pro certitudine conclusionis habitae ex certitudine principiorum argumenti. Et dicitur argumentum ratio rei dubiae, id est, quaestioni, quae subiecto eadem est cum conclusione, faciens fidem. Et sic sumitur etiam ab Aristotele, quod fides est opinion iuvata rationibus. Quandoque accipitur pro legalitate inter homines : sicut fideles dicuntur homines, sicut dicitur amicus fidelis, vel socius fidelis. Unde in Proverb. XX, 6 : Multi homines misericordes vocantur : virum autem fidelem quis inveniet ? Quandoque accipitur fides pro fiducia securae conscientiae, sicut dicit Apostolus, ad Roman. XIV, 23 : Omne quod non est ex fide, peccatum est. Et sic etiam accipitur apud vulgus. Quandoque in operibus : sicut dicit Damascenus, quod fide agricola scindit et seminat terram : habet enim fiduciam fructus. Et aliis modis accipitur. Sed in quaestione ista non est fides accepta nisi pro consensu primae veritatis in articulis non apparentibus rationi.
Ad aliud dicendum, quod auditus sumitur ibi generaliter pro omni quod inducit ad fidem : sicut auditus verbi, et visus miraculi, et huiusmodi : sed huiusmodi non causant consensum in fide, sed tantum inducunt cogitatum de credibili. Et quia non sufficienter probant, ideo non deserviunt fidei nisi ex parte materialis partis, quae est tenuis cognitio : et formaliter perficitur ex parte affectus.
ARTICULUS II.
An fides sit virtus ?
Secundo quaeritur, utrum fides sit virtus, vel non ?
Et videtur, quod non :
- Dicit enim Tullius, quod virtus est habitus voluntarius per modum naturae, rationi consentaneus : fides autem nec habitus voluntarius esse videtur, quia non est in voluntate : nec etiam per modum naturae, cum natura non inclinet per modum cognitionis, fides autem sit cognitio quaedam : ergo videtur, quod fides non est virtus.
- Item, Philosophus dicit, quod virtus est in passionibus et operationibus optimorum operativa : fides autem nec in passionibus est, nec in operationibus, ut videtur : quia operationes sunt super aliquod extra, et in materia determinata : nec est optimorum operativa, sed potius innititur vero : ergo videtur, quod fides non sit virtus.
- Item, dicit Philosophus in II primae philosophiae, quod finis intelligentiae speculativae est verum, practicae vero opus : sed sicut se habent potentiae, ita et habitus perficientes potentias : ergo omnis habitus cuius finis est verum, est in intellectu speculativo : fides autem est habitus cuius finis est verum : ergo fides est in intellectu speculativo : sed in intellectu speculativo non est virtus aliqua : ergo fides non est virtus.
- Item, non videtur esse verum quod dictum est, quod fides est in intellectu prout consequenter ordinatur ad voluntatem : quia omnem motum voluntatis et affectus praecedit affectio per cognitionem : prius enim fit nuntiatio affectui, et postea surgit affectus in id quod nuntiatur : ergo videtur, quod fides cum nuntiet divina, et aperiat oculum, sicut dicit Augustinus, sit prior omni affectu : ergo non habet nisi id quod cognitionis est : ergo non est virtus : quia nulla pura cognitio est virtus, eo quod nullo modo est a nobis : licet enim consentiamus vero cognito, hoc non est a nobis, sed a rei veritate cogente rationem.
Si forte dicas, quod fides est veri per modum boni, et ita est in intellectu practico : hoc non potest esse verum : quia sic verum in fide esset materiale, et bonum formale : ergo quoad formale in obiecto non distingueretur a caritate, cuius finis et obiectum est bonum : ergo fides et caritas non differrent nisi materialiter, quod falsum est.
Si autem dicas, quod differrent in hoc quod verum est bonum rationalis potentiae, et quoad hoc fides tendit in ipsum : sed hoc iterum nihil est : quia nulla potentia est adeo speculativa, quin habeat finem : et ille secundum quod est finis, ita est bonum potentiae, et desideratus ab ipsa : et sic iam omnis scientia virtus efficeretur, quod falsum est : ergo fides non est virtus.
Sed contra :
- Omnis habitus movens potentiam non per modum artis et scientiae, sed per modum naturae (ut vult Tullius) est virtus : fides est talis habitus : ergo fides est virtus. Prima scribitur a Tullio. Secunda probatur per antedicta : quia habitus qui est ars et scientia, habet rationes, et innititur illis : fides autem non habet, nec innititur eis : ergo movet per modum naturae, sicut grave deorsum, et leve sursum, praeter hoc quod cognoscat rationem.
- Item, virtus (ut dicit Philosophus) est dispositio perfecti ad optimum : fides autem omne quod perficit et disponit, ordinat ad optimum, quia ad Deum : ergo fides est virtus.
- Item, omne id quod est principium iustificationis et purificationis cordis, est virtus : fides est huiusmodi : ergo est virtus. Probatio primae : quia nihil iustificat nisi quod formaliter contrariatur impuro peccati : et hoc est etiam tantum virtus. Secunda scribitur, Act. XV, 9 : Fide purificans corda eorum. Et Augustinus dicit, quod fides est qua iustificamur. Et, ad Roman. IV, 11 : Signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei quae erat in praeputio.
- Item, Augustinus dicit, quod fides est virtus : et ponitur in Littera.
- Item, Apostolus ad Hebr. XI, 6 : Sine fide impossibile est placere Deo. Et, Eccli. XLV, 4 : In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum. Et, ad mulierem quae erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, Luc. VIII, 48 : Fides tua te salvam fecit. Et quia tota Scriptura hoc clamat, ideo ista sufficiant.
Solutio. Dicendum, quod fides est virtus theologica. Sunt enim virtutes theologicae immediate ordinantes in Deum, sicut cardinales ordinant in medium passionum et operationum laudabilium : et ideo aliter et aliter istae habent suas rectitudines : quia cardinales dicuntur rectae ex actu, vel ex appropinquatione ad medium, et curvum earum oppositum, est deflexus in superfluum vel diminutum : rectitudo autem theologicarum consistit in recto ordine in finem, secundum quod est ratio beatitudinis in vero et bono et indeficienti, alto et arduo : et obliquatio illi opposita, est deflexus a fine ad bonum commutabile. Sic igitur dicimus, quod fides est una virtutum theologicarum.
Ad primum ergo dicendum, quod virtus non dicitur habitus voluntarius, eo quod omnis virtus sit in voluntate sicut in subiecto : sed potius ideo, quia in opere virtutis et generationis habitus principium movens est voluntas : et hoc sane dicitur in consuetudinalibus : sed voluntas in theologicis et infusis ad minus cooperatur per consensum. Similiter fides est inclinans per modum naturae : quia non habet rationem sufficientem consensui, et si haberet, non tamen innititur. Unde in scientia et artibus ratio est causa consensus, et prius accipitur ratio ut postea consentiatur : in fide autem est e contrario : prius enim consentitur primae veritati propter se, et postea quaeritur ratio ut aliqualiter intelligatur creditum : et postquam inventa est, adhuc non innititur ei fides : et ideo patet, quod totum ex libertate voluntatis procedit, quod facit fidem assentire : et ideo inclinat ut natura.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur de politicis et consuetudinalibus, et non de intellectuali virtute : quia etiam in V Ethicorum, dat aliam doctrinam de intellectu et prudentia et phronêsi, quam ipse dedit de castitate et fortitudine. Vel potest dici, quod fides habet opus interius, quod est tendere in veritatem primam, et in illa potentia operatur optimum : sed non habet passiones, quia non omnis virtus est in passionibus proprie loquendo.
Ad aliud dicendum, quod est verum finis speculationis, quod est ut principium scientiae rei : et hoc est quasi motum a re ad intellectum, et consistit in universali ratione rei : et est verum beatificans intellectum, et hoc est verum extra intellectum, in quod ipse tendit : et non est ratio rei, sed potius res summa, et una lux felicitatis aeternae : et illa lux est finis intelligentiae affectae circa ipsum verum. Unde bene concedo, quod nulla est solutio dicentium, quod fides est in verum per modum boni : hoc enim est impossibile, cum innitatur primae veritati propter se : si enim tenderet in eam in ratione boni, iam non inniteretur ei propter se, sed propter bonum, quod falsum est. Et ideo dictum Philosophi non impedit nos : quia verum de quo ipse dicit, est aequivocum ad finem fidei.
Ad aliud dicendum, quod dictum est supra, quod hoc necessarium est quoad consensum, qui est substantia actus fidei : quia illa est post aliquam cognitionem ad quam efficaciter tendit voluntas per consensum : sed verum quod est acceptio credibilis per auditum, praecedit affectum : sed ille intellectus non est nisi quid est, quod dicitur per nomen credibilis, accipiens : et ideo non per rationem probantem, quod vel quare ita sit : sed libera voluntate consentit. Et sic patet, quod ratio non procedit nisi de intellectu qui est quid est quod dicitur per nomen.
Tamen si quis subtiliter vellet distinguere, posset dicere, quod est intellectus ut intellectus, et in illo nulla virtus est : et est intellectus ut est per extensionem ad opus : et haec extensio fit duobus modis. Primo modo, quia affectus principatur in eo qui facit inquiri operabilia. Alio modo, quia forma accepta ab ipso est principium operis et scientiae : et sic extenditur in affectum modo primo, et verum scibile in bonum operabile modo secundo. Et iste est intellectus practicus in quo sunt virtutes quaedam, ut prudentia, phronêsis, et intellectus, et huiusmodi virtutes intellectuales. Est autem intellectus veri, cuius consensus principium est voluntas : et ille est affectivus intellectus : et in illo est fides : et licet unus sit subiecto, tamen esse suum per huiusmodi formas, et ratio sua non est una.
B. Quid sit fides ?
ARTICULUS III.
Utrum diffinitio fidei secundum Dionysium et Magistrum Hugonem sit bene assignata ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur in Littera, quod fides est virtus, qua creduntur quae non videntur.
Inveniuntur aliae diffinitiones iuxta istam sumptae : quae quia fere sunt similes, ideo duas ponemus.
Dicit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod fides est unicum credentium fundamentum eos collocans veritati, et eis veritatem in credibili veritate simplam veritatis scientiam habentibus credulis.
Hugo autem de sancto Victore sic : Fides est certitudo absentium infra scientiam veritatis, et supra opinionem constituta.
Aliae diffinitiones infra in secunda parte ponuntur.
- Videtur autem non esse fundamentum unicum : quia etiam humilitas fundat. Si dicas, quod non fundat credentes ut credentes, sed potius humiles : hoc nihil est : quia iam secundum hoc quaelibet virtus esset fundamentum, quia caritas fundat diligentem, et sic de aliis.
- Item, hoc non videtur esse verum quod dicit, Eos collocans veritati : quia potius collocat in speculo, et in aenigmate, quam in veritate.
- Item, infra scientiam veritatis est fides : ergo non collocat veritati, hoc est, in veritate : quia ita habet alia translatio.
- Item, nec hoc verum videtur quod dicit : Et eis veritatem, pro quo alia translatio habet, et in ipsis veritatem. Si dicas, quod locat in nobis veritatem per fidem : hoc nihil est : quia sic fides locat per fidem, et idem operatur per seipsum : et est principium operis, et medium vel instrumentum : et hoc non potest esse.
- Praeterea, quid est dictum, per fidem locari in nobis veritatem ? quia veritas est in specie, et non in fide, II ad Corinth. V. 7 : Per fidem ambulamus, et non per speciem. Et ideo dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino, sicut immediate ante dixerat Apostolus. Ergo fides potius facit peregrinari a veritate, quam ponat eam in nobis, et locet.
- Item quaeritur ulterius, quid est quod dicit : In credibili veritate ? Si hoc est in veritate credita, sicut innuit alia translatio, quomodo verum est, quod creduli, id est, fideles in veritate credita habeant simplam scientiam veritatis, cum tot sint articuli crediti secundum utrumque symbolum ?
Ulterius iterum quaeritur de alia diffinitione, quod fides est certitudo absentium :
- Aut enim intelligit de absentibus loco, aut de absentibus rationi. Si primo modo : hoc nihil est : quia etiam absentia loco possunt esse praesentia rationi. Si autem de absentibus rationi : hoc adhuc minus est : quia non potest esse certum rationi, quod non est praesens rationi.
- Item quod dicit, Infra scientiam, videtur in hoc deficere fides a certitudine virtutis moralis, de qua dicit Philosophus, quod virtus est omni arte certior : ergo etiam certior est omni scientia. Si ergo fides deficit a certitudine minus certi, quam sit virtus moralis : sic videbitur fides minus certa, quam virtus moralis, quod absit.
- Item, quare dicit, Supra opinionem constituta ? Est enim opinio habitus certitudinis imperfectae : quia formidat contrarium ex debilitate persuasionis : ergo videtur, quod non sit habitus comparabilis fidei.
- Item, scire opinamur cum causam cognoscimus primam, et quoniam illius est causa, et quod impossibile est hoc aliter se habere : numquid supra illam scientiam est fides, vel infra ? Videtur enim quod supra : quia nos videmus, quod certitudo fidei tam fortis est, quod antequam negetur, eligitur a multis mors, sicut fecerunt Martyres : sed hoc non fecerunt Philosophi, qui multa vera sciverunt : ergo debuit supra scientiam veritatis dicere constitutam, et non infra. Sed contra : Fides probatur auctoritate, ut in hac lectione dicitur. Et, ad Hebr. XI, 1 per totum, in Glossa. Locus autem ab auctoritate debilis est, non faciens nisi opinionem : ergo videtur, quod fidei certitudo sit etiam infra opinionem constituta.
Solutio. Dicendum, quod diffinitio Augustini posita in Littera, etiam a Magistro disputatur in Littera : et ideo illam differimus.
Ad primum autem dicimus, quod diffinitio Dionysii datur de fide secundum proprium effectum, quem habet in credente : sic enim in eo quod ipsa est primum natura in aedificio spirituali, fundat et locat in veritate crediti sive articuli et speratae beatitudinis : in eo autem quod habet aliquid cognitionis, locat per consensum certissimum veritatem crediti in nobis : in hoc autem quod non est veritas complexionis, sicut in proportione, quae dignitas vocatur, vel principium syllogismi, ideo dicuntur in ipsa creduli habere simplicem veritatis scientiam, id est, simplum lumen, quod facit aliqualiter scire veritatem credibilis articuli. Et sic patet, quod tria facit fides : scilicet in eo quod est prima natura, fundat nos in veritate : in eo autem quod est cognitio quaedam certa, fundat veritatem in nobis : in eo autem quod est simplex lumen simile veritati primae, dat simplicem scientiam veritatis credibilium.
Ad primum dicendum, quod humilitas fundat, non ut iacta in fundamento, sed potius ut faciens fossas profundas evacuando se, in quibus fossis fundamenta ponantur.
Ad aliud dicendum, quod veritatem collocat in nobis in eo quod aliqualiter tenet eam per cognitionis assensum, sed non per speciem. Est enim veritas in speculo et aenigmate sicut obiectum et finis, licet non sit in ipsis sicut in propria luce.
Ad aliud dicendum, quod scientia veritatis dicitur ibi visio per speciem, et veritas liquida et aperta : sed non sumitur hic ita, sed potius pro veritate quasi velata speculo et aenigmate.
Ad aliud dicendum, quod fides locat in nobis veritatem per consensum et cognitionem aliquam quam facit in nobis : et bene concedo, quod non per fidem : sed cognitio illa speculi est et aenigmatis.
Ad aliud dicendum, quod veritas est in utroque, sed differenter : sed in specie non dicitur, eo quod ibi est impermixta similitudinibus.
Ad aliud dicendum, quod licet multi sint articuli, tamen unum subiicitur in omnibus, quod est veritas prima : et ideo dicitur fides simplex lumen, quod est similitudo illius veritatis, et non est compositum ex multis, sicut lumen scientiae intellectivae.
Ad id quod obicitur de alia diffinitione, dicendum quod absentium dicitur ibi quoad rationem : et hoc dupliciter. Est enim absens rationi, id cuius cognitio nullo modo est in ipsa : nec est ut ratio probans, nec etiam ut obiectum : et sic absens rationi est ignoratum : et hoc modo procedit ratio inducta. Secundo modo dicitur absens rationi, quod quidem inest ut obiectum, sed non inest ratio probans et convincens sensum : et sic dicitur fides rectitudo absentium : et ideo dicit Glossa, ad Galat. v, 6, quod fides est certitudo invisibilium. Et dicuntur ibi invisibilia, quae hic dicuntur absentia, scilicet quorum ratio probans non habetur : et tamen consensus fortissimus est.
Ad aliud dicendum, quod virtus fidei omni arte et omni virtute morali est certior : quia non intelligitur scientia veritatis, scientia artis, sed potius contemplatio per speciem in verbo, quae omnem certitudinem vincit per lumen quod procedit a verbo. Unde peccat illa obiectio ex aequivocatione scientiae veritatis.
Ad aliud dicendum, quod fides vincit opinionem, de qua supra dictum est : quia dicit Augustinus, quod tria sunt quibus iuvatur intellectus in divinis, scilicet opinio, intellectus, et fides. Et quod opinamur, debetur errori : quoniam nescimus certum quid de illo pronuntiare, scilicet utrum surgentes cum Domino sint incinerati, an non. Quod autem credimus, debetur auctoritati, quae fulta est revelatione Spiritus sancti : et quod intelligimus, hoc est rationis apertae : et quoad hoc fides ponitur medium, ut supra dictum est, et non aliter.
Ad aliud dicendum, quod fides manuducitur auctoritate patrum qui emerunt eam : sed non consentit propter hoc, imo propter ipsam veritatem sine ratione consentit. Et quoad hoc dicitur supra consensum opinionis quae consentit propter rationem, timens tamen contradictionem.
Et per hoc patet solutio ad totum.
C. Quot modis dicitur fides ?
DIVISIO TEXTUS
Accipitur autem fides tribus modis, etc.
Hic explanat Magister diffinitionem Augustini, et inducit quinque capitula :
in quorum primo explanat qualiter fides sit virtus.
In secundo, explanat hoc quod dicit, quae creduntur, ibi, D : Aliud est credere, etc.
In tertio quaerit, utrum fides quae non est virtus, possit fieri virtus ? ibi, E : Si vero quaeritur, etc.
In quarto, determinat de universitate fidei, ibi, F : Cumque diversis modis, etc.
In quinto, explanat ultimum, quod est quae non videntur, scilicet qualiter fides sit de non apparentibus, ibi, G : Notandum quoque est, quod fides proprie de non apparentibus, etc.
ARTICULUS IV.
An triplex divisio sit bene assignata de fide secundum Magistrum ?
Incidit autem dubium de primo capitulo de divisione quam ponit, quod fides dicitur tripliciter, scilicet pro eo quo creditur, et est virtus : et pro eo quod creditur, et non est virtus : et pro eo in quod creditur, quod aliud est ab eo quo creditur.
- Cum enim sint tria, scilicet habitus, actus, et obiectum, debuit adhuc ponere unum ratione actus : vel si non attendit actum, tunc non debuit nisi duo ponere, scilicet habitum, et obiectum.
- Item, in nominibus quae nominant habitus aliarum virtutum, non aequivocatur nomen nisi ad habitum, et actum : ut dilectio actus, et dilectio habitus : et spes habitus, et spes actus, et sic de aliis : ergo similiter deberet fieri hic : ergo quod creditur, non dicetur fides, ut videtur.
- Item, fides aliis modis dicitur quos hic non ponit : ergo videtur diminute distinguere multiplicitatem fidei.
Solutio. Dicendum ad primum, quod Magister non intendit hic distinguere multiplicitatem nominis fidei, sed tantum ea explicare qua cadunt aliquo modo in diffinitione : in illa enim cadunt quae non videntur, et illa sunt articuli : et in ipsa cadit virtus, et non virtus quae est fides informis, quare vocat non virtutem, quae est respectu eorumdem. Actus autem in fide non ita proprie dicitur nomine habitus sicut in aliis virtutibus : et hoc est ideo, quia perfectio fidei est a duobus, scilicet intellectu dante actum, et affectu ut informante : sed credere non nominat nisi alterum illorum, scilicet quod est ab intellectu : et ideo non potest recipere nomen totius habitus, sicut in aliis virtutibus est, quae consistunt tantum in potentia una quoad suum materiale et suum formale.
Ad aliud dicendum, quod Magister non intendit de illis, et supra positi sunt modi plures : et praeter illos dicitur etiam fides fidei sacramentum, quod est baptismus quando parvuli dicuntur fideles, eo quod datur eis fides in munere, sicut et aliae virtutes : et ideo convenit eis praedicta diffinitio, non quod statim credere possint secundum actum, sed habitum habent quo possint credere, cum tempus sit usus liberi arbitrii.
ARTICULUS V.
An fides informis sit virtus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Pro eo quod creditur, et non est virtus, etc.
Ex hoc enim habetur, quod fides informis non sit virtus : et hoc videtur in Littera probari.
Potest etiam probari ratione sic : quia
- Mortuus homo non est homo : sed fides informis est mortua : ergo non est fides.
- Item, nihil informe in specie aliqua nominatur nomine speciei vel generis illius formae, nisi habeat formam alterius speciei generis eiusdem, ratione cuius recipiat generis praedicationem sed fides informis est informis forma speciei fidei, et non habet formam alterius speciei virtutis qua recipiat generis praedicationem : ergo fides informis non potest dici virtus. Prima probatur ex hoc quod non est ordo ad genus, nisi per speciem, et differentiam per quam exit a genere. Secunda autem per se patet quia fides non dicitur informis, nisi a carentia formae fidei.
- Item, virtus est bona qualitas qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis talis autem qualitas non est fides informis : ergo non est virtus. Probatur autem prima per auctoritatem Augustini. Secunda autem probatur ex hoc quod qualitas formaliter bona non patitur secum qualitatem malam formaliter : fides autem informis compatitur secum maculam peccati, quae est qualitas formaliter mala. Similiter palam videmus, quod ipsa recte non vivitur : quia multi habent eam, qui recte non vivunt.
- Item, Augustinus : Virtus est qualitas qua vivitur in spirituali vita : ergo videtur, cum fide informi non vivatur, quod ipsa non dicatur virtus.
- Item, si est virtus : aut est infusa, aut consuetudinalis. Si infusa : aut est de ordinantibus in finem, ut theologicae faciunt, aut ordinantibus in id quod est ad finem. Si dicas, quod est de ordinantibus in finem : sed omnes tales gratum faciunt : ergo videtur, quod ipsa facit gratum : quod est absurdum, quia iam pessimi peccatores grati essent. Si autem dicis, quod est gratia gratis data, tunc habeo propositum : quia gratia gratis data in quantum huiusmodi, non est virtus, sicut sermo sapientiae, et sermo scientiae, et operatio virtutum, et prophetia, et huiusmodi.
Sed contra :
- Virtutes diffiniuntur per actus, sicut et potentiae : ergo si convenit ei virtutis diffinitio, ipsa est virtus. Est autem virtutis diffinitio, quod ipsa est habitus voluntarius in modum naturae rationi consentaneus. Probatum autem est prius, quod fides eo quod careat ratione et arte sufficiente, non consentit nisi in modum naturae : fides autem informis facit hoc : ergo ipsa est virtus.
- Item, multae virtutes sunt bonis et malis communes : quia dicit Augustinus et habetur in libro I Sententiarum, quod sola caritas dividit inter filios regni et perditionis : ergo hoc non est causa, quod non est virtus, quia potest esse cum peccato secum existente in eodem subiecto.
- Item, credere non apparentibus est ultra posse nostrae rationis : credere autem apparentibus est infra : ergo est alterius virtutis, quam sit ratio vel intellectus : et quaero, cuius ? et non est dare nisi fidem informem : ergo virtus est quaedam illa quae dicitur fides informis.
Solutio. Dicendum videtur hic, quod virtus dicitur per prius et per posterius per illam diffinitionem, quod virtus dicitur dispositio perfecti ad optimum. Secundum enim hunc modum per prius dicuntur virtutes gratuitae, et per posterius informes, et postremo consuetudinales, quia remotissimae dispositiones suorum sunt perfectorum ad optimum. Dico igitur, quod fides informis est virtus, sed non adeo habet completam rationem virtutis, ut fides formata, vel alia virtus gratum faciens.
Ad primum ergo quod obicitur, dicendum quod fides informis non est mortua sic, quod in ea privata sit potentia ad vitam, sed potius ex inhabilitate sui subiecti ad influentiam vitae fidei a Deo : et ideo causam mortis suae habet extra se : et ideo remanet ibi adhuc respectus ad rationem virtutis, licet per posterius. Sic autem non est de homine mortuo, vel asino, sicut cuilibet per se patet.
Ad aliud dicendum, quod fides dicitur informis gratia formae quae dat speciei perfectionem virtutis, et non gratia speciei : quia aliter fides informis non esset fides, quod falsum est. Quae autem sit forma illa, infra patebit, cum quaeretur, Utrum fiat formata, vel non ? Est enim magis proprie perfectio secundum potentiam consequendi finem, quam sit perfectio secundum esse speciei fidei. Et ideo patet, quod in fide informi est species aliquo modo : et per consequens verificatur de ipsa praedicatio generis.
Ad aliud dicendum, quod fides est bona qualitas, sed non habet bonitatem completam quae excludit peccatum : sed dicitur bona, quia quantum est de se repugnat peccato. Similiter quantum est de se recte vivitur fide.
Ad aliud dicendum, quod vita spiritualis non est actus virtutis, nisi prout coniungitur gratiae : quia gratia est vita animae : et ideo hoc dictum esse intelligitur de virtute infusa cum gratia.
Ad aliud dicendum, quod fides est virtus infusa a Deo et donum Spiritus sancti, secundum quod large sumitur donum, quidquid dono datur ad vitae directionem. Et non sequitur si est gratis data, et non gratum faciens, quod ipsa non sit virtus : quia illae gratiae diversae sunt. Unde illae quae habent ordinare vitam in Deum, virtutis habent rationem, ut timor servilis, et fides informis, et huiusmodi, licet non habeant rationem completissimae virtutis.
ARTICULUS VI.
An daemones credunt ? et : An fides eorum sit in intellectu practico vel speculativo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in eodem capitulo C, sub finem : Alia, daemonis est : nam et daemones credunt, et contremiscunt, etc.
Videtur enim hoc esse falsum :
- Cum enim informis de se informabilis sit, ut dicit Magister infra, videtur quod daemonibus non convenit, qui nullo modo sunt apti ad informationem gratiae.
- Item, fides informis (sicut etiam habitum est) donum est Spiritus sancti : donum autem Spiritus sancti daemonibus non convenit : ergo videtur, quod nec fides informis.
- Item, fides informis operatur in fidele donum timoris servilis : timor autem servilis facit fugere actum peccati : ergo videtur, cum hoc daemonibus non convenit, quod non habeant fidem informem.
- Item, unde venisset eis fides informis ? Ante lapsum enim habuerunt cognitionem in Verbo. Et haec cognitio non est fides : cum ergo nihil remanserit de illa, si habent, oportet quod Deus illam eis post lapsum infundisset : quod non est probabile : ergo non videntur habere fidem informem.
- Item, fides est cognitio per speculum in aenigmate. Angelus autem sive bonus sive malus, cognoscit per species concreatas quas habet apud se : ergo videtur, quod non habeat fidem informem.
Sed contra :
Constat, quod non habent cognitionem in Verbo : aut igitur habent cognitionem ex ratione de articulis fidei, aut ex fide. Si ex ratione : ergo fides probari posset, quod est absurdum secundum dicta Sanctorum : et hoc supponitur hic, quia infra probabitur : ergo relinquitur, quod habent cognitionem fidei : quia aliter nihil scirent de articulis credendorum, quod falsum est.
Item, Marc. I, 24 : Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene ? Venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei. Et ita constat, quod habent fidem : quia vox illa nec ex rationis probatione, nec ex contemplatione Verbi potuit procedere : ergo patet, quod ex fide.
Gratia huius quaeritur ulterius propter opiniones diversorum, utrum fides eorum sit in intellectu practico, sive affectivo, vel speculativo ?
Videtur autem, quod in speculativo : quia
- Nullum affectum habent circa creditum : omnis autem habitus qui est in intellectu affectivo, afficitur circa creditum vel obiectum suum : ergo fides eorum est in intellectu speculativo tantum.
- Item, voluntas Dei semper est bona : voluntas autem diaboli semper est mala, potestas tamen iusta, ut dicit Augustinus : ergo voluntas daemonis numquam est ut assentiatur credito : quia hoc est unum de optimis in vita : ergo semper coactus credit. Intellectus autem affectivus non cogitur, sed speculativus tantum : ergo videtur fides eorum tantum esse in intellectu speculativo.
Sed contra :
- In Littera, et Iacob. II, 19 : Daemones credunt, et contremiscunt. Ergo motus tremoris sequitur credere daemonis : nullus autem motus sequitur intellectum speculativum (ut dicit Philosophus) plusquam si in picturis adspiceremus terribilia : ergo credere daemonis non est secundum intellectum speculativum : ergo necesse est, quod sit secundum practicum.
- Item, Philosophus in III de Anima dicit sic : Neque ratiocinativa et vocatus intellectus est movens : speculativum enim intelligit actuale : neque dicit de fugiendo, aut imitabili. Ex hoc accipitur, quod fides qua contremiscunt daemones, non est secundum intellectum speculativum, ut quidam dixerunt.
Solutio. Sancti expresse dicunt, quod daemones habent fidem. Sed bene puto, quod illa fides non est informis quam habent homines existentes in vita, sed credulitas ex cognitione naturali exorta : licet enim daemones amiserint contemplationem in Verbo, non tamen amiserunt cognitionem naturalem, qua per species effectuum et coniecturas operationum Deum cognoscunt, ut creatorem, et ut iudicem, et ut remuneratorem suorum. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Data daemonibus naturalia dona nequaquam ea mutata esse dicimus : sed sunt integra et splendidissima, quamquam ipsi non videant claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes. Et ideo dicit hic Augustinus, quod alia, id est, informis, daemonum est : quia facit tremorem timoris, et non abstrahit ab actu peccati, sicut nec credulitas daemonis. Unde quod hic dicitur, est dictum per similitudinem actus credulitatis, et per similitudinem effectus : quia scilicet tremorem et non fugam peccati facit. Unde concedendae videntur primae rationes, quod fides informis non est in daemonibus, licet sit in eis credulitas similis illi in quibusdam.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod illa cognitio quam habent, non est reliquiae visionis in Verbo, sicut fides est reliquiae fidei formatae, quodammodo, nec post lapsum infusa : sed est resultans ex cognitione quam habent de Deo per experimentum et effectum, et visum miraculorum et iudiciorum, et naturalem cognitionem.
Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod non est in intellectu speculativo : hoc enim impossibile est, quod speculatum ut speculatum moveat ad contremiscentiam : sed est in practico, qui tamen nihil habet de voluntate crediti, sed aspernationem habet crediti, quod tamen per experimentum credere oportet : non enim practicus semper dicit de appetibili, sed etiam de terribili : unde et tunc sequitur timor, et fuga.
Et quod obicitur, quod secundum hoc videtur probari posse articulus : dicendum, quod non sequitur : quia ad tremorem huiusmodi sufficit persuasio ex posteriori : omnis enim intellectus practicus (ut dicit Avicenna) ex probabilibus est, in his scilicet quae fiunt a nobis vel circa nos.
Et per hoc patet solutio ad totum.
D. Quid sit credere in Deum, vel Deo, vel Deum ?
ARTICULUS VII.
An idem sit credere Deo, credere Deum, et credere in Deum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in capitulo D, ibi : Aliud est enim credere in Deum, etc.
Videtur enim, quod haec tria inconvenienter ponantur circa actum fidei :
- Omnis enim una virtus uno modo se habet ad suum obiectum : ergo non credit Deo, Deum, et in Deum.
- Item, cum adhuc posset esse maior diversitas, scilicet de Deo credere, et ad Deum, sicut in Deum, quare Magister non ponit diversitatem obiecti fidei penes illa.
- Item, nihil tendit in aliud nisi cognoscatur illud : ergo in quidquid tendit aliqua virtus, oportet quod illud prius ostendatur ei : fides autem oculos aperit, ut dicit Augustinus : ergo fidei est ostendere obiectum omnium virtutum : ergo fidei non tantum est credere Deo, Deum, et in Deum, sed etiam bonum et arduum, et iustum debitum, et huiusmodi : ergo Magister obiectum fidei hic insufficienter distinguit, ut videtur.
Item quaeritur, in quo differunt credere Deo, credere Deum, et credere in Deum ?
Videtur enim, quod non differant nisi in materia : quia
- Credere Deo est credere vera esse quae dicit : et illa manifestant eum nobis : ergo credere Deo terminatur ut in fine nobis manifestato in credere Deum.
- Item, videtur quod inconvenienter attribuat credere in Deum esse credendo amare : amare enim est caritatis, et non fidei : ergo non debet actus fidei attribui.
- Item, omnis amans tendit in id quod amat per affectum : ergo cum dixit, credere in Deum est credendo amare, superflue addidit, credendo in eum ire.
- Item, fidei non est ire, ut videtur, sed tantum oculos ad viam dirigere : spei autem protendi ad iter, et caritatis proficisci, ut videtur velle Augustinus.
Item, adhaerere potius convenit spei, quam fidei : quia communiter dicitur, quod spei est adhaerere, caritatis inhaerere.
- Item, omnis amans et in Deum tendens, iam incorporatus est : ergo aliis tribus dictis non oportebat addere quartum.
Solutio. Dicendum, quod in veritate diffinitur hic credere in comparatione ad obiectum : et diffinitur secundum omnem modum quo se potest habere obiectum, et secundum maximum et optimum posse. Fides enim innititur primae veritati : haec autem accipitur in signo, vel in seipsa. Et voco signum, signum expressum infallibile, sicut est verbum quod scitur esse Dei verbum. Si in signo innititur : tunc est credere Deo, hoc est, credere veracem qui dicit, sive loquatur in Scriptura, sive in corde, sive in revelatione, sive per creaturas, dummodo infallibiliter sciatur esse verbum Dei. Si autem innititur ei in seipsa, aut sic quod tendat in ipsam, sic est credere in Deum : aut ut assentiat sine tensione, et tunc est credere Deum. Unde optimus status credendi colligit omnia ista : quia per verba venit ad Deum, et per Deum in Deum.
Ad primum ergo dicendum, quod virtus una est fides, et habet unum obiectum quod est prima veritas, et unam rationem quae est eadem veritas, et innititur primae veritati propter seipsam : et haec diversificatio non est nisi differentia obiecti penes proprietates accidentales, ut est veritas in signo vel in esse. Et alia differentia horum duorum est penes posse fidei in tendendo, vel non tendendo, ut patet : et hoc potest etiam esse in aliis virtutibus praeter caritatem, quae non potest habere minus posse in tendendo, vel maius : quia numquam fit informis, sed tamen diligit Deum in se, et in signo simili bonitati primae.
Ad aliud dicendum, quod praepositio ad notat rationem finis, et non obiecti rationem : et hoc non convenit fidei : sicut etiam dicitur, quod homo est ad imaginem, et non imago : sed non notat penetrationem ipsius crediti per affectum credentis.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio a multis quidem proponitur, et falsissima est in tota natura, et in omnibus virtutibus moralibus et consuetudinalibus, quae omnes tendunt in modum naturae, et rectiores sunt omni arte ex ipsius habitus efficacia : grave enim non medium descensum cognoscit, et tamen tendit perpendiculariter via rectissima ad centrum certius, quam geometer : et similiter castitatem in hoc quod casta operatur, et iustitiam in hoc quod iusta, non oportet praeratiocinari de iustis et castis, quia sine deliberatione tangunt medium passionum innatarum secundum delectabile tactus : propter quod etiam dicit Philosophus, quod qui sine deliberatione fortes et iusti sunt, verius habent virtutem quam qui ex deliberatione faciunt et ratione : quia primi nihil sequuntur artis, sed totum est virtutis quod faciunt : secundi autem aliquo modo moventur ex arte. Unde quaelibet virtus per se certa est in suo obiecto : et non oportet, quod ostendatur ei.
Ad aliud dicendum, quod non est differentia obiecti penes speciem, quia sic diversificaret virtutem fidei in diversas species : sed differentia est penes proprietatem obiecti, et posse virtutis maius vel minus.
Ad aliud dicendum, quod nulla virtus sola potest consequi beatitudinem : undo actus fidei diffinitur hic, prout operatur fides per dilectionem : et tunc illa quatuor sic diversificantur, sicut sunt ea quae exiguntur ad perfectionem finis consequendum : tunc enim quaedam sunt ex parte tendentis in finem, quaedam ex parte coniunctionis ad finem, et quaedam ex parte effectus consequentis secundum naturam. Ex parte tendentis sunt duo, quorum unum est movens, ut amor : et alterum est motus ipse, ut in eum ire. Ex parte effectus consequentis est membris eius incorporari : et hoc est unum quodammodo cum fine fidei fieri. Ex parte vero coniunctionis cum fine est adhaerere. Et per hoc patet etiam solutio ad primum : quia in illo credere caritas non separatur a fide.
Ad aliud dicendum, quod non superfluit sequens : quia differt apud credentem sicut effectus a causa, et motus a movente.
Ad aliud dicendum, quod fides videt quodammodo : visio autem est extra rem, et non intus : et ideo attribuitur ei adhaerere : licet etiam spei posset esse per exspectationem, sed illius potius est cohaerere.
Ad aliud dicendum, quod licet amans incorporatus sit, tamen prius natura, non tempore, oportet ipsum tendere ex amore ad Deum, qui incorporat eum sibi, et adhaerere illi. Aliter posset dici si vellemus, quod haec conveniant actui fidei in se : et tunc amare fidei non dicit actum caritatis coniunctum cum actu suo, sed dicit affectionem finis quae propria est unicuique virtuti tendenti in suum finem : et illo affectu ire extra se in finem, dicit profectum eiusdem : adhaerere autem dicit coniunctionem consensus, et incorporari dicit unionem cum ipso. Sed prima expositio est de intentione Magistri in Littera.
ARTICULUS VIII.
An credere sit cum assensione cogitare ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit nota quaedam in Littera hic, affixa ibi : Augustinus in libro de Praedestinatione Sanctorum : Ipsum credere nihil aliud est, quam cum assensione cogitare.
Hic enim diffinitur actus secundum substantiam actus, cum ante determinatus sit per comparationem ad obiectum.
Videtur, quod non sit verum : quia
- Cogitare dicitur quasi coagitare, ut videtur velle Augustinus in libro IX de Trinitate, quia cogitare (ut ipse dicit ibi) est rem notam ab aliis rebus notis discernere : ergo cogitare est tantum cogitativae virtutis : credere autem non procedit a cogitativa tantum : ergo videtur, quod credere male diffiniatur per cogitare.
- Item, fides (ut supra habitum est) simplex est lumen credentium : ergo videtur, quod non conveniat ei cogitare : quia cogitatio cogitat multa simul.
Item, ex cogitatione nostra non fit assensus in fide : quia sic non esset virtus, sed scientia, vel ars : ergo videtur, quod per cogitare diffiniri non debeat.
Ulterius quaeritur de assensu : Omnis enim virtus assentit obiecto et fini proprio : ergo non est diffinitivum solius fidei : ergo non debet poni in diffinitione eius, cum ea quae ponuntur in diffinitione debeant separari ab aliis.
Solutio. Dicendum, quod fides habet actum qui competit ei secundum se, et habet actum qui competit ei secundum quod est ex auditu, secundum quod dicit Apostolus, ad Roman. X, 17 : Fides ex auditu : auditus autem per verbum Christi. In se secundum quod est lumen informans intellectum, non competit ei nisi assentire invisibili ostenso. Secundum autem quod est ex auditu, tunc assentit cum cogitatione de hoc quod audivit de ratione non probante quidem, sed manuducente : ita tamen, quod auditus generaliter accipiatur : sicut supra diximus de signo, quando exponebatur credere Deo, scilicet quod includit in se auditum exteriorem per verbum, et visum miraculi et operum Dei, et auditum interiorem : auditus enim causat cognitionem. Et hoc modo diffinitur credere in duobus, ut cogitatum habeat ab auditu, et assensum ex seipso : quia bene concedo, quod non assentit propter cogitatum.
Ad primum ergo dicendum, quod credere est essentialiter in assensu : tamen per accidens, in quantum nutritur et fovetur et manuducitur, habet se ad cogitativam virtutem inquirentem de credito : non quia dubitat, sed quia eius cui consentit a Deo petit rationem : non qua certificetur, sed in qua iucundetur et admiretur.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod non propter hoc procedit assensus quia cogitat, sed potius ex hoc procedit admirabilis iucunditas : sicut in libro Confessionum Augustinus dicit de se : Non satiabar illis diebus prae dulcedine mirabili considerare altitudinem divini consilii super salutem generis humani.
Ad id quod obicitur de assensu, dicendum quod assensus est veri ut verum est proprie loquendo : et ideo aliae virtutes proprie non habent assensum, sed quietem in fine : quia verum ut veritatem primam non considerant.
E. An illa informis qualitas mentis, quae in malo Christiano est, fiat virtus cum fit bonus.
ARTICULUS IX.
An fides in formis fiat formata ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti capitulo E, ibi : Si vero quaeritur, utrum illa informis qualitas, etc.
Hic enim Magister dicit, quod fides informis sit formata : et de hoc sunt Magistrorum opiniones diversae : et ideo disputationi hic fortius insistendum est, ut quaeramus tria.
Primum est, utrum fides informis fiat formata, vel non ?
Secundum est, utrum formetur forma propria, vel caritate, vel gratia : quia haec omnia a diversis dicta sunt.
Tertium, qualiter diversimode formetur forma propria, et caritate, et gratia ?
Ad primum horum proceditur sic :
- In naturis si aliqua potentia est ad actum in subiecto, sed non expedita, natura non evacuat illam, sed perficit ad actum dirigendo illuc spiritus et caetera potentiam illum informantia : ergo similiter est in gratia, quae non est minus ingeniosa quam natura. Constat autem, quod fides informis est virtus quae potest assentire omnibus articulis : ergo gratia adveniens non dabit ei nisi tendere in creditum, et non evacuat ipsam, ut videtur.
- Item, natura semper operatur via brevissima : quia nec abundat superfluis, nec deficit necessariis, ut dicit Philosophus. Ergo multo magis gratia quae omnibus modis ordinatior est quam natura : brevius autem est id quod est iam informare, quam informandum creare, et postea informare creatum : ergo videtur, quod gratia hoc modo procedat : ergo fidem informem informat.
- Item, omne informe formabile est : ergo nisi impedimentum sit ex corruptione potentiae, de necessitate formabitur adveniente forma : sed hic non est impedimentum nisi homo moriatur, quamdiu enim in via est, possibilis est ad gratiam : ergo fides eius formabilis est a gratia.
- Item, quare destrueretur fides informis adveniente gratia ? aut enim hoc esset ex contrarietate causae suae : aut ex contrarietate suiipsius ad gratiam. Si primo modo fiat, sicut videmus destrui album in superficie clara, adveniente calore, quia egreditur frigus continens et causans albedinem : ergo videtur, quod fides informis et formata sint ab oppositis causis, quod falsum est, cum utraque sit causata a Deo et donum Spiritus sancti. Si autem ex se haberet contrarietatem : tum dona Dei essent sibi contraria, et virtus virtuti, quod esse non potest.
- Item, minus distant gratia gratis data, et gratia gratum faciens, quam virtus naturalis sive consuetudinalis et gratia gratum faciens : sed gratia adveniens (ut multi dicunt) non destruit virtutem naturalem, sed perficit et ordinat eam : ergo multo minus evacuat gratiam gratis datam, quae est fides.
Item, minoris diversitatis est gratia gratis data ordinata ad eumdem actum cum gratum faciente, quam gratis data non ordinata ad eumdem actum : sed gratia adveniens non evacuat gratis datas, ut sapientiam, scientiam, prophetiam, quae non ordinantur ad eumdem actum cum ipsa : ergo multo magis non evacuat fidem informem quae est ad actum eumdem.
- Item, ex parte actus et obiecti nulla est repugnantia : quia credere Deum et Deo salvantur, et credere in Deum : ergo videtur, quod fides informis habitus salvatur in habitu fidei formatae.
- Item, ante lapsum habuit aliquis fidem formatam. Constat autem, quod per lapsum non meruit aliquod donum Dei : ergo videtur, quod non infundatur ei alia fides quam prius, sed forma illius tantum tollatur : ergo potest restitui sine restitutione fidei informis.
Item, ridiculum esset, quod aliquis tot novas fides haberet quoties esset lapsus : et tamen hoc oporteret, si diceremus quod non potest fieri formata eaedem quae fuit informis.
Si forte dicas, quod evacuatur sicut minus lumen a maiori : hoc nihil est : quia minus lumen coniunctum alii maiori non evacuatur per ipsum, sicut unus radius solis non evacuatur a multis aliis radiis, nec lumen unius candelae evacuatur a lumine alterius candelae sibi unitae : fides autem informis ex parte efficientis, et ex parte obiecti est eiusdem rationis lumen cum fide formata : ergo non evacuatur a lumine fidei formatae.
- Item, si sol divisum posset influere lumen, et calorem : et prius influere lumen, postea influendo calorem, non tolleret lumen influxum, ut postea utrumque influeret, sed potius super lumen poneret calorem : ergo videtur, quod similiter faciat veritas prima, et primo influat lumen, et postea informet illud per affectum.
Sed contra sic obicitur :
- Gratia gratum faciens hoc facit in uno, quod facit in alio : sed in eo qui nihil habuit de fide, confert plenitudinem omnium virtutum. Cum ergo non sit deficientior in eo qui habuit fidem informem, etiam videtur totum conferre : ergo videtur, quod non informet praecedentem, sed confert totum.
- Item, si anima alicui corpori infunderetur quod haberet ante aliquam operationem animae, non minus infunderetur anima illi corpori cum universis potentiis suis, licet alia potentia ad eumdem actum prius infuisset, quia anima non posset dividi, ut propter hoc una potentia separaretur ab ea : ergo videtur, quod similiter sit in gratia, quae est quasi quoddam totum ad omnes virtutes, quod nihil sit separabile ab ea ex eo quod invenit virtutem informem. Cum igitur superfluum non maneat, videtur fides informis evacuari.
- Item, timor servilis non manet cum caritate adveniente, quia perfecta caritas foras mittit timorem : ergo similiter et causa eius expellitur, scilicet fides informis.
- Item, mortuum opus non vivificatur adveniente caritate, sed perit, et datur nova gratia operandi : ergo videtur, quod similiter nec mortua fides.
- Item, cum dicitur : Fides formata est virtus : aut est praedicatum per se, aut per accidens. Si per se, videtur quod tota species supponatur per fidem formatam, quia genus non per se praedicatur forma addita. Si autem non esset per se : tunc videtur, quod non praedicetur nisi per accidens : et hoc est inconveniens, quia omnes dicunt oppositum.
- Item, ex duobus accidentibus non fit accidens unum, nec inter ea potest esse compositio, nisi unum sit sicut genus et alterum sicut differentia : ergo videtur cum fides informis sit habitus quidam, et fides formata etiam habitus, quod ex ipsis non fit habitus unus : ergo non formatur ab ipso.
Solutio. Dicendum puto cum Magistro hic, quod informis fit formata per gratiam advenientem et caritatem : et ideo concedendae mihi videntur primae rationes.
Ad id autem quod in oppositum obicitur, dicendum quod gratia gratum faciens quantum est de se, hoc facit in uno quod in alio, sed quantum est ex parte subiecti non est ita. In quibusdam enim perficit naturales virtutes qui habent eas, in quibusdam non, qui non habent eas : et in quibusdam tollit peccatum, et in quibusdam non. Ita etiam accidit ei in quibusdam informare fidem informem, in quibusdam autem totam fidem infundere : et hoc non est ex deficientia sui, sed ex diversa habitudine subiecti.
Ad aliud dicendum, quod si anima infunderetur alicui corpori, tota infunderetur : quia virtus quae esset ante in corpore, non posset esse nisi radicata in complexione corporis, et sic non esset unibilis animae, sicut corporale non efficitur unum essentialiter cum spirituali : sed fides informis et formata secundum causam sunt ab eodem principio efficiente, scilicet a Deo, et ideo sunt unibiles : et ideo non est simile de gratia cum suis partibus, et anima cum suis.
Ad aliud dicendum, quod eodem modo dico de timore servili : non enim evacuatur in quantum est timor, sed in quantum servilis tantum. Unde proprie servilitas expellitur, non autem timor : et ita dico etiam, quod informitas fidei tollitur, non autem ipsa fides : sicut etiam in patria non tollitur fidei substantia, scilicet visio veritatis, sed fidei forma in actu, qui est videre per speculum et in aenigmate.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de mortuo opere : quia hoc non est a causa viva, sed a libero arbitrio quod mortuum in peccatis iacet : sed fides est a prima veritate, quae mori non potest, et non moritur per se et in se, sed potius ex defectu alterius.
Ad aliud dicendum, quod praedicatio est per se, quando dicitur : Fides formata est virtus, et supponitur species virtutis perfecta : et quando dicitur : Fides informis est virtus, est praedicatio per posterius, ut supra explanatum est.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio est falsa in rationalibus, et in naturis. In rationabilibus patet, quod ex dispositione unius actus et ex dispositione alterius fit habitus : non enim potest ratio assignari, quare actus relinquat dispositionem, alter autem tantum confirmet illam. In naturis etiam falsum est : quia lumen in extremitate perspicui, fit unum cum colore existente in actu, secundum quod dicit Philosophus, quod color est extremitas perspicui in corpore determinato : sed verum est, quod unum semper se habet ut potentia ad alterum, alterum autem ut actus. Et ita dico hic, quod fides informis est ut potentia, et fides formata ut actus ipsius, ad hoc quod possit tendere in finem et coniungi fini, quod prius non potuit.
Sed quia multi et magni sustinent illam opinionem, potest responderi etiam pro eis ad oppositas rationes primo inductas : ut dicatur ad primum, quod non est omnino simile in naturis et gratia : quia in naturis potentiae naturales radicantur in principiis diversis, praecipue virtutes corporales : et ideo illis principiis exstantibus, remanent virtutes, licet quandoque impediantur : sed in gratia omnes virtutes habent unum in quo sunt ut in toto virtuali suo quod est gratia, et illo sublato, omnes subtrahuntur, et ipso posito omnes ponuntur : et hoc propter gratiae perfectionem, et virtutum in gratia connexionem.
Ad aliud dicendum, quod haec est brevissima via iustificationis, ut totum infundatur simul, et removeatur id quod non facit iustificationem.
Ad aliud dicendum, quod virtus informis non dicitur informis, quia sit informabilis, sed potius a privatione formae quae est gratia, et privatione potentiae ad formam. Et si quaeritur, Quid sit impedimentum ? potest dici, quod imperfectio ipsius ratione cuius non est unibilis gratiae perfectae : sicut radius ignis non unitur radio solis, sed evacuatur ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod fides informis destruitur ut non unibilis gratiae : et ideo sicut lux solis unibilis illi cui unita est lux ignis, excludit illam : ita fides formata excludit informem ab eodem susceptibili. Tamen sunt quidam de ista opinione dicentes, quod manet cum formata, et non superflue : quia facit ad hoc ut levius exeat intellectus in actum credendi.
Et de sequenti dicunt similiter : quia quidam eorum dicunt, quod naturalia manent cum gratuitis : et quidam dicunt, quod ratione imperfectionis absorbentur : sicut duae qualitates secundum idem existentes in corpore successive, si fuerint eiusdem speciei, una absorbetur ab alia.
Ad aliud dicendum, quod licet ex parte actus et obiecti nulla sit repugnantia, tamen est imperfectio in altera : et ideo cum perfecto lumine superveniente stare non potest. Vel, ut alii dicunt, stat cum ipso ad idem, aliter tamen ordinata : quia informis credit Deum et Deo, formata autem in Deum.
Ad aliud dicendum, quod non est absurdum toties creari bonum habitum fidei informis : non quod iste cadens mereatur hoc, sed quia Deus summe misericors est, et etiam malis dat donat quibus valeant redire ad ipsum si velint. Vel, ut alii dicunt, manet eadem semper, et non tollitur per peccatum, sicut nec aliae virtutes gratis datae, nec consuetudinales.
Ad aliud dicendum, quod fides informis non omnimodam habet univocationem cum formata, et ideo evacuari potest ab ipsa. Vel, ut alii dicunt, manent ambae.
Ad ultimum dicendum, quod non est simile de solis lumine et calore : quia haec divisa sunt in effectu, sed non sic est de gratia et fide. Unde gratia nihil influit de virtute, nisi totum det : et si dat totum, non indiget alio : et ideo evacuat quod est imperfectum. Vel concedatur, quod manet cum fide formata.
Licet autem ita possit solvi, tamen satis apparet in ipsis solutionibus, quod prima opinio sanior est.
ARTICULUS X.
Qua forma fides formatur ?
Secundo quaeritur, qua forma fides formatur ?
Videtur autem, quod gratia : quia
- Non indiget nisi ut secundum esse gratum tendat in creditum : hoc autem facit gratia : ergo gratia informat.
- Item, non indiget nisi ut mereatur, universa enim credit quae fides formata, sed non meretur : ad meritum autem operatur gratia : ergo gratia informat.
- Econtra, videtur quod caritas informet : quia ita videtur dicere in Littera
- Item, supra habitum est, quod caritas est mater omnium virtutum : ergo et fidei.
- Item, illius est formare cuius numquam est fieri informe : sed hoc est caritas : ergo caritatis est informare.
Sed contra :
- Forma dat esse speciei et rationem : ergo caritas non informat fidem : quia alioquin fides esset caritas, quod falsum est.
- Item, quidquid e diverso dividitur cum alia specie sub eodem genere, illud non est forma eius, sed species opposita. Caritas autem cum fide e diverso dividitur sub genere theologicae virtutis : ergo non est forma eius caritas, sed species opposita.
Similiter probatur, quod gratia in eo quod gratia, non informat : nihil enim idem secundum rationem in multis speciebus alicuius generis inventum, est forma dans esse alicui earum : gratia autem est secundum unam rationem inventa in multis speciebus virtutis : ergo non est forma alicuius earum. Probatur prima per hoc quod res distinguuntur ab invicem suis formis. Secunda autem per hoc quod gratiae est gratum facere, et quoad hoc est in omnibus virtutibus aequaliter : ergo gratia non est forma fidei.
Solutio. Meo iudicio, fides formatur propria forma, sicut et alia virtus : et si quaeris, Quae sit illa forma ? Dico, quod est lumen informans intellectum affectivum secundum tensionem in finem, et illud formale est respectu habitus assentientis Deo. Sic enim est in habitu, ut est in actu. In actu autem est actus fidei assentire primae veritati propter se et super omnia : cui tamen quando additur tendere in id cui assentit, non additur materiale aliquod, sed super id quod est actus, ponitur perfectio ex consecutione finis ad quem est actus : et illa est perfectio formae secundum quod finis est forma, et haec praecipue forma est in moribus et virtutibus : ergo sic etiam erit in habitu, quod lumini additum est lumen coniungens intellectum credentis veritati quam credit.
Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod non sufficit esse gratum secundum se, sed oportet esse aliquid specificatum, ratione cuius tendat in veritatem primam, ut est prima veritas.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum, quod non indigeat nisi ut mereatur : imo oportet esse aliquod specificans habitum, qui debet elicere actus meritorios in hac virtute, qui non eliciuntur ab alia.
Ad id quod obicitur de caritate, dicendum quod caritas non est forma dans esse, sed potius dans bene esse, ut infra patebit.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si est mater, quod est forma dans esse : quia mater dicitur ab eo quod in visceribus caritatis virtutes formantur quoad esse quoddam, et non simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod caritas non efficitur informis : sed non ex hoc habet informare ad esse, sed ad bene esse : quia impossibile est plurium differentium specie non diversas esse formas.
ARTICULUS XI.
Quam diversimode informatur fides a propria forma, et gratia, et caritate.
Tertio quaeritur, qualiter fides diversimode informatur a propria forma, et caritate, et gratia ?
Non enim est nisi duplex esse, scilicet substantiale, et accidentale quod est bene esse : ergo videtur, quod non debet esse nisi duplex forma, et non triplex.
Solutio. Dicendum, quod in fide sunt tria, scilicet id quod proprium est fidei : et relatio actus ad meritum, scilicet quod valeat ad vitam aeternam : et relatio fidei ad perfectionem communem, et causam omnium operum nostrorum. Et quoad primum indiget fides propria forma quae dat esse in specie. Quoad secundum indiget gratia : quia gratia gratum facit habentem, et opus eius gratum reddit. Et quoad tertium indiget caritate : quia caritas est vinculum perfectionis : quia omnia opera diriguntur ad summam bonitatem, quae est obiectum et finis caritatis. Dicitur autem mater, in quantum quasi impraegnatur concipiendo omnes in visceribus : quia caritas qua diligimus Deum, est causa omnium operum et virtutum quibus colimus eum : et sic quodammodo nascuntur omnes a caritate.
F. Ex quo sensu dicatur una fides ?
ARTICULUS XII.
An fides sit una vel differens secundum credibilia, sicut scientia secundum scibilia ?
Deinde quaeritur de capitulo F, ibi : Cumque diversis modis dicatur fides, etc.
Videtur enim fides non esse una.
- Cum enim quaedam scientia sit fides, vel non sine scientia, et differat scientia secundum scibilia : videtur etiam, quod fides differat secundum credibilia. Credibilia autem sunt multa : quia articuli sunt credibilia, qui sunt duodecim, vel quatuordecim secundum diversas divisiones symbolorum : ergo fides non est una.
- Item, sapientia et scientia distinguuntur a se invicem : quia una est de aeternis, altera de temporalibus : ergo eodem modo differt fides de temporalibus, ab illa quae est de aeternis : est autem de aeternis et temporalibus, ut dicitur in Littera : ergo est diversa.
- Item, timor qui est respectu poenarum aeternarum, differt a dilectione quae est de aeterno bono, et spe quae est de aeternis bonis : ergo et fides quae est quoad illos articulos qui sunt de poenis aeternis, differt ab illa fide quae est de, etc. : et sic iterum diversa est fides, et non una.
- Si autem tu dicas, quod fides est in affectione voluntatis magis quam in cognitione, et non diversificatur ut scientia : hoc nihil est : quia etiam voluntates differunt secundum volita : ergo fides tendens in unum articulum, non est fides tendens in alium, ut videtur.
Sed contra : In omnibus articulis supponitur ut creditum essentiale et finale, prima veritas : haec autem est una in omnibus articulis : ergo et fides.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, fidem qua creditur, esse unam genere, et non specie. Videtur enim specie una : quia non differt in me et in te per differentiam speciei, sed potius per materiam tantum.
Solutio. Dicendum, quod fides penes rationem et primum subiectum crediti, est una numero : quia ratio una est credendi in omnibus articulis, scilicet prima veritas, et haec abstrahitur ab omni articulo : non enim credo passum Christum, quia passus est, sed propter primam veritatem, et sic de aliis. Obiectum autem primum fidei est unum, scilicet creditum, scilicet prima veritas circa quam est fides in omni credito. Sed subiectum contractum et specificatum per materiam articuli, non est unum, sed potius duodecim, vel quatuordecim. Sic patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia scientia accipit rationem a consideratione iuris temporalis, et sapientia a consideratione rationum aeternarum : et ideo differunt sapientia et scientia, sicut temporale et aeternum : sed fidei creditum non est de temporali ut temporale est, sed ut materia aeterni et primae veritatis, et ideo non accipit ab ipso differentiam speciei.
Ad aliud dicendum, quod timor consistit in simplici affectu fugiente, et spes in aeternis : quia timor accipit rationem a poena in eo quod est malum, et ideo opponitur spei quae est de aeterno in eo quod bonum vel indeficiens : sed fides non est de poenis ut poenae sunt malum, sed potius ut subiectae sunt primae veritati : et ideo in hoc non differunt articuli poenae aeternae ab articulo in quo creditur gloria aeterna, quia utrumque est prima veritas credita : et ideo non est simile quod inducitur.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi fides dicatur affectio, non tamen dicetur diversificari : quia non intendit in diversa ratione diversorum, sed ratione unius quod subiicitur in omnibus, quod est prima veritas.
Ad aliud dicendum, quod genus vocat hic quod praedicatur de pluribus differentibus specie, ita quod materiales accipiantur species ex parte multitudinis articulorum. Quidam dixerunt, quod genere est una, id est, generatione. Vel dicatur, quod ratione statuum dicitur una genere : quia status diversificat quoad species articulos in enuntiationibus acceptos, licet non accepti sint in re unus, ut si dicatur Christum esse incarnatum, et Christum fore incarnandum, et sic de aliis.
G. Quod fides est de his quae non videntur proprie, quae tamen videntur ab eo in quo est.
ARTICULUS XIII.
An fides sit de non apparentibus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in hoc capitulo G, ibi : Notandum quoque est, quod fides proprie, etc.
Hic ostendit fidem esse de non apparentibus.
Incidit autem hic quaestio circa principium capituli, Utrum fides sit de non apparentibus ?
Et videtur, quod non : quia
- Articulus unus est Deum esse unum, et alius est Deum esse creatorem coeli et terrae : et haec probari possunt per rationem, sicut nos ad hoc in libro primo Sententiarum adduximus rationes. Ergo videtur, quod sit de quibusdam apparentibus rationi.
- Item, discipuli viderunt Christum pati, et crediderunt iidem : ergo crediderunt hoc etiam quod apparebat oculis.
- Item, dicitur apparere quod signum habet evidens suae veritatis, licet non videatur causa necessaria : quia aliter omnia topica essent non apparentia. Cum ergo resurrectio signum habuit evidens, scilicet apparitiones quae factae sunt discipulis, videntur quidam articuli apparentes esse rationi.
- Si forte tu dicas, quod dicitur de non apparentibus, secundum quae in re apparebunt in futuro : hoc nihil est : quia fides secundum hoc tantum esset de futuris, et non de praeteritis, et praesentibus.
- Item, videtur fides contraria sophismati. Est enim sophisma de apparentibus et non existentibus, et fides de non apparentibus et certitudinaliter existentibus. Cum ergo sophisma rationem habeat suae apparentiae, sed non existentiae, videtur, quod fides aliquas rationes habere debeat suae existentiae, sed non apparentiae.
Solutio. Dicendum, quod fides est de non apparentibus intellectui, eo quod probari non possunt : et causa huius dicta est in libro primo Sententiarum, quoniam nos supponimus apud nos quaedam principia quibus accipimus scientiam, quae sunt contraria articulis fidei : sicut est illud : Omne illud quod penitus uno modo se habet, et nulla est in eo variatio essentiae, intelligentiae, vel voluntatis, nec variationis causa : si ipsum movet vel agit, semper agit : sed credimus tamen nos, hoc incepisse modo creare, et ante hoc non. Item, quod est unius naturae simplicis secundum rationem et esse, nec plurificatur per accidens, nec per formam substantialem distincte, non potest esse hypostasis nisi una. Item, quod duarum naturarum specie et genere differentium, utrimque salvatarum in esse et proprietatibus, non potest esse hypostasis una. Item, quod ex puro nihilo in ens aliquod nulla est mutatio. Item, quod omnis mutatio supponit et relinquit materiam secundum quod huiusmodi. Et ideo in omni articulo oportet captivari intellectum phantasticum in obsequium Christi.
Ad primum igitur dicendum sicut in tertia distinctione primi libri Sententiarum dictum est, quod ratio probans Deum esse et unum esse, non ostendit nisi quia et non quid. Licet autem per fidem non possimus penitus accipere quid est Deus, eo quod ipse solus perfectus sui contemplator sit, tamen accedimus magis, quam ratio ducat, dicentes etiam cuiusmodi unum Deus sit, et cuiusmodi substantia, scilicet quod suum unum non repugnat pluralitati personarum, quod sua substantia indistincta manens in se distinctas claudit hypostases : et haec impossibile est probare : et ideo hoc modo fides est de Deo, quod sit substantia, et quod sit unus : et non illo modo quo concluditur, quia est Deus, et substantia, et unus.
Ad aliud solvitur in Littera a Gregorio, quod aliud viderunt discipuli, et aliud crediderunt : quia hominem passum esse non est est articulus fidei, sed Deum esse passum : et hoc probari non poterat.
Ad aliud dicendum, quod signum duplex est, scilicet quod accipitur de natura rei probandae, licet non sit immediata causa eius : et hoc signum facit opinionem topicam. Aliud est signum persuasivum per modum miraculi, in cuius rationem non possumus ex nobis : et hoc manuducit ad fidem, sicut apparitio signum est resurrectionis, et unum fuit ita latens rationem sicut alterum : et per tale bene probatur fides : sed propter illam probationem non efficitur ipsa de apparentibus : quia et ratio probans et conclusio probata, sunt de non apparentibus, eo quod in neutrum possumus ex ratione.
Ad aliud dicendum, quod illa solutio non valet.
Ad aliud dicendum, quod fides bene contraria est sophismati, et excludit ipsum, sed non potest habere rationem suae existentiae : quia ratio omnis apparens est : et si haberet rationem, esset de apparentibus, et sic fidei meritum evacuaretur, quod esse non potest.
Si autem tu obicias dicens, quod Doctores nostri temporis multas adducunt rationes ab probandum ea quae credimus : dico, quod illae rationes fundatae sunt super principia supposita a fide, et non super principia sophistica (alias, physica) eo quod fides sui profunditate omnes excedit scientias : et ideo quaerit sibi principia propria ex quibus probetur : et quia principia sunt non apparentia, non propter illas rationes efficitur fides de apparentibus.
ARTICULUS XIV.
An divisio eorum quae videntur, sit bona ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi : Fidem ipsam videt quisque, etc.
Hic enim datur divisio quaedam eorum quae videntur, quae continet sex membra, quorum primum est eorum quae per essentiam sunt in anima.
Secundum autem, eorum quae videntur in sensibilibus speciebus praesente materia.
Tertium, eorum quae videntur per memoriam retinentem imagines corporalium rerum absentium.
Quartum est eorum quae non videmus, sed formamus ea cogitatione ex his quae videmus.
Quintum est eorum quae cognoscimus ex simili, ut animam alterius ex natura.
Sextum est eorum quae discimus per motum et effectum.
Videtur autem ista divisio esse insufficiens eorum quae videntur, quia
- Ea quae per essentiam sunt in anima, non uno modo sunt in ipsa. Aliter enim in anima est Deus per essentiam, aliter ipsa anima vel intellectus, et aliter virtutes. Ergo videtur, quod primus modus sit insufficiens.
- Item, cum visio interior sit de auditis, et odoratis, et gustatis, et tactis per imagines : quare ab Augustino hic potius dicitur visio interior, quam auditus interior, vel odoratus, vel tactus, vel gustus ?
- Item, videtur non esse verum quod dicit in tertio modo : quia, sicut dicunt Avicenna et Algazel, thesaurus formarum imaginabilium differt a thesauro intentionum particularium : et thesaurus formarum imaginabilium est imaginatio, et non memoria : thesaurus autem intentionum particularium est memoria, non imaginatio : ergo imagines quibus absentes cogitamus, non tenemus memoria, sed imaginatione.
- Item, quartus modus videtur esse dubius, scilicet : Ea quae non videmus, et ex his quae videmus cogitationem utcumque formamus, et memoriae commendamus. Hoc enim potest fieri tribus modis, scilicet quae non videmus in toto, sed videmus in parte, et cogitationem formamus fingendo, sicut tragelaphum, hircocervum, vel chimaeram : et hoc erit fortasse componentis et dividentis imagines imaginationis. Vel, quae non videmus, scilicet quorum species non sunt sensibiles, sed intentiones ex sensibilibus elicitae, sed non ab appendiciis materiae separatae : sicut ovis videns lupum, elicit esse inimicum, et fugit : et homo videns ignem, elicit nocivum esse, et timet : et hoc est aestimativae sensibilis. Vel sic, quod nos quaedam non videmus in speciebus propriis et per se sensibilibus, sed per accidens, cogitatione separando rationes eorum ab omni materia et appendiciis materiae : sicut videntes hoc album vel crispum, intelligimus hominem, et accipimus universale ex particulari et sensibili. Ergo videtur, quod Augustinus hoc dividere debuit.
- Item, Tullius in Rhetorica dicit, quod saepe ex contrario videmus contrarium. Et Aristoteles dicit idem in capitulo quodam de Memoria et Reminiscentia. Ergo videtur, quod illum modum debuit ponere extra istum, qui dicit nos ex simili cognoscere simile.
- Item, in ultimo videtur nihil dicere quia hominem non propria cogitatione cognoscimus ex motibus, sed potius ex propria forma : ergo videtur, quod iste sextus modus non habeat cognoscibile proprium.
Si autem tu dicas, quod exemplum Augustini non est homo, sed animal, ut quidam libri habent : tunc videtur, quod nihil dicat in quinto modo, ubi supponit, quod anima se videt, et ex se cognoscit animam alterius.
Solutio. Dicendum, quod isti modi visionis boni sunt. Sed quia Augustinus non intendit omni modo distinguere visiones, sed tantum exempla quorumdam modorum generalium dare : ideo non subdividit modos generales. Et ideo bene concedo, quod primus et quartus subdividuntur, sicut probant obiectiones. Ratio autem divisionis Augustini haec est : Omne quod videtur, aut videtur per speciem propriam, aut in specie alterius. Si autem videtur per speciem propriam, aut ipsa sua species est essentia sua, ut videri et per essentiam esse in vidente sit idem : aut species sua est intentio rei visae tantum, et non est essentia sua. Si primo modo : tunc est primus modus. Si secundo modo : aut est cum praesentia materiae sicut fit visio sensibilis, et tunc est secundus modus : aut est sine praesentia, et tunc est tertius modus. Si autem non videtur in specie propria : aut videtur in eo quod resultat ex speciebus propriis per se, aut quod resultat ex eis per comparationem ad aliud. Si primo modo : tunc est modus quartus in triplici sua diversitate, sicut patet in obiectis : quia obiectio docet artem accipiendi modos illos. Si secundo modo : aut est comparatio specierum ex quibus resultat intentio visa secundum comparationem causati ad causam, et tunc est ultimus modus : quia accipimus quamdam causam, quae per speciem propriam non potest cognosci, sed per speciem sui effectus et operis, sicut motorem per motum, et huiusmodi : aut est secundum collationem similium et proportionabilium, et sic est modus quintus generaliter intellectus.
Et per hoc patet solutio fere ad totum.
Dicendum enim ad primum, quod ea quae sunt per essentiam in anima : aut sunt de substantia animae quodammodo, sicut ipsa anima et potentiae eius : aut sunt illabentia per substantiam animae, ut Deus : aut informantes eam in potentiis, ut habitus.
Ad aliud dicendum, quod visio interior dicitur visio potius quam actus alterius sensus duplici ratione, quarum una tangitur a Philosopho, scilicet quod visus immaterialior est, et plurium differentiarum considerativus, et ideo magis conveniens potentiis interioribus formalibus, et ideo etiam altior est in capite hominis, qui complete habet sensus : et lucidiorem habet spiritum sensibilem, et nervis opticis decurrentem : licet in quibusdam animalibus aliis altior sit auditus, ut in equo, et leone, et fere in omnibus quadrupedibus : sed in volatilibus est sicut in homine quoad auditum, et visum : sed non quoad odoratum, quia ille in volatilibus est altior auditu : cuius inquirere causam est alterius negotii. Alia causa potest esse, quod actus aliorum sensuum non explentur sine agente in materiam corporalem, et corporaliter, non spiritualiter : ut patet in auditu secundum actum, quia non expletur sine percussione pertingente fracturam aeris, ut dicit Philosophus. Odor autem non expletur sine evaporatione fumante. De gustu autem et tactu per se patet : et ideo dicit Commentator, quod species visibiles sunt in medio secundum esse spirituale, species autem aliorum per esse materiale : et ideo iterum magis competit interioribus potentiis nomen visus, quam nomen alterius sensus.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus vocat hic generaliter memoriam, omnem thesaurum, sive contineat imagines sensus communis, sive intentiones aestimationis, sive etiam rationes intelligibiles : quia ipse non intendit distinguere potentias animae, sed tantum diversas visiones per exempla monstrare, ut probaretur primus esse certissimus.
Ad aliud patet solutio per ante dicta.
Ad aliud dicendum, quod videre contrarium in contrario non facit proprium genus visionis, quod alio modo et magis proprie videri non possit : et de talibus tantum intendit hic Augustinus, quae certam aliquam habent visionem, ut probat ex ipsis gradibus visionum, quod primum genus visionum est certissimum.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus intendit speciale genus visionum, eorum scilicet in quorum substantiam non possumus, nisi specie operis vel effectus sui : et ideo non subiicit ibi hominem, nisi pro materiali exemplo et communi, et intendit a simili ea quae cognoscimus per opera, et non aliter, sicut virtutem sapphiri per aurum micans, et virtutem magnetis per attractum ferri, et motorem coeli per motum stellarum.
ARTICULUS XV.
Utrum potest aliquis scire certissima scientia, an sit dignus vita aeterna, vel non ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium : Non sic videtur fides in corde in quo est, ab eo cuius est, sed eam tenet certissima scientia, etc.
Hoc enim non videtur esse verum : quia probatum est, quod quilibet qui habet unam virtutem, habet omnes : ergo si video me habere omnes virtutes, et sic certissima scientia scio me esse dignum vita aeternae : quod est contra Ecclesiasten, IX, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Item, Apostolus : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Item, in Proverbiis : Est via quae videtur homini recta, et novissima eius ducunt ad mortem. Item, Iob, III, 23 : Viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. Et ibi dicit Glossa Gregorii quod praecipua causa fletus est sanctis viris, quia nesciunt de statu suo, utrum placeat vel displiceat Deo.
Ad hoc quidam dixerunt, quod bene quidem in corde videtur fides : sed nescitur, utrum gratis data, vel gratum faciens : et ideo nescitur, utrum sic omnes habeantur. Sed haec solutio mirabilis est : quia de gratia gratum faciente idem obicitur : haec enim non est nisi per essentiam in anima, si est. Ergo ipsa videtur ab ipsa : ergo certissima scientia scit se esse in gratia gratum faciente, quod omnibus patet esse falsum.
Si autem tu dicas, quod non intelligitur nisi de fide : hoc nihil est : quia in originali, scilicet in libro VIII de Trinitate, dat Augustinus exemplum de fide, de iustitia, de caritate, de temperantia. Ergo patet, quod solutio illa nulla est : quia Augustinus intelligit de omnibus quae per essentiam sunt in anima.
Ideo alii dixerunt, quod in veritate bene scit homo secundum praesentem statum, utrum odio vel amore dignus sit sed nescit utrum perseveret, an non : et ita intelliguntur supra dictae auctoritates. Sed haec solutio iterum stare non potest : quia unusquisque per certissimam scientiam se sciret esse in gratia, vel non : et magis constaret ei de statu gratiae, quam de statu eius quod videt ante oculis corporis : et hoc dicit unicuique propria conscientia esse falsum.
Unde videtur mihi tenenda via quorumdam, quod secundum Augustinum, aliud est scire quod convertitur cum nosse et aliud est scire quod est ex discretione et cogitatione. Dicit enim Augustinus in loco unde trahitur ista auctoritas, quod nosse nihil aliud est quam notitiam rei apud se tenere : cogitare autem est ab aliis rebus notis rem notam discernere.
Dicatur itaque, quod duplex est certitudo, scilicet certitudo notitiae : et haec fortior est et melior, quanto rei notitia melius et nobilius apud se habetur : et sic nihil adeo certum est, sicut ea quae sunt per essentiam in anima : sed illa inter se habent gradus, ut dictum est. Alia est certitudo scientiae discretiva unius ab altero : et haec fit in consideratione propriarum differentiarum rei secundum actum : et hac certitudine magis est certum cuius differentiae et proprietates naturae magis investigatae sunt.
Si autem tu obicias distinguendo, quod si fides et aliae virtutes sunt in anima, quod anima potest converti super eas quando vult, et videre, et discernere : quia non exigitur ad intelligere secundum actum, nisi assimilatio intellectus : et bene est illi assimilatus quod per essentiam habet apud se. Ego respondeo, quod Augustinus movet similem quaestionem de anima, cum sit sibi praesens, quare quaerit se ? Et dico, quod hoc eo quod intellectus in hac vita coniunctus est phantasiis, et non accipit nisi ex phantasmate, et non potest huiusmodi a se separare : et ideo si debeat rem discernere et discretive scire, oportet quod ipse accipiat eiusdem, quod ipse essentialiter apud se habet, aliam scientiam ex phantasmate : et sic discernere fidem discit per opera fidei, et per materiam : et hoc modo est verum, quod anima non possit converti super omne quod apud se habet, et causa huius dicta est : sed tantum potest converti super id quod accipit per inventionem, vel doctrinam discretivam unius ab alio, et non super alia, nisi imperfecte, eo quod illorum notitiam non habet nisi in universali habitu principiorum confuso, non potente concludere scibile, nisi determinetur ad particularia et specialia accepta per disciplinam. Et hoc est quod dicit Boetius in libro V de Consolatione Philosophiae, de intellectu humano, ponens versus qui ex sententia Augustini extrahuntur :
Sed mens caecis obruta membris,
Nequit oppressi luminis igne
Rerum tenues noscere nexus.
Et infra, alius :
An cum mentem cerneret altam,
Pariter summam et singula norat :
Nunc membrorum condita nube,
Non in totum est oblita sui,
Summamque tenet, singula perdens.
Igitur quisquis vera requirit,
Neutro est habitu : nam neque novit,
Nec penitus tamen omnia nescit.
Sed quam retinens meminit summam,
Consuluit alte visa retractans,
Ut servatis queat oblitas addere partes.
Et vocat summam alte visam, scientiam nubilatam in confuso habitu universalissimorum principiorum, qui innatus est nobis : quia aliter, ut dicit Augustinus, nesciret se invenisse quod quaerit, nisi aliqualiter haberet eius notitiam apud se, ad quod examinaret quaesitum et inventum : nec quaereret, nec sequeretur, quia non potest quaerere nec sequi nullo modo scitum : nec appetere scire, quia non est appetitus nisi eius quod aliquo modo scitur. Et hoc etiam vult Aristoteles in fine II Posteriorum.
ARTICULUS XVI.
Quam conformitatem habent praedictae visiones ad coelum in quod raptus est Paulus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa finem : Non corporaliter, non imaginarie, sed intellectualiter, etc.
Ex hoc enim videtur, quod
- Omnia genera visionum enumeratarum supra, revertantur ad tria enumerata hic.
- Item, cum dicat Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, et ponitur in Glossa super verba Apostoli, II ad Corinth. XII, 1 et seq., quod ista tria genera visionum, sunt triplex coelum in quod raptus est Paulus. Quaeritur ergo, Quam conformitatem habent istae visiones ad coelum ?
Solutio. Dicendum ad primum, quod dividendo penes modos visibilium, sunt generales modi sex supra enumerati : sed accipiendo penes subiecta partium animae videntis, tunc non sunt nisi tres enumeratae hic visiones. Aut enim est extra, et sic est corporalis visio per sensus : aut intus, et tunc aut corporaliter, aut intelligibiliter : et primo modo est imaginabilis, secundo autem modo intellectualis visio.
Ad aliud dicendum, quod ego non puto, quod istae visiones tres omnibus modis coelum dicantur : sed dicuntur tunc coelum esse, cum coelum in eis aperitur, id est, secreta coeli panduntur. Hoc enim fit quandoque ad sensum, sicut Genes. XVIII, 1 et seq., ubi Angeli sensibiliter Abrahae mysterium promissi seminis aperuerunt. Et quandoque imaginatione, ut Ezechieli aperti sunt coeli in mysterio animalium. Et intellectualiter, ut Danieli, et Ioseph, quibus revelata est intelligentia visionum. Et a sola ultima dicitur aperiri simpliciter coelum : in aliis autem secundum quid tantum : sicut in prophetia simpliciter a sola ultima dicitur, et ab aliis non nisi forte secundum quod intelligentia (ut dicit Damascenus) opus est in visione.
ARTICULUS XVII.
An fides habeat certitudinem ante omnem cognitionem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, ibi, G, sub finem : Credimus ut cognoscamus, etc.
Huic enim contrarium videtur, quod
- Dicit Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum, ubi dicit, quod quaedam intelliguntur simul, et creduntur.
- Item, si omnis certitudo est per cognitionem : tunc videtur, quod fides nullam habeat certitudinem ante cognitionem.
- Item, omnis cognitionis certitudo est per rationem : fides autem cognitio est, vel non sine cognitione : ergo videtur, quod non habeat certitudinem nisi ex ratione : rationem autem non habet : ergo non habet certitudinem, ut videtur.
Sed contra : Fundamentum in qualibet scientia est magnae certitudinis : ergo multo magis in scientia divina. Fides autem fundamentum est et scientiae divinae et vitae, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. III, 11 : Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus, id est, ut dicit Glossa Ambrosii, fides Iesu Christi. Ergo fides est certissima : quia aliter totum esset irritum.
Solutio. Dicendum, quod fides est certior omni arte et demonstratione, quadam certitudine. Est enim certitudo duplex, scilicet certitudo veritatis intellectivae, et veritatis affectivae, sive certitudo veritatis quae secundum pietatem est, ut dicit Apostolus ad Titum. Certitudo veritatis intellectivae : aut est in primis illius scientiae in qua est veritas illa, aut in demonstratis ex primis, aut ex his quae per prima et vera acceperunt fidem. Certitudo autem veritatis quae est secundum pietatem, supra rationem est : et ideo non trahit certitudinem a principiis rationis, sed potius a lumine, quod est simile primae veritati, quod est simplex quasi aperiens oculum ad videndum primam veritatem, sicut lumen solis incidens oculo, aperit ipsum ad accipiendum quod offertur : et haec est certitudo ex lumine fidei informante conscientiam, et convincente per affectum de veritate credibilitatis, et quod tendendum sit in ipsum quod creditur, etiam extra metas rationis proprie : et haec est certitudo fidei : et ideo Sanctus sciens disciplinas mathematicas, potius abnegat, quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, quam neget veritatem fidei.
Et per hoc patet solutio ad duo ultima.
Ad primum autem dicendum, quod credere dicitur multipliciter, sicut et fides. Et ideo Augustinus sumit ibi credere large, secundum quod credere dicit quemlibet consensum cuiuscumque veritatis : sic enim in disciplinalibus simul est credere et intelligere : nisi forte intellectus dicatur cognitio eius quod dicitur per sermonem. Ille enim intellectus praecedit omnem consensum sive in scientiis intellectivis, sive in scientia quae est secundum pietatem, sicut est in fide.
H. Descriptio fidei.
ARTICULUS XVIII.
An fides bene diffiniatur ab Apostolo, quod est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium ?
Ait enim Apostolus : Fides est sperandarum substantia rerum, etc.
Hic incipit ponere aliam diffinitionem fidei et explanare. Et ideo dividitur haec pars in duas partes :
in quarum prima ponit diffinitionem fidei et explanat.
In secunda autem obicit contra diffinitionem, et solvit, ibi, I : Si vero quaeritur : An haec descriptio spei conveniat, etc.
Incidit autem hic prima quaestio de diffinitione data ab Apostolo, et quaestio communiter ab omnibus disputata.
Et potest obici sic :
- Omnis diffinitio debet esse ex prioribus et notioribus et essentialibus diffinito : res autem sperandae ut sperandae, nec priores, nec notiores, nec essentiales sunt fidei : ergo non debet diffiniri per illas.
- Item, nihil unum specie secundum rationem diffinitionis ponitur in generibus diversis non subalternatim positis : fides autem in ista diffinitione ponitur in genere substantiae et argumenti, quae sunt genera diversa, et non subalternatim posita : ergo peccat diffinitio.
- Item, nulla virtus una diffinibilis est per duplicem actum : virtus autem fidei hic diffinitur per duplicem actum : ergo male diffinitur. Prima probatur per hoc quod unius virtutis unicus est actus. Secunda autem probatur per hoc quod facere substare res sperandas in nobis, et arguere de non apparentibus, sunt diversi actus etiam specie, ut videtur.
- Item, actus praevii sunt potentiis, et priora sunt obiecta actibus secundum rationem, et similiter habitibus : ergo si diffinitur habitus sicut et potentia per obiectum sive oppositum, debet diffiniri per id quod est per se obiectum eius : sed fidei non per se obiectum est sperandum : ergo male diffinitur per illud.
- Item, substantia dicitur multis modis, ut dicit Philosophus in V primae philosophiae, scilicet materia, forma, compositum, genus : qualiter igitur sumitur hic substantia in diffinitione ista ? Si pro materia : hoc non videtur : quia res sperandae non sunt omnes ex fide ut circa materiam, nec omnes sunt in fide ut in materia. Cum igitur non dicatur materia pluribus modis, nisi ex qua, vel in qua, vel circa quam, videtur fides non esse substantia ut materia rerum sperandarum. Si vero dicatur ut forma : hoc est absurdum : quia sic fides esset forma omnium rerum sperandarum : quod falsum est : quia res sperandae multae sunt, non una secundum rationem formae, nisi in quantum sperandae sunt : et hanc rationem formae non habent a fide, sed potius a spe. Si vero dicatur substantia ut compositum : tunc iterum hoc patet per se non esse verum : quia fides non est composita : nec ut composita substat rebus sperandis : quia tunc res sperandae essent in ea sicut aliquid est in composito, et hoc est sicut accidens est in subiecto vel proprietas, quod absurdum est. Si vero accipiatur secundum generis intentionem : tunc fides esset genus rerum sperandarum : quod iterum esse absurdum omnibus patet, quia sic praedicaretur de omnibus : ergo nullo modo est substantia rerum sperandarum.
- Si vero dicatur, quod dicitur substantia ut est fundamentum. Contra : quia ipsa est fundamentum omnium virtutum : ergo debet dici substantia omnium virtutum, et non rerum sperandarum tantum.
- Item, caritas perfectior est quam spes in aedificio spirituali, de quo exponi consuevit illa diffinitio : ergo magis debet dici substantia rerum diligendarum, quam sperandarum.
- Item, cum fides sit de poenis aeternis de quibus est timor, sicut de praemiis aeternis de quibus est spes : quare potius dicitur rerum sperandarum, quam timendarum ?
- Item, cum fides non tantum sit de futuris quae speranda sunt, sed etiam de praeteritis et bonis et malis : videtur quod non tantum substet sperandis, sed etiam aliis : ergo insufficienter dicitur, cum dicitur esse substantia rerum sperandarum.
Item quaeritur, qualiter sit argumentum non apparentium ?
- Dicitur enim argumentum, ratio rei dubiae faciens fidem : et constat, quod hoc modo fides non est argumentum : quia nec syllogismus est, nec inductio, nec enthymema, nec exemplum.
Item, dicitur argumentum quandoque collectio quaedam brevis sententiae sequentis, sicut facit Hieronymus argumenta in libris et epistolis : nec hoc modo dicitur fides argumentum.
Item, dicitur etiam argumentum secundum Boetium, maxima propositio quae confirmat argumenti habitudinem, eo quod arguit mentem de certitudine et habitudine rationis inductae : et sic iterum non videtur fides dici argumentum, quia nullum locum vel habitudinem confirmat. Ergo male dicitur argumentum.
- Item, cum argumentum omne, aut sit ratiocinatio, vel fulcimentum ratiocinationis : et ratio evacuat meritum fidei, ut dicit Gregorius, videtur etiam fidei repugnare ratio argumenti.
- Item, qualiter dicitur argumentum non apparentium ? Nullo enim modo apparentium nullum potest esse argumentum : quia omne argumentum est apparens, et per apparens. Articuli autem nullo modo apparent. Ergo ipsorum nullum est argumentum.
- Item, Argumentum facit apparere id cuius est argumentum : fides autem non facit apparere articulum : ergo non est argumentum illius, ut videtur.
- Item, cum fidei sit cognitio quaedam aenigmatica, videtur esse magis substantiale quod sit argumentum, quam quod sit substantia : ergo prius debuit in diffinitione poni : ergo perversus est ordo partium in diffinitione.
Ulterius quaeritur : quia Ioan. Damascenus videtur aliquid addere huic diffinitioni, sic dicens : Fides est eorum quae sperantur hypostasis, rerum redargutio quae non videntur, indistabilis et indiiudicabilis spes eorum quae a Deo nobis annuntiata sunt, et petitionum nostrarum factionis. Qualiter igitur dicitur fides redargutio indistabilis et indiiudicabilis : quia nihil arguit mentem nisi diiudicando.
Item, qualiter dicitur spes eorum quae annuntiantur, et petitionum nostrarum factionis ? Fides enim non est spes.
Adhuc autem ulterius quaeritur de alia diffinitione quam dat in sequenti capitulo dicens, quod fides est non inquisitus consensus, ut quidam falsi libri habent, quia veritas litterae est ut apparuit in alia translatione, fides est inquisitus consensus : et hoc omnino non videtur fidei convenire : quia non inquirit, nec investigat. Probatio : Dicit enim parum ante Damascenus : Si enim quis reputabit qualiter ex non ente ad esse, et cuius gratia Deus deduxit omnia : et naturalibus excogitationibus invenire voluerit, non accipit : animalis enim est haec indagatio et daemoniaca.
Solutio. Meo iudicio dicendum ad praedicta, quod fides non est diffinita ab Apostolo in se considerata et secundum suam substantiam, sed potius secundum quod consideratur in subiecto per effectum quem efficit in ipso. Sunt autem duo effectus eius sese consequentes : quorum unus est, quod res aeternas ostendit, et ita per aliquem consensum ponit eas in fideli. Secundus autem est, quod convincit mentem de veritate illarum rerum : sicut etiam, dicit Apostolus post diffinitionem istam, ad Hebr. XI, 6 : Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit : sicut etiam in aliis credibilibus primo scimus quid est quod proponitur per sermonem, et postea arguitur mens per consensum : et gratia primi convenit fidei, quod sit substantia rerum sperandarum : et gratia secundi, quod sit argumentum non apparentium, quia speranda sunt non apparentia, ut dicit Apostolus, ad Roman. VIII, 24 et 25 : Nam quod videt quis, quid sperat ? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Et hoc est quod communiter dicunt Doctores, quod fides diffinitur ab Apostolo, prout ipsa est fundamentum in aedificio spirituali : quia sic prima est secundum naturam actus sui, ut dicit Magister in Littera sequentis capituli, et substat omnibus aliis, et alias locat in nobis, id est, facit quod locentur.
Dicendum igitur ad primum, quod illa ratio procedit de diffinitione essentiali, et non de illa quae datur per effectum in subiecto consequentem : quia ille effectus semper posterior est illo cuius est effectus.
Ad aliud dicendum, quod substantia non ponitur hic ut genus fidei, sed potius ut proprietas quaedam in comparatione ad effectum inventa in fide. Et similiter argumentum potius est proprietas quaedam hic, quam genus : sed verum est, quod in comparatione ad diversum modum subiecti, accipitur in ista duplici proprietate : secundum enim quod intellectus affectivus est, sic subsistere in eo facit res sperandas circa quas est quis affectus : secundum autem quod habet aliquid cognitionis, sic arguit ipsum de consensu non apparentium.
Ad aliud dicendum, quod obiectio procedit de actu essentiali et primo : sed in diffinitione ponitur actus qui est effectus, non qui est motus et substantialis operatio fidei. Talem autem actum qui est effectus, multiplicem potest habere omnis virtus, quae subiectum habet aliquo modo diversificatum, sicut est intellectus affectivus qui duo dicit, scilicet quod est intellectus, et quod est affectionis.
Ad aliud dicendum, quod etiam illa obiectio non concludit nisi de actu, qui est operatio virtutis et prima et propria : quia illi respondet obiectum secundum rationem ut visioni visibile, et fidei credibile : sed non concludit de actu qui est effectus in subiecto : tamen propositio illa, quod actus sunt praevii potentiis, non est generaliter vera : sed hoc est alterius considerationis.
Ad aliud dicendum, quod quidam dicunt, quod substantia dicitur ibi ut materia : sed materia dicitur multis modis : dicitur enim materia a subiecto materiae, id est, ab eo quod est subiectum primum, et sic dicitur tribus modis, ut patet in obiciendo : et dicitur materia dispositio quae reducitur ad materiam, eo quod ipsa cum materia subiaceat formae, sicut caliditas formae ignis, et hoc modo dicunt, quod fides est substantia materialis, quia secundum naturam omnibus aliis substernitur in aedificio spirituali. Sed melius potest dici, quod substantia dicitur hic ab actu substandi, et non a natura substantiae vel quidditatis : et tunc planum est respondere : quia tunc sumitur substantia a proprietate actus substantiae, et nullo modo quatuor modorum inductorum dicitur substantia : sed quia substat aedificio spirituali, in quo fides fundat, spes erigit, pietas et caritas concludit testudines.
Ad aliud dicendum, quod ipsa fundat omnes virtutes in nobis : sed virtutes non appetuntur nisi propter res sperandas, et ideo res sperandae sunt finis omnium quae sunt in aedificio spirituali : et ideo potius in comparatione ad speranda dicitur fides fundamentum.
Ad aliud dicendum, quod in hoc non consistit fundationis ratio, quod aliquid sit perfectius, sed in hoc quod de se importat rationem consummationis totius vitae et aedificii spiritualis : et hoc numquam est in diligendo secundum quod diligendum, quia hoc est commune viae et propriae, et temporale et aeternum : sed sperandum semper est aeternum, et totum aeternum cadit sub sperando : et ideo potius assignatio fidei fit penes sperandum, quam penes diligendum.
Ad aliud dicendum, quod est de poenis non ut de fine : et ideo non diffinitur penes illas.
Et per idem patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod argumentum ponitur in diffinitione fidei ad similitudinem argumenti quod dicitur principium. Probatio. Ita dicit quidam Ioannes Episcopus : Fides locat fideles in veritate, sicut immobile summae veritatis principium. Sed differentia est, quod principium scientiae arguit mentem lumine compositionis terminorum, sed fides simplici lumine quod informat conscientiam sive intellectum : quia aliter non esset virtus, sed ars, ut supra dictum est.
Et per hoc patet solutio ad id quod contra obicitur de argumento, quod est maxima propositio secundum veritatem, et hoc non est fides.
Ad aliud dicendum, quod argumentum quod constat in complexione et decursu unius in alterum, est fundamentum rationis : sed hoc modo non dicitur fides argumentum, sed modo praedicto : et ideo valet obiectio.
Ad aliud dicendum, quod nullum potest esse argumentum non apparentium rationi, quod est per decursum ratiocinationis : sed argumentum quod est lumen veritatis infusae, potest esse non apparentium rationi, quia in ipso incipiunt apparere, sicut articuli apparent in fide, licet non appareant in specie.
Ad aliud dicendum, quod falsa est ista, quod fides nullo modo facit articulum apparere : imo facit in speculo et aenigmate videre credibile et creditum, et assentire illi quod sic videtur.
Ad aliud dicendum, quod non ordinantur partes diffinitionis illius secundum quod magis substantiales sunt fidei, sed potius secundum quod consequuntur se, non tempore, sed natura in subiecto. Prius autem natura ex parte subiecti est locari in nobis sperandum, quam assentire per coniunctionem conscientiae : sicut prius est intelligere quidem quod dicitur per sermonem, quam assentire illi per credulitatem.
Ad illud quod ulterius quaeritur de diffinitione Ioannis Damasceni, dicendum, quod in veritate, sicut dicit Augustinus : Fides est lumen ad primam veritatem ducens, sicut lumen solis ducit ad res visibiles : et dicitur indiiudicabile, eo quod non potest iudicio rationis discuti : et dicitur indistabile lumen, eo quod non consistit in decursu rationis, quia omnis talis discursus est aliquo modo distans, sicut distat magis notum a minus toto. Sed fides lumen est non distans a veritate in quam ducit : quia subiicit eam ut subiectum circa quod est, et finem propter quem est, et exemplar ad cuius similitudinem animae impressum est.
Ad aliud dicendum, quod fides non dicitur spes essentialiter, sed per causam : quia facit aliquam spei certitudinem, et aperit oculos ad id quod est sperandum et petendum : et ideo praedicatio est per causam.
Ad id quod ulterius de alia diffinitione quaeritur, dicendum quod alia translatio habet, inquisitus consensus, id est, non quaesitus, ita quod praepositio in veniat privative : unde translator in alia, littera quam ponit, explanat, id est, non perscrutatus : et sic cessat obiectio.
ARTICULUS XIX.
An ea quae non apparent de quibus est fides, per fidem possunt probari ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H : Si quis de eis dubitat, per fidem probantur : ut adhuc probatur futura resurrectio, etc.
Hic enim destruitur fere totum quod dictum est : quia
- Tunc videtur, quod apparens sit, si probari potest.
- Item, si fides trahit firmamentum a loco, tunc ipsa non habet rationem primae firmitatis.
- Item, si trahit firmamentum ab auctoritate Patrum, tunc incertissima est : quia inter locos facientes opinionem, debilissimus locus est ab auctoritate.
- Item, a ratione deberet melius trahere firmitatem : quia ratio est prior auctoritate, tempore, et natura. Unde Ioannes Episcopus diffinit auctoritatem dicens : Nihil aliud est auctoritas nisi rationis reperta veritas, et ad posteritatis utilitatem scripto commendata.
Ulterius quaeritur de alia ratione quam inducit dicens, quod dicitur argumentum, quia probatio est et certitudo quod sint aliqua non apparentia. Quia secundum hoc ista argumentatio esset necessaria : Fides est : ergo aliqua non apparentia sunt : quae nullam videntur habere habitudinem. Utrum autem fidei possit subesse falsum, infra quaeretur.
Solutio. Dicendum, quod expositio Magistri prima non deservit fidei, nisi in quantum est ex auditu, ut supra diximus : sic enim habet persuasionem insufficientem, et praecipue ex auctoritate Patrum : sed hoc non est causa consensus, sed facilioris assensus ad auditum. Si enim fides hoc modo diceretur argumentum, potius esset conclusio, quam argumentum.
Et per hoc patet solutio ad totum quod obicitur de hoc.
Ad aliud dicendum, quod argumentum est necessarium necessitate consequentiae : sicut si dicatur, divina veritas est de hoc : ergo hoc erit, vel est : et est ibi habitudo causae ex suppositione alterius : fide enim supposita, necesse est aliquod non apparens esse, cuius sit fides ut causae : quia non apparentia sunt causa fidei exemplaris, et finalis : et ideo processus est ab effectu supposito ad causam.
ARTICULUS XX.
An fides sit fundamentum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, in fine : Quia fundamentum est bonorum, quod nemo mutare potest.
Videtur enim fides non esse fundamentum, sed fortitudo : quia
- Luc. XII, 4, super illud : Dico vobis amicis meis : ne terreamini, etc., dicit Glossa : Fortitudo est fundamentum fidei.
- Item, videtur quod humilitas est fundamentum : quia dicit B. Bernardus : Pretiosus fundus humilitas, in qua fundantur caeterae virtutes.
- Item, videtur quod timor : Eccli. XXV, 14 : Timor Dei super omnia se superposuit. Et, ibidem, v. 16 : Timor Dei initium dilectionis eius.
- Item, Augustinus : Timor introducit caritatem, sicut seta filum. Ergo videtur primo fundare aedificium.
Solutio. Dicendum, quod fides est simpliciter prior et fundans. Aliae autem non fundant nisi secundum quid : et hoc patet, quia humilitas est post fidem, sed concavum facit cor ut profundius fundetur quod iam per fidem fundamentum est, et ideo quasi parat fossam in qua fundatio fiat. Fortitudo autem fundat per modum fulcimenti contra eminentes tempestates tentationis et persecutionis. Sed timor fundat per exclusionem subvertentium aedificii structuram, per hoc quod declinat a peccato. Fides autem sola per hoc quod subiicitur et substat substantialiter ut prima in aedificio.
Et per hoc patet solutio ad totum.
I. Si illa descriptio spei conveniat ?
ARTICULUS XXI.
An credere quod est actus fidei, naturaliter praecedit sperare ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo, ibi, I, circa initium : Ideoque credere, quod est actus fidei, naturaliter praecedit sperare, etc.
Huius enim contrarium habetur
- Super Psalmum XXXVI, 1 : Noli aemulari, ubi dicit Glossa : Spes est introitus ad fidem.
- Item, supra habitum est, quod caritas est mater et forma omnium virtutum : et hoc iterum a Magistro dicitur hic : ergo falsum est, quod fides sit prima.
- Item, una virtute habita, habentur omnes : ergo nulla est prior alia.
- Item, Prius est recedere a malo, quam facere bonum : sed timor facit recedere a malo, fides autem docet accedere ad bonum, et accedit ipsa ad verum quod est bonum : ergo timor est prius.
- Item, hoc videtur dicere Ecclesiasticus, I, 27 : Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, non poterit iustificari.
Solutio. Dicendum meo iudicio, quod naturaliter praecedit fides vel actus fidei, sicut dicit Magister hic : quia nisi fides malum ostendat, non fugiet timor ipsum. Similiter nisi fides bonum ostendat, non appetet ipsum amor. Licet igitur tempore simul sint, tamen natura praecedit fides, ut iam dictum est : quia ipsa secundum rationem est ante motum hominis ad iustitiam.
Si autem consideramus iustificationem, secundum quod est motus quidam : tunc dicemus, quod in illo motu est terminus a quo, et terminus ad quem : et per comparationem ad terminum a quo, id est, a peccato quod ordinat ad poenam, primus motor est timor : per comparationem autem ad terminum ad quem, primum quidem disponens ipsum mobile, est spes elevans, ut moveatur ex praesuppositione consequendi veniam : amor autem est primum movens. Et sic nihil prohibet diversa esse prima in iustificatione. Sed tamen semper fides erit prior omnibus naturaliter : quia ipsa per rationem intelligendi est ante motum totum, ostendens a quo, et ad quid moveatur, et quomodo.
Et per hoc patet solutio ad totum praeter Glossam de Psalmo XXXVI, 1. Et ad illam dicendum, quod fides non accipitur ibi pro habitu quo creditur, sed pro credito ipso, et hoc est aeternum bonum, in quod introducit spes, quia ipsa est exspectatio aeterni boni.
