Distinctio XXXVI — Livre III — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre III
DISTINCTIO XXXVI
De connexione habituum gratuitorum
A. De connexione virtutum quae non separantur.
DIVISIO TEXTUS
Solet etiam quaeri : Utrum virtutes ita sint sibi coniunctae, etc.
Haec distinctio dividitur contra totum tractatum praecedentem de habitibus infusis : quia hic quaeritur de comparatione horum habituum ad invicem.
Et dividitur in tres partes secundum triplicem comparationem :
in quarum prima agit de virtutum connexione in subiecto.
In secunda quaeritur : Utrum habitae simul virtutes etiam necessario sint pares ? et haec incipit, ibi, B : Utrum vero pariter quis omnes possideat, etc.
In tertia, agit de relatione caritatis ad alias et ad opera praeceptorum, ibi, C : Cumque duo sint praecepta caritatis, etc.
ARTICULUS I.
An virtutes politicae sunt connexae ?
Incidit autem triplex quaestio circa primam partem istius distinctionis. Primo enim quaeritur : Utrum virtutes politicae connexae sint ?
Et si non sint connexae politicae, quaeritur secundo, utrum theologicae necessario sunt connexae ?
Tertio, si sint connexae virtutes theologicae, utrum etiam vitia vel peccata connexa sint vel non ?
Ad primum obicitur sic :
- Dicit Bernardus in libro primo de Consideratione ad Eugenium Papam : Advertere est suavissimum quemdam concentum complexumque virtutum, atque alteram pendere ex altera : sicut hoc loco vides fortitudinis matrem esse prudentiam, nec fortitudinem sed temeritatem esse quemlibet ausum, quem non parturivit prudentia. Ergo videtur, quod virtutes sint connexae.
- Item, Bernardus, ibidem : Modum in omni virtute iustitia quaerit, prudentia invenit, vindicat fortitudo, temperantia possidet. Cum igitur haec necessaria sint in qualibet virtute, videntur politicae virtutes esse connexae.
- Item, Seneca dicit : Omne quod bene fit, iuste fit, fortiter fit, et temperate : sed cuiuslibet virtutis opus bene fit : ergo iuste fit fortiter et temperate : ergo in quolibet opere virtutis concurrunt quatuor virtutes, et non possunt concurrere ad opus nisi sint connexae in subiecto operante : ergo sunt connexae.
- Item, Tullius : Si unam de cortinis tuis amiseris, poteris dicere supellectilem tuam tibi salvam : si autem unam de virtutibus amiseris, nullam te habiturum necesse est confitearis. Ergo habita una habentur omnes, et amissa una amittuntur omnes virtutes.
- Item, Hieronymus ad Pamachium : Quatuor virtutes describunt Stoici ita sibi esse connexas et mutuo cohaerentes, ut qui unam non habuerit, omnibus careat : et qui unam habuerit, omnes habeat.
- Item, Augustinus ad Hieronymum : Mihi videntur Stoici falli, qui proficientem hominem nolunt habere omnino sapientem : sed tunc solum cum est perfectus, dicunt eum esse sapientem.
Ergo videtur, quod secundum Augustinum, proficiens et perfectus sit omnino sapiens : non autem est omnino sapiens, nisi sit sapiens secundum quamlibet virtutem : ergo ipse habet omnem virtutem : ergo qui unam habet, omnes habet : ergo virtutes sunt connexae.
- Ad idem videtur esse ratio sic : Sicut se habet potentia ad potentiam, ita habitus ad habitum : sed inferiores potentiae quae sunt partes animae sensibilis, sicut concupiscibilis, et irascibilis, non sunt ordinatae et perfectae nisi per rationem : ergo habitus perficientes eas, non erunt perfecti sine habitibus perficientibus rationem : habitus autem inferiorum sunt temperantia et fortitudo, et habitus rationis sunt prudentia et iustitia : ergo temperantia et fortitudo sunt connexae iustitiae et prudentiae.
- Item, prudentia est virtus ea quibus adiuvatur, ab his quibus impeditur, sagaciter eligens : non autem eligit nisi in materia iustitiae, vel temperantiae, vel fortitudinis : ergo prudentia non est sine illis : et eadem ratione nec iste sine ista : ergo connexae sunt virtutes.
- Item, scire eligere exigitur in quolibet opere virtutum, etc., et hoc est prudentiae : ergo prudentia requiritur in quolibet opere virtutis. Similiter cum opus cuiuslibet virtutis sit inter superfluum et diminutum, necesse est in quolibet opere virtutis requiri temperantiam : et cum opus virtutis sit ut debet, videtur adesse iustitia : ergo videtur, quod omnes sint sibi connexae in quolibet opere virtutis.
- Item, circa difficile est omnis virtus : difficile vindicat sibi fortitudo, ut dicit Bernardus : ergo fortitudo exigitur in quolibet opere virtutis.
- Item, qui castus est, habet virtutem : sed qui castitatem habet, castus est : ergo qui virtutem habet, virtuosus est : ergo non est vitiosus : ergo a primo qui castitatem habet, non est vitiosus : sed vitiosus est aliquis ab uno vitio : ergo nullum vitium inest ei qui castitatem habet : ergo insunt ei opposita vitiorum, quae sunt singulae virtutes : ergo qui castitatem habet, omnes virtutes habet : ergo connexae sunt virtutes.
Sed contra :
- Augustinus dicit ad Hieronymum, quod non est divina scientia qua dicitur, quod qui habet unam, habet omnes. Ergo videtur, quod non necessario est vera.
- Item, politicae virtutes generantur ex actibus : actus autem divisi sunt et divisim adsunt : ergo et habitus geniti ex illis : ergo videtur, quod non necessario simul sunt virtutes.
- Item, aliquis in opere est castus et avarus : sed ab actibus similibus similes habitus relinquuntur : ergo innascitur ei habitus castitatis et avaritiae : sed cum habitu avaritiae non potest inesse liberalitas : ergo habens castitatem, non necessario habet liberalitatem : non ergo qui habet unam, habet omnes.
Solutio. Dicendum, quod etiam inter Philosophos plures fuerunt contentiones circa hanc malitiam. Quidam enim dicebant, quod operationes non generant virtutes, sed tantum disponunt aliquem ad suscipiendum, et virtutes dantur a substantiis separatis in perfectione sapientiae supra quatuor affectiones naturales, scilicet timorem, spem, gaudium, et tristitiam sive perturbationem. Et dicebant, quod tres affectus ordinati manent in sapiente in collatione virtutis, et non perturbatio sive tristitia, quae non cadit in sapientem. Et haec fuit opinio Stoicorum : et accipiebant rationem virtutis secundum quod est ultimum de re vel de potentia, nec dicebant prudentem, qui secundum quid prudens est, nisi esset prudens universaliter quoad actum omnis virtutis : et ideo isti dicebant, quod habita una habentur omnes. Et ratio ipsorum potissima fuit haec, quod omnis virtus vel est in ratione, vel a ratione : unde omnis virtus perfectiva rationis est : non est autem perfecta ratio prout competit sapienti cuius est ordinare et non ordinari, nisi sit perfecta in se et in subditis viribus : hoc autem non contingit per virtutem unam, sed per virtutem omnium : et ideo dicebant oportere adesse omnem virtutem ad perfectionem sapientis. Eum autem qui non est sapiens, sed exercetur in opere alicuius virtutum, dicebant esse in dispositione, et nullam virtutem habere : eo quod operatio non generat virtutem, sed datur ab intelligentiis quae sunt substantiae separatae. Et hoc accipitur ex verbis Augustini supra inductis, ubi dixit, quod Stoici proficientem nolebant omnino virtutem habere, sed perfectam tantum. Quia vero Augustinus hanc sententiam non approbat, ideo aliter dicendum est secundum Aristotelem in Ethicis, scilicet quod politicae virtutes generationem habent ab operibus, si sunt consuetudinales : vel ab experimento et tempore, si sunt intellectuales : et quia generantia connexa non sunt, ideo virtutes connexionem non habent.
Ad omnes autem auctoritates, quae primo inducuntur, est una solutio, scilicet quod quidam sunt generales actus virtutum, penes quos non distinguuntur : et quoad illos aliquid est de qualibet in qualibet virtute : eligibile enim est in qualibet, sed hoc non est prudentiae proprium. Similiter difficile est in qualibet, sed hoc non est fortitudinis proprium, sed potius difficile circa materiam determinatam quae est passio illata secundum sensum tactus. Similiter modus secundum superfluum et diminutum, est in qualibet, sed hoc non est proprium temperantiae, sed potius in materia passionum innatarum circa delectabile gustus et tactus. Debitum etiam quod est in qualibet virtute non est debitum iustitiae, sed potius in materia ordinata ad proximum secundum ius naturale vel positivum. Dicendum ergo, quod concentus est in virtutibus quoad id quod generaliter circuit omne opus : sed hoc habito non necessario habentur virtutes omnes in speciali, quia hoc non est virtutis alicuius secundum speciem, nisi per adaptationem : sed est dispositio materiae in genere in qua postea propriam rationem accipiat virtus haec vel illa.
Ad id quod obicitur per rationem, dicendum quod hoc est verum : quia habitus rationis regit habitum irascibilis et concupiscibilis, sicut potentia regit potentiam : sed ex hoc non sequitur, quod habita una habeatur alia, nisi secundum quid : qui enim castus est, habet prudentiam quoad electionem eius quod exigitur ad castitatem, sed non prudentiam simpliciter, et de fortitudine quandoque nihil habet secundum quod proprie fortitudo accipitur.
Ad aliud dicendum, quod prudentia potest haberi secundum quid in unaquaque divisim : sed non oportet, quod habita aliqua illarum habeatur alia simpliciter : vel etiam, quod habita una habeantur aliae : quia multi sunt e contrario operantes.
Ad aliud dicendum, quod difficile et modus quae sunt in opere virtutis in genere, non sunt proprie fortitudinis et temperantiae, nisi secundum, quid, et per appropriationem : et ideo non oportet, quod propter illud habeantur simpliciter, sed habentur secundum quid tantum.
Ad ultimum dicendum, quod qui habet castitatem, est castus : sed non sequitur, quod sit virtuosus : quia virtuosus dicit plus quam genus castitatis, scilicet plenitudinem, quae non inest nisi percipiendo omnes species. Unde non est ibi processus a specie ad genus tantum, sed a speciei habitu ad habitum generis cum accidente quod est habitudo participationis cum omnibus speciebus : et ideo non valet argumentatio sicut nec haec : iste est homo : ergo ipse participat animal secundum quamlibet speciem.
ARTICULUS II.
An virtutes theologicae sunt connexae ?
Secundo quaeritur : Utrum virtutes theologicae sibi sint connexae ?
Videtur autem, quod sic.
- Perfectio enim debet respondere perfecto : perfectum autem quod est anima, non est sine partibus virium in una substantia unitis : ergo perfectio quae est gratia, non est sine virtutibus unitis in substantia gratiae.
- Item, non est conventio Christi ad Belial : ergo non potest aliquis simul esse vas Dei et vas diaboli : sed per virtutem theologicam informatam gratia est aliquis vas Dei et templum : ergo ipse non est vas diaboli : sed per quodlibet vitium esset vas diaboli : ergo nullum vitium habet : sed vitia non expelluntur nisi per virtutes oppositas : ergo ipse habet omnem virtutem, qui habet unam gratia informatam.
- Item, Augustinus dicit, quod impium est a Deo dimidiam sperare veniam : ergo qui veniam accipit peccati per unam virtutem expellentem peccatum, ipse accipit veniam secundum omnem virtutem quodlibet peccatum expellentem : ergo qui habet unam, habet omnes.
Item, qui habet caritatem, habet perfectionem ad meritum : ergo habet omne id quo potest mereri : sed hoc est quaelibet virtus : ergo ipse habet quamlibet virtutem.
- Item, Isa. LXVI, 11, super illud : Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, dicit Glossa : Cithara sonum compositum non emittit, si una chorda corrupta fuerit. Sic spiritus vel venter Prophetae si una virtutum defuerit, dulce melos non resonabit. Ergo oportet adesse omnes.
- Item, Iacob. II, 10 : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Ergo ab oppositis qui habet unam, habet omnes.
- Item, super illud : Feci iudicium, etc., dicit Glossa : A parte totum, ut qui unam habet, omnes habeat : et qui una caret, omnibus careat.
Sed contra :
- Si quis habet unam, habet omnes : sed Christus habuit unam, quia caritatem : ergo habuit fidem, quod falsum est. Eadem obiectio est de beatis qui habent caritatem, et non habent fidem.
- Si forte dicatur, quod hoc quod dicitur, Qui habet unam, habet omnes, intelligitur secundum statum puri viatoris : tunc adhuc instantia est : quia innocens habet caritatem, et non habet poenitentiam.
- Item, habens caritatem non necessario habet virginitatem.
- Et si dicatur, quod virginitas dicit virtutem cum statu : et virtus sine tali statu haberi potest. Obicitur adhuc de perseverantia sine qua non est salus : et constat, quod qui habet caritatem, non necessario habet perseverantiam.
- Item, nos videmus expresse, quod qui habet fidem et spem, non necessario habet caritatem : non ergo, etc.
- Item, crescente caritate, decrescit timor initialis, sicut supra probatum est in Littera : ergo timor amittitur : et est virtus secundum quod virtus generaliter accipitur : non ergo qui habet unam habet omnes.
- Item, de quolibet Sancto legitur, quod non est inventus similis illi : hoc autem non potest esse secundum figuram corporis vel naturam : ergo refertur ad virtutem : ergo quilibet Sanctus habet virtutem, quam non habet alius : non ergo qui, etc.
Solutio. Dicendum, quod virtutes infusae et formatae connexae sunt, ita quod una habita habentur omnes. Huius autem connexionis tres sunt species. Prima et praecipua est ex gratia, quae est totum potentiale ad virtutes : et ideo sicut totius potentialis perfectio consistit in omnibus partibus simul sumptis et in toto unitis, ita perfectio gratiae consistit in omnibus virtutibus simul sumptis et in toto unitis. Qualiter autem hoc sit, et qualiter differat a virtutibus, quaere in libro II Sententiarum. Ad hoc ergo, quod perfectio gratiae sit in essentia animae et potentiis, oportet quod virtus omnis in gratia infundatur. Secunda ratio est ex caritate, quae est forma omnis virtutis in esse meritorio : et ad hoc, quod formatum proportionetur formae, oportet quod omnes infundantur cum ipsa. Et hoc etiam qualiter sit, quod caritas sit forma et finis virtutis, supra in tractatu de caritate notatum est. Tertia ratio connexionis est tacta in obiciendo : et haec est generalis iustitiae iustificantis, quae non permittit inesse aliquod vitium : et cum vitium non expellatur formaliter nisi per virtutem oppositam, oportet inesse omnes virtutes.
His habitis, planum est respondere ad obiecta in contrarium.
Dicendum enim ad primum, quod qui habet unam, habet omnes, secundum hoc quod essentiale et perfectionis est in eis : et quoad hoc Christus habuit fidem, quia habuit cognitionem quae perfectionis est in fide, et habuit comprehensionem quae sicut perfectio respondet spei.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia dicit virtutem quae movetur ad detestationem peccati cum accidente, quod est dolor commissi. Unde quoad substantialem actum est in innocente, qui est insurgere in peccatum in quantum peccatum est : sed id quod accidit poenitentiae, non oportet quod sit in innocente : et ab hoc accidente imponitur nomen poenitentiae : et ideo poenitentiam non dicitur habere, licet habeat substantiam virtutis poenitentiae.
Ad aliud dicendum, quod virginitas etiam nominat continentiam cum accidente ex parte corporis : et non est necesse istud accidens adesse cum qualibet virtute, licet adsit virtus.
Ad aliud dicendum, quod perseverantia dicitur dupliciter, scilicet propositum perseverandi, et habitus movens ad perseverandum : et iste habetur cum qualibet virtute. Aliter dicendum, quod perseverantia est consummatio in bono secundum actum, et haec non datur nisi in ultimo instanti vitae : et ideo illud non est virtus, sed donum in fine a Deo datum : et hoc non necesse est habere cum qualibet virtute.
Ad aliud dicendum, quod intelligitur de virtutibus formatis, non informibus : fides autem et spes quae sine caritate habentur, sunt informes, et non formatae.
Ad aliud dicendum, quod crescente caritate decrescit imperfectio timoris, sed essentia timoris Domini permanet in saeculum saeculi : et hoc qualiter sit, supra in quaestione de timore habitum est.
Ad ultimum ergo dicendum, quod hoc dicitur de Sanctis quoad usum, et non quoad habitum virtutis. Vel dicitur secundum quosdam secundum donum gratiae gratis datae, et non gratum facientis. Sed prima solutio probabilior est, et magis competit dictis Sanctorum.
ARTICULUS III.
An etiam vitia sunt connexa ?
Tertio quaeritur : Utrum vitia sint connexa sicut virtutes ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Sicut opera bona et virtutes radicem habent caritatem, ita mala habent libidinem ex qua oriuntur : ergo sicut virtutes connexae sunt propter radicem caritatis, sic vitia connexa sunt per libidinis radicem.
- Item, si inest alicui vitium, nulla virtutum inest : ergo inest privatio omnis virtutis : ergo cui inest generaliter privatio omnis virtutis, illi inest generaliter omne vitium : ergo qui habet unum vitium, habet omne vitium : ergo vitia sunt connexa sicut virtutes.
- Item, qui offendit in uno, factus est omnium reus : non autem reus est omnium nisi per vitia opposita omnibus : ergo inest ei omne vitium : ergo sunt connexa, ut videtur.
- Item, si inesset aliqua virtus et aliquod vitium simul, esset aliquis bonus et malus : hoc autem esse non potest : ergo qui malus est, universaliter est malus : non autem universaliter est malus nisi secundum quodlibet vitium : ergo habet quodlibet vitium : ergo sunt connexa.
Sed contra :
- Si connexa sunt vitia : ergo infunduntur omnia aliquo uno infuso : quod falsum est, quia non infunditur, sed causantur a nobis.
- Item, nullum vitium est quod non causetur ab operibus nostris : sed nostra opera sunt divisa : ergo et vitia : non ergo habito uno habentur omnia. Et quia ad hoc facile est obicere, sufficiat quod obiectum est.
Solutio. Dicendum, quod vitia non sunt connexa propter causam quae tacta est in ultima obiectione : quia scilicet causantur ab operibus divisim, quorum uno habito non habetur reliquum : et ideo nec vitia relicta ex illis sibi sunt coniuncta, ita quod uno inhaerente inhaereat aliud.
Ad primum ergo dicendum, quod libido non est unius rationis, quae est in vitiis : sed potius distinguuntur secundum delectabilia obiecta, quae diversa sunt secundum rationem. Sed non sic est de caritate : quia caritas est amor summi boni, quod semper unum et idem est in quocumque ametur, et ideo unit in se virtutes.
Ad aliud dicendum, quod nulla virtutum formatarum per gratiam inest ei cui inest unum vitium. Sed cum dicitur, quod iste privatus est omni virtute. Dicendum quod duplex est privatio, sicut etiam in naturis : quandoque enim privatio est in materia ex absentia formae, sicut est in substantialibus formis, quando unius formae absentia et praesentia facit mutationem : quandoque autem fundatur in forma contraria : sicut si dicamus, Ex non homine fit homo, significamus per non hominem, quod sonat privationem, subiectum humanitatis sine forma, et non formam contrariam humanitati. Cum autem dicimus, Ex non albo fit album, signamus per non album nigrum vel medium quod comparatum ad album est nigrum : et tunc privatio ponit formam contrariam. Ita dicimus privatum universaliter virtute formata, ita quod non supponuntur vitia contraria sed nudum subiectum. Et ex illa universali, privatione non potest inferri, quod insunt vitia : quia illa privatio non ponit vitium, sed nudum subiectum non habens virtutem.
Ad aliud dicendum, quod qui offendit in uno, factus est omnium reus quoad poenam damni, et non quoad habitus reatuum omnium, vel poenas sensibiles, id est, amittit virtutes obedientiae omnium praeceptorum respondentes : sed tamen non ex hoc ponuntur contraria virtutum, ut dictum est : et ideo non oportet vitia esse connexa.
Ad aliud dicendum, quod nulla virtus formata inest etiam ei qui unum habet peccatum : et ideo simpliciter est malus : sed non oportet propter hoc inesse contrarium cuiuslibet virtutis secundum speciem : et huius causa iam assignata est.
B. Si cunctae virtutes pariter sint in quocumque sunt ?
ARTICULUS IV.
An virtutes formatae sunt pares vel aequales ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Utrum vero pariter quis omnes possideat, etc.
Incidunt autem hic duae quaestiones circa istam partem, quarum prima est, Si formatae virtutes sint pares vel aequales ?
Secunda, utrum intensa una, intendatur alia ?
Ad primum obicitur sic :
- In Littera habetur, quod cardinales sunt pares : ergo multo magis theologicae.
- Item, supra habitum est, quod fides, spes, caritas, et operatio, sunt aequalia : ergo et alia virtutes.
- Item, si una virtutum esset fortior vel melior alia in eodem homine, una meliorem faceret hominem, et magis merentem, quam alia : ergo idem homo bonus et melior esset, et magis et minus dignus vita aeterna : quod est inconveniens : ergo videtur, quod virtutes sunt pares.
- Item, omnes simul infunduntur : si autem non pares essent quando infunduntur, oporteret quod illud incrementum quod habet una super aliam aut esset ex parte causae efficientis, aut ex parte gratiae in qua infunduntur. Constat autem, quod non ex parte efficientis, quia Deus qui est causa efficiens virtutis infusae, aequaliter se habet ad virtutes quas simul infundit : ergo quantam creat unam, tantam creat aliam. Item, si ex parte subiecti esset incrementum, cum continue sint in subiecto, continue crescerent, quod falsum est. Si autem ex parte gratiae, tunc oporteret, quod idem homo haberet maiorem gratiam secundum unam virtutem quam secundum aliam, et sic esset magis et minus gratus secundum diversas partes animae : et hoc ridiculum est, quia Deo aequaliter gratae sunt omnes partes animae cuiuslibet hominis.
Sed contra hoc est
- Quod supra habitum est distinctione XXXV, quod multi pollent fide, et non scientia : et tamen scientia est donum et virtus generaliter sumpto nomine virtutis : ergo virtutes non sunt pares vel aequales.
- Item, I ad Corinth. XIII, 12 : Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec : maior autem horum est caritas.
Solutio. Dicendum, quod virtutes pares sunt in essentia, et in formatione gratiae : in essentia, quia simplices sunt in eodem genere simplicitatis, et in una quantitate gratiae in eodem homine : in formatione autem gratiae, quia gratia gratum faciens aequaliter informat omnes. Sed in quatuor aliis essentiam virtutis consequentibus, sunt inaequales, Et primum est de dignitate : quia caritas, eo quod non excidit, maior est in omnibus et dignior. Secundum autem est in generalitate formae et finis et efficientis : et sic iterum caritas est maior, quia ipsa generaliter movet in opere meritorio, quod non facit alia virtus : et ipsa est forma et finis virtutum, et quoad hoc est maior. Tertium est radicatio in subiecto : quia ad hoc operatur dispositio per opus : et opus omnium non est aequaliter frequens : et ideo una quaecumque frequentius est in opere, magis radicata est quam alia. Quartus modus est usus : quia non oportet ut virtutes quae aequaliter insunt secundum essentiam, insint etiam aequaliter secundum usum.
Dicendum ergo ad primum, quod intelligitur quoad usum.
Ad aliud dicendum, quod intelligitur quoad dignitatem.
Et sic patet solutio ad totum.
ARTICULUS V.
An una virtute intensa intendantur omnes ? et : An sola caritas sufficit ad salutem ?
Secundo quaeritur : Utrum una intensa omnes intendantur ?
Et videtur quod sic :
- Detur enim, quod una intensa alia non intendatur : tunc possunt virtutes esse impares : et hoc est contra supra probata : ergo necesse est, quod una intensa intendatur alia.
- Item, intensio virtutum non est nisi per intensionem gratiae : sed gratia est in singulis virtutibus : ergo aequaliter intenditur in singulis.
- Item, vrtus non intenditur nisi a Deo propter meritum, ut supra probatum est saepe : sed Deus aequaliter se habet ad omnes virtutes : et meritum quoad hoc quod est elicere omnes actus meritorios, aequaliter est omnium virtutum : ergo cum causae intensionis aequaliter se habeant ad virtutes omnes, aequaliter intendi videntur.
- Item, si propter connexionem in gratia et propter vinculum caritatis, necesse est ut una habita habeantur omnes, propter easdem causas videtur necessarium ut una intensa intendantur omnes.
- Item, Augustinus in libro VIII de Trinitate : Virtutes quae in humano animo sunt, licet diversae singulis modis intelligantur, tamen ab invicem non separantur, sed sunt aequales semper. Ergo una intensa necesse est aliam intendi : quia aliter fierent inaequales.
Sed contra :
- Intensio videtur esse ex opere : et non videtur esse aequalis operatio omnium : ergo nec aequaliter sunt intensae virtutes.
- Item, ratio quae ponitur, quod una intensa intendatur alia, ex caritate quae aequaliter informat eas, non videtur valere : quia in corporalibus ita videmus, quod duo combustibilia aequaliter non calescunt ab eodem igne aequaliter distante : ergo etiam in virtutibus sic esse potest, quod una plus recipit de calore caritatis, quam alia.
- Item, supra habitum est, quod crescente caritate crescit sapientia, et decrescit timor : ergo timor et sapientia sunt virtutes inaequales.
- Item, in diversis hominibus sunt virtutes non aequales : ergo etiam in eodem homine possunt esse inaequales.
Ulterius iuxta hoc quaeritur : Utrum sola caritas sufficit ad salutem sine aliis ?
Et videtur quod sic : quia
- Penes eam solam consistit meritum quantitas meriti : ergo videtur, quod aliae superfluant, cum non habeantur nisi ad merendum.
- Item, dicit Augustinus, quod sola caritas dividit inter filios regni et filios perditionis : ergo aliae pro nihilo habentur.
- Item, in sequenti parte distinctionis habetur, quod ipsa sola complet legem, et si non valeamus omnia volumina evolvere, quod habeamus caritatem quae implet totum : ergo sola sufficit, et omnes aliae virtutes superfluunt, ut videtur.
Solutio. Dicendum ad primam partem istius disputationis, quod una virtute intensa omnes aliae intenduntur quantum ad aliquem modum : et quantum ad alium modum potest una intendi sine alia. Si enim comparetur virtus ad causam efficientem, vel ad efficaciam merendi, vel si consideretur in substantia, non potest una intendi sine alia. Si autem comparetur ad radicationem in subiecto, potest una intendi sine alia : quia hoc est ex opere in quo virtutes necessario non sunt coniunctae, sed divisae.
Et per hoc patet solutio ad omnia alia quae obiciuntur de prima parte quaestionis : quia secundum hanc distinctionem procedunt argumentationes.
Ad primum enim quod contra obicitur, dicendum quod secundum operationem non intenditur virtus nisi secundum radicationem in subiecto : et hoc bene conceditur : sic enim intenditur una virtus non alia intensa.
Ad aliud dicendum, quod non est simile, quia ligna et alia inaequaliter se habent ad receptionem ignis : sed virtutes aequaliter se habent secundum quod infusae sunt ad informationem caritatis.
Ad aliud dicendum, quod timor non decrescit in substantiali sibi in quantum est donum Spiritus sancti, sed quoad imperfectionem, sicut alibi dictum est saepius.
Ad aliud dicendum, quod virtutes in diversis hominibus non habent colligantiam in uno quo crescente crescant : sed in homine uno colligantur in gratia et caritate : et ideo intensis illis, necesse est omnes intendi.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod caritas sufficit ut motor : sed ad motum exigitur non tantum motor universalis, sed etiam particularis per quem specificetur actus. Et huius simile est in natura, etiam in homine. In natura enim universaliter in generatione movet sol : sed ad generationem huius vel illius oportet etiam esse motorem particularem in hoc vel in illo, ut faba, vel pisa. In homine autem movet ratio in operibus mechanicis vel voluntas : sed ad motum pedis vel manus exigitur etiam motor particularis manus vel pedis. Ita in motu meritorio motor universalis est caritas : sed exiguntur motores specificantes actus, sicut fidei, spei, temperantiae, per quos meremur.
Et per hoc patet solutio ad totum : quia istae rationes quae inducuntur, non concludunt nisi de vi motoris universalis, et non de vi motoris particularis.
C. Repetit de caritate, ut addat quomodo tota lex ex ea pendeat.
ARTICULUS VI.
An teneamur implere decalogum quoad opus et modum operis ?
Deinde quaeritur circa tertiam partem istius distinctionis quae incipit ibi, C : Cum duo sint praecepta, etc.
Et est quaestio principales hic : Utrum modus sit in praecepto vel opus solum ? Hoc est quaerere : Utrum teneamur implere decalogum solum quoad opera quae sonant praecepta, aut teneamur implere decalogum quoad opus et modum operis, ut in caritate faciamus ?
- Hoc enim videtur velle Littera ista : et saepe habitum est id quod dicitur, I ad Timoth. I, 5, quod finis praecepti est caritas : et dicit Glossa, quod dicitur finis consummationis : ergo non impletur perfecte lex decalogi sine caritate : tenemur autem ad perfectam legis impletionem : ergo tenemur ad modum ut ex caritate impleamus.
- Item, Matth. XIX, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ergo observatio mandatorum introducit ad vitam : sed non introducit nisi per caritatem : ergo ex caritate debent impleri : ergo modus est in praecepto.
- Item, Deuter. VI, 5 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Constat autem, quod hoc est praeceptum legis, et referendum est ad opus, et non nisi ad opus decalogi : ergo decalogus implendus est in illo : ergo tenemur ad modum.
- Item, deformatio operum est in prohibitione : ergo ab oppositis forma est in praecepto.
- Item, Matth. V, 20 : Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnorum caelorum. Sed constat, quod illi opera faciebant : ergo nos tenemur ad modum.
- Item, Iacobi, II, 10 : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Glossa, id est, in caritate : ergo caritas est in praecepto : et ipsa est modus : ergo modus est in praecepto.
Sed contra :
- Dicit Augustinus et Hieronymus, quod anathema sit, qui Deum dicit praecepisse impossibile impleri : ergo nihil est in praecepto quod non sit in potestate nostra : sed habere caritatem non est in potestate nostra : ergo non est in praecepto.
- Item, virtutes non sunt in potestate nostra : ergo nec modus earum : ergo non tenemur opera facere cum modo virtutis.
- Item, aliquis amat Deum naturali dilectione : et constat, quod non peccat diligendo : si autem tenetur ex caritate diligere, ipse peccaret : ergo non tenemur ad modum.
- Item, aliquis existens in mortali peccato honorat parentes : constat quod non peccat, sed potius absolvitur a mandato : ergo non tenebatur facere ex caritate.
- Item, Augustinus dicit, quod declinare a malo semper vitat poenam : ergo non meretur poenam : ergo qui declinat existens tamen in mortali peccato, absolvitur a prohibitione illa : ergo non tenebatur illud implere ex caritate.
Solutio. Dicendum, quod circa illam quaestionem sunt magnorum opiniones diversae : et quantum possum recolere, sunt dicta Magistrorum diversa circa hanc materiam quadrupliciter. Quidam enim dicunt, quod modus est in praecepto : et illi dividuntur in duas opiniones. Dicunt enim quidam, quod implere decalogum tantummodo est praeceptum affirmativum, et obligat semper, sed non ad semper. Obligat autem pro tempore et loco : et illud tempus determinant quod homo tenetur, quando habet caritatem, et advertit quod ex caritate tenetur implere. Et illis facile est respondere obiectis : quia dicunt, quod non obligatur homo ad impossibile : quia licet homo obligatus sit facere ex caritate, non tamen tenetur solvere et adimplere nisi cum habet eam : et tunc non est ei impossibile ex caritate implere mandatum.
Alii dicunt, quod homo tenetur ad modum semper, et ad semper.
Et ad primum quod obicitur contra, dicunt quod licet homini impossibile sit habere caritatem ex se, tamen potest facere aliquid, quo habito habebit caritatem, et ita quodammodo possibile est habere caritatem. Et eodem modo respondent ad secundum.
Ad tertium dicunt, quod diligens Deum naturali dilectione, ex hoc non peccat quod diligit, sed ex hoc quod formam omittit.
Ad aliud dicunt quidam, quod absolvitur iste ab opere operato : sed quia non fecit ut debuit, ideo peccavit.
Ad ultimum dicunt, quod vitat poenam quae debetur transgressioni ille qui vitat peccatum commissionis : sed non vitat poenam quae debetur omissioni, ex hoc quod omittit modum.
Sed illa opiniones paucos habent sequaces. Ideo alii dicunt, quod non tenetur ad modum : et illi habent duplicem modum opinandi. Quidam enim dicunt absolute, quod ad modum nullo modo tenemur, sicut probant ultimae rationes.
Et respondent ad primum quod contra obicitur, quod caritas non est finis praecepti secundum opus quod est in praecepto, sed secundum esse meritorium. Et hoc verum est, quod sine forma non impletur lex meritorie.
Ad aliud dicendum, quod aliud est implere decalogum, et aliud facere opus meritorium vitae aeternae : et Dominus loquitur ibi de eo qui vult per opus venire ad vitam, et illum debet habere modum.
Ad aliud dicendum, quod in isto mandato non tenetur homo facere nisi quod potest, et ideo implet si delectione naturali nihil praeponit Deo : et hoc secundum caritatem viae, non patriae.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia deformatio est in potestate nostra, sed formatio non est in potestate nostra.
Ad aliud dicendum, quod illa abundantia refertur ad habendum vitam, et non ad impletionem decalogi absolutam.
Ad aliud dicendum, quod caritas non est in praecepto, licet per reatum amittatur : quia reatus est in potestate nostra, et non caritas.
Sed quia expresse habetur in secundo huius voluminis supra, quod Pelagiana haeresis est hominem sine gratia omnia posse implere divina mandata, ideo veniunt quarti et distinguunt triplicem intentionem. Prima est, quae non expleta inducit reatum transgressionis. Secunda est, quae expleta ducit ad vitam, et non expleta non ducit. Tertia est, quae expleta dat vitam. Quoad primam dicunt, quod non tenemur ad modum : quia dummodo faciamus opera praeceptorum, deobligamur a praecepto, et non transgredimur : sed quoad secundam tenemur ad modum : quia aliter non habebimus vitam, nisi in caritate faciamus. Quoad tertiam tenemur ad modum et ad perseverantiam : quia illa statim coniungit vitae. Et haec habet plures defensores quam aliqua superiorum : et satis patet qualiter secundum ea respondebitur obiectis pro utraque parte per responsiones prius factas.
