Distinctio XXXIX — Livre III — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre III

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX

De periurio.

 

A. De periurio.

 

DIVISIO TEXTUS

Nunc de periurio videamus, etc.

Hic agit de iuramento et periurio, per quod etiam peccatur contra quintum mandatum.

Habet autem haec distinctio tres partes :

in quarum prima agit de iuramento secundum se considerato secundum ea quae sunt sibi substantialia.

In secunda, agit de iuramento ex parte iurantis et exigentis iuramentum, ibi, K : Hoc etiam sciendum, quod quacumque arte verborum quis iuret, etc.

In tertia et ultima, agitur in quali reverentia oportet accedere ad iuramentum, ibi, M : Sancta synodus decrevit, etc.

 

Prima harum dividitur in quatuor :

in quarum prima agitur de comitibus iuramenti.

In secunda, de causa prohibitionis iuramenti, ibi, C : Si autem quaeratur, utrum iurare sit malum, etc.

In tertia quaerit, Per quid iurandum ? Utrum per Deum vel per creaturam, et quandoque per idolum ? ibi, D : Quaeritur etiam, utrum liceat iurare per creaturam, etc.

In quarta et ultima, inquiritur de iuramenti obligatione, ibi, H : Nunc superest videre, utrum omne iuramentum implendum sit ?

Ex his de facili patet sententia.

 

 

ARTICULUS I.

An non sumes nomen Dei in vanum et ipsum periurium sint de praeceptis primae vel secundae tabulae ?

 

Incidit autem dubium de introductione illius partis :

  1. Cum enim nomen Dei in vanum invocetur in periurio, videtur potius debuisse determinare sub secundo mandato primae tabulae quam sub quinto secundae.
  2. Item, in periurio peccatur in Deum : cum igitur prima tabula ordinet hominem in Deum, videtur quod periurium sub praeceptis primae tabulae erat determinandum.

 

Solutio. Dicendum, quod nemo peierat in intentione peccandi contra Deum, sed ad decipiendum proximum : et ideo periurium in quantum fit in falso testimonio in causis, principalius et frequentius fit contra proximum, quam contra Deum : et ideo non in prima tabula, sed hic habet determinari.

 

Ad ambo autem obiecta dicendum, quod nomen quidem Dei invocatur : et hoc fit intentione decipiendi proximum : et ideo finaliter contra proximum est, et non contra Deum in se, sed potius in membris.

 

 

ARTICULUS II.

An iuramentum habeat tres comites, et penes quid differant illi comites ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Advertendum est, quod iusiurandum tres habet comites, etc.

Videtur, quod duo superfluant : quia

  1. Qui cum iudicio discretionis iurat, iurat iuste et vere : quia aliud non discernit iudicio discretionis suae : ergo dicto quod cum iudicio discretionis esse debet iuramentum, non oportuit addere, quod esset verum et iustum.
  2. Item, nihil falsum est iustum : ergo dicto quod erat iustum, superflue dicitur debere esse verum.

Praeterea, penes quid accipitur numerus horum comitum.

 

Item, quare dicitur, quod isti comites potius apponendi sunt iuramento, quam alii sermoni nostro vel operi.

 

Solutio. Dicendum, quod isti tres comites necessarii sunt ad iuramentum : et licet unus non sit perfectus sine alio, tamen uno posito non superfluit alius : quia distinctas habent proprietates circa iuramentum, ut infra parebit.

Et est instantia ad argumentum : quia habita una virtute habentur omnes, et tamen non ideo una habita superfluunt aliae propter distinctos actus quos habent.

 

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

Ad aliud dicendum, quod iuramentum comparatur ad tria, scilicet ad iurantem a cuius voluntate exit, ad rem de qua est, et ad causam propter quam fit. Et secundum primam comparationem regitur iudicio. Secundum secundam debet ad aequari veritati secundum rem. Et secundum tertiam oportet habere iustitiam : quia in causa iniusta non habet locum, ut si quis iurat se facturum quod iniustum est fieri, ut infra habetur.

Ad ultimum dicendum, quod nullum iuramentum securum est propter dubietatem nostri sermonis, sicut dicitur in libro sapientiae : Cogitationes mortalium sunt timidae, et incertae providentiae nostrae. Et ideo quando noster sermo testificatur per divinam veritatem, indiget comitibus regentibus, ne dissimilis veritati invocatae inveniatur.

 

 

B. De triplici mode periurii.

 

ARTICULUS III.

Quid sit periurium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi : Sed melius creditur et ille, etc.

Omnis enim peierans incurrit reatum peierationis : falsum autem tale quod putatur esse verum, iurans peierat, ut dicit : ergo reatum periurii incurrit.

 

Sed contra est quod ter in eodem capitulo habetur contrarium.

 

Solutio. Ad hoc dicendum, quod est veritas secundum conscientiam dicentis, et veritas rei. Veritas secundum conscientiam dicentis sufficit de futuris quorum causa est voluntas : quia non nisi in voluntate sunt, et secundum illam sunt vera. Veritas autem rei debet esse in iuramento de praesenti et futuro. Unde non est periurium quod hic vocat periurium nisi secundum quid, scilicet in quantum non sic in re eveniet praeter culpam iurantis.

 

 

C. An iuratio sit malum ?

 

ARTICULUS IV.

An iurare sit malum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Si autem quaeritur, utrum iurare sit malum ?

Et quaerantur duo, an iurare sit malum ?

Et, an sit peccatum mortale ?

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Psal. CIX, 4, dicit : Iuravit Dominus, et non poenitebit eum, etc. Sed si malum esset, Dominus non iurasset. Ergo iurare non est malum, sed potius bonum : quia quidquid agit Dominus, bonum est.
  2. Item, ad Hebr. VI, 13 : Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret, maiorem, iuravit per semetipsum, etc. Et sequitur idem quod prius.
  3. Item, ad Roman. I, 9, dicit : Testis enim mihi est Deus. Et, II ad Corinth. I, 23 : Ego autem Deum invoco in animam meam. Constat autem, quod Apostolus non iurasset, si bonum non fuisset iurare. Ergo iurare est bonum.
  4. Item, Augustinus : Iurare non est malum. Ergo idem quod prius.
  5. Item, in iuramento duo sunt, quorum utrumque est bonum, scilicet dicere veritatem, et invocatio nominis Dei : ergo coniuncta facerent maius bonum : ergo iuramentum maius bonum est, quam simplex probatio veritatis.
  6. Item, quaeritur iterum, quare iurare diceretur malum ? Si ideo quod sit sine causa. Contra : Secundum hoc etiam loqui et ambulare est malum : quia sine causa fit otiose : hoc falsum est : ergo ex hoc non habetur, quod et iurare in se sit malum.

 

Sed contra :

  1. Iuramentum prohibitum est : nullum autem bonum prohibitum est prohibitione decalogi : ergo iurare est malum.
  2. Item, Exod. XX, 7, super illud : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : dicit Glossa, id est, non iurabis pro nihilo. Sed idem est pro nihilo iurare, quod simpliciter iurare. Ergo simpliciter iurare, est prohibitum secundi praecepti prohibitione.
  3. Item, Augustinus : Iuratio falsa est perniciosa, vera periculosa, nulla secura. Ergo patet, quod mala est omnis iuratio, ut videtur.
  4. Item, si non esset malum secundum se iurare, quare ita diligenter praeciperetur caveri in Evangelio, Matth. V, 34, et in epistola Iacobi ?

 

Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus in Littera, Dominus diligenter prohibet iurare, ne quisquam tamquam bonum appetat iuramentum, et laedat seipsum periurio assuetudine iurandi. Unde dicendum sine praeiudicio, quod in se iurare non est malum, sed bonum : sed tamen incautum huiusmodi : et ideo diligenter prohibetur : quia cum homo vanitati subiectus sit, sermo eius adhuc vanior et instabilior est, quam ipse homo qui numquam in eodem statu permanet : et ideo difficile est assueto iurare non confirmare quandoque dubium vel falsum. Licet ergo bonum sit in se, tamen malum est huiusmodi, quia incautum : et ita est bonum, sed per accidens est malum in quantum incautum, et cum minori reverentia quam oportet, nomen Dei invocatur, vel veritas Dei relucens in creaturis suis.

 

Ad primum ergo dicendum, quod ratio prohibitionis est, quia incautum est.

Ad aliud dicendum, quod praecepto decalogi non prohibetur iuramentum : quia tunc numquam licite posset fieri, sed periurium.

Ad aliud dicendum, quod iurare pro nihilo non est idem quod iurare simpliciter, sed pro nihilo iurare, hoc est, sine causa iurare : et hoc iuramentum non habet comitem discretionis et iustitiae : et ideo hoc prohibetur, non tamen iurare simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod ratio dicti Augustini non est ex parte iuramenti, sed ex parte iurantis, qui vix sufficit ad perfectam scientiam rei de qua iurat.

 

 

ARTICULUS V.

An omne periurium sit mortale peccatum ? et, an iocosum sit tale ? et, an iurans falsum per Deum, Deum veneretur ?

 

Deinde quaeritur secundo, utrum omne periurium sit peccatum mortale ? Videtur autem, quod sic : quia

  1. Periurium directe est contra praeceptum : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : quod autem directe est contra praeceptum, est peccatum mortale : ergo omne periurium est mortale peccatum.
  2. Item, invocans divinam veritatem in testem falsi, scienter contemnit Deum : scienter autem contemnentes Deum, peccant mortaliter : ergo omnis iurans falsum scienter, peccat mortaliter, ut videtur.
  3. Item, mendacium per se grave peccatum est : constat autem, quod iuramentum ei adveniens trahit ipsum extra genus simplicis mendacii : ergo trahit ipsum extra genus peccati venialis : ergo est mortale peccatum.
  4. Item, minus videtur in vanum debere invocari nomen Dei, quam in falsum : et tamen prohibitum est prohibitione decalogi, ne in vanum invocetur : ergo multo magis ne in falsum : ergo iurans falsa, directe facit contra praeceptum : ergo peccat mortaliter.

 

Sed contra :

Sicut contingit scienter iocose mentiri, ita etiam contingit scienter iocose falsum iurare : et grave esset hoc dicere, quod tunc esset mortale peccatum : ergo non semper est mortale peccatum, quia constat, quod haec intentio ex libidine mortali non procedit.

 

Ulterius quaeritur de istis iuramentis quae fiunt quasi iocando, ut cum aliquis iurat per bottas suas vel caligas, utrum tales peccent mortaliter, vel non ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Matth. V, 34 et seq., prohibitum est iurare per creaturam : ergo tales faciunt contra prohibitionem : ergo mortaliter peccant.
  2. Item, in Littera dicit Augustinus, quod iurans per creaturam, iurat per Deum qui relucet in creatura : falsum autem iurans, contemnit per quod iurat : ergo falsum iurans per bottas suas, contemnit Deum qui relucet in bottis suis : contemnere autem Deum, peccatum est mortale : ergo talis peccat mortaliter.

 

Ulterius quaeritur, utrum iurans falsum per Deum, veneretur Deum ?

Videtur, quod non : quia peccat contra Deum in quantum invocat eum testem falsitatis : peccans autem contra Deum, non honorat Deum : ergo iurans falsum per Deum, non honorat Deum.

 

Sed contra :

Augustinus dicit, quod homo illud honorat, per quod iurat : ergo iurando honorat : ergo iurans falsum per Deum, honorat Deum.

 

Solutio. Dicendum, quod periurium multiplex est, scilicet indiscreta iuratio : et hoc est quando inutiliter iurat verum, vel quando sine deliberatione iurat : et tunc non credo esse mortale peccatum. Dicitur etiam periurium perversa iuratio, quando homo iurat cum deliberatione id quod iuramento non est asserendum, nec loquendum simpliciter, sed potius oppositum : et tunc videtur periurium esse mortale peccatum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod non assumitur nomen Dei in vanum, nisi quando cum deliberatione decipiendi assumitur ad falsum asserendum. Aliae autem assumptiones, licet vanae esse possunt, tamen non est vanitas destruens veritatem in habitu, sicut in praecedentibus de mendacio ostensum est : et ideo tale iuramentum est praeter praeceptum, et non contra.

Ad aliud dicendum, quod talis invocatio quae fit iocando, quia non intendit fallere, sed iocari, non deliberat de veritate invocata, sed potius ex quadam consuetudine invocat : et ideo non contemnit, sed omittit, quia non discernit quid est iurandum, et quid non.

Ad aliud dicendum, quod mendacium per prius et posterius dicitur de iocoso et pernicioso : et ideo iuramentum praeter deliberationem additum iocoso, non trahit ipsum extra genus venialis, sed facit gravius quam fuit : sed de officioso aliud est, quia illud non fit sine deliberatione, et ideo illud iurare non parvae culpae, sed magnae est.

Ad aliud dicendum, quod vanum vocatur ibi falsum : quia veritati invocatae non concordat : et ideo in vanum invocatur. Sed quando otiose invocatur vel iocose, tunc fit praeter iuramentum, et non contra.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod per bottas vel per aliud potest quis iurare dupliciter, scilicet ut id quod inducit non sit nota confirmationis, sed iocationis : et tunc non reputo esse iuramentum, sed malum modum loquendi. Si autem intendat hoc inducere pro signo sanctitatis, quia religiosi utuntur illo, tunc peierat graviter : sed hoc modo non fiunt talia iuramenta.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet, quod in eodem opere secundum aliquid Deus honoretur, et secundum aliquid inhonoretur : et sic est in iuramento ubi invocatio nota est honoris divini, quia illud invocatur quod colitur. Secundum autem quod habet deformitatem actus, sic est contra Deum.

 

 

D. De iuramento quod per creaturas fit.

E. Quae iuratio magis teneatur, an quae fit per Deum, an quae fit per Evangelium vel per creaturas ?

F. Quid est dicere : Per Deum iuro ?

G. De illis qui iurant per falsos deos.

 

ARTICULUS VI.

An iuramentum tanto est sanctius, quanto sanctius est id per quod iuratur, et etiam tanto magis obliget ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Quaeritur etiam, utrum liceat iurare per creaturam, etc.

Incidenter autem quaeritur hic, utrum iuramentum sit tanto sanctius, quanto sanctius est illud per quod iuratur, et tanto magis obligatorium ? Quia hoc quod quaeritur principaliter hic in Littera, satis determinatur.

Quod autem tanto magis obliget, quanto sanctius est id per quod iuratur, sic probatur primo : quia

  1. Hoc plane dicit Augustinus in Littera : ergo ita est.
  2. Item, contemnens Deum in se magis peccat quam contemnens Deum in creatura : sicut magis peccant in regem contemnentes eum in persona propria, quam contemnentes eum in balivo suo. Periurans autem per Deum, contemnit Deum in se : et periurans eum in creatura, contemnit eum in creatura : ergo gravius peccat periurans per Deum, quam per creaturam : ergo fortius est iurare per Deum, quam per creaturam.

 

Sed contra :

  1. Deus in se non est nisi unum solum bonum increatum : Deus autem in creatura est bonum creatum et bonum increatum : magis autem est contemnere duo, quam unum : ergo magis peccat periurans per creaturam, quam periurans per Deum, ut videtur.
  2. Item, magis horrerent homines iuramentum quod fit per oculos vel per cor Dei, quam id quod fit per Deum : ergo maius est : constat autem, quod id est per creaturam : ergo aliquod iuramentum factum per creaturam, est maius quam factum per Creatorem.
  3. Item, iurans per idolum, iurat per creaturam : et constat, quod idololatria est peior peccatis omnibus : ergo periurium quod fit in idolo, peius est quam periurium per Deum : ergo videtur, quod iuramentum sit maius.
  4. Item, videtur quod sit aequale utrumque : non est enim causa quod invocetur creatura in testem dicti, nisi divina veritas reluceret in creatura : quidquid enim aliud est in creatura, vanitas est, et nihil confirmans, quia ipsum est mendax, sicut omnis homo ergo necessarium est, quod in omni iuramento invocetur veritas divina, quia aliter nihil confirmaret : sed ubicumque sit veritas divina, ibi semper est aequalis ergo aequaliter contemnitur : ergo aequale peccatum est iurare falsum per Deum, et per creaturam.

 

Ulterius quaeritur, utrum recipienda sunt idololatrarum iuramenta ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Laban exhibuit iuramentum, et Iacob recepit eum, cum tamen sciret eum iuraturum per idola sua : ergo videtur, quod alii similiter recipere possunt.
  2. Item, Christiani in fide treugarum recipiunt iuramenta paganorum, cum tamen sciunt eos iurare per Mahumetum, vel per idola : ergo videtur non esse peccatum.

 

Sed contra : ad Roman. I, 32 : Qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Exigens autem ut fiat aliquid, consentit in illud : ergo exigens iuramentum per idolum, consentit ut iuretur per idolum : aequaliter ergo peccat sicut iurans.

 

Solutio. Dicendum, quod in veritate regula Augustini vera est : quia tanto periurium est gravius, quanto sanctius est per quod iuratur : et tanto iuramentum magis obligatorium, nisi fiat aliqua expressio sanctitatis excellentis in creatura, ut cum dicitur, per Deum, et per sancta Evangelia, vel reliquias Sanctorum horum : ita quod sit invocatio divina cum invocatione creaturae : quia tunc bis contemnitur Deus, in se scilicet, et in creatura in qua relucet per gratiam et gloriam.

 

Ad primum ergo dicendum, quod cum invocatur Deus in creatura, non fertur intentio ad Deum nisi habitualiter, sed actualiter super creaturam : et ideo secundum actum non contemnitur nisi in creatura, nisi oppositum exprimat in voce, sic dicens : Iuro per Deum relucentem in hac creatura : quia tunc contemnitur Deus actualiter in periurio.

Ad aliud dicendum, quod homines magis abhorrent propter specialem gratiam quam exprimunt illae creaturae factam esse in nobis : unde in talibus iuramentis semper Deus actualiter nominatur, et contemnitur in verbo : non enim iuratur per oculos, sed per oculos Dei : nec per Evangelia, nisi Dei. Et si non dicatur, tamen intelligitur : quia non est Evangelium, nisi Christi. Dicendum ergo, quod illa magis obligant, ideo quia non contemnitur Deus tantum, sed gratia eius quam nobis contulit per hoc quod factus est homo, et posuit legem vivendi in Evangelio.

Ad aliud dicendum, quod periuratio ad idolum, maius est peccatum, non propter iuramentum, sed propter idololatriam et infidelitatem. Unde in argumento est locus sophisticus accidentis.

Ad aliud dicendum, quod veritas prima semper sibi aequalis est, sed tamen non aequaliter advertitur in se, et in creatura : et ideo non aequaliter contemnitur.

Ad id autem quod ulterius quaeritur de consentientibus iuramentis quae fiunt per idola, dicendum quod non consentiunt nisi in iuramento : sed permittunt iurationem per idola quam ille quidem faceret : et ideo pro utilitate sustinent, sicut accipiens mutuum, consentit in acceptionem, sed coactus permittit acceptionem supra sortem : et ideo non sunt digni poena.

 

 

H. Quod iuramentum quo incaute iuratur, non est observandum, nec votum, nec promissio iniuste facta.

I. Si est periurus qui non facit quod incaute iuravit ?

 

ARTICULUS VII.

An omne iuramentum sit implendum, et maxime hoc quod non vergit in deteriorem exitum ? et, an sit illicitum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H : Nunc superest videre, utrum omne iuramentum implendum sit, etc.

Videtur enim, quod omne iuramentum sit implendum, quod observatum, in deteriorem non vergit exitum. Probatio : Quia dicit Dominus : Non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua. Ergo reddenda sunt : ergo implenda.

Item, hoc probat in Littera Magister.

 

Sed contra :

  1. Ponamus, quod aliquis iuret se praelatum non fore : constat, quod hoc est licitum, quia bonum est contemnere honores : ergo tenetur observare et implere. Ponatur ergo, quod praecipiatur ei : aut obediet, aut non. Si sic : ergo peccat mortaliter non obediendo, et peccabit mortaliter non reddendo iuramenta : ergo est experplexus, ut videtur.

Si forte dicas, quod absolvitur a iuramento per obedientiam. Contra : Ipse numquam habuit potestatem eximendi se extra ordinationem Ecclesiae et potestatem superioris : ergo in praeiudicium Ecclesiae ordinationis et potestatem numquam potuit aliquid iurare : ergo tenetur obedire et venire contra iuramentum suum.

  1. Item, Deuter. XXV, 7 et seq., dicitur de eo qui non vult suscitare semen fratris sui defuncti accipiendo uxorem relictam fratris sui, quod mulier discalceabit eum, et vocabitur nomen illius in Israel, domus discalceati. Et dicit Glossa : Qui curam alendorum subditorum suscipere renuit, opprobrium discalceati in Ecclesia sustinebit : non vult suscipere uxorem fratris sui, id est, Christi. Ergo videtur, quod ex praecepto Dei tenetur suscipere : nullus autem potest iurare aliquid contra praeceptum Dei : ergo nec iste potuit iurare se nullo modo fore praelatum.
  2. Item, aliquis peccat iurando se non intraturum religionem : ergo non tenetur observare : sed praelatio non est minoris perfectionis quam religio : ergo non potest facere suo iuramento, quod non teneatur esse praelatus si debite iniungatur ei.
  3. Item, in tali casu quando indiget Ecclesia, etiam proprium corpus tenetur expendere pro Ecclesia : ergo multo magis tenetur impendere curam officii pastoralis.

 

Ulterius quaeritur, utrum aliquod iuramentum illicitum obliget ?

Videtur, quod non : quia observatum deteriorem vergit in exitum : in tali autem rescindenda est fides : ergo tale iuramentum non obligat.

 

Sed contra : Dicit Augustinus quod meretrix quae iurat se fidem servare leccatori, mala est ei adhaerendo, sed peior iuramentum non observando : cum ergo vitanda sunt maiora mala, videtur quod teneatur ei fornicario concubitu adhaerere.

 

Solutio. Dicendum, quod omne iuramentum est observandum, quod observatum non vergit in deteriorem exitum, ut dicitur in Littera, et quamdiu observatum, deteriorem non vergit in exitum : quia (ut dicit Bernardus) quod pro caritate institutum est, contra caritatem non debet militare. Unde dico, quod iurans se omnino praelatum non fore quocumque casu contingente, iurat stulte et indiscrete : quia hoc non potest iurare, sicut necessario probant obiectiones : licet enim sibi conscius sit propriae fragilitatis, et dictet sibi cor, quod non sit sibi utile esse praelatum, tamen exposita causa quare sibi hoc de se videtur, debet humiliter acquiescere ordinationi Ecclesiae et superioris : et si oppositum indiscrete iuravit, poenitentiam habeat pro indiscreto iuramento, quia iam per inobedientiam observatum, incipit vergere deteriorem in exitum.

 

Ad hoc autem quod contra obicitur, quod bonum est honores contemnere : dicendum quod verum est : sed onus non semper est contemnendum, quia etiam in praelatione existens, potest non appetere honores.

Ad id quod obicitur ultimo, dicendum quod iuramentum illicitum non ligat. Et ad dictum Augustini dicendum, quod non intendit dicere, quod meretrix non recedat a leccatore : sed cum duobus peccatis peccet, intendit quod periurium est maius peccatum. Alii dicunt aliter, scilicet quod meretrix habet fidem secundum quid cum leccatore, scilicet in quantum non admittit alium : et quando violat hoc, peccat contra iuramentum : et quoad hoc tantum dicunt verificari dictum Augustini, et non quoad adhaesionem.

 

 

J. De eo qui verborum calliditate iurat.

 

ARTICULUS VIII.

An dolose iuranti verba prodesse debent ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, K : Hoc etiam sciendum est, quod quacumque arte verborum, etc.

Videtur enim, quod quando dolose aliquis exigit iuramentum per verba multiplicia, tunc illa verba intelligenda sint secundum quod cui iuratur accipit : ipse autem dolose accipit in sensu non recto : ergo tenetur solvere iuramentum secundum sensum illum, quod falsum est.

 

Praeterea quaeritur, quando aliquis sine fraude casu iurat per verba multiplicia, in quo sensu accipienda sint verba ?

 

Solutio. Dicendum, quod istud quod dicitur hic, intelligitur de dolose iurante : et hoc notatur per hoc quod dicit, quacumque arte verborum utens : ars enim idem est quod dolus : sed cum dolose exigit, dolus exactori prodesse non debet.

 

Ad aliud dicendum, quod tali casu eveniente debet accipi iuramentum in eo sensu in quo iurans credit illum intellexisse cui iuratur : et si non potest scire, debet relinqui arbitrio bonorum virorum, qui iudicant secundum quem sensum verba illa frequentius accipi solent : et in illo tenetur.

 

 

K. De illo qui cogit aliquem iurare.

L. Ex concilio Aurelianensi.

 

ARTICULUS IX.

An periurium coactum sit peccatum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, L : Quaeritur etiam, si peccat, etc.

Et quaeruntur duo. Primum, utrum periurium coactum sit peccatum ?

Secundum, utrum iuramentum obliget ?

Ad primum proceditur sic :

  1. Dicit Augustinus : Nullo modo ad opprobrium voluntatis trahitur, quod conditio necessitatis extorsit : coactum autem iuramentum extorsit conditio necessitatis : non ergo trahitur ad opprobrium voluntatis : ergo non est peccatum.
  2. Item, Matth. XII, 1 et seq., ubi excusat Dominus vellentes spicas, dicit Glossa : Necessitas non habet legem. Ergo iuramentum coactae necessitates non sequitur legem peccati alicuius periurii.
  3. Item, illicita simpliciter necessitas facit licita : sicut patet, Luc. VI, 3, et I Reg. XXI, 6, de David cum viris eius, qui excusantur qui comederunt in necessitate panes propositionis, quos non licebat edere nisi solis sacerdotibus : ergo et periurium excusatur per necessitatem, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Mendacium semper est peccatum, et non potest non male fieri, ut vult Augustinus : periurium autem est mendacium, invocatione divinae veritatis confirmatum : ergo multo magis periurium semper est malum, et numquam potest bene fieri vel non male.
  2. Item, dicit canon : Si aliquis peierat pro vita corporis conservanda, quia magis dilexit corpus quam animam, tres quadragesimas abstineat.

 

Solutio. Dicendum, quod, periurium semper est peccatum, ut probant rationes ultimae : nec per coactionem excusatur a toto, licet a tanto excusetur : et hoc ideo est, quia voluntas cogi non potest : et omne periurium a voluntate tracta quidem, sed non coacta procedit.

 

Ad primum autem quod contra obicitur, dicendum quod Augustinus loquitur de his in quibus absoluta est coactio, ut in membris corporis : sicut si aliqua omnino contra voluntatem violetur.

Ad aliud dicendum, quod est necessitas naturae, et talis sublevanda est per actum concessum naturae, ut fames per comedere. Et in necessitate fiunt omnia communia. Alia est necessitas comminationis : et propter hanc non debent admitti illicita. Et de tali procedit coactum iuramentum.

 

 

ARTICULUS X.

An iuramentum coactum obligat ad impletionem ?

 

Secundo quaeritur, utrum iuramentum coactum obliget ad impletionem ? Videtur autem quod sic : quia

  1. Ponamus, quod aliquis iuret id quod fieri est licitum, sicut se daturum centum marcas : iuramenta autem licita sunt servanda : ergo illud debet impleri.
  2. Item, quidam consuluit Papam Alexandrum de quodam iuramento coacto an deberet implere ? Et respondit Papa : Non habebis me auctorem periurii : ergo videtur, quod iuramentum illud obligabat.
  3. Item, quidam coactus iuravit cuidam concubinae suae, quod eam duceret in uxorem, et non interrogaret parentes suos : et quaesivit a beato Augustino, utrum teneretur solvere iuramentum ? Respondit beatus Augustinus de consilio beati Ambrosii, quod duceret eam. Ergo videtur, quod coacta iuramenta obligant.

 

Sed contra :

  1. Vota coacta non obligant, quia dicit auctoritas, quod coacta sacrificia Deo non placent : cum igitur iuramenta sint quaedam vota attestatione iuramenti firmata, videtur quod non obligent.
  2. Item, coactum est involuntarium, ut dicit Philosophus : involuntarium autem non obligat : ergo nec coactum iuramentum.
  3. Item, Tullius in Rhetoricis inducit legem dicens : Quod vi vel dolo factum est, ratum non habeo, ait Praetor : tale autem iuramentum est factum vi et dolo simul : ergo non debet haberi ratum : ergo non obligat ad implendum.
  4. Item, metus mortis cum signis mortis cadit in constantem virum : sed metus qui cadit in constantem virum, a toto excusat, ut dicunt Iurisperiti : ergo iste qui tali metu iurat, de iuramento deobligatur.
  5. Item, fraus non debet alicui patrocinari : sed ille qui cogit ad iurandum, fraude et dolo et violentia facit hoc : ergo non debet ei patrocinari : ergo iste iurans non debet obligari ad implendum.

Si dicas, quod sic iurans dare centum, obligatur, et in hoc nihil deperit ei, quia competit ei actio in illum. Contra : Ponamus, quod iuret se non acturum contra eum : ergo etiam hoc tenetur implere eadem ratione, qua tenetur implere primum.

Si forte dicas, quod in tali casu debet denuntiare Ecclesiae : et ilia tenetur agere contra illum. Pono etiam, quod iuret Ecclesiae se non denuntiaturum : ergo etiam eadem ratione illud debet implere : et ita omnibus modis iniuste damnificatur : et ille reportat lucrum ex dolo et fraude.

  1. Praeterea, iuret aliquis aliud, scilicet se consentire in matrimonium alicuius : si ergo obligatur ipse, non potest ab ea separari.

 

Sed contra : Coactio excludit consensum coniugalem : ergo etiam excludit iuramentum de consensu.

 

Solutio. Dicendum, quod hic sunt opiniones Magistrorum diversae. Sunt enim qui distinguunt inter iuramentum assertorium, et promissorium : et dicunt, quod assertorio iuramento coacto, ut scilicet aliquid asserat quod scit esse verum iuramentum, obligat ad dicendum illud : quia hoc sine laesione iusta alicuius asserere potest, quod verum esse scit. Iuramentum autem promissorium est, cum promittit se soluturum esse centum alicui tyranno, ne interficiat eum : et tunc non obligat, ut dicunt. Alii dicunt, quod in veritate coram Deo et foro poenitentiae obligatur iuramento utroque, sed non foro iudicii : quia tyrannus non audet se praesentare iudici, cum ipse laeserit iustitiam : et illi concedunt primam partem obiectionum : et istam opinionem tenent Theologi.

 

Ad id autem quod contra obicitur, dicunt quod iuramentum non est votum, sed potius promissio exterior confirmata per invocationem divinae veritatis, et ideo propter reverentiam divina veritatis obligat : votum autem consistit principaliter in voluntatis libertate interiori.

Ad aliud dicendum, quod non omnino est involuntarium iuramentum, sed involuntarium simpliciter, voluntarium autem secundum quid, scilicet ne deteriora patiatur : sicut etiam dicit ibidem Philosophus de involuntario simpliciter, et involuntario secundum quid. Illud autem quod secundum quid est involuntarium, non excusat a toto, sed id quod est involuntarium simpliciter, sicut tractus per manum, quia trahit per manum quod dominatur manui, illud involuntarium est, cuius causa factiva et principium est in alio, nihil conferente, id est, cooperante vim passo, id est, eo qui vim patitur.

Ad aliud dicendum, quod Praetor loquitur de iudicio suo quoad forum civile : quia tyrannus non potest agere in sic sibi promissum, imo puniretur a Praetore.

Ad aliud dicendum, quod nulla causa metus ferens peccatum, cadit in constantem virum : quia aliter falsum esset quod dicitur : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hoc non habent amplius quid faciant : sed quoad facta humana.

Ad aliud dicendum, quod competit ei actio post promissionem : et si hoc abiurat, competit ei denuntiare principi vel Ecclesiae : et ille peccat mortaliter si non compellit illum ad restituendum : nec potest abiurare, quia hoc vergit in deteriorem exitum, id est, status reipublicae et iuris corruptionem : et ideo ibi statur.

Ad aliud dicendum, quod iuramentum coactum obligat : sed non matrimonium, quia matrimonium non tantum quaerit consensum, sed etiam liberum arbitrium. Hoc autem patet ex hoc, quia si venit contra iuramentum contrahendo cum alia, stat sequens matrimonium, et iniungitur ei poenitentia pro periurio.