Distinctio XXXVII — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XXXVII
Quomodo Deus est in rebus et locis corporalibus ?
A. Quibus modis dicatur Deus esse in rebus ?
DIVISIO TEXTUS
Et quoniam demonstratum est ex parte, etc.
Hic incipit pars illa in qua Magister ostendit qualiter Deus est in creaturis ut causa in causato essentialiter, praesentialiter, et potentialiter.
Dividitur autem in duas partes :
in quarum prima Magister ostendit Deum esse ubique et in omni re.
Quia autem ad esse in loco, sequitur moveri per locum : et ad esse in re, sequitur mutari secundum rem ; ideo in secunda ostendit Deum esse immutabilem loco vel re mutata, ibi scilicet, I : Cumque divina natura veraciter et essentialiter sit in omni loco, etc.
Prima dividitur in tres.
In prima determinat modos quibus Deus est ubique, et explanat illos qui explanari possunt.
In secunda movet quaestiones ex sua determinatione sequentes, ibi, C : Si autem quaeris, ubi habitabat Deus, etc.
Tertio, redit ad explanationem primi modi secundum opinionem quorumdam, qui verum quidem dicebant, sed tamen insufficienter, ibi, F : Ex praedictis patet, quod Deus ubique totus est per essentiam, etc.
In prima adhuc sunt quatuor capitula,
in quorum primo simplici dicto dicit modos quibus Deus est in rebus.
In secundo, per auctoritatem probat Deum esse in omnibus essentialiter, praesentialiter, potentialiter.
In tertio, probat eum in Sanctis specialiter habitare.
Quarto, ad sciendum modum inhabitationis mittit ad ea quae determinata sunt supra de missione Spiritus sancti.
Ex his patet sententia primae partis.
ARTICULUS I
An Deus sit ubique, et in omni re ?
Ante Litteram incidunt hic quatuor quaerenda,
scilicet an Deus sit ubique, et in omni re ?
Secundo : Utrum idem sit esse ubique, et in omni re ?
Tertio : Utrum idem sit esse ubique, et in omni loco, et esse ubicumque ?
Quarto : Utrum ab aeterno conveniat ei esse ubique, vel non ?
Ad primum proceditur sic :
1. Mundus est : ergo Deus est ubique conservans mundum. Probatio quod sequitur. Sumatur mundus pro tota universitate creaturarum, ita quod nulla excipiatur. Inde sic : Conservatur in esse : ergo conservans mundum erit : omne autem conservans est in habitudine causae ad conservatum : cum ergo causa et causatum non sunt idem, mundus et conservans mundum non erunt idem : ergo conservans mundum non erit mundus, nec aliquid de mundo : conservatur autem ubique : ergo conservans mundum quod nec mundus est, nec de mundo, erit ubique : hoc aut non est nisi Deus : ergo Deus erit ubique.
Forte dices, quod conservat per influentiam alicuius virtutis quae non est ipse : sicut enim videmus, quod generans non tantum influit generato speciem, sed influit etiam dispositiones materiae quibus resistit alterationibus consequentibus : ita potest facere Deus. Contra : Eiusdem ergo erit dare esse, et conservationem in esse : quia quod dat esse, dat etiam consequentia esse illud. Quaero ergo de illa virtute influxa a primo : constat enim, quod illa habet esse in conservatis et a primo : ergo aut conservat ipsa seipsam, aut conservatur ab alio. Constat, quod non a seipsa : quia sic idem esset causa et causatum : ergo ab alio. Aut ergo illud est creatum, aut non. Si creatum : tunc ibitur in infinitum : ergo oportet dicere, quod illud conservans sit Deus : cum igitur conversatio sit ubique, et conservans Deus erit ubique.
- Item, ab omni qui scit quid est Deus (ut dicit Anselmus) ponitur Deus esse maius aliquid quam excogitari possit : aut ergo ponetur intra omnem rem esse tantum, aut extra tantum, aut intra et extra simul. Si intra tantum, vel extra tantum, sequitur quod ipse sit terminatum aliquid : ergo non est maius quam cogitari possit : quia potest cogitari aliquid maius eo : ergo relinquitur, quod sit intra omnia, et extra omnia, et supra omnia, et infra omnia : ergo est ubique.
- Item, Gregorius dicit, quod cuncta quae facta sunt, ex nihilo facta sunt, et ad nihil tenderent nisi ea manus Omnipotentis contineret. Constat autem, quod ex nihilo ubique facta sunt : ergo ubique oportet adesse continentem : ergo ipse continens est ubique.
- Item, Damascenus : Sive secundum virtutem, sive secundum bonitatem, sive secundum sapientiam, sive secundum tempus, sive secundum locum deficiat a perfectione, numquam erit Deus : secundum locum autem a perfectione deficere, est non ubique esse : ergo Deus cum in nulla perfectione deficiat, ubique erit.
- Item, potestas conservandi se in esse, est potestas nullius indigentiae : ergo illa est solius Dei : cum ergo omnis res sit ab aliquo, et indigeat illo a quo est, non potest illa potestas conservandi se dari alicui creato : ergo nulli loco, nec parti mundi : ergo est ab ipso Deo immediate : ergo Deus est ubique mundum conservans.
- Item, detur, quod Deus det mundo potestatem conservandi se, adhuc necesse est quod illa potestas habitualis recipiatur a mundo et a Deo : sed inter omne accipiens et acceptum est contractus quidam essentialis, nisi sit recipiens per influentiam quae deferatur per medium aliquid : ergo necesse est, quod ubique pars mundi conservata spiritualiter attingat Deum, vel aliquod medium erit : constat autem, quod nihil est medium, quia inter educens rem de nihilo et eductum non potest esse medium deferens vel agens : ergo necesse est, quod Deus adsit ubique.
- Item, ab omnibus supponitur, et probatum est in praemissis, quod omnis creatura habet exemplar in Deo, et quod omne nobilius attribuendum est Deo ; quia illud habetur secundum rationem imitationis ad exemplar aeternum. Inde procedo sic : Haec creatura est hic : ergo hic est accipere locum et locatum et repletionem loci et salvationem et continentiam locati : et alia creatura est alibi, et accipiantur eadem in ea, et sic de singulis. Videamus ergo quid sit nobilitatis in singulis sic acceptis : constat, quod non est nobilitatis distinctio, quia illa consequitur diversitatem et materiae partibilitatem : continentia autem et repletio et salvatio in omni loco et locato nobilitatis sunt : ergo ista habentur ab exemplari. Removeatur ergo distinctio quae ignobilitatis est, et attribuatur Deo quod est nobilitatis, sequitur quod Deus sit ubique in omni loco et locato replens et continens et salvans : ergo Deus est ubique.
- Item, consideremus esse universalis, et illud universale quod maxime est universale, est enim universale essentialis similitudo multorum : haec autem potest esse secundum speciem secundum reductionem ad unum eorum quae differunt per materiam tantum, et potest esse secundum genus unum in reductione ad unum eorum quae differunt specie et esse, et secundum analogiam et proportionem ad unum in reductione effectuum ad unam causam quae habet illud secundum se, alia autem ab illa : constat autem, quod hoc ultimum maxime universale est : constat igitur, quod omne universale est in multis et de multis : quaero igitur, Quid illorum sit nobilitatis, et quid ignobilitatis ? Probatio, quod ignobilitatis est esse in multis. Per hoc enim universale contrahitur et moritur et corrumpitur : secundum esse contrahitur ad esse particularis, et destruitur, quia destructis primis, impossibile est aliquod aliorum remanere. Probatio autem, quod esse de multis est nobilitatis : quia universale per illud habet ambitum praedicationis, et quod ubique sit et semper, praecipue tertio modo sumptum, quia hoc commune est Deo et creaturae : ergo universale secundum hoc est exemplatum ab esse divino : cum igitur secundum hoc aliquod universale sit in omni re et ubique, multo magis Deus, quia necesse est omne exemplatum ab exemplari primo deficere.
- Item, prima omnium causarum magis influit omnibus aliis quae simpliciter secundae sunt, licet in ordine naturae alicuius sint primae : video autem, quod primaria in ordine naturae essentialiter et praesentialiter et potentialiter manet in omnibus secundis, licet contrahatur et determinetur in eis, et hoc est ignobilitatis : et ideo etiam quidam Philosophi dixerunt, quod unitas est forma prima quae iteratione sui constituit omnes alias formas : ergo sublato quod est ignobilitatis, prima omnium causarum erit in omnibus aliis essentialiter, praesentialiter, potentialiter. Si forte dicas, quod hoc non est verum, quod prima causa in ordine causarum naturalium sit in secunda : patet, quod tu falsum dicis : quia esse, vivere, sentire, sunt causae formales ordinatae in natura : et esse est in vita, et vita in sensu, et sensitivum in intellectivo omnibus illis modis : et sic materia continua est in materia habente contrarietatem, et haec in mixta, et haec in complexionata, haec iterum in composita membris distinctis organicis.
Hae autem rationes sufficiant ad probationem, quod Deus sit ubique, eo quod quidam hoc negant, qui philosophi dicuntur ;
et ferunt in contrarium istas rationes :
- Nobilius est facere opera permanentia sine artifice, quam permanentia in praesentia tantum artificis : dicitur enim, Deuter. XXXII, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera, etc. Ergo sua opera permanent, etiam eo separato ab ipsis.
- Item, hoc potest facere inferior artifex, ut lignarius faber : ergo multo amplius superior.
- Item, videmus hoc facere naturam : quia generans non tantum influit speciem vel facit, sed etiam dispositiones quibus conservetur ab alterantibus ad corruptionem speciei : ergo et Deus facit hoc.
- Item, infirmus est in regno qui non potest gubernare nisi praesens : ergo hoc etiam in Deo magis erit infirmitatis indicium, si non nisi praesens valet creaturas continere.
- Potest etiam obici fortius sic : Virtutes caelestes quae efficacissimae sunt non immediate conservant, nec agunt, sed mediantibus elementis : ergo videtur cum Deus magis similis sit nobilitati quam ignobilitati, quod etiam sic agat.
- Item, si Deus ubique est essentialiter, praesentialiter, potentialiter : ergo ipse omnia operatur : ergo videtur, quod nulla natura propriam habet operationem : et hoc est contra Damascenum, qui dicit quod quaelibet natura propriam habet operationem. Et hoc est etiam contra omnes scientias Philosophorum.
- Item, quod obiectum est de ordine causarum, non videtur valere, quia non tenet nisi in causis essentialibus : sed in efficientibus non tenet, in his enim causa efficiens prima non est in secunda per essentiam vel per praesentiam, sed per potentiam tantum : sed tamen verum est, quod non movente primo tolletur motus ab omnibus aliis, Deus autem est causa efficiens rerum non formalis, nec materialis.
Solutio. Dicendum, quod primae rationes veritatem concludunt.
Et ad istas ultimas dicendum est, quod hoc quod dicit : Nobilius est facere, etc., falsum est simpliciter : et hoc necessario probatur sic : Omne conservans rem, est ab aliqua causarum quae est ante rem ipsam, sive illa sit efficiens, sive formalis, sive materialis : sed in opere Dei, quando facit res, nihil praejacet operi nisi ipse solus : ergo opus suum quod conservatur, non habebit conservationem nisi ab ipso : et quidquid in ipso est, est ipse : ergo non habebit conservationem nisi ab ipso essentialiter conservante, id est, quod essentialiter adsit conservans.
Unde quod inferior artifex facit aliquid in esse conservatum, est ideo quia est aliquid praejacens operi suo, quod de se conservat formam impressam ab artifice : et si ita non esset, non conservaretur. Et huius exemplum est si imprimat sigillum formam in aliqua materia non habente ante potentiam conservandi, sicut si sigillum imprimatur aquae, non conservatur forma nisi in praesentia sigillantis, et remoto sigillante destruitur : et sic etiam est de natura, cuius operi praejacet materia, licet diversimode ars et natura formam in materia operantur : quia sicut dicit Commentator super IX Metaphysicae, natura facit formam ex materia, per hoc quod transmutat materiam a forma quam prius habebat : ars autem non proprie facit ex materia, sed in materia, quia removet formam a materia quam prius habuit : et per hoc patet solutio ad tria obiecta sequentia.
Ad aliud dicendum, quod virtutes caelestes movent secundum diversitatem sui situs ad diversa : et ideo habent motus declinationum, ascensionum, et descensionum, et occultationum, et praeventionum, et oppositionum, et similia et ideo oportuit ipsas elongari a materia generabilium et corruptibilium, ut totam sic diversimode possent movere : et haec omnia praeter solum movere sunt imperfectionis. Si enim uno modo, et non tot motibus possent facere, nobiliores essent : cum dicat Philosophus, quod res melior est quae habet bonitatem uno motu, quam illa qua motibus pluribus unde non oportet, quod Deus quoad hoc assimiletur eis.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum esset si nos poneremus tantum unam causam : nos autem dicimus primam causam omnibus adesse immediate, ad hoc quod possint habere propria opera et proprias causas. Et si obicis, quod in eodem genere causalitatis non sint duae causae immediatae unius, Dicendum, quod istae non sunt eiusdem generis : quia Deus non est commiscibilis cum re, et ideo non tollit ab ea propriam naturam. Ad hoc autem quod obicitur de rege, dicendum quod hoc verum est in his quae situalia sunt : quia per hoc cognoscitur potentia ipsius extra essentiam protendi : unde quanto in eis ex hoc probatur maior et nobilior potentia, tanto probatur esse contractior et ignobilior essentia, quae suam potentiam non consequitur. Sed Deus omnia nobilissima habet : et ideo necesse est, quod essentia potentiae commensuretur, cum neutrum situ aliquo limitetur.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod causae efficientes in natura ordinatae sunt : et non tangunt se nisi per influentiam quam habet una super aliam : et hoc est imperfectionis, ut iam dictum est : quia essentia habet minorationem a potentia : et ideo Deo non est hoc attribuendum.
ARTICULUS II
An sit idem Deum esse ubique, et esse in omni re ?
Secundo quaeritur : Utrum idem sit Deum esse ubique quod esse in omni re?
Videtur autem, quod non : quia
- Dicit Philosophus, quod natura loci mirabilis est : ergo mirabilius est aliquid esse in loco, quam esse in re : ergo in Deo non est idem esse in loco, et Deum esse in re.
- Item, non omnis res est locus : ergo esse in loco, et esse in re sunt diversa : ergo etiam in Deo non est idem dicere Deum esse in loco, et Deum esse in re.
- Item, cum dicitur Deus esse in rebus, non importatur nisi habitudo causae : cum autem dicitur Deus esse in loco, importatur plus, quia natura continentiae : ergo non sunt idem, ut videtur.
- Item, ponamus nullum locum esse, et tamen esse spiritus caelestes : tunc verum erit Deum esse in omni re : nec tamen verum erit, quod Deus sit in omni loco : ergo non sunt idem.
- Item, isti duo modi convertuntur super se, Deus est in rebus, et res omnes sunt in Deo, sicut habetur ex praemissis, et ex istis quae hic dicuntur : omnis enim res quae est a Deo, est in Deo, et Deus est in ea re quae est ab eo : sed non sic possum dicere, Deus est in omni loco : ergo omnis locus est in eo : ergo non est idem modus intelligendi, et idem connotatum hinc inde, ut videtur.
Sed contra :
- In Littera habetur, quod idem est Deum esse ubique, quod esse in omni re locata.
- Item, pro quanto dicitur Deus esse ubique ? Aut enim dicitur hoc proprie, aut per causam. Si proprie, tunc proprietates loci referuntur ad ipsum. Sunt autem istae proprietates loci, continere, terminare, salvare : quarum nulla convenit loco in comparatione ad Deum. Ergo hoc non dicitur nisi per causam causantem et conservantem : eodem autem modo dicitur esse in omni re : ergo idem est Deum esse in omni loco, et in omni re.
Solutio. Meo iudicio non idem est Deum esse ubique, et Deum esse in omni re : sicut non est idem habitudo causae per essentiam causantis et conservantis rem ad conservatum, et habitudo loci ad id a quo habet virtutem continendi locatum : cum enim dicitur, est ubique, vel in omni loco, notatur Deus esse in loco ut tenens locum in esse, et dans ei virtutem contentivam : virtutem autem contentivam non dat Deus cuilibet rei cui inest, sed dat ei ea quae sunt propria conservationi suae.
Dicendum ergo ad primum et secundum, quod Magister non intendit, quod idem sint illa duo, sed quod unum sequitur ex alio : quia si est in omni re, cum locus sit res, sequitur quod sit in omni loco : sed tamen alia et alia habitudo importatur in praepositione hinc inde.
Ad aliud dicendum, quod Deus dicitur esse in rebus ut causans et conservans per praesentiam essentiae et potentiae suae : sed ultra hoc additur effectus specialis, cum dicitur esse in loco, scilicet quia dat loco continere locatum et salvare.
Ad aliud dicendum, quod proprietates loci non referuntur ad ipsum nisi sicut ad causam : et tamen, ut iam dictum est, aliud connotatur cum dicitur, Deus est in loco, et Deus est in re.
ARTICULUS III
An sit idem Deum esse in omni loco, et ubique, et ubicumque ?
Tertio quaeritur : Utrum idem sit Deum esse in omni loco, et ubique, et ubicumque ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Unumquodque istorum dicit totum in loco : ergo idem est quod dicitur per unumquodque istorum.
- Item, per unumquodque istorum connotatur idem, quia quod locus a Deo in se existente habeat esse et virtutem continendi : ergo videtur, quod in omnibus illis idem dicatur.
Sed contra :
- Dicit Anselmus, quod in omni loco est, quod cuilibet loco commetitur : Deus autem cum impartibilis sit, non commetitur omni loco, et tamen est ubique, ut dicit Augustinus : ergo non est idem esse ubique, et esse in omni loco.
- Item, Deus totus est ubique : non tamen totus proprie dicetur esse in omni loco, quia non spatiosa magnitudine distenditur, ut dicit Augustinus : ergo patet, quod haec duo non sint idem, ut videtur.
Solutio. Ad hoc sine praeiudicio dicendum est, quod subtiliter considerando non sunt idem. Alicuius enim est comparatio ad ubi, cuius non est comparatio ad locum proprie loquendo : sicut primi mobilis comparatio est ad ubi per motum, licet non comparetur ad locum : quia nec est in loco, nec movetur in loco proprie loquendo, nisi sicut dicit Philosophus circa finem sexti Physicorum, quod movetur in loco secundum formam, et non secundum subiectum : et hoc magis dicit relationem ad ubi, quam ad locum. Unde in omni loco esse dicit universum loci cum distinctione loci et habitudine locati ad locum. Ubique autem dicit universum ipsius ubi, non ita expresse importando distinctionem partium ubi, et eius quod est in loco ad locatum. Et huius possumus accipere simile. Sicut enim est in distributis universalibus, sic etiam est in signis distributivis. Universale autem possum considerare ut essentiam simplicem, sive ut naturam multiplicabilem, vel ut naturam iam actu communicatam, multiplicatam, et distinctam : ubi ergo dicit simplicem essentiam ipsius ubi sive naturam : syllabica autem adjectio quae additur, addit communicabilitatem : sed dicendo ubicumque, additur multiplicatio distincta per partes, et sic dicit etiam esse in omni loco. Unde minus est impropria ista, Deus est ubique, quam ista, Deus est ubicumque, vel in omni loco : tamen utraque invenitur a Sanctis.
Dicendum ergo ad primum, quod licet unumquodque istorum dicat totum in loco : tamen non dicitur in eodem modo significandi : et ideo non sunt locutiones aeque impropriae.
Ad aliud dicendum, quod notatur idem in omnibus, sed cum maiori et minori distinctione.
ARTICULUS IV
An ab aeterno conveniat Deo esse ubique, et in omni re ?
Quarto restat quaerendum : Utrum ab aeterno conveniat ei esse ubique, et in omni re ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Quandocumque est relatio causati ad causam, tunc etiam est relatio causae ad causatum, vel forte prius : sed propter relationem causati ad causam dicuntur omnes res ab aeterno esse in Deo : ergo multo magis propter relationem causae ad causatum dicetur Deus ab aeterno ubique, et in omni re, ut videtur.
- Item, si esse ubique non dicit nisi dare virtutem continendi in omni loco, cum ab aeterno sit potens dare huiusmodi virtutem, ab aeterno dicetur esse ubique.
- Item, si propter potestatem conservandi dicitur esse in omni re, cum ab aeterno habeat huiusmodi potestatem, videtur quod ab aeterno sit in omni re.
- Item, ab aeterno est in omni re quae est, quia est in seipso : ergo ab aeterno est ubique, quia ubique esse est esse in omni re quae est. Si forte dicas, quod aequivocum est Deum esse in omni re quae est ab aeterno, et Deum esse in omni re. Hoc nihil est : quia una ratio est universalis in omnibus praeteritis, praesentibus, et futuris : et esset una etiam in aeternis, si ab aeterno fuisset aliud : ergo esse ubique vel in omni re non dicitur aequivoce in illis.
Sed contra :
Cum dicitur, Deus est in omni re, significatur ambitus divinae essentiae, qui est magnitudo ipsius, ut supra habitum est : et significatur effectus conservationis in esse : effectus autem ille non fuit ab aeterno : ergo nec Deus fuit in omni re ab aeterno. Si forte dicas, ut quidam volunt, defendere, quod haec est vera, Deus ab aeterno est ubique : sed non haec, Deus ab aeterno est in omni re. Contra : Cum dicitur, Deus est ubique, hic similiter connotatur effectus qui est collatio loci, ut habeat virtutem continendi : hic autem effectus non fuit ab aeterno : ergo haec est falsa, Deus fuit ubique ab aeterno.
Solutio. Meo iudicio ambae falsae sunt : et haec scilicet, Deus est in omni re ab aeterno : et haec, Deus est ubique ab aeterno, sicut probant ultimae rationes.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus non dicitur eodem modo esse in rebus, et res in ipso : quia cum dicuntur res esse in ipso Deo, per hoc non ponitur res esse : sed quando dicitur esse in rebus, res ponuntur actu esse propter effectum connotatum : unde haec propositio, quandocumque est relatio causati ad causam, etc., intelligitur de causato existente in ratione causati, et non in ratione causae : aliter enim falsa est.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur Deus esse ubique vel in rebus a potentia conservandi, sed ab actu.
Ad ultimum dicendum, quod haec est vera, quod ab aeterno est in omni re quae est, quia est in seipso : sed non sequitur : ergo ab aeterno est in omni re : et est ibi fallacia secundum quid ad simpliciter : restringitur enim in primo ly res per implicationem positam circa ipsam ad standum pro aeternis tantum, et postea infertur ac si teneretur absolute pro omnibus.
ARTICULUS V
An Deus bene dicatur esse in rebus quinque modis ?
Deinde quaeritur de his quae dicit in Littera : et primo de hoc quod dicit, ibi, A, Praesentialiter, potentialiter, essentialiter est in omni natura, etc.
Videtur, quod istud nihil sit dictu : quia
- Aut isti modi sumuntur ex parte Dei qui inest : aut sumuntur ex parte creaturae cui inest. Si ex parte Dei cum ipse uno modo se habeat ad omne quod est, videtur quod non sint quinque modi sicut determinat. Si autem ex parte creaturae : hoc videtur non sufficere : quia id quod operatur in una creatura, non operatur in alia : et sic erunt modi infiniti, et non tantum quinque, ut hic tangit.
- Item, cum dicitur, Deus inest per gratiam : aut hoc aliquid addit ex parte Dei, aut dicit tantum effectum connotatum ex parte nostra. Si primo modo : ergo Deus deformiter se habet ad res, quod est haereticum : quia sic ipse esset multiformis. Si secundo modo : ergo quoad eum idem est inesse per essentiam et per gratiam : et sic non est modus specialis.
- Item, relatio est causati ad causam, sicut causae ad causatum : cum ergo uno modo res sint in Deo tantum, videtur quod uno modo et non quinque Deus sit in rebus.
- Praeterea, quid est praesentialiter, potentialiter, essentialiter Deum esse in rebus ? Si dicas, ut videtur innuere in Littera, quod hoc est, quia essentia est a sua essentia, et potentia rei a sua potentia : tunc tertium adaptari non poterit, nisi dicas quod praesentia rei est a sua praesentia : sed hoc nihil est : quia non omnis res est sibi praesens, cum sibi praesentem esse dicat cognitionem sui a seipsa.
Item, circumscribamus potentiam rei et praesentiam : tunc potentia rei non erit a potentia Dei, nec praesentia a praesentia : et tamen adhuc erit Deus in essentia rei essentialiter, praesentialiter, potentialiter : ergo nulla est illa solutio, ut videtur.
- Si autem dicas, quod haec accipiuntur penes attributa personarum : hoc iterum nihil esse videtur. Considerentur ipsa attributa : tunc essentialiter nulli personae potest appropriari. Et si dicas, quod potentia attribuatur Patri, et praesentia Filio ratione cognitionis : tunc non invenitur attributum Spiritus sancti.
Item, circumscriptis personis, adhuc Deus esset in omnibus essentialiter, praesentialiter, potentialiter.
Item, Pater est in omnibus essentialiter, praesentialiter, potentialiter : et similiter Filius, et similiter Spiritus sanctus : ergo ista non conveniunt personis, ut distinguuntur propriis vel appropriatis, sed in quantum communicant in essentia divina.
Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod isti modi quibus Deus est in creatura, tripliciter possunt variari. Uno modo ex parte rei connotatae : quia secundum quod est in exemplari, ita fluit in exemplatum, ut scilicet essentia rei sit ab essentia, et species rei a praesentia : quae species fluit ab idea quae est species in mente divina, et posse rei fit a potentia, sicut innuitur in Littera infra. Alio modo possumus dicere, quod in Deo quinque accipiuntur, scilicet substantia : sive essentia praeter intellectum personarum, et tres personae, et quintum quod est essentia in persona. Possumus ergo dicere, quod esse in rebus essentialiter, accipitur penes essentiam in se consideratam. Esse autem in rebus per potentiam, accipitur penes attributum Patris, quod est potentia. Esse autem in rebus praesentialiter, accipitur penes attributum Filii, quod est scientia. Esse autem in Sanctis per inhabitantem gratiam, accipitur penes attributum Spiritus sancti, quod est bonitas. Esse vero in homine Christo per unionem, accipitur penes essentiam in persona, quia essentia in persona est incarnata.
Si autem tu obicias, quod si non intelligantur personae, adhuc erit Deus in rebus essentialiter, praesentialiter, potentialiter. Dicendum, quod si non intelligantur personae, adhuc remanebunt attributa personarum : et per illa erit idem : quia essentia est adhuc ante potentiam, et tria, scilicet sapientia, et potentia, et bonitas facient essentiam creare creaturas, et gratificare rationales : et sic adhuc salvatur illa acceptio.
Si autem adhuc subtilius velimus dicere et magis ad propositum, dicemus quod quanto aliquid simplicius est, tanto ipsum est maioris ambitus : et id quod est in fine simplicitatis, ambit omnia : ergo esse Deum ubique essentialiter causatur a simplicitate : et hoc dicit Augustinus in Littera. Dicit autem Philosophus, quod subtile est penetrativum partium, et partis partium. Nihil autem subtilius est quam simplicissimum : unde dicit Apostolus ad Hebr. IV, 12, quod vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et sequitur, v. 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Ergo praesentia est a subtilitate penetrante, ut nec intrinsecus nec extrinsecus aliquid lateat de re. Similiter, primum habet influere omne posse super omne sequens : et abstracto posse primi, abstrahitur ab omnibus aliis : quoniam dicit Philosophus, quod non movente primo nullum secundorum movet. Dicamus ergo, quoniam duo agunt sub Deo : propositum sive liberum arbitrium, et natura : et per comparationem ad naturam inest essentialiter, potentialiter, praesentialiter : et reducuntur ad simplicitatem, subtilitatem, et puram rationem movendi secundum causam penes rationem intelligendi sumptam. Ad propositum autem comparatur ut elevans ipsum supra naturam : et hoc non contingit nisi per gratiam, et ideo in illo est per habitantem gratiam : et quia propositum etiam est natura, ideo habet praesuppositos tres modos quibus est in natura. Modus autem per quem est in homine Christo, est specialis et miraculosus.
His habitis, respondendum est ad primum, quod isti modi sumuntur ex parte utriusque, scilicet Dei, et creaturae. Et quod obicitur, quod Deus uno modo se habet ad omne quod est, Dicendum quod hoc sic intelligitur, quod se habet modo non variato per essentiam, vel per aliquid additum sibi : non tamen se habet in eadem ratione exemplaris ad omne quod est, sicut de facili patet unicuique.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, quod inest per inhabitantem gratiam, notatur aliud connotatum quod magis elevat naturam, et notatur alia ratione exemplaris, quia scilicet voluntatis bonae, eo quod Spiritus datur cum donis suis, licet non alius quam prius erat, tamen ad aliud datur quam prius habebatur : si tamen concedendum sit, quod prius habebatur : non enim habent Spiritum sanctum in quibus est essentialiter, praesentialiter, potentialiter : et licet non addat unum supra alterum aliam rem, addit tamen alium modum significandi, qui sufficit in divinis, sicut saepius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod licet relatio causati ad causam quantum ad inesse sit uno modo, non tamen sic est e converso : et hoc contingit, quia causa non indiget causato : et ideo sufficit significare causatum fuisse in causa tantum : sed causatum indiget causa multo magis, et ideo ille respectus reducitur ad modos plures quibus causa est in causato propter causati indigentiam.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod illa solutio minus bene solvit.
Ad aliud dicendum, quod si penes attributa personarum debent accipi, videtur mihi, quod procedendum sit sicut diximus in principio solutionis : quia nisi aliquis velit extorte exponere, non poterit reducere modum qui est essentialiter inesse, ad aliam personam.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VI
An Deus multis modis sit in rebus, ut aliter in templo, aliter in caelo, aliter in anima ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus medium : Quos ipse sibi dilectissimum templum, etc.
Videtur enim, quod multis modis Deus insit rebus, et in caelo aliter quam in templo, et in hoc aliter quam in aliis locis, et anima iusta aliter quam in aliis.
Solutio. Bene concedo, quod multis modis Deus est in diversis, et potest sic dici (ut dicunt Sancti) quod Deus est in caelo, ut in quo relucent opera gloriae ipsius : in mundo autem, ut creator et gubernator : in Angelo, ut sapor et decor : in Ecclesia, ut paterfamilias in domo : in anima fideli, ut sponsus in thalamo : ubique autem essentialiter conservando et sustinendo, potentialiter praesidendo et gubernando, praesentialiter cognoscendo : per gratiam autem inhabitantem in iustis : per efficaciam in sacramentis : per mysterium et signum in columba, et flatu, et linguis igneis : tamquam in loco propitiationis in templo : unde, Genes. XXVIII, 16 : Vere Dominus est in loco isto. Et, ibidem, v. 17 : Quam terribilis est locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. Per unionem autem in toto Christo : sed ad animam solam in inferno, ad corpus solum in sepulcro. Et pluribus aliis modis quos quilibet per seipsum si cogitat, invenire potest.
ARTICULUS VII
An Deus est ubique, et in omni Tempore ? et : An concedendum sit quod Deus est hic, vel ibi, vel alibi quam hic ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, versus medium : Hilarius apertissime docet Deum ubique esse.
Videtur enim hoc esse falsum : quia
- Aut intelligitur proprie Deus esse ubique, aut per translationem. Si dicatur proprie, videtur non convenire : quia dicit Anselmus in Monologio quod nihil est in loco et tempore, nisi quod sequitur leges loci et temporis : Deus autem non sequitur leges loci et temporis, cum non mensuretur aliquo ut in quiete ens, nec ut in motu : ergo Deus nec est in loco, nec in tempore.
- Item, Anselmus, ibidem : In nullo itaque loco vel tempore dicitur esse summa essentia : quia omnino a nullo alio continetur : ergo patet, quod non comparatur ad locum proprie. Si autem dicas, quod per translationem comparatur ad locum. Contra : Accipiantur proprietates loci, quae sunt continere, salvare, circumscribere, terminare, immobilem esse in se, sed ad ipsum et ab ipso fieri motum localem : nulla istarum convenire potest : ergo videtur, quod per translationem non conveniat Deo natura loci.
Item, Anselmus in Monologio : Si usus loquendi admitteret, convenientius diceretur esse cum loco, vel cum tempore, quam in loco vel in tempore : plus enim significatur contineri aliquid, cum dicitur esse in alio, quam cum dicitur esse cum alio : ergo patet, quod loci proprietates transferri non possunt in Deum.
- Item, si dicatur esse ubique, vel in loco, quia locus ei praesens est, ut dicit Anselmus, et in omni loco adest : tunc videtur etiam hoc convenire aliis, sicut materia nulli loco deest, sed adest omnibus locis praesens : et ita non erit hoc conveniens soli Deo.
- Item, Philosophus dicit in quarto Physicorum, quod non quaereremus locum, nisi esset motus : cum ergo nullus motus conveniat Deo, videtur quod nullus locus conveniat ei.
- Item, cuicumque repugnat natura alicuius, eidem repugnat universitas illius naturae : ut homo si non est asinus, non potest esse omnis asinus, licet forte conversa propositionis non sit vera, quod cuicumque repugnat universitas alicuius, quod eidem repugnat natura illius quod distribuitur : Deo autem (ut iam ostensum est) natura loci repugnat : ergo et ubique, quod dicit universum in loco, repugnabit ei, ut videtur.
- Item, cum duplex sit locus, ut dicit Philosophus, scilicet locus ut vas, et locus ut locus. Locus ut vas, sicut est navis locus nautae. Locus ut locus, sicut fluvius locus est navigationis nautae : numquid utrumque transferetur in Deum, ut dicatur esse ubique, quia est in loco utroque modo dicto ? Si dicatur, quod sic. Contra : Locus ut vas movetur, et locatum in ipso transfertur, ut vinum in urna : ergo Deus transfertur de loco ad locum, et in ipso transferuntur creaturae. Si autem est in loco qui est locus ut locus : tunc ipse movetur de loco ad locum, quod est haeresis, quae in sequenti parte istius distinctionis improbatur. Si autem dicas, quod ipse nec est talis locus, nec est in tali loco : tunc sequitur inevitabiliter, quod ipse non sit ubique : et hoc negatur a Sanctis in Littera.
Ulterius quaeritur : Utrum concedendum sit, quo Deus est hic vel ibi, vel hic vel alibi, vel alibi quam hic ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Sicut dicit Anselmus in Monologio, non quia huic loco praesens est, idcirco prohibetur illi vel illi loco vel tempori simul et similiter praesens esse. Ergo videtur, quod sit hic et alibi, et alibi quam hic.
- Item, Anselmus, ibidem : Nullatenus enim prohibetur vel cogitur lege locorum vel temporum alicubi vel aliquando esse vel non esse, quod nullo modo intra locum et tempus claudit suum esse : sed Deus intra locum non claudit suum esse : ergo non cogitur cum hic est, alibi non esse : ergo est hic, et alibi quam hic, ut videtur.
Sed contra :
Hic et alibi dicunt loci distinctionem, et alibi quam hic dicit loci comparationem : distinctio autem locorum ponit distinctionem locatorum, cum in nullo genere duo loca simpliciter simul et semel sint unius numero rei : talis autem distinctio non cadit in Deum : ergo videtur, quod tales non sint concedendae.
Solutio. Dico sine praeiudicio, quia cum dicitur Deus inesse in loco, et locatum in loco, sumitur aequivoce habitudo huius praepositionis in : quod sic probatur. Alia est comparatio spiritualium ad corporalia secundum inesse, et alia corporalium ad corporalia. Si enim dico, vinum est in lagena, est comparatio corporalis ad corporale per inesse : et ideo cum in talibus propriissime dicantur inesse quae insunt ut locatum in loco, intelligitur ibi habitudo loci ad locatum : et ponitur continentia quam importat praepositio circa illud cui inest aliquid : et contineri et terminari ponitur circa id quod inest. Cum autem fit comparatio spiritualium ad corporalia, fit totum contrarium : ut cum dicitur, anima est in corpore : ponitur enim tunc continentia quam notat praepositio circa id quod inest, et contineri et terminari ponitur circa id cui dicitur inesse. Similiter ergo cum Deus dicitur esse ubique vel in omni loco (quia modo non facio vim inter illa duo, quia supra est ostensa differentia) fit hic comparatio spiritualis ad corporale : ergo spirituale erit continens, et tamen inesse dicetur : et corporale erit contentum, et tamen dicetur quod aliquid insit. Si autem tu quaeris, Quae sit ratio, quod continens dicatur inesse, et contentum dicatur cui inest aliud ? Dico, quod omne continens in esse est intrinsecum, quia non continent in esse exteriora rei nisi per intrinseca continentia in esse : et ideo cum spirituale contineat in esse, necesse est quod ipsum intus esse significetur. Sic ergo dicimus Deum esse ubique, et in omni loco, per hoc quod dat esse loco et virtutem contentivam : et ideo Boetius et Anselmus qui sic exponunt, quod est ubique, quia adest omni loco, non dicunt totum, sed partem praedicationis istius, Deus est ubique.
Secundum hoc ergo responderi potest ad prima obiecta : quia possumus dicere, quod propriissime et magis quam proprie hoc modo dicitur Deus esse in omni loco, et etiam translative : quia in hoc convenit cum locato quod inest, quia replet locum huiusmodi vi contentiva et natura loci : sed non sicut locatum, quia tunc non esset translatio, sed proprietas.
Ad aliud dicendum, quod Anselmus intendit, quod loco et tempore non includitur nec mensuratur.
Ad aliud dicendum, quod materia non sic adest loco : quia non habet esse distinctum in loco : sed prima terminatio est per formam, et per illam refertur ad locum : quia dicit Philosophus, quod idem est motus ad formam, et ad locum.
Ad aliud dicendum, quod locus ut immobilis ad quem et a quo fit motus, quaeritur propter motum : sed locus ut ambiens et diffiniens tantum, non quaeritur propter motum : quia dicit Philosophus, quod etiam mathematicis dandus est locus, quae tamen abstracta sunt a motu et a materia : et ideo illa ratio non cogit.
Ad aliud dicendum, quod cuicumque repugnat natura alicuius, secundum quod natura sua repugnat ei, secundum eumdem modum universitas illius naturae repugnat ipsi. Esse autem in loco secundum inhaerentiam ubi, quod significatur cum dicitur esse in loco, repugnat Deo, quia non circumscribitur loco : sed esse in loco causaliter convenit Deo, et hoc modo convenit etiam Deo esse ubique.
Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet, quod Deus sit in utroque loco modo praedicto : quia ex hoc non sequitur, quod ipse mutetur, ut per ante dicta patet.
Ad id quod ulterius quaeritur, meo iudicio dici potest, quod minus propriae sunt istae locutiones, ut probat obiectio : sed quia hoc in Littera infra habetur, quod totus est alibi, et Anselmus hoc dicit, oportet istas locutiones recipi : sed tunc quod ignobile est, separandum est, ut distinctio, et discretio significata in Deum non referantur. Illa autem impropriissima est, Deus est alibi quam hic, quia in tali comparatione, adverbium consuevit notare relationem inter affirmationem rei in alio loco, et negationem in isto loco : unde de absente dicimus, quod est alibi et non hic, nisi adderetur coniunctio copulans sic, Deus est alibi etiam quam hic : tunc enim gratia copulationis quae vult notare copulationem inter similia, notaretur esse in utroque loco, et neutro deesse.
ARTICULUS VIII.
An soli Deo conveniat esse ubique ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : Quia ubique est, quod est proprium divinitatis, etc.
- Videtur enim hoc esse falsum per hoc quod habetur in primo Posteriorum de universali, quod cum sit de omni, et semper, et ubique est : ergo non est proprium Dei : quia proprium est, quod convenit uni et soli.
- Item Glossa super illud Psalmi CXLVII, 15 : Velociter currit sermo eius; dicit quod velocitas ubique est, non in equis, vel hominibus tantum. Si autem dicas, quod universale est ubique non simpliciter, sed in quolibet suo particulari : et hoc est esse ubique quoad suum ambitum, qui tamen non ambit omnia. Contra : Accipiamus ergo universale quod est ex reductione effectivum omnium ad causam primam : hoc enim universale erit ubique, et semper : quia est de Deo et creatura omni : ergo non est proprium Deo.
- Item, ponamus unam solam substantiam esse : ergo illa substantia erit in omnibus in quibus est Deus : ergo non est proprium Deo.
- Item, ponamus unum solum hominem esse : anima eius erit in toto corpore tota : et non est locus nisi corporis : ergo ipsa est ubique sicut Deus : quia tali positione facta, Deus etiam tunc non erit in pluribus.
- Item, ponamus, quod unum corpus sit tantae dimensionis, quod repleat totum concavum circuli mundi, illud corpus erit ubique, ut videtur : ergo non est hoc proprium Deo.
Solutio. Dicendum, quod haec et omnia alia huiusmodi sophismata solvuntur per hoc quod aequivoce sumitur ly ubique, quando dicitur universale vel commune aliquod esse ubique, et Deus ubique. Id enim quod refertur ad locum, est distinctum. Id autem quod refertur ut ad subiectum vel suppositum, refertur ad id in quo habet esse in natura et indivisum ab illo : et hoc modo universale est ubique, et semper : Deus autem primo modo, quia ipse distinctus ab omnibus est in omnibus, dans loco virtutem continendi qua locus est, et locato virtutem replendi qua locatum est.
Ad id quod obicitur, quod ponatur una sola substantia esse : dicendum, quod illa non dicetur esse ubique, sed in uno solo loco : quia licet non sit locus plusquam iste, possunt tamen esse plura in quibus non est : sed non possunt esse in quibus Deus non sit : et haec est vera solutio. Potest etiam dici, quod etiam tunc non est tota ubique : quia non tota est in toto loco, et in qualibet parte loci : Deus autem sic est ubique.
Ad aliud dicendum, quod anima non habet comparationem ad corpus ut ad locum, sed sicut ad materiam et mobile : et ideo suppositio falsa est in argumento.
Ad aliud dicendum, quod etsi sit unum corpus tale, hoc non erit totum in qualibet loci particula : et ideo non tenet instantia.
B. Quod in Sanctis non modo est, sed etiam habitat, qui non ubicumque est, ibi habitat.
ARTICULUS IX
Utrum inesse per gratiam sit inesse simpliciter, vel secundum quid tantum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : In Sanctis vero habitat, in quibus est per gratiam.
- Videtur enim ex hoc quod simpliciter inesse, dicitur inesse per gratiam : et essentialiter inesse, dicitur secundum quid inesse Deum : est enim aliquem inhabitare, ubi manet simpliciter : non habitare autem, ubi non manet, nisi secundum quid.
- Item, ubi aliquis inhabitat, aliquis ibi manet : ergo videtur, quod si non habitat, quod transit : et sic Deus transiret de his in quibus est communiter per essentiam, praesentiam, et potentiam.
- Sed contra : Esse rei et bene esse, sunt ut simpliciter et secundum quid : eum igitur per hoc quod inest Deus essentialiter, praesentialiter, potentialiter, dat esse : per hoc autem quod inest per gratiam, dat bene esse, videtur quod inesse essentialiter, praesentialiter, potentialiter, sit inesse simpliciter : inesse autem per gratiam, sit inesse secundum quid tantum.
Solutio. Dicendum, quod inesse per gratiam, dicit simpliciter, et nobiliter inesse.
Ad primum autem dicendum, quod inesse per gratiam supponit inesse communiter : et est perfectio respectu ipsius ex parte creaturae perficiendae, licet non ex parte Dei perficientis.
Ad aliud dicendum, quod habitatio illa quae importatur per gratiam non opponitur transitivi, sed dicitur a quiete voluntatis effective : quia scilicet facit voluntatem Sanctorum per gratiam in se manere et quiescere : et hoc non facit inesse communi modo.
Ad aliud dicendum, quod licet inesse communi modo det esse, tamen non dat esse nisi naturale : et hoc non est completivum optima completione : et ideo melius est inesse per gratiam quam communi modo tantum : tamen non dico, quod in communi modo inesse, dicat inesse secundum quid : quia utrumque est inesse simpliciter, licet non aeque bonos connotent effectus.
ARTICULUS X
An idem sit essentialiter, praesentialiter, et potentialiter inesse ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Ita et Deus cum sit in omnibus essentialiter et totus, etc.
Potest enim quaeri : Utrum idem sit essentialiter inesse quod praesentialiter inesse, et potentialiter inesse ?
Si enim idem est : tunc videtur, quod sufficiebat dicere essentialiter inesse, et non oportebat addere praesentialiter et potentialiter. Videtur autem quod sit idem per Boetium, Anselmum et Augustinum, qui exponunt unum pro alio, et per aliud.
Ulterius quaeritur : Utrum melius est creaturam esse in Deo, vel Deum in creatura esse ?
- Videtur autem, quod melius est creaturam esse in Deo : quia hoc est aeternum, aliud autem ex tempore.
- Item, Creatura in Deo est creatrix essentia, creator autem in creatura relinquit essentiam creatam : ergo nobilius et melius est creaturam esse in Creatore, quam e converso.
Sed contra :
Omne simpliciter melius est, quam est secundum quid : creatura autem in Creatore non est nisi secundum quid : cum autem Creator est in creatura, habet esse simpliciter : ergo melius est Creatorem esse in creatura, quam e converso.
Solutio dicendum, quod huiusmodi quaestiones parum valent.
Ad primum bene concedo, quod non est idem : et qualiter variantur huiusmodi modi, satis patet. Ad id quod contra obicitur, dicendum quod Sancti exponunt unum per aliud, per hoc quod sequitur unum ad aliud : ad inesse enim praesentialiter et potentialiter, sequitur inesse essentialiter : quia aliter in Deo esset contractior natura quam potentia, ut supra expeditum est.
Ad aliud dicendum, quod comparatio nulla est : quia inesse dicitur aequivoce : quia creatura est in Creatore secundum quid tantum, scilicet secundum ideam, ut causam in causa operante per intellectum : Creator autem est in creatura continens et salvans et replens : et ideo nihil valet.
Si autem tu quaeras : Quod sit melius et verius esse creaturae ?
Ad hoc solutum est supra distinctione XXXV.
ARTICULUS XI
An Deus et Spiritus sanctus sint in diabolo et damnatis, et possint esse cum malis et iustis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Mali vero, etsi ibi sunt ubi ipse est, qui nusquam deest, etc.
- Si enim Deus in omnibus est : ergo est in diabolo et in damnatis : et cum Spiritus sanctus sit ubique et in omnibus, Spiritus sanctus erit in diabolo et in damnatis, quod abhorret etiam auditus fidelium.
- Praeterea videtur, quod Deus sit cum malis : quia ita dicit Augustinus in libro Confessionum : Mecum eras, et ego tecum non eram : et loquitur de se prout erat in statu malitiae.
- Item, secundum consuetum modum habitudinis huius propositionis, cum, videtur quod non possit dici Deus esse cum iustis : quia ita datur pro regula, quod praepositio, cum, notat associationem talem : et ponit principalitatem in ablativo cui deservit : unde dicimus, quod miles est cum rege, et non e converso : ergo videtur, quod Sancti sunt cum Deo, et non ipse cum Sanctis, nec ipse cum impiis.
Solutio.
Dicendum ad primum, quod Deus est in omnibus rebus : tamen sunt quaedam nomina quae dicunt rem secundum quod substantialiter est, sed sub deformitate, ut diabolus, fornicatio, et damnatus : et in huiusmodi non debet dici, Deus est, nisi addatur determinatio, scilicet quod Deus est in daemone quoad hoc quod per naturam est, et similiter in aliis. Licet autem aliquo modo dicatur Deus in daemone, tamen non debet concedi, quod Spiritus sanctus est in daemone : quia Spiritus sanctus inest per adspirationem et sanctitatem : et ideo proprie convenit ei inesse per gratiam : et si dicatur inesse aliis, debet addi determinatio, quod Spiritus sanctus ut Deus est in omnibus.
Ad aliud dicendum, quod cum illo multipliciter dicitur : quandoque enim notat associationem simplicem, et sic Deus est in omnibus, et omnia cum ipso, nisi nomine ipso dicant separationem societatis, ut daemon, et fornicatio, et huiusmodi : quandoque autem notat associationem et principalitatem in ablativo, et tunc Sancti dicuntur esse cum ipso, et non e converso, ut probat obiectio. Quandoque autem notat associationem et cooperationem : et sic Deus dicitur esse cum malis propter praesentiam, et non mali cum ipso, quia non cooperantur ipsi : sed sic dicitur esse cum Sanctis, et Sancti cum ipso.
C. Ubi erat vel habitabat Deus antequam esset creatura.
DIVISIO TEXTUS
Si autem quaeris, ubi habitabat Deus antequam essent Sancti ?
Hic incipit secunda pars primae partis huius distinctionis : in qua Magister contra determinata movet tres quaestiones per ordinem in tribus capitulis :
quarum una est, ubi habitabat ante mundum ?
Secundo, excludit errorem dicentium, quod anima ita repleret corpus, quod Deo non pateret introitus ; et fuerunt Tertulliani haeretici, qui dicebant Deum esse humanae formae, et animam etiam humanae formae ; et caput habere in capite corporis, et pedes in pedibus, et sic de aliis : et haec incipit, ibi, D : Sciendum est etiam, quia ut ait Augustinus, etc.
In tertia quaerit : Qualiter habitet in quibusdam non cognoscentibus eum, et in quibusdam cognoscentibus non habitet, ibi, E, Illud quoque mirabile est, etc.
ARTICULUS XII
An Deus sit in se et habitet in se ? et : Utrum potest concedi, quod Deus nusquam est, et quod est alibi quam in seipso ?
Incidit autem dubium : Utrum Deus sit in se, vel habitet in se ?
- Videtur autem, quod non : praepositiones enim transitivae sunt : ergo quaerunt diversitatem : Deus autem ad se nullam habet diversitatem : ergo non est in seipso,
- Item, Philosophus dicit, quod omnes ponebant hoc quod nihil est in seipso : ergo nec Deus est in seipso.
Ulterius quaeritur : Utrum hoc concedendum sit, quod Deus nusquam est ?
Videtur, quod non : quia contrarium est in Littera, ubi dicit Augustinus, quod nullus audet dicere, quod Deus nusquam sit. Sed contra : Quod non proprie est in aliquo loco, id nusquam est proprie Deus non proprie est in loco aliquo : ergo nusquam est proprie.
Item quaeritur ulterius : Utrum concedendum sit, quod Deus est alibi quam in seipso ?
Videtur, quod sic : quia est in creaturis omnibus, quae non sunt ipse : ergo est in aliis quam in se : ergo est alibi quam in se.
Ulterius quaeritur : Utrum concedendum sit, quod est in alio quam in se ?
Et videtur, quod sic : quia est in lapide : ergo est in alio quam in se.
Solutio. Dicendum est, quod Deus est in seipso.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod transitioni praepositionis sufficit diversitas modi intelligendi secundum attributa, ut dicatur in se esse, secundum quod ipse dicitur caelum Dei, et Deus complens caelum : sic enim est caelum secundum quod continet se, ita quod nihil sui est extra ipsum : contentum autem est id quod est Deus, quod est intra suam majestatem, et essentiae ambitum adaequatum ei.
Ad aliud dicendum, quod nihil est in seipso uno et eodem modo acceptum : quia sic idem esset continens, et contentum, et eadem ratione.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod haec non videtur esse concedenda, Deus nusquam est : quia sicut dictum est supra, proprium Dei est esse ubique : et ideo hoc modo non convenit ei per translationem quod est adesse et inesse loco et locato, dando loco esse et continere, et locato replere et esse : unde obiectio supra facta supponit falsum : sed hoc verum est, quod non convenit ei in loco esse ut locatum corpus quaerit locum.
Ad aliud dicendum, quod illa est concedenda : quia comparativum adverbium ponit comparationem inter ea quae aequivoca sunt : quia non est habitudo eadem praepositionis cum dicitur Deus esse in seipso, et cum dicitur esse in omnibus rebus, ut patet ex praedictis. Et si esset eadem habitudo, videretur notari, quod esset alibi, et non in seipso et hoc est falsum.
Ad aliud dicendum, quod hanc bene concederem, Deus est in alio et in seipso : sed non hanc, Deus est in alio quam in seipso : et huius causa dicta est : quia comparatio quaerit univocam rationem in comparatis : et illa non est hic. Praeterea, quaerit unam negativam, et aliam affirmativam. Unde videtur sequi, quod non esset in seipso, si diceretur esse in alio quam in seipso : sicut est in aliis, cum dicitur, Socrates est alibi quam Parisiis, vel Socrates est in alia re quam in Ecclesia, vel quam sit ipse.
ARTICULUS XIII
An Deus bene dicatur habitare apud se, et esse apud se ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub finem : Apud se habitat, et apud se est.
Dicit enim Glossa super principium Ioannis, I, 1 : Verbum erat apud Deum, ut alius apud alium : ergo videtur, quod ly apud notet distinctionem personalem vel substantialem : non autem Deus a se sic distinguitur : ergo apud se non dicitur esse proprie.
Solutio. Ad hoc dici potest, quod Glossa in principio Ioannis non accipit distinctionem personalem a virtute praepositionis, sed a proprietate Filii quae ibi significatur, cum dicitur, Verbum : et ideo quando praepositio sine illis accipitur in divinis, non notat talem distinctionem : unde exponi habet hic quasi negative sic, apud se, id est, non extra se, vel apud alium.
D. Multa hic breviter docet quae confirmant praedicta.
ARTICULUS XIV
An Spiritus tam creatus quam increatus potest dici esse in loco ? et : Utrum duo spiritus possunt esse in eodem loco ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Dici, nisi stultissime nequit, Spiritum sanctum non habere locum, etc.
- Videtur enim ex hoc quod hic dicitur, quod non obsistat ad essendum in eodem loco nisi corpus corpori, eo quod duo corpora non possint esse in eodem loco, ut probant Philosophi : ergo secundum hoc duo spiritus creati possunt in eodem loco. Et si duo : ergo infiniti, vel omnes, quia non est maior ratio de duobus, quam de infinitis : hoc autem negatur ab omnibus communiter.
- Item, si duo spiritus creati non possunt esse in eodem loco : aut hoc est quia sunt spiritus, aut quia sunt creati. Si quia spiritus : ergo spiritus qui est Deus, et spiritus qui est anima, non possunt esse in eodem loco, quod falsum est. Si autem quia creati : ergo anima et corpus cum ambo sunt creata, non poterunt esse in eodem loco, ut videtur, quod iterum falsum est : ergo duo spiritus possunt esse in eodem loco.
- Item, maioris compositionis sunt spiritus et corpus, quam spiritus et spiritus : si ergo spiritus et corpus possunt esse in eodem loco : ergo multo magis duo spiritus creati poterunt esse in eodem loco, ut videtur. Si dicatur, quod Deus et spiritus creatus sunt in eodem loco, spiritus autem duo creati non possunt esse in eodem loco propter confusionem : hoc irrationabile est : quia maior exigitur distinctio creati ad increatum, quam creati ad creatum. Si ergo creatus cum creato non potest esse in eodem loco propter confusionem, multo minus creatus poterit esse cum increato in eodem.
Praeterea, nihil videtur esse dictu, quod spiritus sit in loco :
- Dicit enim Philosophus in quarto Physicorum, quod neque unam differentiam habemus puncti, et loci puncti : cum igitur Angelus, vel quilibet alius spiritus, sit indivisibilior quam punctum, eo quod non habet positionem in continuo quam habet punctum, videtur quod nullus Angelus sit in loco.
- Item, locus et tempus sunt quantitates : ergo locus est terminus locati, et non intra, ut patet per se : ergo extra : ergo necesse est, quod aliquid terminetur ad ipsum intra se contentum : ergo contentum habebit terminum eiusdem rationis et quantitatis cum ipso : talis autem terminus non est nisi quanti corporis : ergo nihil est in loco nisi quantum corpus : non ergo Angelus.
- Item, nos possumus loqui de loco dupliciter, scilicet mathematice, et naturaliter. Si loquamur mathematice, tunc erit centrum loci et locati, et copulantur ad communem terminum particulae locati, ad quem etiam particulae loci copulantur, ut dicit Boetius in commento libri Praedicamentorum. Sic autem non possumus dicere Angelum vel spiritum esse in loco. Si autem nos loquamur de loco physice, tunc locus erit locans in se ratione alicuius naturae quam habet, per quam in se inclinat locatum in motu sicut videmus leve ascendere sursum, quia ibi generatur et salvatur sua species : et grave descendere deorsum, propter hoc quod ibi generatur : et sic iterum derisorium est dicere, quod spiritus creati sint in loco.
- Item, omne quod determinat sibi locum, determinat eum ad aequalitatem sibi : nihil autem alii est aequale, nisi in quo eadem est ratio quantitatis quae est in alio : sic autem Angelus non habet se ad locum corporalem : ergo, etc.
- Item : quantus est locus Angeli ? Si enim est alicuius quantitatis, tunc non potest esse in minori, quod falsum est : ergo videtur, quod non sit in loco. Si forte dicas, quod est in loco per accidens, scilicet assumpto corpore, sicut et anima de hoc nos non quaerimus hic. Si autem dicas, quod est in loco per diffinitionem operis sui, scilicet quod opus suum est in hoc loco, et non in alio : secundum hoc etiam Deus est diffinitus in loco : quia opus eius est hic, et non alibi, quod falsum est : ergo haec non est causa, quod Angelus dicitur esse in loco.
Solutio. Dicendum, quod aliqua multipliciter dicuntur esse in loco. Quaedam enim per se et secundum naturam indigent loco salvante et continente, sicut omnia generabilia et corruptibilia : et hoc duabus de causis : quarum una et praecipua est : quia talium ultima determinata sunt contrarietate agente et patiente : et nisi esset salvativum contentivum extrinsecus, propter continentiam passionum ipsarum continuam haberent in ultimis defluentiam et deperditionem.
Et si tu quaeras, unde habet locus istam proprietatem, quod salvat locatum : cum etiam ultimum locantis corporis sit habens contrarietatem, et ita magis pugnando videatur corrumpere, quam salvare ? Dicendum, quod locus ille qui est ut vas locans, habet hoc ab influentia loci simpliciter : locus autem simpliciter prout est salvans non est nisi duplex, scilicet simpliciter sursum in contactu circumferentiae orbis lunae : et simpliciter deorsum quod est esse in centro, quod habet salvandi naturam a toto orbe a quo aequaliter respicitur semper. Alia causa est, quod qualibet res debilior est in extremis, quam sit in intrinsecis sibi : et ideo natura in extremis determinat ei continens. Hoc modo loquendo de loco, motus est ad locum, et ex ipso : et nihil est in loco, nisi generabile et corruptibile : nec aliquid movetur ex ipso, nec ad ipsum, nisi mobile motu recto : et orbis lunae et omnia superiora hoc modo in nullo loco sunt.
Alio modo possumus loqui de loco prout est spatium mathematicum, ut videtur velle Boetius : et sic habet continere, sed non salvare : quia suum continere non erit nisi extrinsecus ambire : et hoc modo dicimus omnia corpora loco circumscribi praeter sphaeram ultimam.
Tertio modo loquimur de loco prout in ipso est distantia situs, licet non includat : et hoc modo dicimus etiam ultimam sphaeram esse et moveri in loco secundum formam, et non subiecto, ut dicit Philosophus in fine sexti Physicorum. Et exponit commentum, quod hoc est secundum quod signantur in circumferentia circuli altitudinis. In illis enim accipitur altitudo diversa secundum situm, licet totum subiectum sphaerae semper maneat in eodem loco : sicut enim dicit Philosophus, Non est eadem circulatio secundum formam ab A accepta, ei quae accipitur a B, vel a C. Nullo istorum modorum dicitur spiritus creatus in loco.
Alio modo loquimur de loco per accidens, cum dicimus, Nobis existentibus in loco, sunt in eodem loco accidentia et formae quae in nobis sunt : et sic iterum Angelum non dicimus esse in loco : quia sic semper assumeret corpus, quando esset in loco. Sed dicimus Angelum esse in loco diffinitive, et per diffinitionem operis : quia scilicet opus nec ex parte efficientis, nec ex parte effecti, refertur extra locum in quo est per consequens : igitur intelligitur intra hunc locum esse substantia operans : et hoc est quod dicit Damascenus, quod ita est hic, quod non alibi.
His habitis, patet responsio ad totum hoc quod secundo quaesitum est de loco Angeli praeter ultimum.
Et ad hoc dicendum est, quod licet opus Dei diffiniatur ex parte operis operati, et super quod operatur Deus : ut est homo vel anima : tamen opus operans non diffinitur : quia hoc est substantia Dei, et est ubique sicut et ipse : Angeli autem opera et ex parte substantiae operantis, et ex parte operis operis operati, et ex parte eius super quod vel circa quod operatur, in loco diffiniuntur : et non refertur locus ad ipsum secundum quantitatem maiorem vel minorem, sed ut diffiniens, hoc est, distinguens a loco alio.
Ad id quod primo quaeritur : Utrum duo spiritus possint esse in eodem loco ? Concedo cum Doctoribus quod non : et hoc propter confusionem operationum, non propter obsistentiam naturae ad locum corporalem, quia illum non replent.
Ad hoc quod obicitur contra hoc, dicendum quod Dei operatio operans, non potest confundi, nec discerni : confundi non potest, quia ipsa est essentia operantis distincta nulli commiscibilis : discerni autem non potest, quia non refertur ad hunc locum, ut distinctio loci ponatur ex parte sui operantis, sicut in aliis quae creata sunt : sed potius uno modo se habet ad quemlibet locum, licet non eodem modo se habeant loca et locata ad ipsum in eis operantem : et per hoc patet solutio ad omnia obiecta praeterquam ad hoc, utrum impediantur in quantum sunt spiritus, vel in quantum sunt creati. Et dicendum ad hoc quod impediuntur in quantum sunt spiritus creati : quia sic habent essentiam limitatam, quae non potest referri ad opus in omni loco.
E. Quod Deus inhabitator est quorumdam nondum cognoscentium Deum, et non quorumdam cognoscentium.
ARTICULUS XV
An parvuli pertinent ad templum Dei ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Ad templum Dei pertinent parvuli, etc.
Hoc enim non videtur : quia parvuli non cognoscunt.
Et ad hoc dicendum, quod convenit eis per sacramentum, non ex usu gratiae, sed ex habitu : et hoc vocat munus Spiritus sancti, non usum, quia usus esse non potest nisi existente usu liberi arbitrii.
F. Quomodo Deus totus ubique sit per essentiam, non potest intelligi ab humano sensu.
DIVISIO TEXTUS
Ex praedictis patet, quod Deus ubique, etc.
Haec est tertia pars istius primae partis, et habet tria capitula :
in quorum primo ostendit quoddam inintelligibile contineri in verbis istis : et hoc intelligitur quoad spiritualia quae Deus in qualibet creatura operatur, quae superant vires humanas ad cognoscendum.
In secundo, ponit diminutam expositionem quorumdam, ibi, G : Quidam tamen immensa, etc.
In tertio, facit quamdam quaestionem : Utrum inquinari possit sordibus eorum in quibus est ? ibi, H : Solet etiam ab eisdem quaeri, etc.
G. Quorumdam opinio, qui praesumunt ostendere quomodo Deus ubique sit per essentiam, potentiam, praesentiam.
H. Quod Deus cum sit in omnibus rebus, non tamen sordibus rerum inquinatur.
ARTICULUS XVI
An Deus potest dici esse in loco ?
Incidit autem dubium circa primum, quia Deus non videtur esse in loco, sed potius esse locus, per hoc quod continet et salvat, et ad ipsum est motus cordium et Angelorum.
Sed ad hoc est dicendum, quod ipse dicitur locus spiritualis ratione illarum proprietatum : sed dicitur esse in loco corporali in alia comparatione, quae supra dicta est.
ARTICULUS XVII
Quomodo Deus inest omnibus et non inquinatur ?
Posset etiam quaeri, quae sit causa, quod afficitur anima a passionibus corporis sibi coniuncti, sed non inquinatur : radii autem solares non afficiuntur, nec inquinantur, sed tantum situaliter tangunt : Deus autem nec afficitur, nec inquinatur, nec situaliter tangit, sed omnibus inest ?
Et ad hoc dicendum, quod unio naturalis inter animam et corpus est causa affectus : quod autem non habet materiam communem cum corpore ex qua sit, haec est causa, quod non inquinatur. Radii autem nec uniti sunt, nec habent materiam unam in genere potentiae ad motum et ad mutationem : sed tamen determinantur situ per se, si sunt corpora : vel per accidens, si non sunt corpora : et ideo tangunt quidem : sed nec afficiuntur, nec inquinantur. Deus autem nec unitur per naturam, nec materiam habet, nec situm : ergo nec afficitur, nec inquinatur, nec tangit situaliter : attingit tamen per essentiam, praesentiam, et potentiam a fine usque ad finem fortiter quoad effectum, et disponit omnia suaviter quoad boni participationem, et dat unicuique secundum suam capacitatem.
I. Quod Deus ubique sit, et in omni tempore : non tamen localis est, non circumscriptibilis, nec loco, nec tempore movetur.
K. Quid sit mutari secundum tempus ?
DIVISIO TEXTUS
Cumque divina natura veraciter et essentialiter sit in omni loco, etc.
Hic incipit secunda pars istius distinctionis, in qua ostendit Deum esse immutabilem motu eorum in quibus est.
Et dividitur in tres partes.
In prima ostendit quid sit movens per tempus et locum.
In secunda autem ostendit Deum secundum tempus et locum esse immobilem, ibi, O : Fateamur utique divinam naturam, etc.
In tertia, quaedam obicit contra et solvit, ibi, P : Ad hoc autem solet opponi, etc.
In prima tangit tria, scilicet in genere, quod Deus stabilis manens creaturam movet per tempus et locum.
Secundo, quibus modis fit mutatio, ibi, I, § 2 : Duobus namque his modis, etc.
Tertio, specialiter tangit de motibus Angelorum, ibi, L : De mutatione vero loci magna inter conquirentes disceptatio versatur, etc.
ARTICULUS XVIII
Utrum idem sit esse in loco, et esse locale ? et : Quomodo conveniant Deo, spiritui creato, et corpori ?
Incidit dubium : Utrum idem sit esse in loco, et esse locale ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Locale esse non est nisi relatione loci ad locatum : et haec relatio importatur, cum dicitur, hoc est in loco : ergo videtur, quod sint idem haec duo.
- Item, in tempore esse, est temporale esse : ergo cum locus sit quantitas mensurans extra, in loco esse non est nisi locale esse.
Item, in tempore esse est quaedam parte temporis mensurari, ut dicit Philosophus : ergo in loco esse, erit loco mensurari : similiter ergo cum omne tale locale sit quod loco mensuratur, erit idem locale esse et in loco esse.
- Item, locus cum non sit substantia, erit accidens : accidens autem denominat id cuius est accidens : cum igitur locus non sit accidens nisi locati, ut videtur, denominabit ipsum : denominativum autem illud importatur per locale : ergo videtur, quod idem sit esse in loco et esse locale.
- Item, quidquid est in loco, locatum est in loco : sed quidquid est locatum in loco, locale est : ergo quidquid est in loco, locale est. Prima patet per se, Secunda probatur : quia locale esse nulli attribuitur nisi per hoc quod locatur in loco. In contrarium autem est totum quod habetur in Littera : quia Deus est in loco, et tamen non est localis in loco.
Solutio. Dicendum, quod non est idem in loco esse, et locale esse : quia esse in loco per prius et posterius et aequivoce convenit tribus, scilicet Deo, et spiritui creato, et corpori : si enim dicamus Deum esse in loco sumendo rationem dicti a proprietate loci, tunc Deus erit aequivoce in loco, et Angelus, et corpus : quia Deus est in loco dando esse loco et virtutem continendi : spiritus autem creatus erit in loco per posterius, quia scilicet ita est in uno quod non in aliis : corpus autem per se erit in loco cui assignamus principium, medium, et finem secundum locum. Si autem sumamus proprietatem locati, cum dicimus Deum esse in loco : tunc non convenit Deo proprie esse in loco, sed per translationem, quae translatio fit a proprietate locati qua replet locum : quia Deus replet spiritualiter, non faciendo distantiam ut corpus, nec distinctus in loco ut spiritus : sed per hoc quod non deest influendo esse loco et locato et omnes virtutes utriusque. Locale autem esse secundum Anselmum in Monologio, est leges loci sequi : leges autem loci sunt terminare locatum distinguendo et continendo extra, ita quod de locato nihil sit extra locum : et hanc legem sequitur et spiritus creatus et corpus. Alia lex est circumscribere secundum partes distantiae et potestatis : ut pars locati sit in parte loci, et totum in toto : et hanc legem sequitur tantum corpus, sed tamen differenter, ut supra per distinctionem habitum est. Alias autem leges adhuc habet locus, scilicet salvare, immobile esse nisi forte per accidens, connaturalitatem habere ad locatum, et huiusmodi : de quibus legibus hic non indigemus.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc verum est, quod leges localitatis, ut ita dicam, non sint nisi ex relatione loci ad locatum : sed non est eadem relatio loci, ut habitum est, ad omne quod dicitur esse in ipso : nec hoc verum est, quod omne quod sit in loco, sit ut locatum in loco : locatum enim proprie non est nisi corpus : cum tamen spiritus creatus diffinitive sit in loco, et non locatus, nec localis, nisi secundum quid, ut dicit in Littera.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod in tempore esse sit temporale esse : quia dicit Philosophus, quod in tempore esse dicitur multis modis est enim nunc in tempore, ut substantia temporis : et prius et posterius in tempore, ut partes temporis : et multum et paucum in tempore, ut passiones : sed hoc verum est, quod in tempore esse sicut in mensurante, est temporale esse : et similiter bene concedo, quod in loco esse sicut in mensurante, est locale esse : sed per hoc non habebitur, quod esse quocumque modo in loco, sit esse locale.
Ad aliud dicendum, quod locus est accidens non per essentiam existens in locato, sed in locante : est enim locus secundum essentiam suam superficies corporis ambientis et includentis aliud corpus : sed etsi denominaret locatum, non oporteret, quod denominaret esse quod est in loco : quia non est idem esse in loco, et esse locatum, ut habitum est.
Ad aliud dicendum, quod haec propositio falsa est, Quidquid est in loco, est locatum in loco, nisi intelligatur de eo quod est in illo primo et per se.
ARTICULUS XIX
An divina essentia omnino illocalis et incircumscriptibilis est et immobilis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I, § 2 : Divina ergo sola essentia omnino illocalis et incircumscriptibilis est, etc.
Hoc enim videtur falsum. Dicit enim Augustinus ad Orosium, quod Deus movet se sine loco et tempore.
Item, Dionysius, in libro de Divinis nominibus, loquitur de processionibus bono convenientibus, quibus movet se et procedit Deus in omne quod est, secundum uniuscuiusque analogiam ad bonitatem suam participandam.
Item, Habacuc, III, 13 : Egressus es in salutem populi tui. Et huiusmodi saepe inveniuntur in sacra Scriptura, quod egreditur in Sanctis, et ambulat in Sanctis : et alia plura obiecta de hoc inveniri possunt supra ubi de incommutabilitate est disputatum.
Solutio. Dicendum cum Boetio, quod ipse stabilis manens dat cuncta moveri : et ubique ubi legitur, quod movet se, vel procedit, vel ambulat, referendum est ad effectum, quia Sanctos facit procedere in se, vel creaturas proficere, vel ambulare : aut ad assumptam creaturam.
ARTICULUS XX
An omnis mutatio fit in loco, vel tempore ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : His duobus modis, scilicet loco vel tempore, fit mutatio, etc.
Isti enim duo modi omnino sine arte videntur accepti : quia
- Temporis motus nullus est : quia tempus non est motus, nec subiectum motus, sed potius proprietas : non ergo omne quod movetur, in tempore movetur.
- Item, tempus per se est passio motus localis, ad quem refertur ut accidens sive proprietas, et ut numerus et mensura : ad alios autem motus non refertur, nisi sicut numerus et mensura : ergo non debet dividi contra motum localem.
- Item, tempus dividitur in partes quae accipiuntur in motu locali, ut menses, et dies, et annos : non autem dividitur in partes quae sint acceptae secundum partes motus alterationis, ut dicatur una pars temporis tanta, quanta haec pars alterationis vel augmenti : ergo videtur, quod nihil dicat.
Solutio. Dicendum, quod Augustinus hic large accipit motum, secundum quod distinguitur motus ex potentia mobilis, quae se habet ad motum quocumque modo.
Et ut hoc melius intelligi possit, dicendum quod dupliciter distinguitur motus, scilicet ex parte mobilis, secundum quod nos dicimus, quod motus alius de non subiecto ad subiectum est, et alius de subiecto ad subiectum est : quandoque distinguitur penes terminum ad quem est motus, et in quo nihil plus est de motu : ut cum dicimus, quod motus species sunt sex, scilicet generatio, corruptio, alteratio, augmentatio, diminutio, et secundum locum mutatio. Ex parte autem subiecti distinguitur adhuc dupliciter : sicut cum dicimus, quod est motus secundum potentiam ad ubi tantum, et est motus secundum potentiam ad ubi et ad formam : ad ubi tantum ut in caelo, ad ubi et ad formam ut in elementis et elementatis. Hoc modo distinguitur hic motus, quando dicitur mobile aliquid secundum locum, et aliquid secundum tempus : quia aliquid est quod habet potentiam ad ubi, sicut omne corpus quantum est de se : et hoc dico propter caelum empyreum, quod quidam ponunt immobile : quoddam autem mobile est secundum solam potentiam vicissitudinis alicuius formae in ipso : et illud tempus quod est mensura huius vicissitudinis, est per naturam et intellectum ante motum localem et ante tempus quod est mensura ipsius, sicut probavimus supra : et sic cessant omnes obiectiones. Quale autem sit illud tempus, et utrum continuum aut non, ibi requiratur.
ARTICULUS XXI
An Deus est in omnibus non inclusus, et extra omnia non exclusus ? et : Quomodo dicitur Deus novus et antiquus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I, sub finem : Ipse est interior omni re, quia in ipso sunt omnia, etc.
Ab hoc enim loco accipitur illud dictum, quod est intra non inclusus, et quod est extra non exclusus. Et videtur esse impossibile, quod simul sit intra, et non inclusus, et huiusmodi.
Sed dicendum, quod hoc dicitur ideo, quia ipse non sequitur leges loci, nec est in loco ut locatum, sed potius ut praesentia suae substantiae influens omnibus esse et posse et operari : et cum nullam rem sit accipere extra quam non sit alia, ideo non sic erit intra, quin sit extra, et sic de aliis.
Antiquior autem dicit durationem aeternitatis, novior autem novitatem effectuum et influentiarum : quia in se non est dicendus novus, quia novum est quod quantum ad suum initium est propinquum : et Scriptura dicit, quod non erit in te Deus recens ; et supra habuimus, quod non est novus. Vel potest dici novus propter novitatem et recentiam suae virtutis, quam ab aeterno habuit.
L. Opinio quorumdam qui dicunt spiritus creatos non moveri loco, nec esse locales.
ARTICULUS XXII
Utrum Angelus moveatur secundum locum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : De mutatione vera loci, seu secundum locum, magna inter conquirentes, etc.
Hic enim cadit quaestio de motu Angeli, quam divido in tres partes, ut magis difficultates eius elucidentur.
Primum erit : An movetur secundum locum ?
Secundum : Qualiter movetur secundum locum ?
Tertium : Utrum motus eius sit in tempore, vel in nunc ?
Ad primum proceditur sic :
- Philosophus ante finem sexti Physicorum, ponit rationes ad hoc quod indivisibile secundum quantitatem non moveatur, quarum una est haec : Nihil motum per locum transit in spatio prius maius se, quam minus, vel aequale : ergo si indivisibile movetur per spatium, transit prius minus, vel aequale, quam maius : sed impossibile est transire minus, quia sic aliquid esset minus indivisibili : ergo transibit aequale : sed aequale est indivisibile : ergo accipit spatium per indivisibilia : sunt autem in quantocumque spatio infinita indivisibilia : et infinita in tempore finito non contingit transire : ergo in quantumcumque longo tempore finito non movebitur per spatium unius palmi, vel medietatis palmi : cum igitur Angelus sit indivisibilis, videtur esse immobilis secundum locum.
- Item, moveatur Angelus ex A in B : transibit ergo spatium quod est in medio : quidquid autem movetur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem : quod autem est partim et partim, est divisibile secundum quantitatem : ergo Angelus iam esset divisibilis secundum quantitatem, quod falsum est : ergo est immobilis.
- Item, dicit Philosophus, quod solum esset indivisibilis motus, si tempus esset ex ipsis nunc : sed non est tempus ex ipsis nunc : ergo motus non est indivisibilis alicuius.
- Item, detur moveri per spatium : ergo in minori erit in parte spatii, quam in toto : ergo quantumcumque parvum : spatium accipiatur, in minori spatio erit, quod movetur tardius illo : sed omni mobili secundum locum est determinare in spatio aequale sibi : ergo in spatio indivisibili quod est aequale in divisibili, possibile est aliquid in parte spatii esse, quando illud est in toto : ergo indivisibile dividitur, quod est impossibile : ergo indivisibile non movetur.
Si forte tu dicas, sicut communiter hoc volunt evadere, quod Philosophus loquitur de indivisibili quod habet positionem in continuo : quia hoc connaturale est quodammodo spatio : et ideo de illo tenent istae rationes : Angelus autem non sic est indivisibilis : et ideo non tenent de ipso. Contra : Aut istae rationes concludunt de indivisibili secundum quod habet positionem in continuo, aut secundum quod est indivisibile tantum, aut secundum utrumque. Si primo, vel ultimo modo : ergo secundum hoc posset moveri unitas : quia illa non habet positionem in continuo, nec est indivisibile habens positionem in continuo : et hoc negatum est adhuc plus a Philosophis, quam quod mobile sit punctum : ergo patet, quod illa solutio nulla est.
Item, mirum est, si vis est in hoc quod punctum habet positionem in continuo, quod Philosophi nullam rationem acceperunt penes hoc probandi, quod indivisibile non movetur : sed omnes rationes adducuntur penes rationem indivisibilitatis.
- Hoc idem rationibus communibus probatur sic : Omnis motus est propter indigentiam : Angelus autem, beatus praecipue, nullam habet indigentiam : ergo non movetur.
- Item, nullus actus per naturam debetur alicui, nisi penes se habeat potentiam ad illum actum : motus autem actus quidam est : ergo non debetur alicui, nisi penes quod est potentia ad actum illum : non autem possumus dicere, qualiter penes Angelum sit potentia ad motum naturalem rectum : quia sic esset gravis, vel levis : ergo si penes eum est potentia ad motum, ille erit processivus potentia autem ad motum illum completur in organis quae sunt pedes, vel alae, vel pennulae in natatilibus, vel annuli in reptibilibus, quae omnia abusio est ponere in Angelo : ergo ipse non movetur.
- Item, in omni eo quod movetur, aliud est movens, et aliud motum ; ergo si Angelus movetur, aliud erit movens, et aliud motum : et haec duo vel impossibile vel difficile est invenire in Angelo : ergo videtur, quod non movetur.
- Item, in omni eo quod mobile est localiter praeter solum motum circularem, est etiam potentia ad alios motus omnes vel quosdam, et praecipue ad generationem : sed in Angelo non est sic : ergo non est mobilis secundum rectum motum, qui est descendere de caelo, et ascendere, et huiusmodi.
- Item, nullum mobile per naturam est mobile ad loca contraria, et locum incorruptibilium et corruptibilium corporum. Veritas huius patet : quia nihil mobile per naturam movetur sursum et deorsum, et nihil immobile motu voluntario movetur ad locum contrarium naturae suae, sed ad locum in quo natura sua conservatur : unde volatilia non moventur sursum in ignem, vel ad locum solis : nec natatilia egrediuntur in siccum : ergo si Angelus est mobilis, ipse non movebitur nisi ad locum suae naturae congruentem et ille est caelum empyreum in genere corporum : ergo numquam movetur ad nos in terram.
- Sed contra hoc sunt auctoritates omnium Sanctorum, praecipue Damasceni libro I, cap. 17, ubi sic dicit : Angelus quidem velocitate naturae, et quia parate et cito pertransit, diversis in locis operari dicitur. Si ergo pertransit : ergo movetur.
Item, idem : Ubique confestim inveniuntur ubicumque divinus iusserit nutus, naturae agilitate. Multa etiam alia facile est inducere, et hic habentur quaedam satis expressa.
- Per rationem autem obicitur sic : Nihil habens potentiam nullo modo multiplicabilem in medio et secundum essentiam non existens ubique, operari potest nisi ubi ipsum est : Angelus est talis substantia : ergo non operatur nisi ubi ipse est. Probatio secundae : quia prima per se nota est : Angelus est substantia definita in loco, ut probatur hic in Littera.
Item, Angelus habet potentiam substantiae intellectualis cuius non susceptibile est medium quod est inter caelum et terram, quia hoc est corpus inanimatum. Inde proceditur sic : Angelus non operatur nisi ubi est : sed in diversis locis operatur non simul, sed successive, ut dicit Damascenus : ergo in diversis locis successive est : hoc autem est moveri per locum, vel consequens motum localem : ergo Angelus movetur localiter.
Solutio. Dicendum, quod Angeli moventur localiter, ut dicunt Sancti, etiam quidquid contingat de dictis Philosophorum.
Ad primum autem quod contra obicitur, dico quod bene verum est, quod indivisibile de cuius esse est indivisibilitas ipsa, est immobile secundum locum, nec ipsius est locus : quia, sicut dicit Philosophus, neque unam differentiam invenimus loci puncti et ipsius puncti. Quod etiam de esse unitatis et puncti sit indivisibilitas, patet ex hoc quod utrumque secundum esse suum, principium est quanti et terminus : et hoc non posset esse nisi indivisibilitas esset de constituentibus ea secundum rationem, et ideo etiam diffiniuntur per rationem indivisibilium : ut cum dicitur, punctum est cui pars non est : Angelus autem licet sit indivisibilis secundum quantitatem, tamen illa indivisibilitas est consequens esse suum, et non dicitur essentia : et ideo potest habere motum secundum aliam considerationem sui esse, scilicet in quantum est ipse substantia spiritualis, cuius potentia vincit omne prohibens : et hoc vocat Damascenus velocitatem naturae eius : vincit enim distantiam spatii, ita quod motus suus non est proportionatus spatio : et vincit distantiam temporis, ita quod motus suus non est proportionatus tempori, nec mensuratur tempore : et vincit obsistens spissum et rarum, ita quod motus suus est per omne plenum sive rarum sive densum, ac si esset vacuum, nihil resistens moventi, vel moto, et hunc motum dicimus esse supra naturam, non contra, vel infra naturam : et per hoc patet solutio ad tres primas rationes.
Ad aliud dicendum, quod videtur mihi quod solutio illa non solvit : quia absque dubio non est illa intentio Philosophi, quam illa solutio praetendit.
Ad aliud dicendum, quod non semper motus est propter indigentiam, sed quandoque est ad potentiae demonstrationem, sicut frequenter currunt cursores : et quandoque est ad obsequii ostensionem, sicut miles nullo modo indigens, laetam accipit occasionem movendi se in servitio regis, in quo nec est indigentia regis quandoque nec militis, sed rex occasionem dat militi, et miles ostendit obsequium. Possemus tamen dicere, quod est propter indigentiam nostram, vel ad merendam gloriam quam ante meritum acceperunt.
Ad dictum autem Philosophi dicendum, quod ipse non intendit de motu supermundano, sed naturali, et processivo.
Ad aliud dicendum, quod potentia talis data est Angelo in creatione naturae suae.
Ad aliud dicendum, quod verum est de motu naturali et processivo, et non de isto qui supermundanarum est substantiarum.
Ad aliud dicendum, quod in Angelo est voluntas movens : et id quod est Angelus, est motum : sicut in animali est anima movens, et corpus motum : et ideo habet diversitatem moventis et moti : potest enim esse movens forma, et motum materia, ut in igne ascendente : et hoc per accidens : quia ignis actu ignis existens, non est extra locum nisi per accidens : et hanc potentiam complere ascendendo potest forma substantialis ad quod potentia datur propter indigentiam, licet actus sine indigentia quandoque exerceatur.
Ad aliud dicendum, quod intelligitur in his in quibus idem motus est ad formam et ad locum, sicut in gravibus vel levibus : quia in illis movens est generans, vel non prohibens sive non removens impedimentum : sicut lapis descendit, qui est super columnam remota columna. Sed in Angelo non est talis motus, sicut patet ex prius dictis : quoniam sicut potest haberi a Philosopho in VIII Physicorum, idem est generans et movens secundum locum : per hoc enim quod generans dat generato formam suam, dat ei etiam omnia accidentia formam illam consequentia : et praecipuum inter illa accidentia est motus localis : et ideo si genita est aliqua res extra locum suum, propter aliquid detinens eam, remoto detinente, movetur per se ad locum, qui tamen motus est a generante primo, quod dedit ei speciem et accidentia speciem consequentia.
ARTICULUS XXIII
An Angelus moveatur secundum locum transeundo spatium ?
Secundo quaeritur qualiter movetur secundum locum : utrum scilicet transeundo spatium, vel non ?
Et opponitur sic :
- Omne quod transit de extremo ad extremum : aut transit per medium, aut manet in uno extremo et generat se alio in vel simile sibi, aut est simul in extremo et extremo. Constat autem, quod secundus modus et ultimus sunt impossibiles : Angelus enim non generat alium Angelum, nec Angelus est hic et ibi, quia si id quod est ibi sit extra quia est hic, Angelus esset extra seipsum, quod impossibile est : nec potest dici quod sit ubique, quia hoc iam improbatum est, et in Littera dicitur contrarium : ergo de hoc loco non venit illuc nisi pertranseundo spatium.
- Item, Damascenus dicit, quod cum est in terra, non est in caelo. Aut ergo venit transeundo, aut non. Si non transeundo : et cum est hic, non est ibi : oportet quod generetur hic. Si autem transeundo : tunc habeo propositum, quod pertransit medium.
Si forte tu dicas, quod movetur ad modum nostri intellectus : quia est de hoc quod est ultra mare, et statim de hoc quod est in Colonia, vel alia civitate, praeter hoc quod transeat per omnia media : hoc nihil est : quia nos non quaerimus de motu intelligentiae per intelligibilia, qui non est motus substantiae, sed conversio intellectus super id quod habet apud se : et quia utrumque coniungitur intellectui sine medio, scilicet id de quo cogitat ultra mare existente, et id quod cogitat in Teutonia existens, ideo potest se convertere super hoc et illud, praeter hoc quod pertranseat media : sed nos quaerimus de motu angelicae substantiae, quae venit de loco ad locum : unde patet, quod nulla est ista responsio.
Si forte velles dicere, quod distantia quidem distantia est, sed non est ei distantia, sicut quidam dicunt, et ponunt exemplum : sicut si inter caelum et terram esset vacuum, tunc centrum esset immediatum circumferentiae. Contra : Vacuum illud : aut relinquit distantiam loci sed privatam omni locato : aut nihil ponit. Si dicas, quod nihil, tunc nihil est quod dicis : quia nec erit distantia, nec circumferentia, nec centrum, nec aliquid : si autem relinquit distantiam inter extrema, tunc falsum tu ponis, quod centrum esset immediatum circumferentiae.
- Item, videtur impossibile quod distantia sit, et non sit sibi distantia : quia quod simpliciter est, ad nihil potest comparari respectu cuius non sit ; dicit enim Philosophus : Quod in se est substantia, respectu nullius et in nullo potest esse accidens : et quod est aliquid in actu, respectu nullius potest esse nihil in actu illo.
- Item, sint duo termini, scilicet A et B, et moveatur Angelus ex A in B. Dividatur autem A B in C. Inde procedo sic : Angeli motus est in B : ergo in toto B quiescet post motum, et erit in motum esse : ergo necessarium est si movetur, quod moveatur in C : C autem est medium spatium : ergo movetur in medio : ergo falsum est quod dicis, quod distantia non sit sibi distantia.
- Item, quidquid in aliquo in quo primo est in motum esse, necessario accipitur ante hoc in moveri, sed Angelus cum est in terra, accipitur ut in quo primum est in motum esse : ergo quidquid est de spatio ante hoc in illo, est ut in moveri : ergo movetur per medium.
Sed contra :
- Omne quod movetur per medium, partim est in termino a quo, et partim est in termino ad quem : Angelus movetur per medium, ut tu dicis : ergo partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem : sed omne tale est divisibile : ergo Angelus est divisibilis, quod aperte falsum est.
- Item, omne quod movetur per medium, citius esset in media, quam in extremo : ergo Angelus citius esset in medio, quam in extremo, quod falsum est : quia dicit Damascenus, quod confestim inveniuntur ubicumque divinus iusserit nutus.
Solutio. Sine praeiudicio loquendo dico, quod transit medium, et quod medium est distantia, sed non sibi, eo quod virtute movendi vincat eam. Et hoc possumus videre per simile. Dicit enim Philosophus ante finem VIII Physicorum, quod infinita omnis potentia, sicut magnitudo et multitudo, excellens est omne finitum : et ideo demonstrat ibi, quod si esset potentia movens infinita, quod moveret motum quem influit ipsi mobili in nunc : nos autem non possumus dicere potentiam Angeli infinitam esse simpliciter, sicut nec essentiam eius dicimus infinitam : sed dicimus eam non finitam proportione alicuius corporalis potentiae moventis : et ideo si corporalis infinita vinceret spatii distantiam, multo magis dicemus vincere ipsam potentiam Angeli : et ideo dico, quod transit spatium indivisibiliter : et sibi efficitur totum spatium sicut unum indivisibile : quia motus eius est ad voluntatem : dictum est enim supra, quod ipse mobilis est qui habet in voluntate transitum sui motus, et in potestate ad remotum vel ad propinquum aequaliter. Concedimus igitur primas rationes probantes, quod transit medium : licet transeat ipsum ut indivisibile unum respectu potentiae moventis.
Ad hoc autem quod contra hoc obicitur, quod non sit sibi distantia : respondeo, quod est distantia quidem semper, sed non facit eum distare de motu, propter victoriam potentiae moventis : et hoc bene contingit in multis, sicut iam dictum est de virtute infinita movente per distans, quae necessario vincit medium velocitate motus.
Ad hoc autem quod obicitur, quod est motus ex A in B, et dividatur in C dico, quod non habet locum hic : quia tales demonstrationes non habent locum nisi in his motibus tantum, in quibus potestas moventis et quantitas mobilis et distantia spatii sunt proportionata hoc autem non est hic, et ideo non habet locum.
Si autem tu obicias fortem obiectionem, quod secundum hoc erit simul in motum esse, et a quo movetur, et in moveri, sicut probat secunda obiectio : dico sine praeiudicio hoc non esse verum : quoniam simul accipitur secundum rationem eorum quae dicuntur esse simul : aliter enim dicuntur esse simul mathematica secundum locum, inter quorum ultima nihil est medium : et aliter dicuntur esse simul naturalia, ut quorum ultima agunt et patiuntur ad invicem. Similiter etiam dicitur in tempore vel mensura aliter simul : et ideo non dico, quod Angelus moveatur in tempore, ut patebit in sequenti articulo, sed motus est in nunc : et possum dicere, quod probabilius mihi videtur, quod a quo est motus, et per quod est motus, et in quo est in motum esse, sunt tria nunc sese consequentia : et tunc non sequitur aliquod inconveniens : quia tunc non erit simul moveri et motum esse : et est tunc dare nunc in quo movetur, et nunc in quo quiescit : et tamen illa tria non faciunt quantitatem nisi forte discretam, quae nihil habet medium : et non exigitur aliquid probandum, nisi hoc forte tantum, quod nunc possint se consequi in motu Angeli, ut probabitur in sequenti quaestione. Et per hoc patet solutio ad prima obiecta.
Ad id quod contra obicitur, respondeo quod illa obiectio et sequentes non tenent in eo quod virtute movendi vincit distantiam medii.
ARTICULUS XXIV
An motus Angeli sit in tempore, vel in nunc ?
Tertio quaeritur : Utrum motus Angeli sit in tempore, vel in nunc ?
Et videtur, quod in tempore : quia
- Omnis motus habet prius et posterius, ut partes essentiales sibi : omne prius et posterius est in tempore : ergo motus Angeli est in tempore.
- Item, omnis motus est de numero successivorum : omne autem successivum habet esse in partibus, quarum una est post aliam : ergo motus Angeli tale habet esse : omne autem quod habet tale esse, est in tempore : ergo motus Angeli est in tempore.
- Item, dicit Avicenna in Sufficientia sua, quod motus est exitus de potentia ad actum in tempore continuo, non subito : ergo et motus Angeli est huiusmodi : ergo est in tempore.
- Item, Aristoteles in tertio Physicorum : Motus est endelechia existentis in potentia secundum quod in potentia est : ergo motus habet esse permixtum cum potentia. Aut igitur respectu eiusdem habet actum et potentiam, aut respectu diversorum. Si respectu eiusdem : ergo secundum idem est potentia et actus, quod non potest esse : ergo relinquitur, quod sit haec duo respectu diversorum : actus igitur erit secundum quod est via in actum, quia via in aliquid, attingit illud in quod est via : et hoc dicit Commentator super III Metaphysicae, quod motus dicitur ens, quia est via ad verum ens : et potentia erit secundum quod est ex alio quodam quod abicit : abicere autem et accipere non sunt simul, sed respectu diversarum partium temporis : ergo videtur, quod nullus motus possit esse in nunc.
- Item, detur, quod sit in nunc : contingat autem alium Angelum fortiorem moveri super idem spatium : ergo cum velox dividat tempus, in minori quam in nunc movebitur ille per spatium illud : ergo est accipere minus indivisibili, quod est impossibile : ergo ut prius.
- Item, contra hoc quod suppositum est supra, obicitur sic : Dicit Philosophus, quod inter quaelibet duo indivisibilia alicuius generis est accipere compositum in eodem genere : et hoc est scriptum in commento super VI Physicorum : licet etiam innuatur ex littera libri, quod inter duo puncta est linea, et inter duas lineas superficies, et inter duas superficies corpus : cum enim non sit terminus sine terminato, necesse est hoc esse verum.
- Item, inter duo nunc tempus est : et sic est in omni continuo : ergo impossibile est accipere tria nunc, in quibus nihil intercidat medium, ut videtur.
- Item, subtiliter probat Commentator in VI Physicorum, quod in omni motu est divisio quaedam mobilis et spatii, sic : Detur motus esse ex A : ergo in toto A quiescet : et accipiatur locus proximus ad A qui sit B : ergo in B movetur id quod per spatium fertur : omne autem quod movetur, partim est a quo, et partim in quod : ergo id quod fertur, partim est in A : ergo intercipit movendo in B partim de loco A, a quo est motus : ergo inter A et B locus est : et sic semper est accipere : ergo necesse est motum omnem divisibilem esse divisione spatii : ergo et tempus mensurans ipsum est divisibile : et sic nullum motum contingit esse in nunc, nec aliqua nunc se consequi, ut videtur.
Sed contra obiciunt quidam sic :
In quibus nullum est medium, in his simul est fieri et factum esse : sed in generatione simplici nullum est medium : ergo simul contingit in ipsa fieri et factum esse, et mutari et mutatum esse : et vocant generationem simplicem generationem substantiae, quae est inter opposita per contradictionem in quibus non est medium : et hoc dicunt quidem, sed non probant : tamen pro simili adducunt, ut probent simul Angelum moveri et motum esse.
Pro eis autem potest obici sic : Sicut se habet ens simpliciter ad ens secundum quid, ita se habet generari simpliciter ad generari secundum quid : sed ens simpliciter opponitur non enti simpliciter, et ens secundum quid opponitur non enti secundum quid : ergo cum generatio secundum quid sit ex non ente secundum quid, ut album ex non albo, quod tamen est aliquid : generatio simpliciter erit ex non ente simpliciter, et sic generatio est mutatio ex nihilo : inter nihil autem et aliquid nihil est medium : et non distat fieri a factum esse nisi per medium : ergo in omni transmutatione substantiae simul est fieri et factum esse, id est, in eodem nunc : multo ergo magis hoc potest esse in motu substantiae spiritualis.
Sed haec videtur mirabilis philosophia quae nulli concordat Philosopho, quinimo omnes concorditer dicunt duo his opposita : quorum unum est, quod nihil per naturam fit ex simpliciter nihilo. Aliud est in VI Physicorum, quod fieri et factum esse numquam sunt simul : quod enim fit, non est : et quod factum est, est : sequitur ideo, quod idem est, et non est : nisi forte tam absurde respondeas, quod dicas, quod in substantiis quod fit est : quod penitus est ridiculosum : quia in substantiis magis haec est vera, Quod fit non est, quam in accidentibus, cum in accidentibus aliquid de extremo sit in ipso fieri, in substantiis omnino nihil : quia forma substantialis non est magis et minus, sicut accidentalis. Ideo dicunt alii, quod differentia est inter nunc et instans : quia nunc est indivisibile temporis quod est substantia ipsius. Instans autem est quod accipitur inter duo tempora, quasi quod instat a parte nostrae significationis. Et verum est quod dicunt, quod inter quaelibet duo nunc est tempus, sed non inter quaelibet duo instantia : quia si ego signo tempus ad unum instans, nihil prohibet quin tu possis significare ad proximum instans consequens illud in tempore : et ideo dicunt Angelum moveri in instanti, et non in nunc. Sed hoc non concordat veritati : quia sic accipiendo nunc, non sunt duo nunc in toto tempore, sed unum solum ; sicut illud quod fertur, est unum in toto tempore, et unum in toto motu.
Praeterea, Philosophus Averroes assignans differentiam inter continuum lineae, et inter continuum temporis, dicit, quod est accipere duo puncta in lineae continuo, sed non in continuo temporis, quod non permanet, nec habet positionem in partibus : et ideo si hoc esset verum quod dicunt, nihil esset quod dicit Philosophus : ergo relinquitur, quod Philosophus intendat inter quaelibet duo nunc esse tempus, secundum quod nunc est terminans motum : sed etiam inter quaelibet duo momenta vel mutata motus est : et sic accipitur in significatione instantis praedicta ab eis : ergo solutio non valet.
Solutio. Mihi videtur quod supra dictum est, quod tempus in sacra Scriptura multipliciter sit dictum : et videtur, quod id quod non habet relationem ad motum caeli, sicut ad causam sui motus et quietis, quod illud non sit in tempore motus caeli, sicut numeratum in numero, vel mensuratum in mensura. Dicit enim Philosophus Rabbi Moyses, quod omnis motus huius naturae reducitur ad motum caeli, qui fecit moveri hanc naturam : constat autem, quod motus Angeli ad motum caeli ut ad causam reduci non potest : ergo non erit in tempore caeli sicut in numero et mensura. Aliud autem tempus quod accipitur praeter ordinem mobilium ad causam unam motus, est in ipso mobili ut in subiecto, et differt unumquodque mobile. Et ideo, sicut nos accipimus continuitatem temporis et discretionem et substantiam in illo quod est proprietas motus caeli : discretionem, quia numerat per duo quae sunt prius et posterius : continuitatem a spatio per quod est motus, eo quod in nullo loco discreto accipitur mobile, sed ut per quodlibet in quo est quasi locus fluens renovando situm continentiae et substantiam, per hoc quod id quod fertur, est unum in toto motu : ita oportet nos considerare in ista parte naturam ipsius temporis secundum naturam motus et mobilis. Constat autem, quod Angelus motus, id est, qui fertur, est indivisibilis : et sic idem quod adiacet ei, est indivisibile : loco autem per quem est motus non commetitur : ergo non accipitur ante et post in loco : cum igitur ab illis fuerit prius et posterius in motu, non habebit motus suus prius et posterius. Spatii etiam distantia vincitur a vi moventis potentiae : ergo spatium non faciet sibi continuum motum. Remanet igitur (ut diximus) quod tantum sunt tamquam tria indivisibilia motus eius : vel unum adiacens ei, ter tamen acceptum, quod idem est, scilicet, secundum quod est in loco a quo, et in loco per quem, et in loco ad quem est motus : et nihil continuabit hunc numerum ipsorum nunc : iam ergo planum est respondere obiectis.
Ad prima enim quinque dicendum, quod illae propositiones non tenent, nisi in motu physico : motus autem Angeli non est physicus, ut iam patet, nec ordinatus ad physicum.
Ad aliud dicendum, quod si motus Angeli est ab A in B, impossibile est, quod A et B dividantur per motum in C : quia totum spatium interjacens motui indivisibili, est ut unum indivisibile : in indivisibili autem non dividuntur indivisibilia, sed divisibilia quorum termini sunt indivisibilia : et ideo illa ratio de motu Angeli non tenet.
Ad duo sequentia dicendum, quod hoc non est verum nisi in motu qui continuitatem habet a spatio, et continuat tempus sua continuitate : et iam ostensum est, quod hoc non convenit motui Angeli.
Ad solutionem aliorum qui dicunt, quod simul est moveri Angeli et motum esse, dicendum quod si verum dicunt non est intelligibile illud verum : licet enim dicant unum esse simplex, est tamen in ratione duplici : et in quantum est finis praeteriti, dicunt ipsum adiacere motui Angeli : et in quantum est principium futuri, dicunt ipsum adiacere ei quod est motum esse. Sed contra hoc est, quod licet sit in ratione duplici, non tamen est in ratione triplici : et nos accipimus in Angelo terminum a quo, et per quem, et in quem : unde illa solutio non bene est intelligibilis. Probatio autem qua probant dictum suum, omnino falsa et absurda est : quia hoc est impossibile, quod fieri sit cum factum esse, et mutari cum mutatum esse : cuius rationem reddit Commentator super VI Physicorum, dicens quod generatio et corruptio non sunt mutationes factae per se acceptae in natura nec umquam separantur ab alterationem : et ideo generatio finis motus est qui est alteratio et corruptio similiter. Dicitur enim, et verum est, quod motus habet duplicem finem, scilicet eiusdem generis qui est motum esse, et alterius generis qui in alteratione est : sicut generatio est corruptio : et in motu locali luminosi corporis illuminatio diaphani directe oppositi : sequitur enim motum candelae illuminatio domus ad omnem partem oppositam candelae, et motum solis secundum circulos altitudinis illuminatio horizontis illius, cuius ascendens est gradus, in quo significatur circulus illius altitudinis. Unde dicendum, quod cum generatio sit corruptio, coniuncta est alterationi et corrupta est res ad instans quo est generatum esse : quia hoc est finis motus et mutationis illius : et hoc bene contingit, quod motus est ad nunc, licet non in nunc : sicut linea est ad punctum, licet non in puncto vel ex punctis.
Ad argumentum ergo primum dicendum, quod generatio simpliciter non est entis in universali, sed est entis simpliciter, id est, substantiae cui subiicitur non ens simpliciter, id est, non ens, quod non est simpliciter apud naturam apud quam compositum est ens simpliciter, et potentia non ens simpliciter, sed secundum quid : sed in generatione secundum quid, subiicitur ens simpliciter per formam substantialem, et non ens secundum quid, id est, secundum privationem eius in quod est generatio secundum quid : cum enim in tota natura generatio unius sit corruptio alterius, oportet corrupto dare esse per formam substantialem et accidentalem, et hoc subiicitur generationi physicae, secundum quod omnis generatio est cum actione et passione, et ex contrario in contrarium : unde secundum quod est generatio substantiae tantum, sic secundum intellectum supponitur mutationi ipsa materia tantum : secundum autem quod generatio unius est corruptio alterius, supponitur materia cum forma substantiali ut recedente : secundum autem quod est generatio cum actione et passione, supponitur materia cum forma recedente, et contrariis accidentibus et proprietatibus illius formae : et sic semper est in natura : et ideo non oportet nos dicere, quod fieri et factum esse sint simul, et corrumpi et corruptum esse simul : sed corruptum esse et generatum esse possunt esse simul respectu diversorum, scilicet secundum rationem finis et principii, et corrumpi et generari simul respectu diversarum formarum, scilicet recedentis, et advenientis.
Norandum autem, quod circa hanc quaestionem propter difficultatem suam sunt multae opiniones, quarum quaedam sunt haereticae habitae nunc a modernis. Philosophi enim quidam explicantes Vetus Testamentum de missionibus Angelorum, sicut Rabbi Moyses, et Rabbi Elieser, et Rabbi Ioanna, dixerunt Angelos moveri, sed obedire eis omnes virtutes quoad nutum : et ideo per effectum illarum virtutum obedientium dicunt eos moveri, et non aliter : et hoc (quia sacrae Scripturae contrarium est) haeresis est. Alii fuerunt, qui dixerunt Angelum simul esse in pluribus locis, hoc esse eius moveri, et etiam in omnibus si velit : et hoc etiam pro haeresi habitum est, cum habeat definitam substantiam secundum dicta Sanctorum, et non possit in pluribus locis simul esse. Alii sunt qui dicunt, quod motus eius est per suam voluntatem, et movetur in nunc si vult, et movetur in tempore si vult. Alii dicunt, quod non in nunc, sed in tempore imperceptibili, quod est repente moveri : et ideo videtur nobis, quod in nunc movetur. Alii dicunt, quod movetur in nunc uno secundum duas rationes : et ideo moveri suum et motum esse sunt simul. Et alii dicunt aliter, ita quod non sunt duo perfecte concordantes in hac quaestione.
M. Hic respondetur eis.
ARTICULUS XXV
An in uno loco spirituali possunt esse duo spiritus sine coangustatione sui ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Si multi essent spiritus hic, non eo coangustarent locum, etc.
Istud enim videtur esse contra Damascenum dicentem sic : Est autem intelligibilis locus, ubi intelligitur, et est incorporea natura, ubi nimirum est, et operatur, et non corporaliter continetur, sed intelligitur. Inde procedo sic : Sicut se habet locus corporalis ad corpus, ita se habet locus intelligibilis ad spiritum : in uno loco corporali non possunt esse diversa corpora sine coangustatione : ergo in uno loco spirituali non possunt esse diversi spiritus sine coangustatione sui ut videtur.
Praeterea quaeritur iuxta hoc : Quid dicatur locus intelligibilis a Damasceno ? Si enim dicatur natura aliqua intelligibilis, ut est Deus, vel Angelus. Illud non videtur : quia unus Angelus non est locus alterius Angeli, cum non sit terminus includens ipsum : similiter Magister negabit infra, quod Deus sit locus, et in loco proprie, cum non sit corporalis natura. Si vero dicatur locus intelligibilis, locus in quo est intellectualis natura : tunc videtur idem esse locus intelligibilis, et locus corporalis, et non esse distinctio inter locum corporalem, et locum spiritualem, ut videtur.
Solutio. Dici potest, ut supra habitum est, quod res multipliciter sunt in loco : et quod locus dicitur multipliciter : est enim locus proprie, et est locus per translationem aliquam a proprietate loci dictus. Locus per translationem a proprietate loci dictus, potest esse spiritualis natura, sicut dicit Philosophus in III de Anima. Bene iam dicentes sunt, scilicet Philosophi, animam esse locum specierum rei, quod non tota sit intellectiva, et non actu, sed potentia est species. Et sumitur ibi locus a proprietate loci, quae est salvare, eo quod species esse habent incorruptibile in intellectu : quemadmodum in natura corporali res in proprio loco salvatur : et quia specierum motus est ad intellectum possibilem, et quiescunt in ipso, et moventur ab ipso immobili existenti. Similiter possumus dicere, quod Deus locus intelligibilis est Angeli : et in sequenti capitulo dicit Beda, quod intra Deum currunt Angeli, quocumque mittuntur, eo quod continet eos et ambit ambitu virtutis continentis. Locus autem proprie dicitur duobus modis, scilicet diffinitive, et circumscriptive : et de utroque supra dictum est. Diffinitivus autem dicitur a Damasceno intellectualis locus ex relatione ad naturam intellectualem, quae est Angelus : et ideo dividitur contra corporalem, quia corporalis dicitur ex relatione ad corporalem naturam contentam per se vel per accidens in illo : sicut accidentia dicimus in loco, quae situalia sunt in loco. Et per hoc patet solutio ad totum praeter primum.
Ad quod dicendum, quod Magister accipit hic locum qui habet corporalem continentiam : cum enim spiritus non repleat, cum quolibet corpore potest esse in eodem loco : et unus alium non coangustabit : sed non sic est de loco intelligibili, qui accipitur ex relatione loci ad intellectualem naturam diffinitam in ipso, quae determinatur ad locum per opus : unam enim talem relationem impossibile est fieri ad duos Angelos : et ideo impossibile est duos Angelos esse in eodem loco.
N. Conclusio ex praedictis, quod spiritus creati sunt locales et circumscriptibiles quodammodo, Spiritus vero Dei omnino incircumscriptibilis.
ARTICULUS XXVI
An Angeli sunt circumscriptibiles ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti capitulo N : Spiritus creati in loco… sunt quodammodo locales et circumscriptibiles, etc.
- Videtur enim sibi esse contrarius : quia supra dixerat non esse circumscriptibiles.
- Praeterea, circumscribi dicitur in loco, cuius partes copulantur ad terminum loci, ut ei principium sit in prima parte loci, et medium in media, et ultimum in ultima : hoc autem modo Angeli non sunt in loco. Si forte velles dicere cum Gregorio et Damasceno, quod spiritus creati in comparatione incircumscripti spiritus corporales sunt, et ideo circumscribuntur loco. Hoc non videtur : quia sicut quod in se substantia est, respectu nullius potest esse accidens, ut dicit Commentator super librum Physicorum : ita quod in se spiritus est, respectu nullius potest esse corpus.
Solutio. Ad hoc dici potest cum Damasceno, quod Angeli dicuntur et sunt circumscriptibiles quodammodo, et non simpliciter. Sic enim dicit Damascenus : Circumscriptibiles sunt Angeli : cum enim sunt in caelo, non sunt in terra : et cum ad terram a Deo mittuntur, non remanent in caelo. Unde circumscribi ponitur hic pro loco diffiniri. Posset etiam dici, sicut Damascenus, quod circumscriptibile dicitur tribus modis, scilicet quod loco vel tempore vel comprehensione comprehenditur : et sic dicitur Angelus circumscribi, non loco, vel tempore, quia non excellitur a tempore, sed comprehenditur secundum quod comprehensio accipitur ab Augustino in libro de Videndo Deo ad Probam, quod comprehendimus illud, cuius fines circumspicimus : sicut omne diffinitae essentiae existens comprehenditur. Et nullo illorum trium modorum dicitur Deus circumscriptibilis.
Ad aliud dicendum, quod spiritus in nulla comparatione dicitur corpus : sed non omne corporale est corpus : quia dicitur corporale a proprietate corporis, et dicitur corporale a natura corporis : corporale quidem a proprietate corporis, potest esse Angelus, quia convenit cum corpore in diffinitione loci, scilicet esse hic et non alibi, et in circumscriptione per comprehensionem : non autem est corporalis a natura corporis : et quia proprietates illae corporis magis evidentes sunt comparato Angelo ad Deum, ideo dicunt Sancti, quod in comparatione ad Deum, corporales sunt Angeli.
O. Cum repetitione superiorum confirmat auctoritatibus Deum esse ubique sine locali motu.
ARTICULUS XXVII
An una sapientia numero potest esse in mentibus diversorum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti parte, O, ibi : Sed potius sicut in duobus sapientibus, quorum alter altero corpore grandior est, etc.
Ex hoc enim quidam volunt habere unam numero sapientiam esse in mentibus diversorum. Et ideo rationes eorum ponendae sunt, ut videatur an hoc sit verum.
- Prima est haec : Si non est una numero, sed specie : tunc non valet exemplum Augustini, quia Deus idem numero existens, est in omnibus locis.
- Item, Si sunt idem specie tantum, et diversa secundum numerum : cum duo secundum numerum sint aliquid plusquam unum, videtur falsum dicere Augustinus, qui dicit in Littera duas sapientias non esse aliquid plus quam alteram solam.
- Item, hominem esse animal, est dictum verum scitum a multis : aut ergo est idem verum, aut diversum in mentibus diversorum. Si idem, habeo propositum. Si diversum : ergo erit commune ad omnia illa vera : et sic est dictum commune, et non singulare : et sic propositio in qua subiicit hominem esse animal, necessario est communis, et non singularis, quod falsum est.
- Item, cum homo dicitur et intelligitur a diversis : aut est idem intellectum, aut diversum. Si idem, habeo propositum : quia cum veritas complexorum sit ex intellectu incomplexorum, erit etiam idem verum in complexis propositionibus et dictis apud omnes. Si non est idem : ergo hoc quod dico, homo, commune est ad illa : et sic non erit species specialissima, sed subalternum genus.
- Item, quanto agens est potentius, tanto suum effectum erit sibi similius : si ergo forma existens in materia in qua ignobilius esse habet, quam in intellectu, potest generare sibi similem, sic quod est eadem ei secundum existentiam : multo magis forma existens in intellectu in quo habet esse nobilius, generabit aliquid existens ex se idem ei : ut si possim videre cogitationes tuas, generarent se in mente mea eodem numero.
- Item, magis conveniunt esse in intellectu et intellectu, quam esse in materia et intellectu : sed eadem numero potest esse in materia, et in intellectu : ergo multo magis eadem numero potest esse in intellectu, et intellectu.
- Item, si non sunt unum numero, continget quod Angeli multo plures veritates ignorabunt, quam scient : sciet enim quilibet illas quae sunt in mente sua, et ignorabit omnes quotquot sunt in mentibus aliorum, quae multo plures sunt : et hoc est inconveniens.
Hae sunt rationes eorum. Pro eis autem potest obici sic :
- Dicit Aristoteles in VII primae philosophiae, quod si formae sunt absolutae a rebus quarum sunt (ut dicebat Plato), tunc nihil per eas erit scitum : ergo si forma quae est in anima, alia est a forma quae est in re, non erit res scita per ipsam : sed res una est a quocumque sciatur : ergo id per quod scitur, erit idem sibi : sed quaecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : ergo etiam species existentes in animabus omnium quae sunt earumdem rerum, erunt eaedem : et hoc est propositum : quia scientia constat ex illis speciebus.
- Item, in his quidem quae sunt sine materia, idem est intellectus et quod intelligitur : scientia namque speculativa, et quod speculatum est, idem est : sed in omni intelligibili (ut exponit commentum) idem est intellectus, sive materia : ergo in omni intelligibili idem est intellectus et quod intelligitur, et scientia speculativa idem cum eo quod speculatum est. Inde sequitur, quod species in anima idem est speciei extra in materia : sed quaecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : ergo etiam apud omnium mentes scientia speculativa est eadem numero.
- Item, in III de Anima: Omnino autem intelligens secundum actum est res intellecta. Ex hac positione deducta ut prius, videtur sequi idem.
- Item, quaecumque potentia est ad actum aliquem, ipsa reducta in actum, habet illum actum eumdem numero ad quem erat, et non specie : intellectus autem est potentia ad species rerum intellectarum : ergo ipse reductus in actum, habet actum rei eumdem numero, non specie : ergo eadem forma numero est in intellectu et in materia : et deducendo ut prius, sequitur omnium scientiam esse unam numero. Prima autem ultimae rationis patet per se. Secunda scribitur in III de Anima, ubi sic dicit Aristoteles : Sensitivum autem animae, et id quod scientiis affici potest, haec potentia sunt : hoc quidem, id quod sub scientiam cadit : illud vero, sensibile. Atqui necesse est aut res ipsas, aut formas in anima esse : at non sunt in ea res ipsae profecto, non enim ipse lapis est in anima, sed species. Quare anima sicut manus est : manus enim est organum organorum : et intellectus est species specierum, et sensus est species sensibilium. Et intendit, quod res secundum naturam non sint in anima, sed formae et secundum intellectum et secundum sensum, ut patet in expositione commenti.
- Item, obiectio est commenti ad idem sic : Quidquid separatum est ab hic et nunc, et aliis contrahentibus ad individuum, est idem apud omnes, quia est ubique et semper : omne autem intelligibile separatum est ab hic et nunc, et caeteris individuantibus : ergo est idem apud omnes, et ubique et semper : ergo est idem intellectus speculativus in omnibus animabus.
Ecce rationes quae sunt additae rationibus istorum, et videntur fortiores quam prius positae.
Sed in contrarium obicitur sic :
- Dicit Philosophus, quod scientia est actus et qualitas animae, et habitus denominans animam : et Augustinus hoc confirmat supra, ubi probat mutabilem esse naturam animae, dicens quod aliud est sapientem, aliud inertem esse : sed accidens unum non potest esse in diversis subiectis : ergo non potest esse, quod una scientia numero sit in animabus diversorum.
- Item, continget secundum hoc eamdem numero veritatem esse scitam et oblitam, quod reputari potest inconveniens.
- Fortius potest obici sic : Detur, quod forma substantialis rei eadem quae est in anima, sit in re, et e converso : quaero, per quem modum sit in ipsa : aut enim sicut in materia, aut potentia perfectibili, aut aliter quocumque modo. Si dicas primo modo, ut videtur velle Philosophus. Contra : Omnis forma dat esse et actum et rationem potentiae quam perficit : ergo intellectus accipit esse et rationem a forma asini vel caprae, quod absurdum est. Si vero dicas, quod aliter est in ipso : cum igitur nulla forma sine subiecto esse possit, ipsa erit in aliquo ut in materia : quia dicit Aristoteles in VIII Metaphysicae, quod per hoc Philosophi materiam maxime putabant esse substantiam et solam, quia non substante ipsa, nihil subsistit aliorum : ergo oportet ponere, quod asinus per materiam et formam sit in anima, quod negatum est a Philosopho.
- Item, duorum actuum vel plurium diversorum specie vel genere, non est aliquid susceptibile simul : sed intellectus simul susceptibilis est omnium formarum : ergo non recipit ipsas ut sunt substantiales eaedem numero quae sunt in re.
- Item, omnis forma inest, sive sit substantialis, sive accidentalis : et si non insit, non est : ergo si eadem forma sit in anima quae est in re ipsa, inest animae ut forma : sed a materia et accidentibus non habet, quod materiae extra dat esse et rationem, sed a seipsa : ergo cum ipsa per seipsam sit in anima, ipsa dat ei esse et rationem : ergo intellectus intelligens asinum, est asinus, et sic de aliis, quae ridiculosa sunt.
- Item, omnes Philosophi concorditer in suis metaphysicis ponunt scientiam in praedicamento qualitatis, scilicet Avicenna, Algazel, et Aristoteles, magister eorum, et etiam Augustinus in suis Praedicamentis.
Solutio. Dicendum meo iudicio, quod species quae sunt in anima, non sunt eaedem numero cum formis rerum extra : nec una scientia est eadem cum scientiis aliorum. Unde deceptio est in rationibus prius inductis. Est enim considerare speciem in anima duobus modis, scilicet in comparatione ad animam in qua est : et sic est accidens et passio existens in anima, secundum quod dicit Philosophus, quod voces sunt notae passionum quae sunt in anima. Est etiam considerare eam in quantum est intentio rei : et sic cum una sit res, est intentio una apud omnes : et si illa intentio numeretur a parte intendentium per eam ad rem, tot sunt quot sunt intendentes per eam.
Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod exemplum Augustini tenet ex parte intentionis constituentis scientiam, secundum quod numeratur a parte rei, quia sic facit scire rem.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod hoc modo loquendo duae scientiae idem erunt.
Ad aliud dicendum, quod hoc et sequens parum cogunt : non enim dicitur singulare dictum ex hoc quod species dicti in anima una sit, sed a parte unius intentionis rei in anima hac et illa : sic enim nihil esset singulare : socratitas enim non est una in sensibus omnium, et tamen est singularis singularitate rei quam determinat. Et per hoc patet solutio etiam ad sequens. Quod autem verum sit, patet : quia nihil est genus ad ea quae nihil addunt super ipsum : et similiter nec est species ad ea quae nihil addunt super ipsum. Intentio autem hominis in communi nihil additum sibi recipit in anima mea et tua et illius, et ideo ab istis non efficitur communis, nec est communis ad eas, sed remanet singularis, ut prius.
Ad aliud et ad sequens dicendum, quod illae rationes procedunt ex falsis : falsum autem supponitur in hac, quod forma in materia generet eamdem sibi per existentiam, cum expresse dicat Philosophus generare eam se in specie simili, eo quod individuo eadem et numero eadem non potest permanere. In sequenti etiam supponitur falsum, in hac scilicet, quod eadem numero species sit in anima et in materia extra : et hoc qualiter sit, infra patebit.
Ad omnia illa quae obiciuntur ex verbis Philosophi, quod dicitur intellectus secundum actum res intellecta, et scientia et scitum idem secundum actum : bene verum est hoc quoad hoc quod utrumque est in actu ab actu uno qui est species rei. Si enim quaeram a te, quid facit materiam rei in actu, tu dices quod species rei. Et si quaeram a te, cum accipit intellectus rem in intellectu, quid facit eum esse in actu, tu dices iterum, species rei : ergo sunt idem in actu, quia ab eodem actu qui est in re, est secundum esse, in intellectu autem secundum quod est intentio separata : et sic patet, quod non idem est esse ipsius actus, licet sit semper actus eiusdem, scilicet rei : sed in uno ut intentio rei, et in alio ut dans esse rei : et ideo non sunt idem numero : et hoc intendit Philosophus. Alii autem dicunt, quod hoc non intelligitur nisi in intellectualibus separatis per esse, ut est Angelus, et huiusmodi : sed quia illi falsum dicunt, ideo non est curandum : haec enim non est intentio Philosophi : et si esset, falsum diceret : quia in illis minus verum est quam in aliis.
Ad rationem autem Commentatoris dicendum, quod ipse accipit intentionem ex parte illa qua comparatur ad rem cuius est ratio et intentio : et sic planum est quod dicit : quia sic numeratur numero rei, et non numero intendentium per ipsam : ut dictum est prius.
ARTICULUS XXVIII
An potius dicendum sit, quod Deus est alicubi, vel alia sunt in ipso ?
Postea quaeritur de hoc quod dicit, ibi, O, sub finem : In illo sunt potius omnia quam ille alicubi, etc.
- Videtur enim sibi esse contrarius : quoniam ante concessit Deum esse hic totum, et in loco esse, et locum esse.
- Praeterea, videtur contra Augustinum esse quod dicit Angelum moveri, et non Deum, cum dicat Augustinus Angelum non moveri per locum.
Sed ad hoc solvere leve est secundum prius habita, ut dicatur Deum non esse alicubi, secundum quod alicubi participare potest discretionem loci circa locatum, quia sic removeret ab eo quod non posset esset in locis aliis, et Deum non esse proprie locum, sed per translationem ab aliqua loci proprietate.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus (ut in Littera determinatum est) dicit Angelum non moveri localiter : quia non commetitur se spatio, ut supra habitum est : sed catholice non potest negari, quin Angeli moveantur, cum hoc dicat canonica Scriptura, et non assumptis corporibus tantum : sicut dixit Zacharias : Angelus qui loquebatur in me.
P. Oppositio, qua videtur probari quod Deus mutetur loco.
ARTICULUS XXIX
An Deus faciendo aliquid quod prius non fecit, mutetur ?
Deinde quaeritur de hoc dicit : Ad hoc autem solet opponi, etc.
Videtur enim mutari Deus per hoc quod facit quod ante non fecit : actio enim aliquo modo in agente est : et haec actio huius rei non ab aeterno fuit.
Sed hoc saepe solutum est : quia sicut dictum est, in agente est velle ut hoc modo fiat, et hoc ab aeterno immutabiliter uno modo permansit.
Q. Epilogus, ubi exponitur quare in praedictam venerit disceptationem.
ARTICULUS XXX
Utrum res prius concipiatur repleri a Deo, quam materia a forma, et locus a locato ?
Postea quaeritur de hoc quod dicit, ibi, P, sub finem : Similiter desinit esse in quibus ante erat, etc.
Materia enim prima est aliquid entium, et habet se ad formam, et ideo dicitur vacua ; et habet se ad Deum, et quoad hoc iterum nisi in se habeat Deum, dicetur vacua : et iterum locus dicitur vacuus respectu locati nisi habeat ipsum. Quaeratur igitur : Quae istarum repletionum sit prior secundum rationem intelligendi ?
- Videtur, quod illa est materiae ad formam : quia illa est secundum dependentiam essentialem, aliae autem non.
- Item, Forma replet materiam per hoc quod essentialiter unitur ei : alia autem non essentialiter uniuntur ei.
Sed contra : Necesse est quod materia existente locus sit continens materiam : propter quod etiam Hesiodus posuit primam esse repletionem loci : ergo repletio locati prior est quam repletio materiae.
Sed contra : Statim posito loco et materia, ponitur Deus in eis continens esse et salvans : ergo videtur, quod illa sit prima.
Solutio. Concedo ultimam rationem : primo enim est repletio Dei, et secundo repletio formae, et tertio repletio loci secundum rationem intelligendi : quod sic patet. Prius est dans esse quodcumque et continens, quam dans esse hoc distinctum : Deus autem dat esse quodcumque et continet, forma autem dat esse distinctum : unde prius res repletur a Deo, et prius dependet magis ad Deum replentem, quam materia ad formam. Quod autem repletio materiae per formam prius sit, quam repletio a locato, patet : quia forma est aliquid rei replens, locus autem nihil est locati.
Item, forma tantum est in materia : sed res non est in loco nisi per formam et materiam.
Ad primo ergo obiectum, dicendum quod illa dependentia non est ad hoc quod materia sit materia, sed ad hoc quod habeat esse actu et distinctum per formam : et licet hoc sit essentiale, tamen non est prius : quia essentiale esse non facit primum, sed potius primum esse secundum ordinem causae praesentis et continentis. Per hoc etiam patet solutio ad secundum.
Ad id autem quod obicitur de loco, dicendum quod nisi spatium dicamus locum, ut quidam dicebant qui ponebant vacuum a corporibus, tamen non separatum, non necessario praeintelligitur locus intellecto corpore vel materia corporaliter : et ideo illa obiectio procedit ex falso. Nec illa opinio est vera, quod locus sit distantia spatii, ut probatur apud Philosophos : sed locus est extremitas alicuius corporis ambiens in se aliquod corpus : et sic omne corpus est in loco.
