Distinctio XVI — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XVI
A. De missione Spiritus sancti, quae fit duobus modis, visibiliter et invisibiliter.
DIVISIO TEXTUS
Nunc de Spiritu sancto videndum est, etc.
Hic incipit pars illa quae est de modis missionis Spiritus sancti : et sunt duo modi, scilicet visibilis, et invisibilis.
De visibili agit Magister primo in hac distinctione ;
de invisibili autem consequenter in sequenti, ibi, Dist. XVII, A :
Ista autem distinctio dividitur in duas partes.
In prima determinat, qualiter Spiritus sanctus dicitur missus visibili modo.
In secunda, qualiter non minor dicitur Patre propter illam missionem visibilem, cum tamen Filius minor Patre dicatur, propter illam missionem, ibi, C : Sed prius quaerendum est, cum Filius dicatur, etc.
ARTICULUS I
Quid sit mitti visibiliter, et utrum missio visibilis fuerit in Veteri Testamento sicut in Novo, et utrum Pater potest mitti sicut Filius ?
In prima parte non est nisi unum capitulum, circa quod incidit dubium ante Litteram : Quid sit mitti visibiliter ?
et secundo : Utrum ista missio fiat congruenter ad omnes vel ad aliquos ?
et tertio : Utrum sit ad gratiam gratum facientem vel gratis datam ?
et quarto : Utrum eam conveniebat fieri per Filium vel Spiritum sanctum ?
Ad primum proceditur sic :
- Si mitti visibiliter est apparere personam visibili signo, sicut videtur Augustinus dicere in Littera, cum in Veteri Testamento personae visibilibus signis saepe apparuerunt, videtur quod ista missio in Veteri Testamento saepe facta fuerit.
- Praeterea hoc videtur etiam alia ratione : missio enim visibilis ordinatur ad invisibilem : sed invisibilis in Veteri Testamento saepe facta est : ergo et visibilis. Probatio primae. In Littera dicit Augustinus quod in illis creaturis visibilibus Spiritus sanctus ad hoc erat, ut per eas ostenderetur Spiritus sanctus in illis esse ad quos illae creaturae veniebant. Secunda autem probatur, Sapient. IX, 10 : Mitte illam de coelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret. Hoc enim dictum est in Veteri Testamento : ergo videtur, quod huiusmodi missio visibilis tune fuerit.
- Item, si visibilis creatura est ostendens aliquid divinum, sufficit ad rationem visibilis missionis : cum, sicut supra habuimus, Pater in visibili creatura apparuit, videtur Pater esse missus. Genes. XVIII, 2 : Tres vidit, et unum adoravit.
- Si dicas, quod haec visa Patrum per Angelos administrata sunt, et ideo non intelligitur in eis missio : hoc non excusat objectionem tribus rationibus : quarum prima est, quod Augustinus dicit, quod absurdissimum est dicere Patrem, si voluisset, in creatura visibili apparere non potuisse : posito ergo, quod apparuerit, nihil debet sequi inconveniens : sequitur autem, quod missus sit : ergo hoc non videtur inconveniens : et hoc negatum est supra : ergo, etc.
- Secunda ratio : Quia si creatura irrationalis et inintellectualis (ut ita liceat dicere) sufficit ad demonstrandam missionem personae, sicut columba, vel flatus : multo magis creatura intellectualis, et praecipue Angelus. In illa enim tanto magis divinum aliquid cognoscitur, quanto ipsa est nobilior et divinior : cum ergo tales missionis Angelorum in Veteri Testamento saepius factae sunt, videtur quod saepe missae sunt personae, et etiam Pater.
- Tertia ratio est ab auctoritate Danielis, ubi legitur, quod antiquus dierum sedit, et libri aperti sunt coram eo. Et, Isaiae, VI, 1 : Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, etc. Nec poteris dicere, quod hoc fuerit Angelus in persona Dei : quia Angelo Seraphim non clamant, Sanctus, sanctus, sanctus : nec Angelus in persona Dei iudicabit.
- Si forte dicas, quod hoc fuerit revelatio, et non apparitio, vel missio. Contra : Talis ostensio quaecumque sit, fuit constituens Prophetas : quia Prophetas vocamus quibus ista facta sunt : sed proprius effectus missionis est Prophetas et amicos Dei constituere, sicut habuimus in praecedenti distinctione, ex Sapient. VII, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit. Item faciamus vim in eo quod dicit, per nationes : ergo non in nostra natione tantum, sed etiam in natione Patrum ista facta sunt : ergo videtur, quod tunc facta fuerit missio visibilis, et quod Pater et singulae personae missae sint.
Sed contra :
Ad Galat. III, 19 : Lex in manu mediatoris posita est, ordinata per Angelos, donec veniret semen cui repromiserat. Ergo videtur, quod omnia visa Patrum fuerunt per manus Angelorum usque ad adventum Christi. Supra autem probatum est, quod persona non dicitur mitti, nisi in effectu, in quo ipsa aliter sit vel ad aliud quam secundum quod est ubique : et hoc habetur in Littera ab Augustino : ergo in talibus visis nulla umquam fuit persona missa.
- Item Augustinus in libro IV de Trinitate, dicit quod absurde diceretur Pater missus vel ab eo quem genuit, vel ab eo qui ab ipso procedit, etsi dicatur apparuisse. Ergo cum omnis qui mittitur, ab aliquo mittatur, et Pater non possit ab aliquo mitti, videtur quod non mittatur.
- Item, Augustinus in libro IV de Trinitate, ut habitum est supra : Mitti est cognosci quod ab alio sit : Pater autem ab alio esse non cognoscitur : ergo non mittitur.
Sed adhuc contra hoc opponi potest :
- Quia Patri attribuitur potentia : cum ergo potentiam efficiat in nobis, ipse venit in nos, sicut Filius per sapientiam, et Spiritus sanctus per charitatem.
- Item, haec conceditur, et habita est supra, Pater est a seipso : secundum autem quod est a seipso, videtur quod in eadem habitudine praepositionis debeat concedi haec : Mittitur a seipso, et Pater mittit seipsum.
- Item, Augustinus probans quod Spiritus sanctus mittit se et dat se, probat hoc : quia est suae potestatis : et hoc est supra habitum in distinctione praecedenti : non esset autem suae potestatis, si non posset mittere et dare se : ergo a simili non erit Pater suae potestatis, si non possit mittere et dare se : cum ergo semper omnes personae fuerint suae potestatis, semper potuerunt mittere se omnes, et dare se, et in Veteri, et in Novo Testamento.
Solutio. Suppositis his quae supra determinata sunt, facile est respondere his objectis. Dicimus enim, quod non est idem apparere, et mitti : et bene concedimus, quod Pater in subjecta creatura apparere potuit per ministerium Angeli et per seipsum, et adhuc potest : sed non potest mitti propter causas supra assignatas : quia missio passiva supponit congruitatem nuntii, et rationem in subjecto : et illa ratio est ab alio esse, quod Patri non convenit : ideo apparere potuit, mitti autem non potuit.
Ad primum ergo dicendum, quod licet ubicumque est missio visibilis, fit apparitio alicuius personae visibili signo, non tamen convertitur : quia missio visibilis addit super apparitionem duo, scilicet existere ab alio, et per seipsum adesse aliter vel ad aliud quam sit ubique : hoc autem non legitur in Veteri Testamento, sicut postea patebit : quia personae non leguntur per seipsas fuisse in illis signis quae apparebant.
Ad aliud dicendum, quod missio visibilis non ordinatur ad quamcumque missionem invisibilem, sed ordinatur ad missionem invisibilem quae est fundans et plantans Ecclesiam : non enim visibilis semper praecedit invisibilem, etiam in Novo Testamento : sed praecessit, ut significaretur abundantia copiae Spiritus esse apud illos quibus visibilis facta est, ita ut ex ipsorum copia redundaret in fundationem et plantationem Ecclesiae.
Ad aliud dicendum, quod ratio iam dicta est, quare hoc non sufficit : et quare Pater non potuit vel non potest mitti.
Ad id autem quod obicit, quod missio huiusmodi debuit dici apparitio angelica in Veteri Testamento : Dicendum, quod in veritate illa solutio quam ponunt quidam non sufficit : sed illa est ratio quam diximus, quia mitti addit super apparere, sicut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod creatura intellectualis melius ostendit unitatem essentiae in tribus personis : sed effectum gratiae vel modum processionis personae a persona non ita ostendit : eo quod ipsa de natura sua non ita exprimit gratiae et processionis proprietates : non enim Angelus procedit ab Angelo, sicut flatus a sufflante : nec Angelo proprium est innocentia et aptitudo immolationis pro redemptione primogeniti, sicut columbae : nec Angelo proprium ex natura est, unde conveniat cum actu charitatis : et ideo Angelus in numero personarum apparentium, et vi interpretandi per sermonem, potest facere fidem Trinitatis et unitatis, licet non habeat convenientiam, ut per ipsum expleatur missio. Et alia ratio est, quod donum datum est a misso, sicut a causa faciente : dico autem, donum gratia gratum facientis, quod est in omni missione. Angelus autem non potest esse causa gratiae, nec debet intelligi esse causa : ergo nec ipse potest mitti missione illa : nec etiam si mitteretur, esset utile : quia crederetur gratia ab illo esse, et sic pertraheret in idololatriam. Tertia ratio est, quia missus cum gratia habetur illapsus in substantiam animae eius cui missio fit, ut supra habitum est in distinctione praecedenti : Angelus autem non potest illabi in substantiam mentis nostrae : ergo per ipsum non potest administrari huiusmodi missio. Quarta ratio est, quia cum gratia sit creata, si separaretur ab eo per quem mittitur, vel ille esset creatura, vel esset totum subjectum vanitati, sicut omnis creatura : ad hoc ergo ut gratia separare nos possit a vanitate, et coniungere divinitati, oportet missum qui est cum gratia, esse Deum. Et his rationibus non potest expleri huiusmodi missio, nisi per personam procedentem ab alio. Alii autem ponunt alias quae non probant quidquam, scilicet quod missionem conveniebat a remotis incipere, et postea appropinquando magis ad Deum accedere : et ideo in Veteri Testamento conveniebat fieri per Angelos, in Novo autem per personas. Sed hoc nihil est : quia secundum hoc etiam invisibilis missio quae omnibus Sanctis in Veteri Testamento facta est, debuit fieri per Angelos, quod falsum est.
Ad aliud dicendum, quod visa Isaiae, Danielis, et Ezechielis, nec fuerunt proprie loquendo apparitiones, nec missiones, nec processiones, sed revelationes in visione imaginaria quae multis facta est : quia apparitio stricte sumpta dicitur ostensio unitatis essentiae in figura aliqua visa ad sensum. Sed si apparitio sumatur, tunc erit genus ad revelationem, missionem, et huiusmodi.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod talia visa non faciunt Prophetas : quia sic Pharao fuisset Propheta, quod falsum est : quia non fuit Propheta nisi secundum quid : quia, ut Augustinus dicit in libro XII super Genesim : Propheta simpliciter, non dicitur nisi a visione intellectuali : et ideo Ioseph Propheta fuit visorum a Pharaone, et Daniel Propheta fuit visorum Nabuchodonosor et Balthasar : sed bene concedo, quod a missione invisibili Filii et Spiritus sancti constituti sunt Prophetae. Quid autem, quando, de quibus, et quare prophetarent, revelationibus trium modorum visionis ostensum est eis, scilicet corporali, imaginaria, et intellectuali. Sunt tamen qui dicunt Spiritum tunc missum, non in quantum sanctus, sed in quantum est spiritus : quia spiritus revelat, sed non sanctificat : et donum prophetiae non facit Sanctum, sed videntem : in Novo autem Testamento missus est ut sanctus, qui sanctificabat in illis visis. Sed hoc non solvit : quia nemo umquam sanctus fuit, nisi mitteretur sibi Spiritus : et ideo si de statu Veteris Testamenti esset, ut non mitteretur ut sanctus, nec invisibiliter ut sanctus mitteretur. Unde prima solutio melior est.
Ad id quod obicitur, quod apparitiones factae sunt per Angelos, bene concedo : quia hoc vult Augustinus in libro IV de Trinitate, et Dionysius in Caelesti Hierarchia. Sed tamen non propter hoc est remotum quin per se apparere potuerint et Pater et Filius et Spiritus sanctus, ut dicit ibidem Augustinus.
Ad id autem quod obicitur contra hoc, quod non dicitur mitti Pater, Dicendum, quod potentia attribuitur Patri : sed, ut dictum est, mitti non dicitur persona respectu cuiuscumque doni, sed tantum in dono in quo ipsa est, et habetur : unde si Pater daretur in potentia illa, esset potentia gratum faciens. Potentia autem illa non est distincta a donis intellectus et affectus, quia per dona huiusmodi sumus potentes in actibus gratiae : ergo datio Patris non habet distinctum donum ab eo in quo datur Filius, et in quo datur Spiritus sanctus : et ideo a Sanctis expresse non invenitur, quo Pater det se, vel detur a se.
Sunt tamen circa dubitationem istam tres aliae opiniones, quarum una est, quod Pater dat se, et datur a se : et haec non est multum communis. Alia dicit, quod non dat se, nec datur a se : eo quod potentia quae sibi appropriatur, praesupponitur in missione et datione Filii et Spiritus sancti : quia nullum donum datur nobis nisi praesupposita capacitatis potentia illius doni : et ideo cum haec capacitas per naturam sit in nobis (sumus enim creati susceptibiles gratiae) non oportet Patrem dari in illo. Tertia opinio est quam magis approbo, quae prius dicta est, quod Pater bene venit in Filio et Spiritu sancto, sed non datur, nec dat se : et si concedatur quod dat se, nullo modo tamen conceditur quod mittitur a se, vel mittit se, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod haec conceditur, Pater est a se secundum quod exponitur per negationem sic : Pater est a se, id est, non est ab alio : sed mitti importat affirmative esse ab alio, ut superius habitum est : et ideo non convenit ei mitti.
Ad aliud dicendum, quod Pater est suae potestatis, et semper fuit, et erit, sicut Filius et Spiritus sanctus : sed ex illa potestate non potest concludi, nisi quod ipse operetur cum Filio et Spiritu sancto illum effectum quem dat in missione : quia ly mitti dicit duo, scilicet actum operationis, et effectum qui datur in missione : et secundum actum hunc, est ipsum commune tribus personis : et consignificat ex modo significandi principalis significati, quod est missio passiva, venire ab alio, et quoad hoc non dicit potestatem aliquam, sed tantum rationem originis, quae non convenit Patri. Quoad primum ergo fuit probatio Augustini, quod Spiritus dat se, sicut alii eum dant, et non quoad secundum.
Ad id autem quod ulterius volebat concludere, quod in Veteri Testamento est ista potestas sicut in Novo, Dicendum, quod missio invisibilis fuit ex quo homo creatus est super terram : nullus enim umquam aliquid boni meritorii facere potuit sine invisibili missione : sed missio visibilis in Veteri Testamento esse non potuit, id est, non debuit de congruitate : quia illa est ad copiam gratiae demonstrandam, et gratiae propagationem, quae non fuit, adhuc priori tabernaculo habente statum : quia Iesus nondum erat homo, et nondum glorificatus : quae autem ratio huius sit, est determinatum in quaestione illa qua quaeritur, Quare distulit adventum, et quare litterae observationem conveniebat praecedere sensum spiritualem ?
ARTICULUS II
Utrum missio visibilis debet esse ad omnes qui sunt de Novo Testamento ?
Secundo quaeritur : Utrum ista missio visibilis secundum congruentiam debeat esse ad omnes vel ad aliquos ?
Et quaeramus : Utrum ad omnes qui sunt in Novo Testamento ? quia iam habitum est, quod non congruebat eam fieri in Veteri Testamento.
Videtur autem quod sic : quia
- Dicitur, Ioel, II, 28 : Effundam spiritum meum super omnem carnem, etc. Et iterum, v. 29 : Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam Spiritum meum. Ergo videtur, quod ad omnes debeat sic visibiliter descendere.
- Item, cum primo venit in linguis igneis, nullus excipiebatur, sed super omnes, scilicet centum viginti masculos et foeminas. Ergo videtur, quod nec postea debuit alicui subtrahi huiusmodi missio.
- Item, postea Apostolis praedicantibus, sicut Petro in domo Cornelii, et aliis, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum : ergo, etc.
- Item, hoc quod non fit, potest nobis generare desperationem ex hoc quod communiter tunc fiebat, quod nos non simus de salvandis : ergo, etc.
- Si dicatur, quod illi dati fuerunt nobis in semen ex quo cresceret et multiplicaretur seges fidei : modo autem tempus est colligendi quod seminatum est, et non seminandi amplius : hoc falsum est : quia dicitur, Apocal. XXII, 17 : Qui audit, dicat : Veni. Et in Evangelio condemnatur servus piger qui abscondit pecuniam domini sui. Ergo videtur, quod adhuc restat tempus seminandi : ergo adhuc ita deberet descendere.
Sed contra :
- Probabitur infra in sequenti articulo quaestionis, quod haec missio indicat plenitudinem redundantia et copiae Spiritus : non omnibus autem datur Spiritus ad redundantiam : ergo non ad omnes congruit fieri hanc missionem.
- Item, in operibus rusticorum probamus hoc, quod per multa fomenta fiunt novellae plantulae quae non fiunt arbori iam roboratae : ergo similiter debuit fieri in Ecclesiae plantatione : cum ergo haec missio fuerit ad plantationem Ecclesiae, non congruebat eam fieri in Ecclesia iam roborata.
- Item, aliter convalescit fides, et aliter habet meritum : quia convalescit bene et roboratur ex auditu rationis, et visu miraculi : ex illis tamen non habet rationem meriti, sed potius in quantum recedit a ratione et visu, et tota innititur primae veritati : cum ergo visibilis missio sit ad convalescentiam fidei, tempore merendi per fidem postquam fides convaluit, adhiberi non debuit.
- Item, missiones Spiritus Sancti respondent missionibus Filii : sed in missione Filii prius exhibebatur quod erat visibile : ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur : postea autem expediabat Apostolis ut subtraheretur praesentia corporalis, ut sic transiret affectus ad amorem invisibilis deitatis : ergo similiter conveniebat fieri in missione Spiritus sancti, ut primo exhiberetur visibilis species, per quam sciretur adesse Spiritus, et postea subtraheretur, ut in invisibili Spiritus substantia requiescamus.
Solutio. His ultimis rationibus consentiendo, quarum quaelibet medio suo dicit unam rationem, quare non semper et ad omnes convenit fieri hunc modum missionis : dicimus ad primum, quod Ioel loquitur de statu Ecclesiae primitivae, quando tempus erat plantationis fidei.
Ad aliud et ad tertium dicendum eodem modo, quod tunc ideo fiebat, ut homines visibili miraculo stupefacti ad finem properarent.
Ad id quod obicitur per rationem, dicendum quod non cogit nos hoc desperare : quia iam aedificati sumus ad fidem : quia ab his qui audierunt confirmata est nobis fides, contestante Deo signis, et virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem, ut dicitur, ad Hebr. II, 3 et 4.
Praeterea nos sentimus praesentiam meliorem in donis : sicut enim dicit Apostolus, ad Roman. VIII, 18 : Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei.
Ad aliud dicendum, quod licet omnis homo debeat alium vocare ad fidem, et conversionem morum, non tamen oportet quod vocet per miracula : quia iam ipsa multiplicatio fidei testis est veritatis fidei : et quia sufficit ad veritatem fidei ostendendam in uno tempore miracula ostendisse, et visibilia signa : si enim prius fides per haec probata est, in aeternum probata erit, et vera. Unde ea quae tunc facta sunt, modo sunt aliis referenda, non iterum exhibenda, sicut dicit Ioan. in canonica sua prima, v. 1 et seq. : Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae correctaverunt de Verbo annuntiamus vobis.
ARTICULUS III
Utrum missio sit gratiae gratum facientis, vel gratiae gratis datae ?
Tertio quaeritur : Utrum ista sit missio gratiae gratum facientis vel gratis datae ?
- Videtur autem, quod gratis datae, quia exterius : nihil autem exterius extra hominem est gratia gratum faciens : ergo videtur, quod haec missio non sit gratiae gratum facientis.
- Item, dicit Aristoteles in IV Meteororum, quod per esse apertum iudicamus de occulto. Ergo per actum istius missionis iudicamus cuius gratiae causa sit : sed actus eius est linguae, prophetiae et huiusmodi, quae omnia non dicunt nisi actum gratiae gratis datae : ergo illa missio est ad actum gratiae gratis datae.
- Item, missio invisibilis est ad actum gratiae gratum facientis, ut supra probatum est : cum ergo superfluum sit duos habere modos ad idem perficiendum, praecipue apud perfectum operantem, missio visibilis non erit ad eamdem gratiam : igitur erit ad gratiam gratis datam.
- Item, missio Filii est ad gratiam gratis datam, quia ad illuminationem intellectus in revelatione, et prophetia, scientia, et huiusmodi : ergo magis missio Spiritus sancti potest esse ad gratiam gratis datam : et non est interior ad illam : ergo exterior.
Sed contra :
- A partibus sufficienter enumeratis probatur, quod haec missio numquam exhibita est nisi ad plenitudinem redundantiae in gratia gratum faciente demonstrandam : quia exhibita est tribus modis, flatu, igne, columba : et patet in singulis, qualiter ostendebat Spiritus redundantiam gratiae, sicut infra ostendetur, quando ostendetur sufficientia numeri istarum missionum : ergo manifestum est, quod non ostendit gratiam gratis datam.
- Item, non diceretur Spiritus missus, si tantum daretur donum eius, ut supra habitum est : ergo Spiritus tunc dicitur missus, quando ostenditur per donum inhabitare per gratiam : sed non inhabitat per donum gratiae gratis datae : dicit enim auctoritas, quod in solis Sanctis est per habitantem gratiam : in multis autem est per actum gratiae gratis datae qui non sunt sancti : ergo ipse non mittitur, nec visibiliter, nec invisibiliter, nisi per gratiam gratum facientem.
- Item, in Littera habemus ab Augustino, quod per illas creaturas visibiles ostendebatur, quod Spiritus sanctus in illis erat ad quos mittebantur creaturae illae : et nos videmus, quod in omnibus illis abundantia redundantiae fuerit, ad quos talis missio facta est.
Solutio. Dicendum, quod in veritate ista missio redundantis gratiae est ostensiva, et penes modum redundantiae multiplicatur, ut postea patebit.
Ad primum ergo dicendum, quod non est ita exterius, quod non sit interius : quia modus visibilis missionis est ostensivus invisibilis Spiritus missi invisibiliter : et ideo fructus missionis est intus, licet motus visibilis speciei sit extra.
Ad aliud dicendum, quod per rem manifestam dupliciter est iudicare, scilicet ut iudicium immediatae causae habeatur per effectum apertum, et sicut causa causae vel ratio causae per effectum habetur : verbi gratia, videndo apertum actum prophetiae vel linguarum in actu, statim accipitur habitus qui est causa huius actus, ut immediatus ei, et hic est habitus gratiae gratis datae. Ulterius autem considerando tempus actus, et modum actus, scilicet quod est ad fidei propagationem, et tempus novellae Ecclesiae, cognosco quod in illis est Spiritus redundans in aliquos per gratiam gratum facientem : sicut etiam in naturis videndo motum, cognosco movens et rationem moventis tunc potius quam alio tempore, et sic potius quam aliter.
Ad aliud dicendum, quod ad idem ut idem superfluerent duo modi : sed ad idem ut aliter se habens, non superfluunt : quia unus est ad gratiae inspirationem sive receptionem vel augmentum, alius autem ad redundantiam eiusdem ostendendam.
Ad aliud dicendum, quod secundum quosdam Filius non mittitur nisi in gratia gratis data. Dicunt enim, quod si est gratum faciens, quod refertur ad missionem Spiritus sancti. Sed hoc supra improbatum est. Unde dico, quod haec est falsa, quod Filius mittatur in gratia gratis data : quia uno misso, omnes tres veniunt et inhabitant, licet per illum effectum omnes tres non dicantur mitti.
Si autem aliquis obiciat contra hoc quod dictum est, quod super multitudinem audientium verbum visibiliter cecidit Spiritus : sed non legitur, quod in omnibus illis redundaverit. Respondendum est, quod casus super multitudinem ostendit redundantiam in praedicante fidem novellam, et ex parte eius super quem cadit, habet rationem fomenti fidei novellae, sicut supra diximus : et ideo etiam non exprimitur quo signo cecidit Spiritus super eos, sed tantum, quod in signo visibili apparuit, quod indicabat redundantiam in Apostolis : modo autem non est in Ecclesia illis de causis quae dictae sunt.
ARTICULUS IV
Utrum missio visibilis fieri debuit magis per Filium quam per Spiritum sanctum, vel e converso ?
Quarto quaeritur : Utrum conveniebat hanc missionem magis per Filium fieri, quam per spiritum sanctum, vel e converso ?
Videtur autem, quod per Filium : quia
- Filius est verbum indicativum Patris, et os loquens Patrem : sicut dicitur, Ioan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Ergo cum haec missio sit ad instructionem ad fidem, conveniebat ut fieret per Filium.
- Item, illa missio visibilis est ad plantandam fidem : sed dicit Bernardus, quod Filius venit, et fidem docuit : ergo Filium in tali missione mitti conveniebat.
Sed contra :
- Dominus dixit discipulis : Paraclitus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Ergo plena instructio est per Spiritum sanctum. Cum ergo veritas mundo manifestari debuit, conveniebat fieri per missionem Spiritus sancti.
- Item, Matth. X, 20 : Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Ergo ad loquendum in conversione Gentium mittendus est Spiritus sanctus, non Filius.
Solutio. Dicendum, quod Spiritum sanctum in creatura non unita visibili mitti conveniebat, Filium autem in creatura unita visibili.
Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod instructio pertinet etiam ad Spiritum sanctum. Est enim instructio per interpretationem et locutionem, et ista convenit Verbo et ei qui est os Patris : et est instructio non per verbum, sed per inspirationem veritatis, et illa convenit Spiritui veritatis, id est, a veritate procedenti, qui annuntiat ea quae accipit a veritate : sicut factum in missione Spiritus sancti : illuminavit enim Spiritus ad plenum intellectum eorum quae audita erant a Filio.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod in quantum auditus causat fidem quae est per verbum Christi, sic conveniebat fidem doceri per Verbum missum in carnem. In quantum autem fides est assensus primae veritatis non potest haberi nisi per inspirationem. Unde etiam Apostoli qui ante flexibiles erant in assensu, cum haberent fidem per auditum verbi, postea confirmati sunt, cum haberent assensum per inspirationem Spiritus sancti missi in eos. Et hoc notat idem Dominus in fine Lucae, XXIV, 48 : Vos autem, inquiens, sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
ARTICULUS V
Quare sunt duo modi missionis Filii, et Spiritus sancti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera in primo capitulo, ibi, A :
Et est dubitatio, quare sint duo modi missionis Filii et Spiritus sancti.
- Cum enim sint duae partes hominis, scilicet corpus, et anima, videtur quod neutro modo dicatur mitti ad corpus, ut quidam volunt reddere rationem : ergo videtur, quod ambo modi accipi debent penes partes animae : sed cum simus imago Dei, penes tres potentias videtur quod tres debent esse modi missionis.
- Item, missio est ad revocandam creaturam rationalem, ut supra habitum est : revocatur autem secundum rationabilem, irascibilem, et concupiscibilem : ergo tres debent esse modi missionis.
Solutio. Dicimus, quod duo tantum sunt : quia cum missio ostendat distinctionem personae a persona, non poterat ostendi nisi per perceptibile in intellectu secundum se, vel per acceptum a sensu : et ideo ut sufficienter determinaretur distinctio ex parte personarum procedentium, mittebatur signo sensibili et specie intelligibili.
Item, cum missio adducat gratiam, non poterat esse gratia nisi personalis quae est in missione visibili collata, vel universalis quae est redundans in omnes, et illa efficitur visibili utriusque personae missione.
Ad ea autem quae contra obiciuntur, dicendum quod omnes perfectiones illarum virium, et tres habitus illarum virtutum reducuntur ad invisibilem missionem : quae licet uno modo fiat in genere, non tamen uno modo fit in specie.
B. Prius de illo modo missionis qui fit visibiliter, agit.
ARTICULUS VI
Quare Filius apparuit in creatura sibi unita, et Spiritus sanctus non apparuit in unita sibi ? et an columba illa in qua apparuit, fuit naturale animal, et de motu columbae qualis fuerit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : In promptu est intelligere de Spiritu sancto, etc.
Et quaeruntur hic tria :
quorum primum est : Cur Filius apparuit et missus est in creatura sibi unita, et Spiritus in non unita ?
Secundo quaeritur : Quare Spiritus sanctus, et ad quid missus est ad Filium, cum Filius numquam missus sit ad Spiritum sanctum ?
Tertio quaeritur : Cum Pater apparuerit in sono, quare tantum apparuit in audibili creatura et super Filium, et numquam super aliquem alium hominem.
Ad primum proceditur sic : Spiritus sanctus est a Patre et Filio : ergo maiorem rationem missionis videtur habere quam Filius : ergo videtur cum ab alio esse sit ratio unibilitatis, quod Spiritus sanctus sit magis unibilis creaturae assumptae, quam Filius.
Sed quia hoc satis notatum est supra principium tertii, quaeratur, Si columba in qua apparuit Spiritus sanctus, fuit verum et naturale animal vel non ?
Videtur, quod animal fuerit : quia
- Spiritus veritatis nihil debet fingere : sed fictitium esset, si tantum esset figura columbae, et non veritas : ergo videtur, quod vera fuerit columba.
- Item, praestigia daemonum sunt deludere sensus hominum per quasdam figuras : ergo hoc non competit Spiritui veritatis.
- Item, in columba apparuit propter columbae proprietates : illae autem proprietates non conveniunt nisi verae columbae : ergo vera fuit columba, ut videtur.
Sed contra :
- Sancti dicunt, quod illa columba peracto officio reversa est in pristinam materiam : hoc autem non fuisset si vera fuisset columba : ergo non fuit nisi figura columbae.
- Item, si vera fuisset columba, non duxisset in aliud : ergo videtur, quod ad hoc quod duceret in aliud, quod non veram conveniebat esse columbam : sicut etiam Doctores dicunt, quod species panis et vini in sacramento Eucharistiae, in illo sunt ad hoc quod in aliud ducant.
Sed tunc quaeritur : Quid movit eam motu locali, si non fuit viva ? non enim movetur aliquid motu locali processivo nisi verum animal : columba illa movebatur motu locali : ergo fuit verum animal.
Solutio. Dicendum, quod Spiritus sanctus non est unibilis alicui creaturae : quia omne quod in hypostasi unitur alicui naturae, est persona una in Trinitate, unde irrationali naturae uniri non potum : quia inconveniens esset, quod columba esset Deus, vel aliquod brutum animal : Filium autem conveniebat uniri creaturae rationali quae est homo, cuius ratio in libro tertio Sententiarum assignatur et non est ratio quod Spiritus sit a duobus, Filius autem ab uno, quod ipse sit magis unibilis quam Filius : quia in hoc non attenditur ratio unibilitatis.
Ad aliud dicendum, quod illa columba species columbae fuit, et non naturale et verum animal.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod non est fictum nec falsum quod ostendit hoc propter quod est assumptum : unde species illa vera fuit, quia directe ostendebat illud propter quod assumebatur : hoc autem non erat natura animalis, sed potius actus gratiae, sicut postea patebit.
Ad aliud dicendum, quod praestigia daemonum sunt ad homines deludendos, ut dicit Petrus in Itinerario Clementis, miracula autem Christi ad homines instruendos ea quae sibi sunt utilia : et sic sunt illae apparitiones : non enim possumus dicere columbam fuisse animal, sicut nec linguas membrum animalis.
Ad aliud dicendum, quod aliud est proprietates intelligere secundum translationem ad spiritualia, et aliud proprietates habere sibi connaturales. Secundum translationem in intellectu bene accipiuntur proprietates in specie columbae, licet in ipsa specie non sint proprietates naturales.
Ad ultimum dicendum, quod hoc quod movetur a motore sibi unito et motu processivo, illud est animal : sed ita non movebatur columba, imo movebatur a motore non unito sibi : qui motus fuit voluntatis Dei, cui omnia obediunt.
ARTICULUS VII
Quare Spiritus sanctus mittitur ad Filium, et numquam Filius ad Spiritum sanctum ?
Secundo quaeritur : Quare Spiritus sanctus missus sit ad Filium, et numquam Filius ad Spiritum sanctum ?
Videtur enim, quod mitti non debuit ad Filium : quia
- Omnis missio, ut supra habitum est, est ad sanctificandam creaturam : Christus autem sanctificatione non indiguit : ergo Spiritus sanctus ad eum mitti non debuit.
- Item, missio exterior ostendit interiorem : ergo videtur, quod interius etiam ad Christum missus sit Spiritus sanctus.
- Item, numquam legitur missus ad Patrem, nec legitur Filius missus ad Spiritum : ergo cum missio significet indigentiam in eo ad quem fit missio, videtur quod nec Spiritus sanctus debuit mitti ad Filium.
Solutio. Spiritus non fuit missus ad Filium per se, id est, propter indigentiam Filii : sed ut ostenderet redundantiam illius plenitudinis, de qua dicitur, Ioan. I, 16 : De plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Mittebatur enim ad ipsum in baptismo, in quo Christus nihil accepit : sed baptismus accepit ab eo : quia, sicut dicit Beda : Tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam contulit aquis ; et : illam redundantiam et copiam significabat missio visibilis Spiritus sancti.
Et per hoc patet solutio ad totum : non enim est simile de Patre et Spiritu sancto, ex quibus non fluxerunt sacramenta, ut in quorum personis peracta sint, sicut fluxerunt ex persona Christi.
ARTICULUS VIII
Cur Pater tantum apparuit in sono audibili, et non in alia specie corporali ?
Tertio quaeritur : Quare Pater tantum apparuit in sono audibili, et non in alia specie corporali ? ex audibili enim specie non potuit cognosci, quod Pater fuit qui apparuit.
Solutio. Dicendum, quod Pater Verbi qui uno verbo quod genuit, ut dixit Augustinus, omnia dixit, et facta sunt, congruenter in sono et voce exprimente Filii generationem, etiam in recreatione apparuit : et licet sonus in genere Patrem non manifestet, tamen sonus articulatus et litteratus nominans Filium, declarat eum cum dixit : Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui : ipsum audite.
ARTICULUS IX
Quare Spiritus sanctus tantum in his tribus speciebus, linguarum, columbae, et flatus apparuit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : In ipsum Dominum corporali specie columbae descendit, etc.
Est enim dubium : Quare tantum in his tribus speciebus legitur manifestatus, scilicet in specie columbae, et in specie linguarum ignearum, et in specie flatus.
Ad hoc dicendum, quod in Spiritu sancto tria accipiuntur, scilicet persona, processio, et ratio doni. Si attendatur ratio personalitatis eius, ipse charitas est : et per hoc ponit convenientiam ad ignem : effectus autem istius ignis fuit tunc redundantia gratiae in conversione mundi : et ideo in linguis figurabatur ignis, ut sessio diceret permanentiam in Ecclesia ignis qui est charitas et ignis divinus : linguae autem scientiam loquelae quam acceperunt Apostoli : unde cantatur de ipso :
Ignis vibrante lumine
Linguae figuram detulit,
Verbis ut essent proflui,
Et charitate fervidi.
Si vero attenditur in donis, sic significatur in columba, quae fecunda, simplex, et gemens, et sine felle malitiae in hepate esse legitur : quia talia faciunt dona eius in Sanctis. Si autem attenditur modus processionis eius, ipse a Filio ut spiritus vitae et sanctitatis procedit, conferens toti Ecclesiae sensum et motum, eo quod procedit a capite : et quoad hoc manifestatur in flatu.
ARTICULUS X
Utrum praeter missionem interiorem invisibilem necessaria fuerit exterior missio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Ut exterioribus visis corda hominum, etc.
- Illa enim visa aut sufficiebant ad cognitionem occultae deitatis et distinctionis personarum sine interiori missione, aut non : si sic, tunc interior missio inutilis fuit.
- Praeterea, cum interior conferat gratiam, videretur tunc, quod cognitio Trinitatis sine gratia posset haberi, quod falsum est, sicut supra ostensum est. Si autem oportuit adesse interiorem, cum illa per inspirationem doceat, videtur tunc inutilis fuisse exterior.
Solutio. Dicendum, quod in veritate exterior est testimonium interioris, ut dicitur in Littera : quia significabatur, quod in illis quibus fiebat talis missio, vel ad quorum praedicationem fiebat et intercessionem. esset gratia redundans, ut dictum est : et ideo non erat processio inutilis exterior pro statu et tempore.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Qui nec in illis creaturis magis erat, etc.
Hoc enim non videtur : quia magis cognoscitur aliquid inesse per maiorem effectum : plus autem effecit in illis, quam in aliis : ergo magis erat in illis.
Solutio. Ista ratio peccat ex hoc quod mutatur discretum in intensius : non enim sequitur, quod si pluribus modis infuit, quod magis infuerit, nisi illi modi facerent intensionem : unde Magister bene dicit, quod ad aliud infuit.
C. Cum Filius sit minor Patre secundum formam creatam in qua apparuit, cur non et Spiritus sanctus similiter ?
DIVISIO TEXTUS
Sed prius quaerendum est : Cum Filius dicatur minor Patre, etc.
Hic incipit secunda pars istius distinctionis quae habet tria capitula, et tres partes :
in quarum prima ostenditur Filius minor Patre secundum humanitatem.
In secunda, ostenditur minor se secundum humanitatem, ibi, D :
In tertia, ostenditur Pater maior Filio : non tamen Filius minor Patre, secundum quod Deus est, ibi, E :
ARTICULUS XI
Utrum Christus secundum quod homo, sit minor Patre, et Spiritu sancto, et se ?
Hic autem incidit dubium : Utrum Christus secundum quod homo, sit minor Patre, et se, et Spiritu sancto ? quia haec quaestio ad idem redit in illis tribus modis.
- Videtur autem, quod sic : quia secundum quod homo, possum dicere, quod est factus, et creatura, et huiusmodi, quae omnia sonant minorationem : ergo ipse secundum quod homo, est minor Patre, et seipso, et Spiritu sancto.
- Item, hoc concorditer dicunt omnes Sancti.
Sed contra :
- Christus secundum quod homo, est homo : si ergo Christus secundum quod homo, minor est se : ergo Christus minor est seipso : et hoc non potest esse, quia nulla res minor est seipsa.
- Item, Christus non videtur esse nisi unius quantitatis : ergo videtur, quod secundum illam aut sit maior tantum, aut minor tantum, aut aequalis.
- Item, Christus secundum quod homo est minor se : ergo Christus secundum quod homo est, non est aequalis sibi : quia minus et magis opponuntur aequali.
Solutio. Ad huiusmodi respondere leve est : quia cum dicitur, Christus secundum quod homo minor est Patre et Spiritu sancto, absolute vera est. Si autem dicatur, Christus secundum quod homo minor est se, relativum potest referre antecedens cum determinatione, et est falsa : vel sine determinatione, et est vera : quia non supponit tunc nisi personam simpliciter : et tunc non sequitur, ergo Christus homo : quia cum dicitur, Christus homo, dicitur Christus ens homo, et hoc non dicit nisi personam. In persona autem ly secundum dicebat naturae conditionem, sicut Magister dicit.
Similiter cum dicitur, Christus secundum quod homo, est aequalis sibi, haec vera est, si ly sibi referat antecedens cum determinatione : si sine determinatione, est falsa : et haec solutio tota in hoc fundatur quod ly secundum non dicat nisi causam secundum naturae conditionem : si autem diceret unitatem personae, tunc cum dicitur, Christus secundum quod homo, sensus esset, Christus homo personaliter est minor se, et falsa esset locutio : et vera, si diceretur sibi aequalis.
D. Quod Filius secundum quod homo factus est, non modo Patre, sed Spiritu sancto, et etiam seipso minor est.
ARTICULUS XII
An Angelus sit melior homine vel e contra ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Minoratus paulo minus ab Angelis, etc.
- Videtur enim hoc esse falsum : quia homo etiam absolute videtur esse nobilior Angelo : quia si optimus equus optimo asino melior est, et equus simpliciter asino melior est : sed optimus homo optimo Angelo melior est : ergo homo simpliciter melior est. Prima scribitur in III Topicorum. Secunda probatur per Christum, qui optimus est inter omnes creaturas et super omnes.
- Item, quid eligit sapiens, magis eligendum est : sed humanam naturam elegit sapientissimus, quia sapientia Patris, et non angelicam : ergo humana natura est melior : quod enim est magis eligendum, melius est.
- Item, quod melioribus inest, magis eligendum est : sed optimo, quia Dei Filio, inest humana natura : ergo melior est quam angelica.
- Item, Augustinus : Inter mentem nostram et Deum nihil est medium. Ergo nihil melius citra Deum : quia melius est, quod Deo est vicinius. Ergo natura angelica non est melior.
- Item, I ad Corinth. VI, 3 : Nescitis quoniam Angelos iudicabimus ? Ibidem dicit Glossa, quod iudicium comparationis erit inter homines et Angelos, et quibusdam invenientur quidam homines excellentiores. Ergo videtur, quod vel maiores simus vel aequales.
Item, Deuter. XXXII, 8, secundum aliam translationem : Statuit terminos populorum iuxta numerum Angelorum Dei. Sed non statuerentur a iusto Deo termini hominis iuxta terminos Angelorum, nisi virtute et merito possemus esse aequales. Ergo videtur, quod non sunt excellentiores nobis Angeli.
- Item, Augustinus contra Maximinum : Natura humana, quam assumpsit Filius Dei qui peccato depravari non potuit, nihil melius est nisi solus Deus.
Sed contra :
- Psal. VIII, 6 : Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Et, ad Hebr. II, 9 : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Iesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum.
Hic a quibusdam ponitur et conceditur error propter tales objectiones : Deus summe liberalis, et summe bonus est : ergo unicuique influit tantum suae bonitatis, quantum ipse capax est : si ergo Angelus secundum naturam capacior esset homine, plus influeret ei : sed plus influxit homini, quia gratiam unionis : ergo per naturam capacior est nobilitatis et bonitatis divinae quam Angelus.
- Item, inter homines qui habet meliora naturalia, maiorem necessario habebit gratiam : ergo ab effectu qui maiorem gratiam recipit, meliora habet naturalia : sed homo maiorem gratiam recipit : ergo meliora habet naturalia quam Angelus.
- Item, si duo sunt quorum unum est propter alterum, id melius et dignius est propter quod est alterum, quam quod est propter ipsum : sed homo et Angelus duo quaedam sunt, et Angelus est propter hominem. Probatio. Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te, etc. Et, ad Heb. I, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis ? Ergo homo melior et nobilior est Angelo.
- Hoc autem si concedatur, est contra Dionysium, quia ipse vult, quod secundum gradus entium est propinquitas ad Deum : unde intellectualis natura vicinior est, quam rationalis. Et contra Augustinum in libro XII Confessionum, ubi dicit, quod Angelus creatus est prope Deum.
- Item, erit contra philosophiam, quae ponit animam rationalem esse instrumentum intelligentiae vel Angeli.
- Item, erit contra rationem : quia illuminatio descendit a superiori ad inferius : illuminationes autem fiunt ab Angelis in animabus hominum, sicut dicit Augustinus in XI super Genesim.
Solutio. Sine praeiudicio dicimus, quod angelica natura in natura considerata, multo nobilior est quam humana : et nobilior est etiam quam anima rationalis in sua natura considerata : quia animae rationali naturale est uniri corpori, et haec unibilitas ipsius facit ipsam materialiorem et viciniorem materiae, quam sit Angelus : tamen natura humana secundum quod refertur ad unitatem cum Deo, et prout refertur ad statum beatitudinis, aequalis vel melior est Angelis, et hoc est secundum quid esse melius vel aequale. Refertur autem ad unitatem cum Deo dupliciter, scilicet secundum id quod unitum est Deo de natura nostra in Christo : et secundum id ex quo sumptum est quod unitum est, sicut in Beata Virgine, in quam praevenit Spiritus sanctus cum virtute Altissimi, purgans ipsam, et virtutem Dei Verbi conferens ipsi simul et generativam, sicut habebitur infra : unde etiam dignior est omni pura creatura, et exaltata est super choros Angelorum ad coelestia regna. Secundum relationem ad statum contemplationis verum est, quod aequabimur Angelis : quia secundum gradus sortis Angelorum erit assumptio nostra in regnum.
Ad illa ergo tria quae primo obiciuntur ex considerationibus Philosophi, dicendum quod tenent in his quae per se et ex natura sunt talia, et non per accidens et per relationem ad aliud. Sic non est nostra natura in Christo, nec electa ab ipso.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur de modo contemplationis, et non de natura. Si autem obicias, quod Augustinus dicit in libro de Quantitate animae, quod natura animae quiddam habet inferius ut animam peccatoris, quiddam superius ut Deum, quiddam par ut Angelum. Iterum dico, quod parilitas non refertur ad naturam, ut natura est, sed ad statum qui possibilis est naturae per meritum : quia naturae animae ut anima est, inferior est natura Angeli.
Ad aliud dicendum, quod hoc iterum refertur ad meritum, quod dono Dei assequimur, et non ad naturam.
Ad aliud dicendum, sicut supra dictum est, quod assumptibilitas hominis non facit naturam eius meliorem esse natura Angeli : quia non convenit ei ex naturalibus sibi.
Ad aliud dicendum, quod Deus duplicia dona effundit, scilicet naturalia, et haec effundit secundum naturae capacitatem : verbi gratia materiae habenti solam potentiam ad ubi, infundit formam coeli, materiae autem primae simplici habenti potentiam ad ubi et ad formam, infundit formam elementi : materiae autem commixtae tantum, infundit formam mineralem : mixtae autem et aliqualiter complexionatae in partibus similibus, infundit formam vegetabilis animae : sed mixtae complexionatae compositae ex organis dissimilibus, infundit formam sensibilis materiae autem maxime accedenti ad aequalitatem, et recedenti a contrariis ad similitudinem aliquam coeli, infundit formam quam creat ad suam imaginem, scilicet animam rationalem. Alia dona effundit quae sunt dona gratiae : et illa non dat secundum proportionem naturae, sed potius secundum suam liberalitatem, et conatum praeparantis se ad accipiendum. Quod enim det ex liberalitate, patet in Evangelio, ubi dicit : Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Quod etiam det secundum conatum, patet ubi dicit : Dedit… unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. Ibi enim virtus accipitur pro conatu.
Ad aliud dicendum, quod hoc est falsum, qui habet meliora naturalia, habet maiorem gratiam : sed hoc verum est, quod si duo sint qui habent aequalem gratiam, et non naturalia aequalia : ille qui habet meliora naturalia, meliorem usum habebit in actibus : sed tamen ex hoc non sequitur, quod habeat maius meritum in faciliori usu : quia difficultas operandi etiam quandoque facit ad aliquod maius meritum, vel ad aliquam conditionem maioris meriti.
Ad aliud dicendum, quod hoc quod Angeli custodiunt nos et obsequuntur nobis, non ostendit indigniorem eorum naturam, sed charitatem et obedientiam ipsorum, nostram autem indigentiam : sed ratio vera esset de his quae per ordinem naturae ita se habent, ut unum sit propter alterum, ut corporale propter spirituale, et brutum propter rationale.
E. Hilarius aliter dicit, scilicet quod Pater sit maior, nec Filius tamen minor.
ARTICULUS XIII
An Pater potest dici maior Filio, et Filius minor Patre ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Hilarius autem dicere videtur, etc.
Videtur enim falsum : quia maior aut dicit relationem, aut essentiam. Si relationem : tunc correlativum suum erit in Filio, et ita Filius erit minor. Si autem dicit essentiam : tunc simpliciter falsum est quod dicit.
Ad hoc quidam dicunt, quod Pater dicitur maior : quia habet tres notiones, scilicet innascibilitatem, paternitatem, et spirationem : tertia vero harum est in Patre et Filio, et ideo penes illam non dicitur maior : paternitas autem habet oppositam relationem qua dicitur Filius non minor : sed tertia est innascibilitas, qua scilicet Pater dicitur maior : quia vero in illa naturam habet sibi respondentem in Filio, ideo Filius ab opposito respectu non potest dici minor. Sed hoc nihil est : quia Hilarius hic in Littera dicit, quod maior donans est : sed donans est paternitate : ergo maior est paternitate.
Ideo dicendum, quod auctoritate generationis maior est, et ly maior non dicit nisi auctoritatem principii : sed quia per rationem relationis in opposito ponitur per naturam aequale per omnia, ideo non sequitur, quod filius sit minor, sed aequalis maiori : qui enim nascitur, non procedit in minus, sed aequale natura et essentia et per omnia. Et haec est intentio Hilarii, ut patet consideranti Litteram capituli. Secus autem esset si relatio Patris importaret excessum sicut dominus : quia tunc sequitur, quod Filius esset minor.
