Distinctio IV — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

 

 

A

Hic quaeritur : Utrum concedendum sit quod Deus se genuerit ?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Hic oritur quaestio satis necessaria, etc.

 

Hic incipit tradere Magister notitiam Trinitatis et unitatis secundum vias quas praedeterminavit.

 

Et dividitur pars ista libri in duas partes, secundum quod dupliciter cognoscitur Trinitas,

scilicet in se, hoc est, ut est causa per creationem ;

et in appropriatis quae conveniunt ei secundum quod creat res, et est causa universalis esse omnium creaturarum : sic ei conveniunt sapientia, omnipotentia, voluntas,

de quibus agit in secunda parte quae incipit infra, dist. XXXV,

scilicet :

Cum supra disseruerimus et plura dixerimus, etc.

 

Prima pars quae de his est quae conveniunt personis divinis in comparatione ad actum creandi res quae fluunt ab ipsis, dividitur in tres partes, secundum tria quae exiguntur ad personarum distinctionem.

Primum horum trium est, quod determinetur modus et actus quo persona fluit a persona, eo quod est persona a qua est fluxus iste, et est persona fluens, et iterum alio secundum rationem fluxu fluit a Patre, et alio fluit Spiritus sanclus ab utroque.

Et isti modi fluxus personae a persona determinantur in prima parte.

 

Secundum quod exigitur, est remaneat aequalitas et communicabilitas in natura cuius sunt personae, et aequalitas praedicationis omnium communium de ipsis :

et hoc determinatur in secunda parte quae incipit infra, dist. XIX,

ibi scilicet :

Nunc postquam coaeternitatem trium personarum, etc.

 

Tertium autem est, quod sint proprietates secundum quas una persona ab alia distinguitur :

et hoc determinatur infra, dist. XXVI,

ibi scilicet :

 Nunc de proprietatibus, etc.

 

Prima harum partium dividitur in duas :

in quarum prima tangit generationem Filii a Patre.

In secunda, tangit processionem Spiritus sancti ab utroque, scilicet a Patre et Filio :

et haec incipit infra, dist. X,

ibi scilicet :

Nunc post Filii aeternitatem », etc.

 

Prima harum dividitur in quatuor quae circumstant actum generationis. Ad omnem enim actum generationis quatuor exiguntur,

scilicet termini actus inter quos est, ut a quo et in quem est ;

secundum, potentia inclinans ad actum in generante ;

et tertium, natura communicata per actum generationis, quae vel dicitur in generante et generato, vel secundum idem simplicitate manet in utroque ;

et quartum est id quod accidit generationi per modum mensurantis extrinsecus, sicut tempus mensurat in generatione corruptibilium, ut dicit Dionysius, aeternitas autem in generatione aeterna.

 

Et de his quatuor agitur hic in quatuor partibus se consequentibus.

De terminis enim generationis agitur in prima.

 

De potentia inclinante ad actum ex parte generantis agitur in secunda,

ubi incipit dist. VI,

ibi :

Praeterea quaeri solet : Utrum Pater genuerit Filium, etc.

 

De communicabilitate autem naturae quae simpliciter vere incommutabiliter manet in generante et genito,

agitur in tertia quae incipit in dist. VIII,

ibi :

Nunc de veritate sive proprietate, etc.

 

Sed de eo quod est per modum mensurantis extrinsecus, scilicet coaeternitas,

agitur in quarta quae incipit in dist. IX,

ibi :

Nunc distinctionem personarum, etc.

 

Sed quia ulterius est persona generans et persona genita, non dubitabitur :

Utrum persona aliquo modo esset terminus generationis ?

sed dubitatio est : utrum essentia sit ? quae significatur duobus nominibus, scilicet ut nomine concreto, et abstracto.

 

Et ideo dividitur haec pars in duas distinctiones :

Ita quod in prima quaeritur :

Quaeliter se habeat ad generationem, scilicet aeternam significatam sub hoc nomine Deus, cum dicitur, Deum Deus genuit ?

 

Et in secunda :

Utrum abstracte significata possit esse terminus generationis ?

et haec incipit in dist. V,

ibi :

Post haec quaeritur : Utrum concedendum sit, etc.

 

Prima distinctio continet dissolutionem duorum argumentorum sophisticorum.

In primo enim capitulo A determinat Magister : Utrum Deus generat se Deum, vel alium Deum ?

 

In secundo autem movet aliam dubitationem : Utrum generat se Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater ?

ibi, B :

« Sed adhuc opponunt garruli, etc.

 

 

ARTICULUS I

An Deus genuit se Deum, an alium Deum ?

 

Prima argumentatio est ista : Deus genuit Deum : aut ergo genuit se Deum, aut alium Deum.

Si se Deum : ergo idem in persona generat, et generatur.

Si alium Deum : ergo est alius Deus quam Deus generans : ergo generans et genitus non sunt idem Deus, quod falsum est.

 

Ad hoc solvendum dicit Magister, quod

neutrum est concedendum.

Et videtur esse sua ratio : quia cum hoc pronomen se sit relativum reciprocum, ipsum supponit et refert suppositum verbi : suppositum autem verbi est persona Patris : et hoc nomen Deus per verbum copulans actum notionalem, trahitur ad supponendum pro persona Patris, et illa non est genita. Sed hoc relativum alius est relativum diversitatis, et terminum adiunctum sibi respicit gratia formae. Et cum adiungitur huic nomini Deus gratia divinitatis notabit diversitatem. Et cum non sit diversitas deitatis inter Patrem et Filium, dicit Magister hanc non esse recipiendam : Deus genuit alium Deum.

 

 

ARTICULUS II

Quid sit generatio ?

 

Sed hic incidit multiplex quaestio.

Quaeritur enim primo, quid sit generatio ?

Secundo, an generatio conveniat Deo ? quia si non convenit, tunc nulla est quaestio Magistri.

Tertio, utrum per prius conveniat Deo vel creaturae ?

Quarto de argumentatione quam hic ponit Magister et solvit, utrum haheat processum vel non ?

 

Circa primum proceditur sic :

Dicit Damascenus :

Generatio est ex substantia generantis produci quod generatur simile secundum substantiam.

Aliam definitionem generationis divinae dat idem sic :

Generatio quidem sine principio et aeterna naturae opus est, et ex substantia eius profecta :

ita ut is qui generat, mutationem non subeat ullam, et ut non Deus primus et Deus posterior sit, atque adiectionem suscipiat.

 

Obicitur autem contra primam sic :

  1. Cum dicitur : ex substantia generantis, praepositio ex notat aliquam habitudinem causae :

Aut igitur materialis, aut essentialis :

non materialis, quia dicit Damascenus,

ibidem :

Nam cum Deus sit impassibilis et influxibilis, ut simplex et non compositus, non aptus natus est sustinere passionem, neque in generando, neque in creando, neque in aliqua operatione indiget altero :

omnis autem materialis causa est passibilis : ergo praepositio non notat causam materialem ex parte substantiae Patris.

Si autem notat essentialem, ut fere omnes dicunt.

 

Contra :

Essentialis causa est in generatione. Sed essentialis causa est essentia : ergo essentia aliquo modo est causa generationis. Non autem ut efficiens, vel generans, vel ut finis, vel ut forma, quia sic esset terminus generationis per generationem in genito inducta, et hoc non conceditur, quia sic ad minus distingueretur in genito, sicut essentia Socratis nati distinguitur in ipso, in quantum per generationem accepta est : ergo erit subiiciblis generationi. Sed omne subiectum generationis in genito distinguitur per formam geniti. Ergo essentia distinguntur in Filio proprietate Filii, quod falsum est : ergo videtur quod ly ex nullam possit notare habitudinem causae.

 

  1. Praeterea : Quaeritur, pro quo supponit ibi substantia ?

Aut enim stat ibi pro natura, aut pro persona.

Si pro natura et recipit praepositionem, et verbum notionale quod est generare, tunc videtur quod natura est generans et genita.

Si autem pro persona.

Contra.

Cum dico, Pater est ex substantia sua generans Filium, substantia dicit quod est in utroque, scilicet generante, et genito. Sed hoc non est persona Patris, quia in persona Pater et Filius non sunt unum : ergo substantia non supponit ibi personam Patris.

 

  1. Praeterea : Quaeritur de hoc quod dicit « produci » : hoc enim videtur dicere actum generationis. Produci autem est in apertum de occulto duci : et ita videtur quod Filius aliquando fuerit in occulto potentiae, et sic eductus in apertum.

 

4. Praeterea : « Produci » dicit actum, aut in fieri, aut in facto esse. Si in fieri, aut finibile, aut non finibile.

Si primo modo, sequitur quod Filius quandoque non fuerit : quia quod est in fieri non est, sed erit cum factum fuerit : et hoc dico, si ipsum est de permanentibus.

Si secundo modo, tunc sequitur quod Filius numquam fuerit, sed semper sit in via ad esse. Si autem dicit generationem in facto esse, tunc sequitur quod ante hoc fuerit in fieri : quia factum esse semper est terminus fieri.

 

5. Item,

ille actus qui importatur per « produci », medius est inter producentem et productum : ergo distinctionem habet ab utroque, et sic aliquid est inter Patrem et Filium, habens distinctionem ab utroque, quod falsum est. Si dicatur, quod actus ille non est ibi nisi secundum rationem intelligendi.

Contra.

Ratio intelligendi cassa est et vana, quae nec oritur a re, et circa rem aliquo modo potest poni : sicut mathematicorum rationes, licet non possunt poni circa rem secundum suum esse quod habent in natura, possunt tamen poni circa intellectum quantitatis qui est in re. Iste autem intellectus producendi, ut videtur nullo modo est applicabilis ipsi rei.

 

  1. Ulterius quaeritur de hoc quod dicit : « Quod generatur simile secundum substantiam ».

Hoc enim videtur inconveniens : non enim in divinis generatur quod, sed quis.

 

Eodem modo quaeritur de secunda diffinitione Damasceni.

  1. Dicit enim : « Naturae opus est » ; dicit autem infra Magister, quod natura nec generat, nec generatur.
  2. Praeterea : nihil videtur esse dictum, naturae opus existens, et ex substantia producens : quia natura est substantia, et sic generatio erit substantiae opus, et ex substantia, quae omnia in sequenti dstinctione improbantur.
  3. Praeterea, hoc videtur esse impossibile quod dicit, ut non Deus primus et Deus posterior sit : quia communis animi conceptio est, quod id quod alii dat substantiam et esse, est prius illo duratione quod accepit ab eo substantiam et esse. Nec est simile de splendore et luce, quia lux in luminoso non dat splendor totum esse suum, sicut pater filio : unde non dicimus splendorem filium lucis.

 

Solutio.

Dicendum, quod utraque diffinitio satis bona est ; et prima diffinit generationem univocam in genere.

Et voco generationem univocam, illam quae est in similem formam et speciem cum generante, sicut homo generat hominem.

In genere autem voco generationem, quia diffinit secundum aliquem modum convenit divinae generationi, et hominis, et aliarum creaturarum, convenit enim per prius et per posterius, ut infra patebit.

 

Dicendum ergo ad primum,

quod praepositio ex notat ibi identitatem essentiae. Sicut enim in materialibus dicimus : cutellus est ex ferro, significantes non tantum materiam, sed etiam quod est esse ferri in cultello esse, eo quod materia maneat in materiato : ita transsuminus in divina, abiciendo quod imperfectum est, et attribuimus Deo perfectum. Cum igitur tria notentur in tali locutione, scilicet quod ferrum fuit subiectum operatioms et ipsius fieri quo fiebat cultellus, et quod cultellus potentia fuit in ferro, et quod habet essentiam ferri in se : duo prima sunt imperfectionis, et ideo Deo non conveniunt. Sed tertium perfectionis est, et hoc Deo convenit, scilicet substantiam habere generantis eamdem.

Et si quaeratur : Utrum notet habitudinem causae respectu essentiae ?

Dico quod non, sed potius illam habitudinem ponit respectu eius qui habet essentiam, et ille est Pater, respectu cuius notat originis rationem, quae ratio licet causa proprie non sit, tamen habitudinem quodammodo similem habet. Obiectio autem procedit in his subtantus generatorum quae fiunt, ubi actus eductur de potentia : et hoc nullo modo convenit in generatione divina.

 

Ad id quod quaeritur de subtantia,

dicendum quod substantia stat pro natura secundum quod substat et subsistit, id est, secundum quod est in habente eam, sicut significatur in hoc nomine, Deus. Licet enim Pater generet, et non substantia divina. Tamen Pater non generat nisi secundum substantiam : generare enim est a potentia naturae secundum quod natura est. Et ideo non oportet, quod substantia distinguatur vel in Patre vel in Filio, quia sicut Pater secundum substantiam generat, ita Filius secundum substantiam et naturam generatur : quia eadem potestas naturae quae est in Patre ad hoc ut generet, est in Filio ad hoc ut generetur, ut Magister infra dicet.

Et ideo patet quod manet indistincta in generante et genito, sed in utroque est sicut idem.

 

Ad hoc quod quaeritur de actu generationis,

dicendum quod non est ibi fieri vel actus medius inter generantem et genitum, et actus non dicit nisi notionem sub alio modo significandi : quia notio nommat proprietatem secundum quod per ipsam persona cognoscitur, sed actus nominat eam secundum rationem acceptionis vel dationis essentiae. Haec est enim vera, quod Pater dat essentiam Filio, et Filius accipit essentiam a Patre. Rationem autem istius dationis et acceptionis per modum intelligendi nominat actus notionalis : Filius enim per generationem accipit essentiam a Patre, nec tamen essentia generatur, nec per accidens, sed nec per consequens.

 

Ad id quod obicitur quod intellectus sit cassus,

dicendum quod hoc est verum, si nulla ratione posset poni in re. Sed licet non sit actus in divinis ut fieri, vel ut medium inter agentem et id in quod agit. Tamen sunt in hoc quod persona non tantum persona est, sed etiam origo est alterius personae quae est ex ipsa, et ipsam rationem originandi exprimunt actus notionales.

 

Ad alium,

dicendum quod substantia Filii non generatur, nec substantia in Filio generatur, sed tamen substantia Filii per generationem accipitur. Regula enim est, quod quidquid habet et quidquid est in persona principiata ab alia, habet et est et accipit ab illa a qua est : et istam rationem habendi essentiam significat Damascenus cum dicit, quod « simile secundum substantiam generatur ».

 

 Ad id quod quaeritur de alia diffinitione.

Dicendum quod Damascenus accipit ibi naturam in ratione naturae : licet enim sit in divinis natura et substantia, non tamen habent eamdem rationem significandi in nomine secundum diffinitionem quam dat Boethius de natura :

natura enim dicitur secundum quod est principium producendi ex se simile,

et hoc principium est Pater, sed secundum virtutem naturae quae est communicabilis alii supposito sine divisione sui.

Et sic patet quod in hac ratione naturae aliquid attribuitur naturae quod non attribuitur substantiae, licet idem sint.

Et per hoc patet solutio etiam ad sequens : quia hunc modum significandi non habet substantia quem habet natura.

Et ideo generatio melius dicitur opus naturae, quam opus substantiae.

 

Ad aliud,

dicendum quod virtute illius generationis sequitur quod unus non sit posterior altero hoc modo : quia in natura in qua nihil est in potential ante actum, non est Pater ante ens quam Pater vel generans. Haec enim generatio ponit ordinem naturae quo alter sit ex altero, non quo alter sit altero, ut habetur infra. Et ideo virtute huius generationis in quantum est haec divinis, et non in quantum generatio simpliciter, habet quod alter non est prior altero, et quod Pater non subicitur versioni, quia non commutatur, cum numquam exiverit de potentia ad actum, vel de otio in operationem.

 

 

ARTICULUS III

An Deo conveniat generare ?

 

Deinde habito quid sit generatio in communi, quaeritur : An Deo conveniat generare ?

 

Videtur autem quod non :

  1. Generatio enim est ad hoc ut perpetuetur esse per successionem, quod non potest per se perpetuari. Esse autem divinum aeternum est in uno solo : ergo non convenit ei generatio, ut videtur.
  2. Item,

omnis generatio est multiplicans essentiam unam in diversis suppositis eiusdem naturae. Sed essentia divina multiplicari non potest, ut supra probatum est in quaestione de hoc nominum Deus : ergo Deo non convenit generare.

3. Item,

Philosophus dicit, quod

omne generabile est corruptibile :

Deus incorruptilissimus est : ergo, etc.

4. Item,

in omni generatione aliud est recipiens diversam essentiam secundum substantiam ab ipso dante, et essentia est secundum subiectum sicut materia in inferioribus, et sicut materia perspicui in generatione lucis. Sed nihil diversum est in divinis : ergo, etc.

 

5. Si dicatur, quod verum est in his quae generantur secundum partem suae naturae, et non totam naturam dando genito. Sed Pater totam essentiam dat Filio.

Contra.

Pater est simplex persona eadem simplicitate qua et natura divina simplex. Cum igitur Filium generet ex se, si propter simplicitatem essentiae dat ei totam essentiam, multo magis cum persona propinquior sit generationi quam essentia secundum rationem intellegendi, Pater dat ei personam suam indstinctam in Patre et Filio. Sed propter essentiae indivisibilitatem Pater et Filius sunt una essentia. Ergo multo magis propter indivisibilitatem personae Pater et Filius sunt persona una, sed hoc falsum est : ergo generatio non convenit Deo neque gratia naturae, neque gratia personae.

 

  1. Praeterea, quaeritur, ad quid attribuitur Deo generare Filium ?

Aut hoc fit quia natura aliquid melius est pluribus quam in uno, aut quia in uno salvari non potest. Non quia non potest salvari in uno. Ergo quia aliquid melius est in pluribus quam in uno, quod iterum falsum est : ergo videtur Deo non convenire generatio.

 

Solutio.

Dicendum est quod Deo super omnia et inter omnia existenti dignissime convenit generatio, et hac ratione nihil ens in potentia est in ipso. Cum igitur omnis natura quantum est de se communicabilis sit, ista aptitudo non erit in Deo nisi in actu : ergo sua natura erit communicata pluribus hypostasibus eiusdem naturae.

Dicendum igitur, quod generare diversimode convenit diversis : sed quoddam unum est in omnibus generatiombus.

Quaedam enim generant per hoc quod inducunt species suas in materia corporis quod est extra se, sicut corpora simplicia homogenea, ut ignis : per hoc enim quod sunt homogenea in toto et in partibus, nihil est in eis quod non stet in actu sub forma speciei. Et ideo nihil est in potentia in ipsis : et ideo necesse est quod generent species suas in materia aliena.

Quaedam autem sunt quae generant per decisionem partis a sua materia, quae potentia est sub forma speciei, sicut complexionata et mixta quaedam, ut vegetabilia et sensibilia, ut homo.

Quaedam autem multiplicant suas formas per sui praesentiam in materia aliena, ut luminosa. In omnibus autem his generationibus illud est commune quod est essentiae sive formae communicatio. Et hoc ideo contingit, quia omnis forma quantum est de se communicabilis est, et praecipue substantialis. Unde si non communicetur, hoc contingit ab eo in quo est : et hoc potest esse tribus modis.

Uno et proprie : quia quidquid illius formae est receptibile, habet totum intra se, sicut est in specie solis vel lunae.

Alto modo : quia ipsum in quo est, non est divisbile, ita quod praecidat a se partem in qua sua forma sit in potentia, sicut est in Angelo in quo ipsum quod est, est in divisibile non habens partem quae sit potentia Angelus, et partem quae sit actu sub forma Angeli.

Tertio : quia ipsum non est generativum sui per potentiam in alio, sicut lux, eo quod non sit forma immutans et hoc modo agens. In divinis autem essentia quidem communicabilis est, sicut omnis essentia, sed non divisiblis : quia divisibilitas imperfectionis est, et quod essentia creata dividitur in illis in quibus communicatur, est imperfectionis suae, scilicet quod non est omnino simplex. Si enim ita esset simplex in esse, sicut in ratione essentiae simplex est, singularia quibus communicatur ita essent unum in esse sicut in ratione. Sed divina essentia omnino et perfecte simplex est et communicabilis : ergo ipsa erit secundum esse simplex communicata, nisi aliud impediat. Non autem potest impedire quod est vel qui est, cum sit indifferens ab essentia : ab ipsa ergo communicabitur. Et cum non sit actus communicationis essentire nisi generatio, erit generatio in divinis.

 

Unde dicendum ad primum,

quod generatio non est tantum ad hoc ut perpetuet in successione quod in se permanere non potest, sed tantum hac de causa est in essentiis illis quae non in toto possunt complere id quod est sive suppositum in quo sunt. Si enim in toto complerent, non essent in potentia ad aliam formam : talis autem non est essentia divina. Et ideo in divinis non est generatio propter hanc causam.

 

Ad aliud,

dicendum quod essentia divina multiplicari non potest, ita quod dividatur, vel detur naturae extraneae. Sed potest communicari suppositis eiusdem naturae quae idem sunt in ipsa per essentiam et esse.

 

Ad aliud,

dicendum quod illud generabile est corruptibile, quod per generationem exit de potentia ad actum, quia illius esse praecedit non esse. Sed illud generatum non generabile quod coaevum est et coaeternum generanti, non est huiusmodi. Et ideo non oportet, quod sit corruptibile.

 

Ad aliud,

dicendum quod illa propositio falsa est, si generaliter accipiatur. Sed tamen vera est in his quae per genenerationem exeunt de non esse ad esse, quia in illis recipiens formam est diversum ab ipsa forma per substantiam materiae, et ab ipso generante. Sed non oportet quod omnis generatio sit huiusmodi, ut patet ex praedictis.

 

Ad id quod contra responsionem obicitur, scilicet quod Pater dat totam substantiam Filio, etc.,

dicendum quod non dat sibi personam : persona enim est quae consistit sua proprietate. Proprietas autem secundum sui rationem est, quia uni et non alii convenit : sed quidquid est de se sive absolutum, totum dat ei.

Et si obiciatur, quod persona est substantia : ergo personam dat ei. Incidit fallacia accidentis : quia licet persona sit substantia, tamen multa atribuuntur substantiae quae non attribuuntur personae et multa attribuuntur personae quae non attribuuntur substantiae : sicut distingui convenit personae, et non substantiae. Et communicari per generationem, et huiusmodi, conveniunt substantiae quae non conveniunt personae : persona enim est que distinguitur ; et ideo per generationem non communicatur.

 

Ad id quod ulterius quaeritur : quare Deo attribuitur generare ?

Dicendum quod propter communicabilitatem essentiae cuius communicabilitatem non impedit quod est, eo quod indifferens est ab ipsa : et non sunt illae causae quae in obiciendo pro causis sunt positae.

 

 

ARTICULUS IV

Utrum generare per prius conveniat Patri caelesti, et per posterius inferioribus, aut e contra ?

 

Deinde quaeritur : utrum generare per prius convemat Patri caelesti, et per posterius inferioribus, vel e converso ?

 

Et videtur, quod per prius Patri caelesti :

  1. Quia dicit Apostolus, ad Ephes. 3, 14 et 15 :
    Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur ;

ergo videtur, quod inde huc descendat nomen paternitatis.

2. Item,

Dionysius in libro de Divinis nominibus :

Omnis divina paternitas et filiatio data est et nobis et supercaelestibus virtutibus ex patriarchia ab omnis segregata, et filiarchia ex qua et dii et deorum filii et deorum patres deiformes fiunt et nominantur mentes :

ergo videtur, quod ad nos et ad Angelos in paternitate spirituali descendat nomen paternitatis.

Ergo multo magis in paternitate naturali quae propria est : ergo generatio per prius Deo convenit.

3. Item,

Damascenus dicit :

Et hoc sciendum est, quod non ex nobis translatum est ad beatam divinitatem paternitatis et filiationis nomen et processionis :

e contrario autem inde nobis traditum est.

 

4. Idem. Hoc idem videtur per rationem : illi enim verissime convenit generare, cui verissime convenit essentiam communicare : verissime autem communicat qui eamdem indivisibiliter communicat. Hoc autem non facit nisi Pater caelestis : ergo verissime convenit et generare.

5. Item,

generatio est in simili natura et forma. Sed nihil genitum ita simile est in natura generanti sicut Filius secundum generationem aeternam. Ergo nihil ita vere genitum est sicut ipse : ergo nulli tam proprie convenit sicut Deo.

 

Sed contra.

  1. Generatio dicit per se mutationem quae Deo non convenit : ergo secundum perfectam generationis rationem Deo non convenit generare.
  2. Item,

generatio de se videtur entis imperfecti quod est in potentia. Sed Deo huiusmodi ens esse non convenit : ergo et Deo perfecte generare non convenit : ergo convenit ei per posterius.

 

Solutio.

Dicendum, quod generare, sicut et alia nomina et verba accipiuntur duobus modis, scilicet secundum rationem usitatam in nomine, et sic omnia per prius conveniunt creatis, et per posterius divinis : possunt etiam accipi secundum naturam ipsius rei, et sic per prius conveniunt generatio et paternitas Deo, quam homini vel alii creaturae.

 

Ad id ergo quod primo obicitur,

dicendum quod non est verum quod generatio per se dicat mutationem, sed potius per accidens, scilicet in quantum est in natura quae est in potentia et divisibilis : sine mutatione autem est in natura quae indivisiblis manens sine sui mutatione pluribus hypostasibus communicatur.

Ad aliud,

dicendum quod generatio non est entis imperfecti nisi per accidens ut subiecti. In corruptibilibus autem generationi subicitur ens imperfectum quod est materia, sed hoc accidit generationi secundum quod est in hac natura. Sed in alia natura est generatio quae est notio generantis, secundum quod ex se demonstrat filium eamdem naturam et essentiam habentem cum generante, ut supra dictum est.

 

 

ARTICULUS V

An Deus genuit Deum seipsum, vel Deum alium ?

 

Consequenter quaeritur de argumentatione quam hic ponit Magister, scilicet,

si Deus Deum genuit : ergo se Deum, vel alium Deum genuit, etc.

 

Videtur autem, quod genuerit alium Deum :

  1. Cum enim iste terminus Deus sit nomen habentis deitatem, per terminum distinctionem notantem potest trahi ad supponendum pro persona : ly alium autem notat distinctionem, cum sit relativum diversitatis masculine significatum : ergo ly Deum, cum dicitur genuit alium Deum, stat pro persona. Sed haec est vera, Deus genuit aliam personam a se : ergo et haec erit vera, genuit alium Deum, quod Magister negat in Littera.

 

2. Praeterea, videtur quod ly Deum ex parte suppositi non supponat pro persona : Deus enim secundum se non significat nisi essentiam. Sed praedicatum vel verbum non restringit suppositum nisi tantum ratione temporis significati, scilicet ut stet pro praesentibus si verbum est praesentis temporis : ergo hoc verbum, genuit, cum sit praedicatum, non extrahet sibi Deus a supposito substantiae ad standum pro persona. Et ideo haec non est vera, Deus Deum genuit, ut videtur, quam tamen Magister concedit in Littera.

 

3. Praeterea, quaeritur de solutione quorumdam, qui dicunt quod ly alium ex parte suppositi potest facere appostivam constructionem cum hoc nomine Deus et sic est vera ; vel intransitivam, et sic est falsa. Hoc enim nihil videtur esse : quia appositiva constructio est inter magis commune et minus commune ; ly alius autem non est tale respectu huius nominis Deus.

 

4. Praeterea, cum ly alius in masculino genere significatur, videtur non substantivari, et ita remanet adiectivum, et alietatem ponit circa rem significatem in hoc nomine Deus. Ergo ponet diversitatem gratia formae : ergo locutio simpliciter est falsa, cum in forma idem sit generans et genitus.

5. Item,

adiectivum genus numerum trahit a substantivo, sed non convenienter dicitur, Deus genuit alii Deum, vel alios Deum, vel alia Deum, vel aliud Deum. Ergo cum ly aliud sequatur consignificata numeri vel generis huius nominis Deus ipsum erit suum adiectivum ponendo suam alietatem circa ipsum gratia formae, et sic locutio erit falsa : ergo simpliciter erit falsa.

 

Sed contra.

  1. Alietas potest notari respectu suppositi : Socrates enim est alius homo a Platone : ergo videtur, quod distinguibilis sit ad minus ista, genuit alium Deum.

 

7. Praeterea, videtur alterum sequi se Deum vel alium Deum. Idem enim et diversum dividunt ens in quantum ens : ergo videtur, quod sequantur quodlibet ens : ergo cum dicitur, Deus genuit Deum, videtur quod eumdem, vel alium.

8. Item,

contradictoriorum alterum necesse est de quolibet verificari. Si igitur Deus genuit Deum : Aut genuit se, aut genuit non se. Si se ergo idem in persona est generans et genitus. Si non se, et Deum genuit : ergo alium Deum genuit, quod Magister negat.

 

Solutio.

Hoc tripliciter consuevit solvi a Magistris.

Quidam dicunt quod ly alium ex parte praedicati potest esse substantivum, vel adiectivum. Si sit adiectivum, tunc dicunt istam esse falsam, genuit alium Deum : quia tunc ly alium ponit diversitatem respectu formae huius nominis Deum : quia adiectiva formam quam significant ponunt circa substantiva sua. Si autem sit substantivum, dicunt esse veram sic, genuit alium qui Deus est.

Alii dicunt, quod potest facere appositivam constructionem, vel adiectivam : si appositivam, vera est ; si adiectivam, falsa est.

Tertia opinio est Magistri in Littera : et illam sequimur, dicendo quod nec sequitur, ergo se Deum ; nec sequitur, ergo alium Deum, propter rationem superius assignatam.

 

Didendum ergo ad primum,

quod licet ly alium sit relalivum, non tamen per se notat distinctionem personalem. Et hoc patet, quia convenit essentiae et personae : est enim essentia alia ab esssentia creati, et persona est alia ab alia persona. Et ideo non per se est notionale, sicut generare, et huiusmodi. Unde terminum substantialem ad standum pro persona cogere non potest : imo cum notet alietatem, et omnis alietas quae simpliciter est alietas, est gratia formae, respiciet hunc terminum, Deus, gratia formae ; et sic locutio est falsa.

 

Ad aliud,

dicendum quod sunt quidam actus uni soli convenientes in suppositis alicuius naturae : et quando terminus communis in natura illa supponit verbis significantibus huiusmodi actum, intelligitur quod gratia suppositi cui ille actus convenit, supponit : ut cum dicitur, Deus tonat, coruscat, apud Gentiles intelligitur Iupiter : et talis actus est generare qui soli convenit Patri. Et ideo Deus appellat Patrem, cum dicitur, Deus genuit Deum : et non restringitur ab ipso verbo, sed potius appellat hoc suppositum cui soli convenit ille actus.

 

Ad id quod obicitur de solutione,

dicendum quod quidam ita dixerunt, licet improbabile sit. Tamen ad argumentum contra, solverunt quod licet ly alium non habeat se in ratione communis ad ly Deum ; tamen potest notare distinctionem in persona, cui personae convenit esse Deum : et ita appositive vel quasi appositive construitur.

 

Ad id quod obicitur de alia solutione,

dicendum quod si ly alium substantivatur, tunc subintelligitur participium entem, ut sit sensus, genuit alium entem Deum. Et sic non necessario ly alium, trahit numerum et genus a substantivo : congrue enim dicitur, genuit alium entem Deum, licet falso dicatur.

 

Ad aliud,

dicendum quod idem et diversum dividunt ens creatum ; et idem dicitur a quo non differt differentia, diversum autem diversum in essentia. Unde haec non dividunt ens increatum quod secundum suppositum est distinctum, secundum essentiam autem indistinctum.

 

Ad aliud,

dicendum quod istae non sunt contradictoriae, genuit se, genuit non se. Sed non genuit se, et haec est vera. Sed ex illa non sequitur : ergo genuit alium, quia illa qua dicitur, non genuit se, vera est. Sed non potest inferri : ergo genuit non se, quia illae non aequivalent, ut patet ex praedictis.

 

 

ARTICULUS VI

Quomodo supponunt illi termini, quando dicitur, Deus de Deo, lumen de lumine, lux de luce ?

 

Consequenter quaeritur de hoc quod dicit de symbolo :

Deum de Deo, lumen de lumine, etc.

 

  1. Videtur enim quod cum dicitur, Deum de Deo, non debeat ly Deum restringi ad standum pro persona. Praepositiones enim non restringunt terminos quibus adiunguntur. Igitur cum ly Deus sit terminus substantivalis, stabit pro substantia ; substantia autem non est de substantia : ergo locutio est falsa, ut videtur.
  2. Praeterea, praepositio notat distinctionem, ut quidam dicunt, et propter hoc cogit terminum cui adiungitur, ad standum pro persona : ergo videtur etiam, quod cum dicitur, Deus distinguitur a Deo, quod locutio sit vera, quod falsum est.
  3. Praeterea, relationem important praepositiones : ergo videtur quod possumus dicere, Deus refertur ad Deum, quod iterum falsum est.

 

4. Praeterea, quaeritur de ista, lumen de lunine : ista enim videtur tantum significare essentiam, eo quod lumen non sit de proprius, sed de essentialibus communibus. Sicut ergo haec est falsa, essentia de essentia : ita et haec erit falsa, lumen de lumine.

5. Praeterea, ea quae recipiunt distinctionem, de omnibus in summa singularitatis non praedicantur. Sed cum dicitur, Deus de Deo, lumen de lumine, utraque recipit distinctionem per praepositionem notionalem. Ergo de omnibus in summa singulariter non praedicantur : ergo Pater et Filius non sunt unus Deus, nec unum lumen.

 

Solutio.

Dicendum quod praepositio notionalis est, et hoc habet ex hoc quod notat originem essentialem : et ideo praepositio coniuncta cum hoc termino, Deus, trahit eum ad supponendum pro habente deitatem ; et haec in divinis est persona, unde reddit locutionem veram pro persona.

 

Ad primum ergo dicendum,

quod in veritate in huiusmodi locutionibus ly Deus non restringitur, nec oportet, quia licet de se supponat pro essentia in persona, tamen reddit locutionem veram secundum exigentiam eorum quibus adiungitur, sicut cum dictur, homo currit, solo Socrate currente : licet ly homo supponat aequaliter tam pro currentibus, quam pro non currentibus, non tamen reddit locutionem veram nisi pro Socrate, et hoc sufficit ad veritatem locutionis illius, et hoc apud sophistas vocatur appellare.

Similiter iste terminus Deus quantum est de se supponit pro quolibet supposito divino : propter adiunctum tamen ex parte ante appellat Filium, et ex parte post appellat Patrem.

 

Ad aliud,

dicendum quod aliter importatur distinctio quando significatur in propria significatione, et aliter quando significatur in ratione distinctionis specialis sive cuiusdam, sicut generare quamdam distinctionem significat, sed non simpliciter.

Et similiter praepositio notionalis significat distinctionem quamdam, quia originis, unde plus importatur per verba notionalia et praepositiones notionales quam distinctio : quia licet dicant virtute sua distinctionem in supposito, tamen etiam cum hoc dicunt convenientiam in essentia ; quia genitum et generans communicant in essentia una.

Similiter id quod est de aliquo ut de origine, communicat in essentia una. Sed haec veba, distinguitur, et seiungitur, non nisi disconvenientiam important, et illam notant poni circa rem termini cui adiunguntur. Et cum Deus non distinguatur a Deo sic, eo quod Pater et Filius sunt unus Deus, non recipitur ista. Deus distinguitur a Deo.

 

Ad aliud,

dicendum quod haec non est vera, Deus refertur ad Deum : licet enim praepositio sit relativa, tamen alium habet modum significandi. Sed cum dicitur, refertur, relatio significata in verbo proprium quaerit rationem relationis significari per ea quae referri dicuntur. Illa autem propria relatio non significatur in hoc termino, Deus, sed in hoc termino, Pater et Filius : et ideo haec est vera, Pater refertur ad Deum.

 

Ad aliud,

dicendum quod iste terminus lumen signifient lucem in habente, et ita concretionem importam ; propter quod stat pro habenle deitatem, et hoc est suppositum sive persona : et ideo convenienter dicitur, Lumen de lumine.

Et si obicitur, quod secundum hoc non debet dici, lux de luce, eo quod lux significat abstracto modo,

dicendum : Haec invenitur,

Lux de luce,

in quadam antiphona de Epiphania. 

Sed minus habet proprietatis quam ista, Lumen de lumine, tamen lux licet significet modo abstractionis a subiecto, non tamen significat modo abstractionis ab actu ; et cum actus suppositorum sint, proprie ponitur a Sanctis pro persona quandoque.

Sed tamen huiusmodi locutiones glossandae sunt, et non extendae.

 

Ad ultimum,

dicendum quod licet Deus generet Deum, et Deus generetur a Deo, non tamen Deus distinguitur a Deo, ut supra dictum est,

et ideo dicendum quod per actum notionalem non ponitur distinctio nisi in supposito huius nominis Deus, et remanet unitas in forma vel quasi forma. Et ideo cum probatur, stat gratia formae ; et ideo de omnibus in summa probatur singulariter.

Et quod dicitur, quod ea quae recipiunt distinctionem, etc.,

intelligendum est quod ea quae gratia suae quasi formae recipiunt, ut Pater, et persona, et huiusmodi : quia in his quasi forma est proprietas, et alia est proprietas Patris et Filii, sicut aliud est suppositum et alia persona Pater, et alia Filius.

 

 

 

B

Alia quaestio de eodem.

 

 

ARTICULUS VII

An ista sit concedenda, Deus genuit Deum qui est Pater, vel Deus Pater.

 

Sed adhuc opponunt garruli, etc.

In ista parte tangit Magister ulteriorem rationem sophistarum obicientium contra generationem divinam.

 

Et dividitur haec pars in tres partes.

In prima ponit sophisticam rationem et solvit. Quia vero in solutione dixerat, quod Pater et Filius sunt unus Deus, et e converso.

Ideo in sequenti capitulo C quaeritur : Utrum hoc nomen, Deus, vel aliud essentiale, possit supponere et apponere aequaliter respectu trium personarum,

ibi, C :

Quidam tamen veritatis adversarii, etc.

Quia autem hac de causa fecit digressionem, apposita solutione argumentationis sophisticae.

 

Ideo in tertia revertitur ad propositum,

ibi D :

 Nunc ad praemissam quaestionem, etc.

 

In priori ergo capitulo ponit Magister hanc rationem :

Deus genuit Deum : aut ergo Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Si Deum qui non est Deus Pater : ergo Deus est qui non est Deus Pater, et Deus est qui est Pater ; ergo sunt plures dii, quod falsum est. Si autem Deum qui est Deus Pater : ergo genuit Deum qui est ipse Pater ; ergo idem in persona est generans et genitus, quod est haeresis.

 

[Solutio].

Et solvit Magister inducendo duas rationes quae elici possunt ex his.

Cum enim dicitur, Deus genuit Deum, possunt inferre : ergo Deum qui est ipse Pater, aut Deum qui non est ipse Pater. Et has duas propositiones ponit Magister, quae ostendunt unum sensum istarum : aut Deum qui non est Deus Pater, aut Deum qui est Deus Pater : et dicit negativam esse veram, et affirmativam esse falsam.

Alias duas ponit tales, quod sensus sit : Deum qui est Deus Pater, id est, Filium qui est Deus, qui Deus est Pater. Hanc dicit esse veram, et negativam esse falsam, scilicet, Deum qui non est Deus Pater, id est, Filium qui non est Deus, qui Deus est Pater : quia Pater et Filius sunt unus et idem Deus.

 

Et ad intelligentiam istius locutionis distinguendum est in constructione horum duorum terminorum, Deus, Pater, tam in affirmativa quam in negativa. Si enim cum dicitur, Deus genuit Deum qui est Deus Pater, ambo termini coniuncti quasi per appositionem construantur ex parte eadem sive ante ly qui est, sive post per intellectum, tunc affirmativa erit falsa, et negativa vera : quia tunc est sensus genuit Deum qui est Deus Pater, id est, ipse Pater.

Probatio. Ly Deum quod notat terminum actus importari per verbum, genuit, propter actum notionalem super se transeuntem, supponit pro Filio cum igitur ly qui sit nomen habens articulum subiunctivum, et faciat secundam notitiam suppositorum, refert hunc terminum, Deum, gratia suppositi, sicut supposunt cum antecessit. Et sic sensus est, quod Deus generans et Deus genitus in supposito sint idem sive in persona, quod falsum est : negativa igitur eius erit vera sub eodem sensu.

Si autem illi termini non construantur quasi ex eadem parte, sed potius intelligatur unus alteri non apponi, sed quasi per mediam compositionem coniungi, tunc ly Deus stabit pro essentia, et si ly Pater tunc supponit componi sub intellectu inter eos, erit sensus, Pater genuit Deum Filium qui non est Pater ens Deus. Et haec est vera, et hanc ponit Magister, et affirmativa est falsa. Si autem ly Deus supponat, et ly Pater apponat, erit sensus, genuit Deum Filium, qui Filius non est Deus ens, vel qui est Pater. Et haec est falsa, et affirmativa sibi in eodem sensu respondens vera ; et haec est intentio solutionis Magister.

 

Fuerunt tamen quidam antiqui aliter dicentes, eo quod ipsi dixerunt quod in affirmativis nomen articulare, qui, aliter habet referre antecedens quam in negativis.

In affirmativis enim dixerunt, quod refert gratia personae, sicut invenit propter actum notionalem cui coniungitur, sicut materia actus super quam est. Et ideo dixerunt, quod haec est falsa, Deus genuit Deum qui est Deus Pater.

In negativis autem ly qui non refertur sic, sed gratia suppositi, et gratia essentiae : et ideo etiam istam dixerunt esse falsam, genuit Deum qui non est Deus Pater : et hoc contingit non tam ex vi nominis quam aliam habet in affirmativis et negativis, quam etiam ex negatione quae respicit terminos sequentes se formaliter. Et ideo licet ly qui referat gratia suppositi, tamen negatio negat ab hoc supposito tam formam quam suppositum. Et ideo locutio est falsa : et haec fuit solutio Praepositivi et ratio.

Alii dicunt, quod etiam si in negativa isti duo termini, Deus, Pater, construantur immediate quasi per appositionem, tunc locutio negativa est vera : unde concedunt hanc, genuit Deum qui non est Deus Pater, sicut hanc, genuit Deum qui non est ipse Pater ; et hoc faciunt propter articulum huius nominis qui, qui determinat et refert ly Deum gratia suppositi, et non gratia formae, ut dictum est.

 

Sed videtur, quod affirmativa sit concedenda, scilicet haec, genuit Deum qui est Pater vel Deus Pater : quia

  1. Dicit Anselmus, quod
    genuit eumdem de eodem ipso.
  2. Item,

Augustinus :

Deus de se genuit alterum se.

3. Item,

Augustinus in libro XV De Trinitate :

Seipsum dicens, Pater genuit Filium ;

non enim seipsum integre perfecteque dixisset, sed aut plus aut minus esset in verbo quam in seipso.

4. Item,

Origenes :

Pater mittens Filium, se alterum misit.

 

Ad secundam auctoritatem,

dicendum quod si ly se quod est a parte post in locutione, sit ablativi casus ; tunc locutio plane est vera, quia tunc est sensus, de se genuit alterum se, id est, alterum a se.

Si autem sit accusativi casus, tunc alterum se, habet vim unius termini, et non duorum ; et tunc ly se habet quasi partem significationis unam, et alterum aliam partem ; ut alterum tangat disiunctionem in persona, et ly se convenientiam m essentia.

Quidam tamen glossant alterum se, id est, simillimum sibi : ita quod ly se quasi simplicem faciat relationem. Sicut etiam quandoque sit simplex de natura similis et non eodem numero, super quod cadit nutus demonstrationis, ut cum dicitur : Haec herba crescit in horto meo.

 

Ad aliam, quae dicit quod eumdem genuit de eodem ipso,

non est intelligendum cum praecisione, sed addendo eumdem in essentia de eodem ipso in essentia.

Ad tertiam,

dicendum quod dicere non sumitur ibi pro actu generationis simpliciter, sed dicere est ibi manifestare in simili. Unde sensus est, Pater dicens se, id est, manifestans seipsum, genuit Filium : non enim, etc., id est, non perfecte manifestasset se, etc. : haec enim bene conceditur, Pater manifestat se in Filio.

Ad ultimam,

dicendum eodem modo sicut ad secundam : quia se alterum idem est ac alterum sibi in essentia similem.

 

 

C

Opinio quorumdam dicentium tres personas esse unum Deum, unam substantiam ;

sed non e converso, scilicet unum Deum, vel unam substantiam esse tres personas

D

Redit ad praemissam quaestionem, scilicet, an Deus Pater se Deum, an alium Deum genuerit ?

 

 

Exposio Textus

Quidam tamen veritatis adversarii », etc.

 

In hoc capite quod ex incidenti inducitur, redarguit quosdam qui dicebant nomina significantia essentiam debere poni in praedicato tantum, et personalia illis subiici, et non e converso secundum ordinem rectae praedicationis in divinis.

Et fuerunt Porretani, scilicet Gilbertus et sequaces.

Et inducit hic Magister multas auctoritates Augustini, in quibus subicitur essentia, et praedicatur persona.

Et haec est sententia capituli.

 

 

ARTICULUS VIII

An de Deo potest formari propositio ?

 

Incidit autem hic duplex dubium.

Unum est, si de Deo possit formari propositio ?

Secundum, si aliquo modo potest formari, utrum essentia debet subiici, vel praedicari tantum, vel possit recte in divinis fieri utrumque ?

 

Circa primum obictur sic :

  1. Simplicissimum non habet compositionem : ergo si ipsum ut compositum significatur, significatur falso. Sed omnis compositio significat ut compositum : ergo non potest fieri propositio habens compositionem de Deo. Et omnis propositio habet compositionem : ergo nulla propositio est vera de Deo si sit affirmativa.
  2. Item,

Dionysius dicit, quod

affirmationes in divinis sunt falsae, et negativae omnes verae :

ergo videtur, quod omnes propositiones affirmativae de Deo falsae sint.

 

3. Si forte dicatur, quod compositio est in Deo secundum modum significandi propter nostri intellectus infirmitatem.

Contra : Intellectus per errorem non curat suam infirmitatem. Sed cum componit aliquid in divinis, errat. Ergo talibus propositionibus sua infirmitas non curatur : ergo non debet uti eis.

4. Item,

cassus est intellectus qui nullo modo potest attribui rei : ergo videtur, quod talium propositionum sit intellectus cassus.

 

Solutio.

Sicut dicit Augustinus :

Deus admisit humanae vocis obsequium, de quo tamen nihil digne dici potest.

Unde sicut de Deo in temporali loquentes, verbis cuiuslibet temporis utitur : ita de Deo simplicissimo loquentes, utimur modo compositionis et modo divisionis in locutionibus. Sed cum in talibus, nota compositionis quae significatur in verbo « est », significat identitatem secundum rem, et non modum inhaerentiae, sicut inhaerentis per se, vel substantialiter, vel per accidens.

 

Dicendum igitur ad primum

quod licet Deus sit simplicissimus, tamen multis modis significatur, sicut supra in tertia distinctione, habitum est : et ex illis potest fieri compositio notans rei identitatem.

Ad aliud,

dicendum quod Dionysius intelligit de affirmativa significatione in complexorum, quae per nomen plene non ostendunt quae conveniunt Deo, et non intelligit de affirmatione compositionis quae nota est identitatis praedicati cum subiecto.

Ad alium,

dicendum quod intellectus salvatur (alias, significatur) in re quantum ad hoc quod multis modis Deus significatur. Unde invenit in Deo ea quae multa sunt in rationibus nominum, licet unum sint in rebus : et quia ratio nominum est vera, est enim ipse vere sapiens, et potens, et huiusmodi. Et ideo non est cassus, et curatur ab ignorantia, eo quod non refert in Deum illas compositiones per modum inhaerentiae, sed potius per modum identitatis.

 

 

ARTICULUS IX

An divinis essentia debeat subici, vel praedicari, vel recte possit utrumque fieri ?

 

Secundo quaeritur : Si nomina significantia essentiam in divinis possunt subici ?

 

Videtur autem, quod non.

  1. In divinis enim persona est suppositum, et essentia quasi forma et natura : cum igitur in propositione praedicatum se habeat per modum formae, subiectum autem per modum suppositi, non debet essentia divina subici, sed praedicari.
  2. Item,

subiectum est id cui inest, praedicatum autem quod inest : cum autem essentia insit personae, et non econtra, videtur iterum debere praedicari, et non subiici.

3. Item,

Boetius in libro De Trinitate dicit, quod

simplex forma subiectum fieri non potest.

4. Idem,

in libro De Hebdomadibus :

Quod est habere aliquid potest praeter idipsum quod est, esse autem nihil habet admixtum ;

sed id quod est in divinis per modum quod est, est persona : ergo persona aliquid habere potest ut inhaerens sibi, et sic potest subici sibi. Sed essentia divina est esse simplex, ergo nihil potest habere : ergo nulli potest subici, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Quaecumque aequalis sunt simplicitatis, aequalis sunt ordinis in subiciendo et praedicando. Persona et essentia aequalis sunt simplicitatis : ergo aequalis sunt ordinis in subiiciendo et praedicando.

 

2. Praeterea, quaecumque sunt non habentia se ut superius et inferius, et non sunt essentialia, et substantialia sibi, aequaliter subici sibi invicem possunt, et aequaliter praedicari de se invicem. Essentia divina et persona sic se habent : ergo aequaliter subici invicem possunt, et praedicari de se invicem.

Probatio primae est : quia superiora essentalia, de inferioribus secundum ordinem naturae praedicantur. Essentia autem non est superius ad personam nec econtra, quia aliter esset compositio in Deo. Secunda probatur per simplicitatem personae et essentiae.

 

Solutio.

Dicendum quod in veritate in divinis utrumque potest subici alteri, et praedicari de altero, sicut probat Magister. Licet enim praedicatum sit loco formae in praedicationibus quae fiunt per inhaerentiam et participationem. Tamen in propositionibus notantibus identitaem secus se habet, quia ibi utrumque est idem alteri, et ideo utrumque utrique subicitur, et utrumque de utroque praedicatur.

 

Per hoc igitur patet solutio ad duo prima quae bene concludunt de praedicatione quae fit per modum inhaerentiae. 

Ad alium,

dicendum quod Boethius intelligit de subiecti rei, non modi praedicandi, sicut subicitur superficies albedini, vel sicut materia subicitur formae. Eodem modo etiam intelligitur sequens auctoritas : quia quod est potest aliquid habere. Sed in divinis non est tale quod possit esse subiectum alii praeter se. Unde hoc intelligitur in his in quibus differt quod est, et esse sive quo est.

 

 

ARTICULUS X

Utrum ista sit vera : Unus Deus est tres personae, et tres personae est unus Deus, Deus est Trinitas ;

et utrum nomen Trinitas sit nomen essentiale.

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit :

Unus Deus est tres personae, etc.

Hoc enim videtur falsum : ly Deus enim aut stat pro persona, aut pro essentia.

Si pro essentia, tunc videtur haec esse vera : essentia est tres personae, cuius simile in creatis non invenitur, in quibus essentia non est persona, nec personae.

Si autem stat pro persona, tunc persona esset tres personae : ergo aliqua persona est tres personae, quod falsum est.

 

Iuxta hoc ulterius quaeritur de hac quam ponit, quod Deus est Trinitas : cum enim ille terminus Deus singulariter supponatur, videtur quod pro aliquo uno debeat reddere locutionem veram. Ergo videtur, quod aliquid habens deitatem sit Trinitas : ergo Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus, quod falsum est.

 

Item quaeritur de hoc nomine, Trinitatis, hoc enim videtur singulariter de uno praedicari : ergo est essentiale.

 

Sed contra.

  1. Essentialia de personis singulis praedicantur : ergo si ly Trinitas est essentiale, debet concedi haec, Pater est Trinitas, vel persona est Trinitas, quod falsum est.
  2. Item,

secundum rationem intelligendi, a supposito Trinitatis minus distat personam quam essentia. Sed haec non conceditur, persona est Trinitas : ergo multo minus haec debet concedi, essentia est Trinitas.

 

3. Si forte dicatur, quod hoc nomen Trinitas est relativum intrinsecum et claudit in se relativa et determinantia ipsa. Et ideo sicut ipsa relativa praedicantur de persona, ita et ipsum de persona et personis praedicatur.

Contra.

Relativum intrinsecum si explicetur, habet relativa ad se invicem relata. Cum enim dico, isti sunt similes, possum explicite inferre, ergo iste est similis isti, et iste est similis illi ; non autem sic est in hoc nomine, Trinitas : ergo videtur, quod non sit relativum intrinsecum.

 

Solutio.

Dicendum in veritate, quod haec est concedenda : Unus Deus est tres personas. Cum enim iste terminus unus sit adiectivum, ponit unitatem significatam circa subiectum huius termini, Deus, et ly Deus dicit unitatem substantiae, et haec est una in tribus personis. Et ideo haec est vera : Unus Deus est tres personas, et e converso. Et haec similiter est vera : Essentia est tres personas, et e converso.

 

Ad aliud,

dicendum quod similiter haec est vera : Deus est Trinitas ; et haec similiter : unus Deus est Trinitas, propter eamdem causam. Terminus enim in praedicato vel in subiecto non restringit terminum in alia parte positum, sed permittit eum stare libere pro quo reddit locutionem veram : et ideo ly Deus stat pro essentia, et non pro persona. Nec est simile in creatis in quibus dividitur essentia, quia in divinis non est ita, nec est aliud ibi essentia quam hypostasis.

 

Ad aliud,

dicendum quod licet Trinitas significet singulariter, tamen claudit in se plura supposita. Et ideo etiam Magister infra dicet ipsum esse nomen collectivum. Sed quia in illis suppositis essentia est una et eadem, ideo praedicatur de essentialibus et non de una persona.

 

Ad aliud,

dicendum quod in collectione suppositorum quam habet in se ly Trinitas, plus distat una persona quam essentia, quia persona non est nisi haec vel illa, quae non est una numero in collectis in quantum collectae sunt. Sed essentia est una in eis in quantum etiam sunt collectae : et ideo plus praedicatur ly Trinitas de essentia quam de persona.

 

Ad aliud,

dicendum quod in veritate hoc nomen Trinitas est nomen collectivum personarum et relativum intrinsecum. Nec tamen sequitur quod ita possit explicari : et hoc contingit, quia relativa quae in se habet, non sunt relativa aequalitatis et aequiparentiae, sicut similitudo, sed potius originis. Sed talia non possunt explicari sicut alia, ut patet, cum dicitur : Isti sunt patres, ergo iste est Pater istius et ille illius.

 

 

ARTICULUS XI

An hic articulus fidei solus Christiano satis est ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit :

Satis est Christiano, etc.

Sunt enim multi alii articuli qui credendi sunt : ergo istud non est satis.

 

Ad hoc dicendum quod Augustinus intendit quod in credendis vel investigandis causis rerum quoad sufficientiam fidei in hoc articulo satis est, et non oportet quaerere causas naturales et proximas quas Philosophi inquirunt.

Nunc autem ad ipsam quaestionem etiam potest dici, quod haec est duplex, genuit alium Deum, ex eo quod ly alium potest teneri adiective, et sic falsa ; vel substantive, et sic vera, quia tunc est sensus, genuit alium qui est Deus,

sicut in Ioanne legitur :

Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis,

id est, alium qui est Paraclitus : quia Paraclitus est nomen substantiale, et ideo Pater non est alius Paraclitus quam Filius, vel Spiritus sanctus.

 

Et haec sufficiant de ista distinctione.