Distinctio XLVII — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio XLVII

DISTINCTIO XLVII

 

Quod voluntas Dei semper fit efficaciter.

 

 

A. Quod voluntas Dei semper impletur de homine quocumque se vertat.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Voluntas quippe Dei semper est efficax, etc.

 

In ista distinctione redit Magister ad propositum, ostendens voluntatem esse efficacem.

Et dividitur in tres partes :

in quarum prima probat propositum per verba Augustini.

In secunda explanat contra quam voluntatem aliquid potest fieri, et contra quam nihil, ibi, B : Verum, ut supra diximus, voluntas Dei diversis modis accipitur, etc.

In tertia autem facit epilogum dictorum, ibi, C : Ex praedictis liquet, etc.

 

 

ARTICULUS I

An voluntas Dei semper sit efficax ?

 

Incidit autem hic dubium : Utrum verum sit quod dicit, Voluntas Dei semper est efficax ?

 

Videtur autem, quod non.

  1. Ponamus aliquem esse praedestinatum : constat, quod beneplacitum Dei est ut salvetur. Quaero igitur : aut iste potest peccare ex libero arbitrio, aut non ? Si sic : ponatur mori statim in peccato illo : tunc enim damnabitur, et voluntas Dei impeditur.
  2. Item, mala fiunt sicut videmus omni die : aut ergo voluntate beneplaciti, aut contra voluntatem beneplaciti. Si voluntate beneplaciti : ergo Deus vult mala : et qui vult mala, malam habet voluntatem : ergo Deus secundum hoc malam posset habere voluntatem, quod absurdum est. Si autem contra voluntatem Dei : tunc habetur propositum, quia tunc impeditur voluntas.
  3. Item, nobilius et potentius est, contra quod nihil fit et nihil praeter ipsum, quam contra quod nihil fit et aliquid praeter ipsum : ergo nobilior videretur voluntas Dei, si nihil fieret contra eam, et nihil praeter eam : ergo videtur, quod mala non debent dici fieri praeter eam, ut solvendo praedictam rationem dicit Magister in Littera.
  4. Item, Genes. XLI, 44 : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti. Si hoc ergo est de posse hominis, ut nihil fiat praeter ipsum, multo magis est de posse voluntatis divinae.

 

Solutio. Hoc leve est determinare, si revocentur ad memoriam praehabita : quia concedendum est, quod mala fiunt praeter voluntatem divinam, sicut dicit Magister, et in ultima auctoritate accipitur absque pro contra.

 

Ad primum autem dicendum, quod si praedestinatus est iste, voluntas beneplaciti est de salute, et absque dubio salvabitur : et tamen bene potest non salvari, sed non est compossibile voluntati beneplaciti, quod moriatur in peccato, licet sit possibile in se, et hoc supra ostensum est.

Ad aliud dicendum, quod est voluntas in se considerata, et de hac procedit ratio dicta : et est voluntas gubernans alia, et de illius ratione est, quod non compellit ea quae sub se sunt, ne propriam naturam tollat ab eis : quia aliter destrueretur ratio laudis et virtutis, ut supra dictum est : et sic praeter illam voluntatem potest aliquid fieri.

 

 

ARTICULUS II

An malum ordinatum sit, aut inordinatum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Tam sapienter exquisita, etc.

 

Per hoc enim vult, quod malum sit ordinabile : et hoc non videtur : quia

  1. Malum est corruptio ordinis : et quidquid corrumpit ordinem, est inordinabile : ergo malum est inordinabile.
  2. Item, nihil est adeo bene ordinatum, quod malum non corrumpat : ergo videtur, quod ordini contrarietur.
  3. Item, omne bonum determinatur secundum rationem ordinis, quia ipsum ordinatur ad alterum, aut ordo est ad ipsum sicut primum bonum ad quod ordinatur illud : ergo ordinatur ad illud : ergo videtur, quod omne ordinatum sit bonum : sed malum est ordinatum : ergo malum est bonum, quod falsum est.

 

Sed contra :

Augustinus in libro XI de Civitate Dei, loquitur de ordine universi, quod est distinctum quibusdam antithetis interpositionibus mali ; sicut dicit Ecclesiasticus, Creavit Deus omnia duplicia unum contra unum, et duo contra duo, et contra malum bonum, et huiusmodi. Item, Isa. XLV, 7 : Ego Dominus creans lucem, et faciens tenebras : creans malum, et faciens bonum. Et inducit Augustinus exemplum de musicis, in quibus facit harmoniam quandoque interpositio silentii. Ergo etiam malum intercipiens quandoque bonum, facit ad decorem et harmoniacam compositionem universi.

 

Solutio. Dicendum, quod malum de se et in se consideratum, nec ordinem, nec causam, nec intentionem, nec voluntatem habet, ut dicit Dionysius : sed est infoecundum, et pigrum : ad alterum tamen comparatum, habet ordinem qui non ponitur in ipso, sed in alio respectu ipsius : sicut pulchritudo albi iuxta nigrum non ponitur in nigro, sed in comparatione ad nigrum in albo : et hoc modo loquitur Augustinus, et procedunt auctoritates inductae. Rationes autem hic inductae procedunt primo modo.

Et quot modis bonum eliciatur ex tali ordine, et in quo ponatur ut in subiecto, supra est expeditum in praecedenti distinctione.

 

 

 

B. Hic aperit dicens diversis modis supra accipi Dei voluntatem.

 

C. Summatim perstringit sententiam praedictorum, addens quare Deus praecepit omnibus bona facere et mala vitare : cum non velit hoc ab hominibus impleri.

 

 

ARTICULUS III

Quare nihil potest fieri contra permissionem, et tamen aliquid fit contra praeceptum et consilium et prohibitionem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, B, circa initium : Ipsius namque permissione omnia fiunt mala, etc.

 

Dubium enim est quare nihil potest fieri contra permissionem : et aliquid fit contra praeceptum, et consilium, et prohibitionem.

 

  1. Permissio enim cum sit respectu mali, plus distat a voluntate beneplaciti, quam praeceptum vel consilium, quod est respectu boni : ergo minus debet fieri contra praeceptum, quam contra permissionem.
  2. Item, super illud Psalmi CIV, 37 : Eduxit eos cum argento et auro, dicit Glossa quod idem est aliquando praeceptum et permissum : ergo si fit aliquid contra praeceptum, potest etiam aliquid fieri contra permissionem.
  3. Item, secundum Glossam illam videntur esse unum signum praeceptum, et permissio : ergo non sunt quinque, sicut supra dictum est.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod nihil fit contra permissionem, ut supra diximus : quia illa coniuncta est operi sicut operatio : unde hoc non est, quia est respectu mali, sed ratione existentiae operis : et ideo non oportet, quod sic sit in praecepto vel consilio respectu cuius adhuc est libertas faciendi vel non faciendi. Unde obiectio illa ponit non causam pro causa : quia non est causa, quod contra eam non possit fieri vicinitas ad voluntatem beneplaciti vel distantia.

Ad aliud dicendum, quod idem secundum idem et respectu eiusdem non potest esse praeceptum et permissum, sed respectu diversorum, scilicet ut permissum respectu eorum qui ex avaritia asportaverunt : et praeceptum respectu eorum qui ex obedientia. Et per hoc patet etiam responsio ad sequens.

Notandum tamen, quod permissio dicitur quatuor modis, scilicet respectu minoris boni : et haec proprie vocatur concessio, sicut I ad Corinth VII, 25 : De virginibus praeceptum Domini non habeo, etc., super illud : Quod si non se continent, nubant ; et super illud : Cui vult nubat, tantum in Domino ; dicit Glossa quod permittit virginibus nubere, id est, concedit. Dicitur etiam Deus permittere quod non prohibetur, et est respectu mali venialis, ut super illud : Irascimini, et nolite peccare, dicit Glossa quod permittit quod est necessitatis. Dicitur etiam permitti quod non punitur temporali poena, licet puniatur aeterna, ut Matth. XIX, 8, permittitur libellus repudii dari uxoribus ad duritiam cordis eorum, ut dicit Dominus. Quarto, dicitur permitti quod non impeditur, et tamen cohibetur cum sit malum : et hoc tantummodo est permissio signum voluntatis divinae.