Distinctio XXIV — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XXIV
A. Quid significetur his nominibus, unus vel una, duo vel duae, tres vel tria, trinus vel trinitas, plures vel pluralitas, distinctio vel distinctae, cum his utimur de Deo loquentes.
Quid significetur per nomen numerale, cum loquimur de divinis ?
DIVISIO TEXTUS.
Hic diligenter inquiri oportet, etc.
Hic incipit Magister agere de terminis numeralibus.
Et habet haec pars duas distinctiones :
in quarum prima determinat de nominibus numeralibus in se.
In secunda de eo circa quod ponitur, quod est quasi numeratum in divinis : et haec incipit in distinctione XXV, ibi, A : Praeterea considerandum est, etc.
Prima pars subdividitur in tres :
in quarum prima probat Magister, quod in talibus dictionibus numeralibus non ponitur quantitas in divinis.
In secunda ostendit, quid significent verba notantia discretionem numeri, ut distinctus, discretus, ibi, G : Cum autem dicimus, etc.
In tertia ostendit, quid sit quod quidam sancti dicunt Trinitatem esse multiplicem, ibi, K : Hic non est praetermittendum, etc.
In prima harum sunt sex particulae.
In prima movet quaestionem.
In secunda ostendit, quod talia non ponunt, sed removent, ibi, B : Si diligenter, etc.
In tertia, subicit exemplum de significatione unius, ibi, C : Cum enim dicitur, unus Deus, etc.
In quarta, subicit exemplum de significatione plurium, ibi, in principio cap. D : Item, cum dicimus plures esse personas, etc.
In quinta, subicit exemplum de significatione trium, ibi, E : Ita etiam cum dicimus tres esse personas, etc.
In sexta, subicit exemplum de significatione duorum, ibi, F : Similiter cum dicitur, duo sunt, Pater et Filius, etc.
ARTICULUS I
An numerus sit in divinis ?
Hic ante Litteram oportet quaerere duo, scilicet an numerus sit in divinis ? Et, utrum univoce sit in divinis et in creaturis ?
Cica primum proceditur sic :
- Dicit Isidorus, quod numerus dicitur quasi nutus memeris, id est, divisionis : nulla autem divisio est in divinis, quia Pater est in Filio, et e converso : Spiritus sanctus in utroque, et e converso : ergo nullus numerus.
- Item, Boetius in libro de Trinitate : Hoc vere unum est quod nulli nititur, in quo nullus numerus. Et intelligit de divinis : ergo in divinis nullus est numerus.
- Item, a quocumque removetur genus, et species : sed in Deo non est quantitas : ergo nec est species quantitatis quae est numerus.
- Item, numerus, ut dicit Philosophus in X primae philosophiae, est multitudo mensurata per unum : sed Deus simpliciter immensus est : ergo in ipso nullus numerus est.
- Item, sive accipiamus numerum mathematice, sive secundum quod est in re numerata, videtur Deo non competere numerus : numerus enim mathematicus, sive quo numeramus, ut dicit Boetius in libro de Trinitate, fit iteratione eiusdem unitatis, sua aggregatione totum numerum constituentis : sed in illa aggregatione totum est maius qualibet parte : in Deo autem nihil tale est : ergo Deo huiusmodi numerus non competit. Si autem numerus in re numerata accipiatur, idem est esse in numero quod est esse in mensura suae quantitatis discretae : hoc autem Deo iterum non convenit, ut probat Magister hic : ergo in Deo non est numerus.
Sed contra :
- Unitas est potentia omnis numerus : Deus autem, ut dicit Boetius absolutissime est unus, ita ut videatur esse primum unum : ergo in eo est potentia omnis numerus.
- Item, Philosophus in X primae philosophiae vult, quod simplicissimum in quolibet genere est primum unum mensurans omnia alia quae sunt eiusdem generis : sed Deus simplicissimum est in genere substantiae : ergo ipse est primum unum quo omnia alia mensurantur.
Item, Philosophus, ibidem : In substantia necesse est ut similiter sit unum : hoc enim consimile est in omnibus. Et ibi dicit commentum haec verba : Unum in substantiis est quod est principium esse earum, et principium numeri earum quod existit in substantiis : et intendit, cum huic fuerit iunctum quod declaratum est in libro Physicorum, scilicet quod primus motor sive prima causa est indivisibilis et impartibilis non habens magnitudinem penitus, hoc esse primum motorem absolutum ab omni materia : et declarabitur post, quod hoc non solum est principium tamquam motor, sed tamquam forma et finis : et tunc declarabitur, quod illud est unum de quo probatum est, quod est principium substantiae : sicut illud est declaratum quod est actus ultimus cui non admiscetur potentia omnino.
- Item, Philosophus, ibidem : Illud enim quod non dividitur, dicitur unum, secundum quod non dividitur : Deus autem maxime est indivisibilis : ergo maxime unus : ergo convenit ei esse unum : et hoc potentia numerus, et mensura numeri est : ergo, etc.
- Praeterea, nos dicimus, quod est unus, Deuter. VI, 4 : Audi, Israel, etc. ; et dicimus, quod est tres personae, I Ioan. V, 7 : Tres sunt qui testimonium dant in caelo. Ergo est in eo numerus potentia, et numerus actualis, ut videtur.
Solutio. Hic oportet distinguere, quod numerus multipliciter consideratur. Est enim numerus discretae quantitatis qui est aggregatio unitatum, ita quod facit in eo discretionem defectus continuationis inter unitatem et unitatem, ut dicit Philosophus : si enim esset continuatio inter unitatem et unitatem, sicut inter punctum et punctum in linea, non esset discreta quantitas. Et ex illa ratione videtur procedere Magister in Littera : quia sine dubio nulla talis discretio separans unum ab alio est vel potest esse in divinis, ubi Pater est in Filio, et Filius in Patre.
Aliter accipitur numerus ex parte rei numeratae : quia illa secundum quod accipit rationem unius quod potentia est numerus, ita accipit rationem numeri accipit autem rationem unius a forma, non secundum quod forma est, sed secundum quod terminat id cui dat esse sunt enim tres actus formae sive eius quo res est id quod est. Primus est dare esse. Secundus autem dare rationem naturae. Et tertius est terminare : et ab isto ultimo actu formae est ratio unius : quia per hoc efficitur in se indivisa, et ab aliis divisa : et haec est eius diffinitio : et hoc intendit Philosophus, quando dixit, quod id quod non dividitur, dicitur unum secundum quod non dividitur. Hoc modo bene dicimus, quod haec res est una, haec res et illa sunt duae : et hoc modo bene dicimus, quod Deus est unus : sed non possumus personaliter hoc modo dicere, quod Pater est unus, et Pater et Filius sunt duo, cum non sint a se invicem per esse et formam divisi : hoc modo iterum bene dicit Magister, quod in personis non est numerus.
Tertio modo dicimus numerum, id quod exit per similitudinem numerans potentiam unius : et hoc dupliciter, scilicet secundum materiam, et secundum formam. Secundum materiam : sicut dicimus decem ulnas esse numerum quantitatis panni, quia ulna decies iteratur in panni quantitate : et hoc modo dicimus lineam esse decem partes aliquotas. Secundum formam autem, praecipue in exemplari : sicut dicimus ea quae facta sunt, et sunt, et fient, esse numerum exemplarium divinorum : et hoc unum dicitur mensura per modum principii ad esse, et per modum formae exemplaris, ut prima causa est unum numerans causata, non quod iteretur in illis, vel quod sua iteratio sit quantitas illorum, ut quidam male intellexerunt, sed quod uniuscuiusque forma per relationem ad ipsum et exemplar sit unum, et omnes formae exemplares faciunt multitudinem. Hoc modo dicimus solum Deum unum, qui est principium et exemplar totius multitudinis creaturarum : et hoc unum non est potentia multa sui iteratione, sed potentia effectuum et exemplatorum multorum : et haec est intentio Philosophi in auctoritate supra posita, et intentio Commentatoris. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Theologia totam thearchiam sicut omnium causam laudat unius nominatione. Et unus Deus Pater, et unus Dominus Jesus Christus, et unus et idem Spiritus propter excedentem totius divinitatis simplicitatem, in qua omnia singulariter congregata sunt et superunita, et praesunt supersubstantialiter. Propter quod et omnia ad ipsam iuste revertuntur et reponuntur, a qua, et ex qua, et per quam, et in qua, et ad quam, omnia sunt, et coordinata sunt, et manent, et continentur et adimplentur et convertuntur. Hoc autem modo etiam dicit Algazel in sua Metaphysica, in tertia divisione entis, sic : Primo modo dicitur unum verissime illud unum singulare significatum, in quo non est multitudo, nec impotentia, nec etiam in effectu, ut essentia Creatoris : quoniam Deus non dividitur in effectu, nec est receptibilis divisionis : expers igitur est multitudinis in esse et potentia et effectu, cuius nomen excelsum est : ipse igitur vere unus est.
Quarto modo dicitur numerus ex parte rei numeratae secundum quid et non simpliciter, scilicet causata pluralitas a distinguente quocumque modo : sicut etiam dicimus punctum continuans in medio esse duo, eo quod ut duobus utimur uno, scilicet in ratione finis et principii, et dicimus centrum in circulo esse multum in ratione linearum exeuntium ab ipso ad circumferentiam : et hoc modo dicimus personam unam distinctam sua proprietate originis, et duas personas plures distinctas tali originis proprietate : et hoc modo solo numerus positive cadit in divinis : et in hac numeri consideratione diminutus est Magister : quia iste numerus non est simpliciter numerus, sed secundum quid, quem effective facit proprietas distinguens et determinans : numeratum autem illo numero persona est, sicut diximus supra.
Dicendum ergo ad primum, quod secundum illam Isidori rationem, numerus non cadit in personis, nisi divisio large accipiatur pro distinctio : et unus tunc non dicit distinctionem sensus vel oculi ad rem demonstratam, sed potius distinctionem intellectus.
Ad aliud dicendum, quod Boetius loquitur de uno secundum rationem nominis : quia illud est unum quod est indivisum in se, et divisum ab alio : praecipue autem indivisum est quod nec actu nec potentia divisibile est, nec capax multitudinis : et huic adhuc additur tertia conditio, quod est maxime unum indivisibile potentia et actu, et cuius natura non est aliud in ipso quam natura unitatis. Et additur quarta quae adhuc magis facit unum, scilicet quod non sit iterabile ut nec divisione sui nec aggregatione capax sit multitudinis : et istis quatuor conditionibus in unum coniunctis nihil est unum nisi solus Deus. Primo enim modo est unum, quod unam habet formam se terminantem. Secundo modo unum est punctum : sed aliud est in eo natura puncti, aliud natura unitatis : quia punctum est substantia habens positionem in continuo, cum sit in ratione primi et ultimi et medii. Tertio modo est unum unitas ipsa : quia unitas seipsa est una indivisibilis potentia et actu : sed aggregabilis est alii in constitutione numeri. Quarto autem modo est Deus indivisibilis potentia et actu, non aliam habens unitatis naturam quam seipsum, et non aggregabilis alii ad multitudinem constituendam : sed si est principium multitudinis, hoc erit effective et exemplariter, ut dictum est : et ita intelligit Boetius. Hoc autem modo non quaerimus numerum in personis.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur hoc argumentum : et ratio assignata est supra, quia quandoque species refertur in divina non propter naturam generis quae est in ipsa, sed propter naturam differentiae quam addit supra genus. Unde Augustinus dicit, quod est sine quantitate magnus, etc. Et similiter dico, quod personae numerantur : et tamen non ponitur quantitas numeri circa ipsas, quia numerantur quodam numero, et non numero qui simpliciter numerus est.
Ad aliud dicendum, quod secundum illam rationem numeri, numerus non cadit in divinis, ut prius est habitum.
Ad aliud dicendum, quod in numero qui ponit quantitatem circa numeratum, verum est hoc quod totum est maius sua parte : sed numerus personarum nullam ponit quantitatem : et ideo ibi non sequitur, quod duo sint maiores uno, vel tres maius aliquid vel aliquid plus quam unus : et hoc etiam supra probatum est, scilicet distinctione XVIII.
Ad ea quae obiciuntur ad alteram partem, dicendum ad primum, quod Deus est verissime unum essentialiter : sed non convenit ei potentia esse numerum, nisi effective et formaliter, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod duplex est mensura : una scilicet certificans quantitatem : et illa incipit vel ab indivisibili simpliciter, vel ab indivisibili secundum placitum, eo quod illud est quantitatis certae. Ab indivisibili simpliciter : sicut unitas est indivisibile, et sua iteratio certificat discretam quantitatem. Ab indivisibili secundum placitum : sicut in ponderibus vel liquidis vel siccis vel continuis dicitur certificans ratione sui marca una, modius, palmus, et alia huiusmodi, in quibus ponimus primam quantitatem notam. Alia est mensura naturae alicuius generis, et haec fit per relationem omnium illorum quae sunt in genere illo : ideo addit quod illam naturam habet simplicissime, et est causa esse naturae illius in aliis : et sic motus mensurantur primo motu, et numeri uno numero et non unitate, et creaturae Creatore, et omnes substantiae una prima substantia : et magis est una substantia quae magis accedit ad primam substantiam, et minus una quae magis distat. Et hoc modo dicit Philosophus, quod intelligentia est una, et non dividitur participando multitudinem bonitatum primae causae, sed magis unitur : quia participando plures bonitates magis accedit ad unum : et hoc modo dicit Dionysius, quod radius divinus ut vivifica virtus nos replet, et convertit ad aggregantis Patris unitatem et deificam supersimplicitatem.
Ad aliud dicendum, quod bene concedimus, quod Deus maxime unus est, et hoc modo quo diximus.
Ad aliud patet solutio per ante dicta.
ARTICULUS II
Utrum univoce sit numerus in divinis et in creatis, et utrum Deus sit magis unus quam ipsa unitas ?
Secundo quaeritur : Utrum univoce sit numerus in divinis et in creatis ?
Videtur, quod non : quia
- Nihil univoce convenit Deo et creaturae : ergo nec numerus.
- Item, dictum est, quod Deus est unus unitate quae quadruplici conditione unitatis constituitur : sed nulla creatura est sic una : ergo non est una ratio suae unitatis, et inferiorum : ergo nec numerus.
Sed contra :
- Quaecumque dicuntur secundum magis et minus, sunt comparabilia : Deus et creatura dicuntur unum secundum magis et minus : Deus enim dicitur magis unus, et creatura minus : ergo sunt comparabilia. Inde sic : Quaecumque sunt comparabilia, sunt univoca, ut dicit Philosophus : Creator et creatura in uno comparabilia sunt : ergo sunt in eodem univoca : ergo unum dicitur univoce de Creatore et de creaturis : ergo et numerus.
- Item, bene sequitur, hoc est, et illud est : et hoc non est illud, nec pars illius, nec totum eius : ergo sunt duo : sed Deus est, et lapis est : et Deus non est lapis, nec totum, nec pars eius : ergo Deus et lapis sunt duo : nulla autem connumerantur nisi in eo in quo sunt univoca : non enim dicimus asinum, et hominem esse duos homines, sed duo animalia, quia sunt univocata in animali : et lapis et animal sunt duae substantiae, vel duo corpora, et sic de aliis : ergo Deus et creatura sunt univoca in numero.
Sed adhuc contra obicitur :
- Cum unum sit pars duorum, videtur ex hoc sequi Deum esse partem istius numeri, quod falsum est, quia nullius pars est Deus.
- Item, cum omnes unitates in numero sunt in potentia ad ultimam, cuius adiectio complet speciem numeri, sequitur quod unitas Dei esset in potentia ad aliam unitatem, qua complet binarium, vel ternarium, vel quaternarium, et sic de aliis, quae possunt connumerari Deo : et hoc abusio est : ergo Deus non potest connumerari creaturae.
Iuxta hoc ulterius quaeritur : Utrum Deus sit magis unus quam ipsa unitas ?
Et videtur quod non : quia
- In unitate nihil est nisi unitas, et sic ipsa est simplicissima : ergo Deus non est magis unus quam unitas.
- Item, si non esset unitas simplicissima, tunc esset secundum naturam aliquid ante unitatem : et hoc falsum est : ergo ipsa est primum : ergo Deus etiam non potest intelligi, ut videtur, magis esse unus quam ipsa unitas.
Sed contra :
- In omni eo quod est citra primum, est hoc et hoc, ut dicit Boetius : unitas est citra primum : ergo est hoc et hoc.
- Item, Philosophus in libro Fontis vitae : Primum quod recipit a primo, est recipiendo duo : quia recipiens et receptum : ergo cum unitas creata recipiat esse suum a primo, ipsa erit duo, et non unum.
- Item, omnia creantur in numero, pondere et mensura : ergo et unitas est in numero quodam essentialiter constituente ipsam.
Sed hic iterum videtur esse repugnantia intellectuum, quod unitas sit indivisa, et quod sit numerus vel duo vel tria.
Solutio. Dicendum ad primum, quod numerus non dicitur univoce, nec etiam unitas de Creatore et creatura, sicut probant primae rationes : sed dicitur aequivoce, non quidem aequivoce per casum et fortunam, ut canis, et asinus, vas, et animal : sed aequivocatione analogiae ad unum et non secundum quod ens est analogum ad substantiam et accidens, vel sanum ad animal et urinam, vel medicum ad artificem et clysterem : sed secundum analogiam causati et exemplati ad causam et exemplar ut prius est determinatum.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod si velimus vim facere, non est comparatio inter Creatorem et creaturam : quia secundum comparationis naturam, quae comparantur secundum magis et minus, susceptibilia aequalitatis sunt : et ideo abusiva est comparatio, quando dicimus Deus est magis unus quam creatura, et tantum valet : Deus est magis unus, quantum Deus est primo et per se ut causa et exemplar unum : et creatura minus una, id est, ab illo et ad illum exemplata et relata, est unum. Sunt tamen qui dicunt, aequivoca analoga esse comparabilia : sed hoc non posset sustineri, si qui contra disputarent : quia analogia in creatura et Creatore non est secundum analogiam determinatam in creaturis, quae tangitur a Philosopho in III primae philosophiae.
Ad aliud dicendum, quod non simpliciter connumerari potest Creator creaturae : quia non connumerantur ad constituendam aliquam speciem numeri, nisi unitates univocae : et ideo abusiva est comparatio, cum dicitur, Deus et lapis sunt duo : et resolvitur in has, Deus est unus, et ab ipso est lapis unus, qui non est ipse : et per hoc patet solutio ad sequentia. Vel dicatur, ut quidam dicunt, quod numerus accipitur large secundum vulgi considerationem pro aggregatione constituente unum numerum : et sic Deus potest connumerari, sed non proprie.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod Deus est magis unus unitate creata : et bene concedo, quod in unitate est hoc et hoc. Probatio. Unitas enim est et est principium discretionis, et constat per se quod non ab eodem habet esse, et principium discretionis esse : unde Boetius, Omne quod est, alio esse participat ut sit, alio vero participat ut hoc sit.
Ad hoc autem quod contra hoc posset obici, quod unum convertitur cum ente, infra solvetur, quia hoc non impedit : quia non quaeritur hic de uno, sed de unitate quae cum ante nullo modo convertitur, licet unum convertatur. Hoc etiam modo concedo, quod recipit ut duo ens ipsa unitas : et hoc modo concedo, quod habet modum, speciem, et ordinem, ut determinatum est supra.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod non est repugnantia intellectuum : quia ratio unitatis et pluralitatis non ponuntur circa idem secundum eamdem rationem : dicitur enim unitas a ratione indivisibilis in natura discreta permanentis in partibus, sed dicitur duo vel numerus in ratione causati et constituti in specie creaturae. Differt enim unitas a puncto, et natura illius differentiae est in unitate : et iterum est in ea natura recipiens illam differentiam, sicut potentia recipit actum : ergo est hoc et hoc. Et per hoc patet solutio ad duo sequentia : non enim est simpliciter simplex unitas, nec simpliciter primum, sed simplex et primum in natura discreti habentis permanentiam in partibus.
B. Magis illa dicuntur ad excludendum ea quae non sunt in Deo, quam ad ponendum aliqua.
ARTICULUS III
An unitas vel unum aliquid ponat vel nihil, et quomodo opponitur multo ? Et quomodo differunt unum quod convertitur cum ente, et unum quod est principium numeri ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in capitulo B primae partis, ibi :
Hic videtur haberi ex Littera, quod unitas nihil ponit : et hoc etiam videntur quidam probare sic :
- Unum est indivisum in se, et divisum ab aliis : gratia primae partis constat, quod non addit supra ens nisi quamdam negationem : et similiter gratia secundae partis, quia dividitur unumquodque ab aliis per hoc quod ipsum non est aliud : cum igitur negationes nihil ponant, videtur unum nec in Deo nec in creaturis aliquid ponere.
- Item, in auctoritate supra posita in primo dubio huius distinctionis, in secunda acceptione numeri, id quod non dividitur secundum quod non dividitur, dicitur unum : ergo ratio non divisionis est ratio unius : ergo ratio sua consistit in negatione vel privatione : ergo nihil ponit.
- Item, Commentator ibidem dicit, quod unum et multum ut privatio et habitus opponuntur, et quod unum est privatio divisionis quae facit multum : ergo cum privatio nihil ponat nisi subiectum, videtur quod unum nihil ponat.
- Item, commentum dicit, quod ens et unum sunt synonyma : ergo unum nihil addit super ens : ergo unum hoc nihil addit supra ens hoc : ergo nihil relinquit positive.
- Item, id quod ex additione se habet cum aliquo, non convertitur cum illo, sed trahitur in minus : unum convertitur cum ente, ut dicit Philosophus : ergo non ex additione se habet ad illud : ergo nihil ponitur per unum, cum dicitur, haec res est una.
- Item, quidquid ex additione se habet ad ens, non est primum principium ad similitudinem entis : unum autem est primum principium ad similitudinem entis : ergo non ex additione se habet ad ens : ergo verificatur dictum Magistri, quod non tantum in Deo, sed in nulla creatura etiam aliquid ponit, ut videtur.
Si forte diceres, quod unum non est primum : hoc est contra Aristotelem in prima philosophia in multis locis. Et si forte hoc non reputas inconveniens, erit contra Dionysium in libro de Divinis nominibus, ubi sic dicit de uno : Omnium est unum inegressibiliter causa : nihil enim existentium est non participans uno. Et hoc est contra Boetium in libro de Duabus naturis in una persona Christi, ubi dicit : Quod non est unum, omnino nihil est : et sic probatum est, quod unum est primum sicut ens.
Sed contra :
- Si unum dicit privationem : et habitus est ante privationem : ergo multitudo est ante unum, quod falsum est : quia unum est ante omnia multa, sicut dicit Dionysius. Si dicas, quod in veritate multitudo est ante unum, unde Aristoteles in X Metaphysicae dicit : Et scitur unum quod non dividitur, per unum quod dividitur : multitudo enim est magis sensibilis : et quod dividitur est magis sensibile quam id quod non dividitur : ergo sermo de multo est ante sermonem de indivisibili quoad sensum. Contra : Iste enim perversus est intellectus verbi Philosophi : si enim quoad sensum accipitur unum de multis, sicut intelligibile a sensibili abstrahitur, non ex hoc sequitur quod multa sint ante unum, nisi sicut particulare singulare est ante intelligibile universale. Habitus autem per naturam praecedit privationem. Et ideo illud dictum non obviat rationi inductae.
- Praeterea, quid respondebitur ad rationes Avicennae in prima philosophia sic obicientis : Privatio nulla constituit suum habitum : omnis multitudo constituitur per unum : ergo unum non est privatio respectu multi.
- Item, omnia posteriora secundum naturam, virtutem habent ab eo quod est prius secundum naturam : multitudo virtutem non habet nisi ab unitate : ergo unitas est prior per naturam : ergo non habet se ad multum sicut privatio ad habitum.
- Item, nulla privatio essentiae per id quod est, salvatur in suo habitu : unitas per id quod est, salvatur in multo : ergo, etc.
- Item, nulla privatio est pars habitus essentialis : unitas et unum semper est pars multi : ergo ut prius.
- Item, nulla privatio iterata inducit habitum, sed magis privat : unum iteratum inducit multum : ergo etiam ut prius : et aliae rationes infinitae possunt induci ad hoc.
- Item, unum reducitur ad formam, privatio autem ad materiam : ergo unum et multum non se habent ut privatio et habitus.
- Item, nihil eidem opponitur duobus generibus oppositionis : dicit autem Philosophus, quod unum et multum opponuntur relative : ergo non opponuntur ut privatio et habitus.
- Item, quorumcumque oppositorum utrumque ponitur ens in specie illorum, non est oppositio ut privatio et habitus : unum et multum utrumque ponitur ens in specie : ergo ut prius. Prima patet per diffinitionem habitus et privationis. Secunda probatur per hoc quod dicit Philosophus, quod unum est mensura multi, et opponitur ei sicut ens enti.
- Item, secundum Magistrum videtur hic, quod opponuntur sicut duae privationes : quia dicit, quod nec unum aliquid ponit in divinis, nec etiam plura vel plures.
Solutio. Dicendum, quod intentio Magistri est removere quantitatem numeri a divinis, et non numerum, nec quamcumque rationem numeri, sed tantum positionem quantitatis numeralis. Et ad hoc intelligendum praenotare oportet, qualiter principium numeri, unitas scilicet ponatur in quaelibet re : quia quaelibet res connumerabilis est alii per hoc quod unitas est in ipsa : quia aggregatione constituit numerum.
Dico igitur, quod omne quod est unum, est unum a forma : est autem forma esse et ratio rei. Et iterum terminatio eius a forma, ut dictum est prius in solutione primi dubii huius distinctionis. Et ab hoc ultimo actu res dicitur una. Est autem unum illud dupliciter considerare, scilicet ut est constitutum ab actu formae, et ut est mensura eius quod dicitur forma unum. Et primo modo consideratum convertitur cum forma, et forma terminans est unitas rei. Secundo autem modo, cum nihil mensuretur nisi quantum potentia vel actu, est ipsa unitas principium numeri, et non convertitur cum ente, sed est consequens unumquodque ens : est enim quodlibet ens mensuratum unitate discernente ipsum ab alio ente cui est connumerabile : et hoc ultimo modo unum ponit principium quantitatis discretae in re quae dicitur unum : et hoc modo non est in Deo. Alio autem modo dicimus quoad nos, et non secundum naturam, quod numerum cognoscimus divisione unius : et quia divisio privat unitatis rationem quoad indivisionem quam ponit unum, ideo dicimus, quod numerus est privatio unius in eo in quo est numerus : et quia unum dicitur continuitate, aequalitate naturae, forma, et unitate respectus ad formam unam : sicut dicimus lineam unam continuitate, cognoscimus numerum privatione unius in linea per divisionem, ut dicit Philosophus quod numerum cognoscimus privatione continui. Dicimus aequalitate naturae unum, sicut dicimus unum Angelum, et multos Angelos privatione aequalitatis in potentiis naturae ad opus angelicum, sicut distinguimus quod differunt subtilitate essentiae, et perspicuitate intelligentiae, et per consequens participatione donorum, sicut dicit Magister in II Sententiarum, quod differunt gradu naturae, et ordine donorum : penes hanc enim inaequalitatem meo iudicio multiplicantur non tantum ordines, sed etiam Angeli : et multitudo eorum sive numerus cognoscitur privatione huius aequalitatis. Forma autem unum dicimus unum hominem, et dicimus multos privatione unitatis formae per esse diversorum et differentias. Sic dicimus Socratem et Platonem esse plures homines, et plura animalia. Per respectum autem ad unum dicimus univoca esse unum, ut hominem, et asinum in animali : et dicimus multa esse in quibus privatur huiusmodi unitas, sicut in aequivocis quae respiciunt non ad unum, sed ad diversa : et in anagogicis quae licet respiciunt ad unum, non tamen uno et eodem respectu : et hoc modo considerando unum secundum formalem rationem, utrumque excludit alterum : et hoc consideravit Magister, quando dixit, quod talia notarent remotionem vel exclusionem : quia his considerationibus minor numerus bene excludit maiorem, et maior minorem, per oppositionem formalem quam habent ad invicem, sicut infra patebit in solvendo.
Ad id ergo quod primo quaeritur de oppositione quae est inter unum et multum : dicendum, quod super hoc diversificati sunt aliqui tribus modis.
- Quidam enim volunt dicere, quod habent oppositionem ut privatio et habitus : et quidam, quod ut contraria : et quidam, quod ut relativa : et omnes istae opiniones verae sunt secundum aliquid, et etiam quarta, quod nullam habent ex se oppositionem, quae est Avicennae. Commentator enim Metaphysicae Aristotelis videtur saepius dicere, quod opponuntur ut privatio et habitus : et hoc quidam referunt ad rationem unius quae est data per privationem : multi autem dicunt, quod ratio datur per habitum : et hoc nihil est : quia Philosophus purus magis quaerit de ipsa rei natura, quam de intentionibus nominum.
- Praeterea, quod sic diffiniatur vel exponatur unum, hoc accidit ei in quantum est primum. Prima enim cum non habeant priora se, necesse est exponere per negationem. Et nota, quod quidam dicunt, quod unum in substantia nominatur privativo nomine : in quantitate autem positivo, ut simile et aequale. Similiter et multitudo in substantia positive, et in aliis privative, ut dissimile et inaequale. Et dant rationem, quod hoc accidit quia substantia est primum, et ideo ignotius nobis quam alia. Sed hoc nihil est : quia si unum in aliis est notum, etiam multitudo nota est : et sic utrumque debet in aliis praedicamentis nominari nomine positivo.
- Praeterea, Philosophus non dicit, quod unum sit unum substantiae, sed potius quod idem sit unum in substantia : et hoc dicitur positive : quia est relativum, ut dicit Boetius. Unde idem, simile, et aequale, dicunt unum relatum ad diversa : et multitudo omnium eorum privative nominatur, ut diversum, dissimile, et inaequale, quorum omnium expositio est per negationem.
Unde dicendum, quod est unum indivisibile reductum ad materiam vel dispositionem materiae, et unum reductum ad naturam formae : sicut dicimus continuitate unum et forma unum : et cum dicimus continuitate unum, dicimus materia unum : quia continuitas dispositio materiae est : quidquid autem continuitate est unum, potentia est multa : omnis autem potentia in genere privationis est, praecipue potentia materiae, quae est potentia continui : quod patet, quia continuum potentia passiva multum est, et non potentia activa. Unum ergo reductum ad materiae unitatem, oppositionem habet ad multum sicut privatio ad habitum : quia talis unitas susceptibilis est multitudinis : et haec est intentio Philosophi et commenti hoc dicentis. Unum autem quod reductum est ad formam, habet tres considerationes, scilicet secundum formalem rationem unius, et secundum id quod est, et secundum id quod est proximum, et consequens ipsum. Primo modo consideratum, habet oppositionem contrarietatis ad multum : quia utrumque ponitur in specie, et mutuo se expellunt ab eodem susceptibili et hoc attendunt quidam dicentes in suis commentis super eumdem librum, quod unum et multum opponuntur contrarie. Si autem accipiatur unum secundum id quod est, ipsum nullam habet oppositionem ad multum, sed potius est principium multi, et salvatur substantialiter in ipso multo : et hoc attendit Avicenna dicens, quod non habet oppositionem : quia nec privatio facit habitum, nec salvatur in ipso : nec contrarium facit contrarium, nec secundum naturam salvatur in ipso, nec relativum salvatur in relativo ut pars, nec affirmatio et negatio possunt esse in tali oppositione. Si enim accipiatur unum secundum rationem proxime se consequentem, quae est ratio mensurae, tunc unum quod est certum, est mensurans multum quod est incertum : et sic opponuntur ut mensura et mensuratum : et hoc intendit Aristoteles in X primae philosophiae, et Commentator ibidem, et Avicenna in sua Metaphysica, dicentes, quod opponuntur relative unum et multum. Sed distinguitur ibidem in relativis, quod quaedam sunt quorum utrumque dependet ad alterum, et illorum utrumque ponit reliquum, ut pater et filius, et dominus et servus. Quaedam autem sunt quorum unum dependet ad alterum, et non e converso : et ideo ibi unum ponit alterum, et non e converso, ut scientia et scibile : et sic opponuntur relative unum et multum : quia multum ponit unum, et non convertitur. Unde Dionysius in libro de Divinis nominibus : Sine uno quidem non erit multitudo, sine multitudine vero erit unum : sicut et unitas ante omnem numerum et multiplicatum. Et ex ista distinctione fere patet solutio ad omnia quaesita.
Dicendum ergo ad primum, quod indivisio est ratio unius quod cum ente convertitur, sed non est ratio eius secundum quod est principium discretae quantitatis et illa indivisio non est absolute privatio, sed est negatio consequens actum formae, ut supra dictum est : et ideo non probatur per hoc unum esse privationem multi : hoc enim quod est esse privativum multi, non accidit cuilibet uni, ut dictum est, et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod ens et unum coincidunt in re nominata per utrumque, et quoad hoc sunt synonyma, sed non quoad nominum illorum rationes : aliter enim esset nugatio, cum diceretur unum ens, utrumque coniungendo : ens enim de se non dicit distinctionem : et ideo unum licet non addat naturam aliquam, tamen addit distinctionem quae est consequens ex actu formae : et ideo dicunt Doctores, quod convertuntur secundum supposita, et non secundum intentiones suas.
Ad aliud dicendum, quod unum addit super ens, sed nihil addit supra suppositum entis : et ideo ante intentionem unius est intentio entis, et simplicior est intentio entis quam unius : sed id quod est ens, et id quod est unum, convertuntur : et per hoc patet solutio ad sequens usque in finem.
Alia autem quae obiciuntur in contrarium, concludunt necessario praeter primum : illud enim non sequitur, etiamsi detur, quod unum et ens opponantur aliquo modo ut privatio et habitus : quia privatio quae secundum naturam est post habitum, est illa quae nihil ponit nisi subiectum : sed etiam quando dicimus unum privationem multi, adhuc unum reducitur ad ens continuitate vel forma : et ideo non est absolute privatio, et ideo unum secundum naturam praecedit multa : et per hoc patet solutio ad totum.
Sunt quidam hic mirabilia dicentes, quae nescio si aliquis potest intelligere. Dicunt enim, quod unum et multum simpliciter opponuntur ut privatio et habitus, et quod Magister accipit unum pro unico, et quod unum nihil addat super ens etiam secundum intentionem, eo quod Aristoteles dicat, quod eadem est ratio rei et unius tantum rei : et ideo cum dicitur Deus, intelligitur unus Deus : et si additur unus, hoc fit gratia significantiae vel discretionis. Et haec omnia meo iudicio non sunt vera : quia licet Deus sit unus Deus, tamen unitas non significatur in nomine, et ideo addi potest et debet. Alia autem supra probata sunt esse falsa.
C. Quid per unum significetur, cum dicitur, unus Deus ?
ARTICULUS IV
Utrum termini numerales in divinis praedicent essentiam vel personam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Cum enim dicitur, unus Deus, multitudo deorum excluditur.
Hic incidunt tres quaestiones, scilicet
utrum termini numerales in divinis praedicent divinam essentiam vel personam ?
Secunda : Utrum univoce praedicentur de essentia et persona et notione ?
Tertia : Utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus aliquo modo possint dici unus ?
Ad primum, proceditur sic :
- Supra habitum est pro regula, quod omne nomen non relative dictum, in Deo praedicat essentiam : termini numerales non sunt relative dicti : ergo praedicant essentiam.
- Item, Boetius : Omnia praedicamenta in substantiae vertuntur praedicationem praeter relationem : huiusmodi autem termini dicunt ens in praedicamento quantitatis : ergo in substantiae vertuntur praedicationem.
- Item, eadem est ratio rei et unius rei, et eadem praedicatio essentiae et unius essentiae : ergo cum essentia praedicet naturam et substantiam, in divinis unum et duo et huiusmodi praedicabunt essentiam.
- Item, unum convertitur cum ente : ergo praedicat hoc quod praedicat ens in divinis : sed ens praedicat substantiam : ergo et unus.
- Item, consignificatum non variat rationem significati, idem enim significat albus, alba, album : ergo etiam unum significat unus, una, unum : sed unum in divinis praedicat substantiam : ergo unus et una.
Sed contra :
Quidquid essentiam significat, de tribus singulariter dicitur in summa et de uno : ergo si unus et plures vel duo vel tres, essentiam praedicant, possumus dicere, Pater est duo, et Pater est plures, et Pater et Filius sunt unus : quae cum falsa sint, patet quod ista non praedicent essentiam.
Solutio. Dicendum, quod in masculino non praedicant essentiam nisi ex adiuncto substantivo, circa quod ponunt rem suam, et accipiunt substantiam ab ipso : ut si dicam, Pater et Filius sunt unus Deus, vel aliud huiusmodi : et hoc convenit ratione triplici, scilicet discretionis quam habent huiusmodi nomina in principali significato, et generis quod dicit discretionem personae, quia non est in rationali natura ens formatum nisi distinctum in persona : et ratione articuli inclusi in talibus nominibus. In neutro autem genere licet remaneant duo ex illis, scilicet discretio significati et articuli, tamen non habent tertium quod praecipue trahit ad personam : quia genus non accidit nomini nisi ex parte substantiae significatae et determinatae secundum modum ad minus : et ideo tunc praedicant essentiam.
Ad illud ergo quod primo obicitur, dicendum quod talia nomina dicunt relationem : sunt enim consequentia actum proprietatis distinguentis : relatio enim est multis modis in divinis, ut supra notatum est.
Ad aliud dicendum, quod in Deo huiusmodi nomina non dicunt quantitatem, nec sumuntur in specie quantitatis, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est secundum quod unum convertitur cum ente : et bene concedo hoc quod illi termini quando ponuntur cum adiuncto, praedicant naturam illius in divinis : sed quando absolute ponuntur in masculino genere, substantivantur, vel adiective referuntur ad personas. Per hoc patet etiam solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod aliud est in albus, etc., quia unus et unum sunt ab actu formae generaliter acceptae in omni ente : album autem et huiusmodi dicunt speciem determinatam : et ideo termini numerales non aequivocantur secundum quod applicantur diversis : quia mensura non accipit rationem a mensuratis : quia aliter non esset idem numerus quo numeramus canes, et homines : sed accipit diversitatem a diversa ratione mensurandi, sicut modius, et ulna : sed quia numerus in omni quantitatis specie simplicior est, ideo non capit diversitatem rationis a numeratis, sed potest alicui appropriari in uno genere, cui non appropriatur in alio : et ideo absolute dicta unus, una, unum, unius rationis sunt : et tamen unus ad personam refertur, et unum ad essentiam, quando sumuntur absolute propter causam prius dictam.
D. Quo sensu dicitur, unus est Pater, vel unus est Filius ?
E. Quid per ternarium significetur cum dicitur, tres personae ?
ARTICULUS V
Utrum unitas sive termini numerales univoce praedicentur de essentia, persona, et notione ?
Deinde quaeritur : Utrum univoce dicitur unum de essentia et de persona ?
Videtur quod sic : quia
- Non aequivoce simpliciter, sed per prius et posterius dicitur de Creatore et creatura : sed inter essentiam et personam non est prius et posterius : ergo dicitur in utroque ex aequo : ergo univoce.
- Item, aut una est unitas essentiae et personae, aut duae. Si duae : ergo essentia et persona sunt duo, quod falsum est : ergo relinquitur, quod sit una.
Sed contra :
- Cum dicitur, Pater est unus, sensus est, id est, notione distinctus : cum autem dicitur, essentia una, sensus est, id est, in se indivisa, et ab aliis divisa : ergo non una ratione dicitur essentia una, et persona una.
- Item, unum est indivisum in se, et divisum ab aliis : ergo si Pater est unus, ipse erit divisus ab aliis, quod falsum est : quia Filius est in Patre, et e converso.
- Item, unum et ens convertuntur : ergo eodem Pater est unus quo Pater est pater : ergo paternitate est unus : essentia autem divina non est una paternitate, sed seipsa : ergo non dicitur secundum unam rationem, sed aequivoce, ut videtur.
Ad hoc dicendum, quod una ratione, et non aequivoce dicitur : est enim unitas abstrahens ab hoc uno et illo, et illa est unius rationis in quolibet uno : quia licet sit a diversis formis, tamen abstrahitur ab eis per unum actum secundum rationem qui est determinare, et finire, et distinguere : et ideo lapis est unus lapiditate sua, et lignum est unum non lapiditate : et tamen unum non dicitur aequivoce : quia sicut lapiditas distinguit lapidem, ita ligneitas lignum, et ideo unitas ab utroque est unius rationis : et ideo quoad hoc posset dici, quod unitas cum dicitur de essentia, dicit unitatem essentiae : et cum dicitur de persona, dicit unitatem personae : et licet essentia seipsa distinguatur, persona autem proprietate, tamen unitas non erit diversae rationis. Si autem consideretur unitas secundum suppositum, tunc erit omnino unius rationis, sed dicta per prius et posterius in essentia et persona.
Et secundum hoc dicendum ad primum, quod licet non sit prius et posterius secundum rem inter essentiam et personam, tamen est ibi prius et posterius secundum rationem intelligendi.
Ad aliud dicendum, quod est una unitas re, et non ratione intelligendi, si unitas accipitur in esse eius quod est unum, et non abstracta ab ipso : et ideo aliquid convenit uni quod non convenit alii.
Ad alia patet solutio per ante dicta.
F. Quid, per duo, cum dicitur, duae personae, vel Pater et Filius duo sunt ?
ARTICULUS VI
Utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus aliquo modo possunt dici unus ?
Deinde quaeritur : utrum Pater et Filius et Spiritus sanctus sint unus ?
Videtur, quod sic : quia
- Sunt unus aeternus, et ly aeternus non dirimit rationem unius : ergo divisim possum inferre : ergo Pater et Filius et Spiritus sunt unus.
- Item, si ratione substantivationis eius quod est aeternus, tres sunt unus aeternus, quare non similiter ratione substantivationis de ly unus, Pater et Filius sunt unus.
Solutio. Dicendum, quod non concedendum est nisi cum adiuncto subiecto, a quo ly unus accipit substantiam quam probat de pluribus simul.
Ad primum autem dicendum, quod licet non dirimat, tamen determinat significatum eius ad naturam in qua uniuntur Pater et Filius.
Ad aliud dicendum, quod ly unus dicit id quod est consequens essentiam et personam : et quodlibet distinctum, sive sit distinctum essentialiter, sive personaliter : et ideo in masculino subiectum non importat aliquid speciale in quo intelligatur unio Patris et Filii : hoc autem non facit ly aeternus vel immensus.
Si autem dicatur, quod secundum hoc possemus concedere, tres sunt ens : dicendum, quod hoc quidam concedunt : sed ly ens magis dicit naturam quam ly unum : quia unum nominat per modum dispositionis applicabilis cuilibet, ens autem per modum subiecti et naturae.
G. Ex quo sensu dicitur in personis distinctio, vel personae distinctae ?
H. Quomodo ibi accipiatur discretio ?
I. Quomodo Trinitas ibi accipiatur ?
ARTICULUS VII
Quid sit distingui in divinis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G : Cum autem dicimus, distinctae sunt personae, etc.
Hic enim incipit pars secunda distinctionis, in qua tangit quid significent dictiones notionales, distinctus, discretus, trinitas. Et penes ista tria per ordinem sunt hic tria capitula : et haec omnia plana sunt, si intelligatur quid est distingui et discerni.
Distinctio igitur in divinis est actus notionem consequens, in quantum est proprietas personalis : sic enim distinguitur una persona ab alia. Discretio autem est idem secundum ordinem et numerum personarum, qui est in divinis : discreta enim numerabilia sunt. Sed confusio est compositio eorum quae numerantur ad invicem, inordinata : et in divinis dicit acceptionem eiusdem sub diversis nominibus, ut dicebat Sabellius. Alienatio autem dicit scissuram per remotionem unius ab alio, ut dicebat Arius.
K. Hoc videtur contrarium esse praedictis.
ARTICULUS VIII
An bene dicatur Deus trinus et unus : et an trinitas sit trium unitas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultima parte K : Trinitas vero multiplex est et numerabilis : quia trinitas est trium unitas.
- Contra enim videtur esse, quod Pater est trium unitas, quia est essentia quae est unitas trium : ergo Pater est trinitas.
- Praeterea, cum dicatur trinitas numerabilis, quare non dicitur Deus esse tres, vel duo : cum omne numerabile secundum aliquam speciem numeri numerabile sit.
- Item, cum dicitur, Deus est trinus et unus : aut ly Deus supponit essentiam, aut personam. Si essentiam : ergo essentia est trina, quod falsum est. Si personam : ergo aliqua persona est trina et una, quod falsum est : ergo videtur non esse concedendum Deum esse trinum et unum.
Sed contra : In hymno cantatur, Totius mundi machinam gubernat trinus et unus.
Solutio. Dicendum ad primum, quod in argumento incidit fallacia accidentis : sicut si sic procedatur, Socrates est omne animal, quia animal est unum in quo uniuntur omnia animalia. Tamen quidam dicunt, quod cum dicitur, trinitas trium est unitas, etymologia nominis est : sed de hoc supra diximus, quia licet secundum nomen importet essentiam in recto, tamen secundum significationem rei e converso est : et ideo trinitas est tres uniti in una essentia.
Ad aliud dicendum, quod Deus non est numerabilis : et si trinitas numerabilis dicatur, hoc intelligitur de numero quodam, scilicet notionum et personarum, et non simpliciter : nec iste numerus excludit simplicitatem vel unitatem essentiae, sed potius solitudinem et singularitatem.
Ad aliud dicendum, quod haec est vera, Deus est trinus et unus : et ly Deus supponit essentiam in supposito in communi : et ideo gratia essentiae convenit ei unus, et gratia suppositorum trinum, supple, esse.
