Distinctio XXVIII — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XXVIII
De his quae proprie et aeternaliter dicuntur de Deo secundum relationem, seu proprietatem non personalem, quae est innascibilitas.
A. Quod non tantum tres praedictae proprietates sunt in personis, sed etiam quae aliis significantur nominibus, ut ingenitus.
B. An sicut solus Pater dicitur ingenitus, dici debeat non genitus, vel non filius ?
DIVISIO TEXTUS
Praeterea considerari oportet, etc.
Hic Magister incipit tractare de proprietatibus personarum non personalium, quae sunt duae, scilicet innascibilitas,
quae est unius personae : et ideo de illa agit primo in hac distinctione ;
et de communi principio, scilicet spiratione activa, quo Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti, quae est proprietas duarum personarum : et de hac agit in secunda parte, ibi :
Ista autem distinctio dividitur in quatuor partes :
in quarum prima Magister investigat rationem innascibilitatis.
In secunda, inducit Ambrosium arguentem novitatem nominis, cum in Scripturis non legatur, ibi, D : Illud autem tacere non oportet, etc.
In tertia quaerit : Utrum eodem intellectu dici possit Pater non esse Filius, quo dicitur aliud esse ingenitum et aliud genitum ? ibi, E : Praeterea quaeri solet etc.
In quarta et ultima quaerit : Utrum solus Filius dicatur nata sapientia sicut solus dicitur imago et verbum ? ibi, F : Sciendum quoque est, quod sicut solus Filius, etc.
Prima harum subdividitur in tres.
In prima probatur, quod ingenitus est in praedicamento relationis, et quod idem est quod non genitus, sive non filius.
In secunda quaeritur : Utrum solus Pater dicitur non genitus, sicut solus Pater dicitur ingenitus ? ibi, B : Ideo solet quaeri, etc.
In tertia, determinatur nomen notionis qua Pater dicitur ingenitus, ibi, C : Si autem vis scire, etc.
Nota autem hic, quod supra, Dist. XIII, cap. E : Nunc considerandum est, cum Spiritus sanctus non sit genitus, etc., determinatae sunt quaestiones tres de innascibilitate, quae adduci possunt hic, scilicet quot modis dicatur, et qualiter est notio solius Patris, et qualiter convenit Patri et Filio et etiam essentiae divinae. Quod ergo ibi determinatum est hic supponatur.
ARTICULUS I
An si ingenitum sit notio, plures sint notiones quam quinque ?
Incidunt autem hic duae aliae quaestiones ante Litteram, scilicet : Si ingenitum sit notio, utrum sint eadem ratione plures notiones, quam quinque ?
Et secundo : An ingenitum posset esse notio, etsi non sint plures notiones, quam quinque ?
Ad primum proceditur sic :
- Si tam negatio quam affirmatio faciunt notionem, cum quaelibet persona possit innotescere quatuor modis, videbuntur esse duodecim notiones trium personarum. Probatio. Convenit enim Patri non esse ab alio per generationem, et non esse ab alio per spirationem. Similiter Filio convenit non esse ab alio per spirationem, et esse ab allo per generationem : a quo alius per spirationem, et non a quo alius per generationem. Similiter Spiritui sancto convenit esse ab alio per spirationem, et non esse ab alio per generationem : a quo non est alius per spirationem, et a quo non alius per generationem. Ergo videtur, quod notiones sint duodecim, si non esse ab alio per generationem vel spirationem est notio Patris.
- Item in prima littera primi capituli habemus, quod differt Pater a Filio auctoritate generationis, differt etiam proprietate innascibilitatis. Ex hoc concludo duas conclusiones : quarum prima est, quod per se facere differre personam a persona est ratio quare ponatur in divinis notio et proprietas : cum ergo differat Pater a Spiritu sancto, quia non est ab alio per spirationem, oportet quod etiam inspirabilitas sit notio Patris respectu Spiritus sancti. Secunda est, quia cum in divinis non sit differentia nisi penes oppositionem relationis, si differt Pater a Filio innascibilitate, in Filio est relatio opposita respondens illi quae est innascibilitas : et sic Filius habet tres notiones, scilicet innascibilitatem, filiationem, et spirationem activam. Si forte dicas, quod in Filio sequitur una ad aliam : quia sequitur : est Filius : ergo est natus, sed non convertitur : genus autem cum specie in eodem non facit numerum. Hoc nihil est : quia aliquid innotescit per modum nati, quod non innotescit per modum filii, sicut innuit Augustinus in libro III istius voluminis. Cum ergo hoc sit notio in divinis, quod innotescere facit, erit notio Filii nascibilitas.
- Item, relationes in divinis sunt rationes vel proprietates distinguentes personam a persona : ergo quae tales dicunt oppositiones, et possunt convenire Trinitati, illa sunt proprietates : sed non esse ab alio, et esse ab alio, talem habent oppositionem in divinis : ergo faciunt duas proprietates.
- Item, esse ab alio per generationem, et non esse ab alio per generationem, iterum talem faciunt oppositionem : ergo illa etiam faciunt duas : et sic erunt quatuor.
- Item, esse ab alio per spirationem, et non esse ab alio per spirationem faciunt etiam duas : et sic erunt sex ad minus. Si dicas, quod superiori negato, negatur etiam inferius : et ita non esse ab alio, negat etiam non esse ab alio per spirationem, et non esse ab alio per generationem : et sic illa non faciunt notiones. Hoc nihil videtur esse : quia secundum hoc non esse ab alio erit notio Patris : et hoc a nullo ponitur, sed potius innascibilitas ponitur sibi notio. Constat autem, quod una specie emanationis negata ab aliquo, non necessario negatur alia : unde cum innascibilis vel ingenitus neget tantum esse ab alio per generationem, oportet Patrem adhuc alio modo innotescere, quo ipse etiam ab alio non est per spirationem.
- Praeterea, secundum hanc responsionem licet superiori negato, negetur inferius : non tantum superiori posito ponitur inferius : ergo videtur, quod in aliis personis debent esse notiones affirmativae, scilicet esse ab alio : et sic Filio et Spiritui sancto convenit una notio in communi.
- Item, dicit Boetius, quod sola relatio multiplicat trinitatem, essentia autem continet unitatem : ergo inter quae oppositio relationis non est, illa erunt idem, vel in eodem : sed esse ab alio per generationem, et esse ab alio per spirationem, nullam habent oppositionis relationem : ergo conveniunt eidem : et sic Filius qui est ab alio per generationem, est etiam ab alio per spirationem : et similiter Spiritus sanctus : ergo plures sunt notiones.
- Item, una notio est in qua Pater convenit cum Filio, licet Filius sit a Patre : ergo alia notio debet esse in qua Pater convenit cum Spiritu sancto et alia in qua Filius cum Spiritu sancto : aliter enim non viderentur esse sufficienter distincti : distinguitur enim Pater solus a Filio solo, et Filius solus a Spiritu sancto solo, et Pater et Filius simul a Spiritu sancto solo : ergo et Pater et Spiritus sanctus simul a Filio solo, et Filius et Spiritus sanctus simul a Patre solo : et sic videtur, quod multae debeant esse notiones, si aliae sunt notiones quam personales, ut Magister dicit hic.
Solutio. Dicendum, ut supra suppositum est, quod notiones non sunt nisi quinque, et relationes quatuor, et proprietates personae quatuor, et proprietates personales tres, sicut supra probatum est. Persona enim ut persona, non innotescit nisi per illud quod sonat naturae dignitatem : aliter enim innotescit res natura, et aliter innotescit individuum, et aliter innotescit persona. Res enim naturae ut res naturae per actum et rationem naturae habet dignosci, secundum quod dicimus, quod res naturae est, quae actu naturae producitur, hoc est, actu quo communicatur natura hypostasibus sive suppositis suis : et ille actus in divinis est duplex, scilicet generare, et spirare : sed per utrumque actum innotescit res naturae dupliciter : quia res naturae est genita, et res naturae est generans : et res naturae est spirata, et res naturae est spirans : tamen non sunt quatuor res naturae divinae, quia spirantem esse non habent oppositionem ad generantem esse, nec ad genitum esse : et ideo necessario generans et genitus sunt unum principium spirandi. Individuum autem proprie non est in divinis, sed innotescit per individuantia. Persona autem non convenit nisi rei naturae dignioris : et ideo persona ut persona, non innotescit nisi proprietate dignitatis vel habitudine.
Dicimus ergo ad primum, quod non esse ab alio per generationem, non ponit absolutam dignitatem secundum ordinem naturae qui est in divinis : et ad hoc intelligendum, notandum quod in omni natura in qua ponitur ordo naturae quo alter sit ex altero, et non alter prior altero, necesse est ponere principium illius ordinis. Non dico initium : quia initium magis respicit durationis principium quam ordinem naturae. Ergo si principium necesse est ponere, oportet quod illud principium aliqua notione innotescat : principium autem cum non habeat prius, non potest innotescere per affirmationem priorem se : ergo necesse est, quod innotescat per negationem : ergo innotescet per non esse ab alio secundum ordinem naturae. Utrum autem nihil ponat, vel aliquid ponat, non esse ab alio, in sequenti articulo quaestionis determinabitur. Ergo patet, quod quacumque speciali negatione posita, non innotescet principium totius divinitatis secundum ordinem naturae hoc modo ut principium : et sic patet, quod non esse ab alio per generationem, et non esse ab alio per spirationem, non sunt notiones Patris, nec possunt esse. Illud autem idem principium, quod est principium huius ordinis naturae, oportet quod innotescat : non dico ex parte posteriori, quia non est ibi prius et posterius, sed ex parte illa qua alter est ex ipso : et hoc secundum genus non ponit dignitatem, sed quandoque indignitatem : sed in specie ponit dignitatem in actu in quo natura communicatur, sicut est generatio, et sicut est spiratio : ergo ab illa parte erunt notiones Patris, paternitas, et spiratio activa. Sed supposito eodem ordine naturae, id quod est a principio secundum generalem modum essendi ab alio, non innotescit ut persona, sed in speciali modo in quo virtute specificae differentiae ostenditur sibi dari natura dignior : et illi actus sunt generatio, et spiratio : ergo esse ab alio per generationem, et esse ab alio per spirationem sunt notiones Filii et Spiritus sancti : sicut in inferioribus esse ab homine non communicat naturam dignam ad constituendam personam, quia ab homine est quandoque res indigna : sed esse ab homine per generationem hominis naturam communicantem. Non esse autem ab alio per generationem, et non esse ab alio per spirationem (sicut iam probatum est) non constituunt, nec innotescere faciunt aliquam naturae dignitatem. Et sic patet quare non duodecim, sed tantum quinque esse possunt notiones personae ut personae.
Ad aliud dicendum, quod differentia distinctionis non simpliciter facit notionem personae, sed differentia distinctionis persona ut personae. Principium autem non de principio per modum personae potest innotescere tribus modis, scilicet ad ante per negationem : et bene concedo, quod ingenitus non dicit ibi negationem emanationis specialis, sed generalis non esse ab alio : cuius ratio supra determinata est : et sic cessat prima quaestio. Alio modo innotescit respectu eorum quibus est principium, et una notione ad unum, et alia ad alium, secundum quod sunt duo actus communicationis naturae dignae, scilicet generatio, et spiratio : et hoc supra determinatum est.
Ad aliam quaestionem patet iam solutio : quia nascibilitas, vel esse ab alio, de se non dicit notionem personae ut personae : quia non omne quod nascitur de aliquo, accipit naturam dignitatis ab eo : nec omne quod est ab aliquo, accipit naturam dignitatis : sed omne quod naturaliter filius est, naturam dignitatis generantis accipit. Sic etiam vis spirativa nihil nisi sibi simile in natura producit. Et ideo nascibilitas non est notio : et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod non esse ab alio idem est quod esse ingenitum, ut supra probatum est : et ideo illae sex revertuntur ad quinque : quia non esse ab alio per generationem, non ponit rationem principii in ordine naturae : nec etiam non esse ab alio per spirationem : sed non esse ab alio simpliciter. Et ideo non possunt esse notiones alicuius : non enim dicunt rationem principii in ordine naturae, nec rationem acceptionis naturae dignae, quemadmodum generatio et spiratio.
Ad aliud dicendum, quod innascibilitas secundum quod soli Patri convenit, et non Spiritui sancto, est idem quod non esse ab alio, hoc modo quo non esse ab alio facit innotescere principium totius divinitatis.
Ad aliud patet solutio per dicta, et similiter ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod licet generari et spirari non opponantur relative, tamen spiratus et genitus relative opponuntur : quia hoc bene concedo secundum supra dicta, quod Graeci errant, et ideo qualiter ipsi Spiritum sanctum a Filio distinguant, non laboro hic determinare : quia videtur mihi impossibile esse quod unus non sit alius, si inter eos non est oppositio relationis, sicut supra est determinatum : et ideo Pater et Filius sunt unum in spirando, et Spiritus sanctus distinguitur ab utroque.
Ad aliud dicendum, quod non potest esse notio in qua Pater conveniat cum Spiritu sancto, et alia in qua Filius conveniat cum Spiritu sancto : quia illa in qua Pater communicaret Spiritui sancto, notaretur ordo naturae, et sic oporteret a Patre et Spiritu sancto esse quemdam quartum, quod supra improbatum est, et sic fieret multitudo in infinitum : et similiter alium oporteret esse secundum illam notionem in qua conveniret Filius cum Spiritu sancto : et sic duo essent procedentes a Spiritu sancto.
Praeterea, illa in qua Pater conveniret cum Spiritu sancto non haberet oppositionem ad Filium : ergo in illa conveniret cum eis et Filius : ergo illa notio iam conveniret tribus, et sic esset communis tribus : et nihil est eis commune nisi essentia : ergo illa notio iam diceretur secundum essentiam de ipsis : et ideo illa argumentatio non procedit. Unde patet, quod innascibilitas est notio, et quod non sint nisi quinque notiones.
ARTICULUS II
An innascibilitas sit notio Patris ?
Secundo quaeritur : Utrum innascibilitas sit notio Patris ?
Videtur autem quod non : aut enim innascibilitas exponitur negative, aut privative. Si negative. Contra : Negatio de se nihil certificat : ergo negatio non potest esse notio : quia notio est quae facit innotescere. Si autem exponatur privative, sequitur multiplex inconveniens : quorum unum est, quod privatio dicit imperfectionem : et secundum hoc persona dignitatis innotesceret per imperfectionem, quod est inconveniens. Secundum est, quia privatio relinquit aptitudinem : et sic Pater innascibilis aptus esset ad nascendum, non autem natus esset, quod iterum falsum est. Tertium est, quia opposita privative habent fieri circa idem : ergo nascibilis et innascibilis habent fieri circa personam eamdem secundum naturae ordinem : sed nascibilitas convenit Filio : ergo et innascibilitas haberet fieri circa Filium, et non circa Patrem : ergo videtur, quod innascibilitas non sit notio Patris.
Si forte dicas, quod negatio facit innotescere, ut dicit Rabbi Moyses Aegyptius in libro qui dicitur Dux neutrorum : praecipue in divinis. Et Augustinus confirmat dictum suum, dicens quod si non potes cognoscere quid est Deus, non parum tamen perfecisti in cognitione si cognoscas quid non est. Contra : Secundum hoc una negatio non sufficienter notificat. Si enim dicam, Deus non est elementum, relinquendo quod Deus sit aliquid, non facit haec negatio secundum doctrinam illius Philosophi notitiam Dei : quia adhuc multa alia sunt, quae non sunt elementum, et etiam non sunt Deus : ergo oportet addere plures negationes restringentes : quanto enim universalius est quod negatur, tanto negatio est minus communis : et quanto particularius est quod negatur, tanto negatio est magis communis : non enim Socrates de pluribus verificatur, quam non homo, vel non animal. Ergo videtur, quod etiam hic oportet addere plures negationes, antequam sufficiens notitia principii ordinis naturae habeatur.
Ulterius quaeritur quod magis tangit propositum : Cum notio principii non de principio sit non esse ab alio absolute, sicut probatum est in quaestione praecedenti, quare non dicitur generali nomine Patris notio esse non ens ab alio, sed speciali quod est ingenitus, quod sonat idem quod non ens ab alio per generationem ?
Si forte dicas, quod generatio et spiratio ordinata sunt, et secundum ordinem naturae generatio est ante spirationem, et negato priore, negatur secundum, sed non convertitur : hoc nihil est : quia hoc supra est improbatum, ubi ostensum est, quod Spiritus sanctus non processit Filio iam nato, nec non nato : quia utrumque aeternum est, et neutrum ponit ordinem prioris ad aliud, nec etiam ordinem causae : ergo per hoc quod dicitur Pater ingenitus, non intelligitur improcessibilis, vel alio modo non ens ab alio.
Si forte dicas, quod generatio est ad esse, et spiratio ad bene esse, et emanatione secundum esse negata, negatur emanatio secundum bene esse : hoc etiam haereticum et falsum est : quia spiratio in divinis accipit Spiritus sancti substantiam, et esse, et bene esse et idem est ibi bene esse, quod esse. Falsum autem est, quia nihil prohibet me non esse ab aliquo per esse, et tamen bene esse meum dependere ab ipso : sicut a rege potest esse bene esse meum, cum tamen ego non sim filius regis. Ergo videtur, quod haec solutio non conveniat.
Solutio. Sine praeiudicio dico, quod innascibilitas est notio principii non existentis de principio. Unde intelligendum, quod est negatio fundata super ens : aliter enim est negatio de primis, et aliter de posterioribus : sicut si dicam, homo non est animal, homo non est asinus : negatio sequens causatur ab oppositione vel disparatione praedicati et subiecti : quae disparatio causatur ab oppositis differentiis constituentibus praedicatum et subiectum : et ideo illa negatio habet aliquid prius se in quo fundatur, quod non est omnino idem cum illis de quibus est negatio, sed est prius eis. Cum autem dico primum quod ante se nihil habet, negatio fundatur super naturam primi, quae non est prius primo, quia prius primo nihil est, sed est ipsum primum : et ideo non potest exponi per affirmationem, sicut alia negatio. Si enim quaeram et dicam sic : homo non est asinus, tu dices, quod verum est. Si quaeram ulterius. Quare hoc ? tu dices, quia ipse est animal rationale, et rationale animal et irrationale a se per oppositas differentias removentur : et sic causas negationem per affirmationem quae prior est quam negatio, et prior est negatis. Si autem dicam primum ante quod nihil est, tu dices quod hoc verum est. Si autem quaeram, Quare hoc est verum ? tu dicis, quia primum est primum : et ponis quidem affirmationem quae prior est negatione, sed non ponis affirmationem priorem eo de quo fuit negatio, quia negatio fuit de primo : ergo illud per affirmationem innotescere non potest : et ita innotescit per negationem, ut dicit hic Augustinus.
Dico ergo, quod innascibilitas non privative, sed negative habet exponi : sed est duplex, scilicet in genere, et extra genus. Si ergo negatio negat totum quod est in genere principii, tunc innascibile idem erit quod non ens ab alio principio secundum naturae ordinem. Si autem tantum negaret quod est in suo opposito in genere, tunc supra dictum est, quod conveniret etiam Spiritui sancto secundum verba Hieronymi a Magistro posita ibi, et a nobis exposita.
Quod autem obicitur, quod negatio non facit aliquid innotescere : dicendum quod hoc verum est per se, et de negatione extra genus : talis autem negatio non est quae cadit in ratione primi, et principii.
Ad id quod ulterius quaeritur : Quare dicitur innascibilitas, et non existentia ab alio ? potest dici si placet, quod licet generatio et processio non habeant ordinem prioris et posterioris, vel immediati et mediati, ut supra probatum est, tamen habent ordinem naturae, quo procedens sit ex genito : et hoc patet in imagine : quia amor non procedit a mente, nisi supposita notitia, quae ametur, et amet et ideo dicit Richardus quod amor in alterum tendit. Et Gregorius quod charitas minus quam inter duos esse non potest. Et ideo sublata generatione secundum principium, aufertur etiam spiratio : et ideo non ens ab alio per generationem, cum tollit principium generativum, tollit etiam principium spirativum, quia non spiraret amorem, nisi cum eo quem genuit : non autem est e converso : et hoc est valde contra Graecos. Ex hoc enim necessario concluditur, quod Spiritus sanctus est a Filio, et quod Filius habet hoc a Patre, sicut Pater si ab alio esset spiratus, necessario oporteret quod ille alius alium genuisset cum quo Patrem spiraret.
Et per hoc patet solutio ad totum : quia licet spiratio et generatio non habeant ordinem prioris et posterioris, causa, vel natura, vel dignitate, vel tempore, tamen habent ordinem naturae, qui est in divinis, ut scilicet genitus sit principium spirati : et ita spiratus secundum hunc ordinem ponit genitum spirantem : si ergo Pater esset spiratus, oporteret alium genitum esse a patre alio. Cum ergo per oppositum ingenitum neget esse spiratum eumdem, et non e converso : haec est ratio quare dicitur innascibilis, et non inspirabilis.
Si autem quaeratur : Quare non dicit generali nomine improcessibilis, ut utrumque simpliciter tollatur ? Dicendum, quod Pater est principium non de principio secundum ordinem naturae : et ideo in sua notione oportet exprimere rationem huius ordinis, secundum quam sit non de principio : non autem ratio huius ordinis exprimitur nomine generali, sed speciali : ergo negatio debuit esse in speciali, quod tamen secundum ordinem naturae est principium alterius actus, sicut genitus spirati.
Si autem quaeritur : Utrum Pater posset spirare Spiritum sine Filio ? hoc supra solutum est.
ARTICULUS III
Utrum innascibilitas et paternitas sint una notio, vel duae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A :
Hoc enim falsum videtur : quia
- Innascibilitas in Patre idem videtur quod paternitas : proprietas enim aut constituit personam, aut persona innotescit per ipsam : sed sufficienter innotescit et constituitur persona Patris a proprietate quae est paternitas : ergo innascibilitas aut eadem est in Patre, aut superfluit.
- Item, in divinis non distinguit nisi relationis oppositio : non autem est relationis oppositio inter paternitatem et innascibilitatem : ergo sunt eadem notio secundum rem.
- Item, nihil videtur dicere innascibilitas nisi comparationem quamdam Patris ad privationem principii ante : comparatio autem talis nihil addit nisi negationem : ergo cum negatio nihil faciat differre, videtur quod non dicat aliam notionem quam paternitas.
- Item, in divinis non est numerus nisi ex hypostasi : ergo proprietates non numerantur nisi ex numero hypostasis : ergo omnes proprietates eiusdem personae sunt una secundum quod sunt in ipsa : ergo innascibilitas in Patre non differt a paternitate in Patre.
- Item, in Filio nascibilitas non est alia proprietas a filiatione : ergo videtur, quod nec in Patre innascibilitas sit alia a paternitate.
Solutio. Dicendum, quod alia est notio in Patre innascibilitas, et paternitas alia : quia distinctio notionum est secundum modum innotescendi personam ut personam, hoc est, secundum rationem dignitatis : sicut autem supra dictum est, in ordine naturae oportet principium esse non de principio : et illud innotescit in omni re qua est principium non de principio : erit ergo unus modus innotescendi ipsum ex parte illa qua non est de principio, et alius ex parte illa qua est principium, et unus modus non est alius. Ex parte illa qua innotescit ut non de principio, est innascibilitas notio. Ex parte altera innotescit secundum rationes quibus est principium totius divinitatis : hoc autem est generando, et spirando : et ideo erunt duae notiones Patris, una paternitas, et alia communis spiratio.
Ad primum ergo dicendum, quod innascibilitas non superfluit : quia paternitate sufficienter innotescit Pater in ratione principii : non tamen ipse sufficienter innotescit in quantum est non de principio : et hoc convenit ei personaliter, et pertinet ad dignitatem personae, secundum quod in ordine naturae ipse Pater ponitur principium non de principio.
Ad aliud dicendum, quod realiter non distinguit in divinis nisi relationis oppositio, id est, quod distinctio faciat rem per se entem et subsistentem : et sic non distinguitur notio a notione, sed potius secundum modum supponendi et attribuendi, ut superius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non dicit comparationem paternitatis, sed eius qui est Pater secundum illam rationem qua est principium non de principio : unde illa ratio ex falsis procedit.
Ad aliud dicendum, quod non est numerus rerum distinctarum in divinis, nisi personarum tantum : nec notio in divinis habet esse distinctum extra personas, et numeratur secundum rationes innotescendi et attribuendi. Tamen bene dico, quod relatio et notio est res in divinis, licet non numeretur extra personam : sed diversitas eius innotescit secundum diversitatem modi significandi in attribuendo, ut superius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod nascibilitas secundum idem in ratione facit innotescere Filium, secundum quod facit eum innotescere filiatio, secundum scilicet quod est de principio in ordine naturae : et ideo non est diversa notio in Filio nascibilitas et filiatio : sed non secundum idem facit innotescere Patrem innascibilitas et paternitas, secundum quod in ordine naturae est principium non de principio : et ideo in Patre est alio modo notio innascibilitas, et paternitas : sicut et in Filio alia notio est filiatio, et communis spiratio : quia non secundum unam rationem innotescit Filius per eas, secundum quod refertur ad ordinem naturae, ut principium de principio.
ARTICULUS IV
Utrum non intellecta paternitate Pater esset quis, quia ingenitus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A :
- Ergo videtur, quod non intellecta paternitate, adhuc Pater esset quis, quia ingenitus : ergo hoc est falsum quod superius videtur probari, quod abstracta personalitate a persona, non remanet hypostasis.
- Si forte dicas, quod ita est in Patre, sed non est ita in aliis. Contra : Quia eadem ratione non est idem dicere Filium, et spirantem : ergo non intellecta filiatione, adhuc Filius erit quis, et ita remanet hypostasis Filii.
- Item, hoc probatur alia ratione. Bene conceditur, Iste est genitus : ergo est ab alio : sed non convertitur : ergo esse ab alio per intellectum, est prius quam generari : ergo potest intelligi sine illo : ergo non intellecta filiatione, adhuc intelligitur ens ab alio : hoc autem non convenit nisi hypostasi : ergo abstracta personalitate intelligitur hypostasis, quod supra negatum est.
- Item, Augustinus dicit, et habetur in Littera, quod aliud est Patrem esse, et aliud est esse Patrem : non enim eadem est, est Pater, et Pater est : et est Filius, et Filius est : sed eodem Pater est quo Filius est, quia Pater est essentia : et Filius eodem est, quia in divinis quidquid est, essentia est : ergo videtur, quod esse hypostasim secundum intellectum dependet ab essentia : et non intellecta notione, adhuc essentia est : ergo cum hypostasis esse sit ab essentia, hypostasis in divinis potest esse non existente notione.
- Item, absolutum est in omnibus ante respectivum : supra autem habitum est saepe, quod persona absolutum est : ergo et hypostasis : quia cum duo sint de intellectu personae, scilicet hypostasis et proprietas, esse absoluti non potest habere persona a proprietate : ergo relinquitur, quod habeat ab hypostasi : ergo hypostasis est absolutum : ergo per intellectum est ante respectivum.
Solutio. Adhuc persistimus in hoc quod non intellecta proprietate, non intelligatur nec remanet hypostasis : quia non videmus, qualiter declinetur haeresis Arii, vel haeresis Sabellii, si per intellectum ponitur hypostasis ante proprietatem : et hoc supra satis probatum est.
Unde decimus ad primum, quod non intellecta paternitate, etc., quod hoc potest esse duobus modis : est enim paternitas relatio, et proprietas personalis : et potest non intelligi paternitas ut relatio est, quia potest intelligi non genitus non habens Filium : et sic verum est quod dicit Augustinus. Sed destruitur ordo naturae : ordinem enim naturae non habet Pater ad Filium nisi paternitatis ratione. Unde sic non intellecta paternitate verum est, quod remanet hypostasis Patris, et non Filii : quia ordo naturae destruitur quo alter sit ex altero. Alio modo est proprietas constituens personam in esse personali ; et cum negatio non constituat, intellectus innascibilitatis non constituet Patrem : et hoc modo non intellecta paternitate, non erit Pater quis : et tollitur hypostasis, proprietate sublata.
Ad aliud dicendum, quod licet spiratio sit notio Filii, tamen non est personalis proprietas eius : et ideo spiratio secundum rationem intelligendi praesupponit sibi filiationem, ut est proprietas personalis : non enim potest spirare nisi persona constituta : et hoc fit per filiationem.
Ad aliud dicendum, quod hoc sequitur in his in quibus universale abstrahitur a particulari, et simplicius a minus simplici : et tamen secundum esse est e converso. Unde cum dicitur, iste est genitus : ergo est ab alio : intellectus noster non sistitur super esse ab alio, sed transit usque ad generationem, eo quod illa determinate figit intellectum : non enim sumitur res in universali nisi in potentia : unde intellectus quaerens naturam rei et esse, non quiescit in universali : et ideo secundum esse personae, esse ab alio, est post esse ab alio per generationem, et post esse ab alio per spirationem : et secundum rem est idem, et non simplicius illis : quia abstractio talis in divinis fieri non potest, ut supra probatum st : et si esset in divinis, non esset nisi secundum rationem, et secundum esse esset e converso.
Ad aliud dicendum, quod bene videtur mihi esse concedendum, quod hypostasis habet habitudinem ad essentiam, et habitudinem ad proprietatem : et ab habitudine ad essentiam habet esse, et similiter proprietas : quia omne esse in divinis, est essentiae, et ab essentia : sed tamen numerum et esse hypostasis, id est, quod hypostasis est hypostasis, ex parte post habet a proprietate : quia per numerum et per esse hypostasis ut hypostasis pendet a proprietate.
Ad aliud dicendum, quod hypostasis non est absolutum, ut supra probatum est : quia si ponatur absolutum, sequitur haeresis Sabellii, vel Arii inevitabiliter, ut mihi videtur : sed respectivum dicitur duobus modis, scilicet ut ratio respectus, et sic respectivum est notio, et relatio sive proprietas : et ut id quod dicitur ad aliquid, et hoc est suppositum relationis, quod est hypostasis. Et si quaeratur, Unde veniat hoc suppositum, ex quo non manet sublata relatione ? Respondendum est, quia ponitur posita relatione ut est distinguens : aliter enim relatio in divinis non ponitur. Tamen argumentum non valet : quia multiplex est relatio, ut supra dictum est, scilicet simplex, et composita. Et simplex est secundum originem : et quaedam illarum nascuntur ex mutatione, ut causa et causatum, et pater et filius in inferioribus : et haec praeponunt sibi secundum intellectum supposita sua. Quaedam sunt ad esse suppositi constituendo ipsum, quibus positis ponitur suppositum : et ideo quidam dicunt non male, ut videtur mihi, quod proprietates istae secum ferunt supposita : et ideo istae relationes sunt secundum rationem intelligendi ante supposita sua.
ARTICULUS V
An genitum et ingenitum dicant ens in eodem genere praedicamenti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Negativa porro particula non id efficit, ut quod sine illa relative dicitur, etc.
- Hoc enim videtur falsum : cum enim non habeat ordinem ad praedicamentum nisi per coordinationem praedicabilium, si negatur ab eo coordinatio praedicabilium, negatur ab eo (ut videtur) praedicamentum : sed coordinatio praedicabilium negatur ab eo, quia negatur ab eo praedicatum proprium praedicamenti, sicut est genitum, vel subiectum proprium genus alicuius : ergo videtur, quod genitum et ingenitum non dicant ens in eodem genere praedicamenti.
- Item, quidquid est in praedicamento, est in ipso sicut generalissimum, vel sicut subalternum, vel sicut specialissimum, vel sicut individuum. Ingenitum autem nihil talium dicit, quia nihil horum perficit per negationem : ergo falsum videtur esse, quod genitum et ingenitum sint in eodem genere.
- Item, nihil uno et eodem modo ordinem habet ad diversa genera : sed ingenitum dicitur de relatione, et non relatione : ergo ingenitum non dicit ens in praedicamento determinato.
- Item, relatio et non relatio non differunt nisi per negativam particulam quae apponitur alteri : ergo per rationem Augustini hic positam, sunt in eodem genere : quidquid autem est in genere, de illo praedicatur generalissimum : ergo de non relatione praedicatur genus relationis : ergo non relation est relatio, quod est impossibile : ergo falsum est quod hic dicit Augustinus.
- Item, secundum hoc essent duo generalissima in quolibet praedicamento ; non enim minoris communitatis est non relatio, quam relatio : et hoc iterum ridiculosum videtur, et contra auctoritatem artis praedicamentorum.
Si forte dicas, quod hoc verum est, quod nomen praedicamenti negetur, cum dicitur substantia non substantia, relatio non relatio, qualitas non qualitas, et huiusmodi. Contra : Quia negatio quanto adiungitur ad minus commune, tanto est communior : si ergo negatio magis communis secundum ambitum praedicationis, facit ipsum cum affirmatione non posse manere in eodem praedicamento, multo magis facit hoc negatio minus communis, ut videtur.
Solutio vere una est ad omnia haec argumenta : quia cum dicitur non genitus, vel non substantia, vel quaelibet alia negatio, potest considerari negatio gratia negationis : et sic cum negatio sit non ens, non cadit in aliquod genus, nec ordinatur ad genus aliquod. Vel potest considerari ratione rei negatae : et sic negatio necessario ordinatur ad affirmationem praecedentem ipsam secundum intellectum, ut diximus in primo articulo quaestionis, et sic non substantia reducitur ad substantiam, ut ad genus, et non relatio ad relationem ut ad genus : sicut enim non cognoscitur privatio nisi per habitum, et divisio per compositionem : ita negatio hoc modo intelligitur per affirmationem. Unde dicit Philosophus, quod in non esse intelligitur esse, et omnino in affirmatione negatio : et hoc modo dicit, quod rectum est iudex sui et obliqui : recto enim cognoscimus et ipsum et obliquum.
Ad primum ergo dicendum, quod gratia rei negatae relinquitur ordo, licet non gratia negationis.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio est falsa, sed vera est de directe ordinatis in praedicamento : sunt enim quaedam in praedicamento ut praedicata et subiecta eiusdem praedicamenti, et quaedam sunt in ipso secundum reductionem : et hoc dupliciter, scilicet sicut principia, ut materia et forma ad substantiam, et punctum et unitas ad quantitatem, et huiusmodi. Quaedam autem sunt reducta, sicut de quibus habetur iudicium per illa : et sic privationes et negationes reducuntur ad genus : quia per habitum generis cognoscuntur.
Ad aliud dicendum, quod ratio illa procedit ex parte negationis, et non ex parte rei negatae.
Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod genus praedicamenti praedicetur de his quae quocumque modo sunt in praedicamento per reductionem ad illud, sed tantum de directe contentis in eo.
Per idem patet etiam solutio ad sequens : quia non facit generalissimum, sed reducitur ad idem quod est habitus affirmationis.
ARTICULUS VI
Utrum innascibilitas potest praedicari de paternitate ? et : Utrum paternitas est innascibilis ? et : An essentia est innascibilis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub finem : Sicut filius ad patrem, et non filius ad non patrem refertur : ita genitus ad genitorem, et non genitus ad non genitorem referatur necesse est.
- Videtur enim, quod licet paternitas non sit eadem notio, quae est innascibilitas, ut dicit Augustinus hic, eo quod paternitate refertur Pater ad Filium, ingenito autem ad non patrem : tamen videtur, quod una praedicetur de alia, ut dicatur, paternitas est innascibilitas. Quacumque enim uniuntur in eodem in divinis, de se habere non possunt oppositionem : paternitas et innascibilitas uniuntur in una hypostasi : ergo non habent oppositionem : ergo unum potest praedicari de altero, ut dicatur, paternitas est innascibilitas.
- Item, licet attributa divina naturae differant secundum rationem intelligendi, cum dicitur bonitas, et divina sapientia : tamen propter simplicitatem eius in quo sunt, unum praedicatur de alio : et dicimus, divina sapientia est divina bonitas : ergo a simili cum paternitas et innascibilitas uniantur in Patre, non ut diversae res, sed secundum modum intelligendi, videtur quod propter personae simplicitatem unum praedicetur de alio : et possumus dicere, paternitas est innascibilitas.
- Item, bene sequitur, Pater non est Filius : ergo paternitas non est filiatio : ergo a simili per oppositum, innascibilis est Pater : ergo innascibilitas est paternitas.
Item quaeritur ulterius : Utrum posset dici, Paternitas est innascibilis ?
Videtur quod sic : quia paternitas est Pater : et Pater est innascibilis : ergo paternitas est innascibilis.
Item, Pater est non nascibilis et non nascibilis est idem quod innascibilis, ut patet haberi ex Littera : ergo paternitas est innascibilis.
Item quaeritur : Utrum posset dici essentia innascibilis ?
Videtur quod sic : quia essentia est non nata, nec ab alio : ergo est innascibilis.
Solutio. Dicendum, quod una istarum notionum praedicatur de alia ; et non potest dici, Paternitas est innascibilitas ; sicut non potest dici, ratio cognoscendi Patrem in quantum non est de principio, est ratio cognoscendi in quantum est principium Filii ; et sicut non potest dici, relatio qua refertur Pater in quantum Pater non est de principio, est relatio qua Pater refertur ad Filium : notio enim accipit esse notionis a ratione innotescendi, et relatio accipit esse relationis a ratione referendi.
Dicendum ergo ad primum, quod paternitas et innascibilitas non habent oppositionem aliquam secundum aliquod genus oppositionis, sed disparationem habent, secundum quod accipiuntur ut notiones et relationes, non secundum quod accipiuntur ut res quae est res Pater, vel persona Patris, vel essentia divina : hoc enim quod uniuntur in persona una, non confert eis rationem notionis unam, nec ratio relationis unam : sicut in inferioribus ex hoc quod albedo et musica uniuntur in Socrate, non confertur eis esse qualitatem unam, sed quale unum.
Ad aliud dicendum, quod aliud est de attributis : quia illa non retinent proprium modum praedicandi, sed accipiunt praedicationem substantiae : relationes autem retinent proprium modum praedicandi, et ideo per illos proprios modos referendi et praedicandi differunt ab invicem.
Ad aliud dicendum, quod bene sequitur : sed duplex est causa : non enim tantum huius causa est distinctio suppositorum, sed etiam diversitas relationum : et altera illarum causarum salvatur in proprietatibus quae sunt in eadem persona : non enim sequitur, si concretum de concreto praedicatur gratia subiecti, quod abstractum praedicetur de abstracto : unde non sequitur, album est musicum : ergo albedo est musica.
Ad hoc quod ulterius quaeritur : Utrum paternitas sit innascibilis, et essentia innascibilis ? Dicendum quod utraque duplex est, ex eo quod ly innascibilis potest teneri adiective, et sic non est concedendum, quia sic inhaerenter praedicaretur innascibilis de utroque : vel potest teneri substantive, hoc est, innascibilis est Pater : et sic utraque est concedenda.
C. Quae sit proprietas secundum quam dicitur Pater ingenitus ?
D. Ariani nitebantur probare alterius substantiae Patrem, alterius Filium, quia ille ingenitus, iste genitus : quibus respondens Ambrosius dixit se hoc nomen in Scripturis non legisse divinis.
ARTICULUS VII
An origo etiam possit dici notio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in verbis Hilarii, cap. C :
Ergo videtur, quod origo dicat proprietatem : non autem dicit filiationem, quia ab origine est etiam Spiritus sanctus et habet originem : ergo videtur, quod sint plures notiones quam quinque.
Solutio. Origo simpliciter intelligitur secundum emanationem ad esse : talem autem originem dicit generatio secundum nominis rationem : et ideo pro generatione passiva Filii hic ponitur, licet secundum nomen aliquid communius dicat quam generatio.
E. An diversum sit esse Patrem et esse Filium ?
ARTICULUS VIII
An accidens possit separari a suo subiecto ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile, etc.
Hoc autem non videtur sequi : quia multa sunt in inferioribus accidentia quae non mutantur, ut accidens inseparabile.
Ad hoc autem dicunt quidam, quod accidens dupliciter comparatur ad subiectum, scilicet propinquum et remotum : et licet quandoque sit separabile a propinquo et immediato, tamen separabile est a remoto : ut habere tres angulos aequales duobus rectis, licet non separetur a triangulo rectilineo, separatur tamen a figura vel triangulo simpliciter : quia triangulus qui habet unum latus arcuale, potest habere tres maiores duobus rectis.
Aliter potest dici, et forte melius, quod accidens comparatur ad aliquid sicut ad subiectum tantum, et ab illo semper separari potest : comparatur etiam ad aliquid sicut ad subiectum et causam, et ad id quod cadit in diffinitione ipsius, et ab illo non separatur : sed hoc non est ex ratione subiecti, sed potius ex ratione esse et diffinitionis.
F. Quomodo dicatur sapientia genita vel nata : an secundum relationem, an substantiam ?
G. Quod imago aliquando dicitur secundum essentiam.
ARTICULUS IX
Utrum imago dicatur relative ? et : Utrum solus Filius dicatur imago ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultima parte, ibi, F, Sciendum quoque est, quod sicut solus Filius dicitur verbum et imago, etc.
Ex hoc enim videtur, quod imago dicitur relative.
Et hoc non videtur :
- Imago enim, ut dicit Hilarius (et ponitur infra), est rei ad rem coaequandam et imaginandam indiscreta et unica similitudo : hoc autem videtur convenire tam Filio, quam Spiritui sancto : cum tamen Filius et Spiritus sanctus in nulla notione conveniant : ergo non potest dicere relationem.
- Item, Damascenus dicit, quod Spiritus est imago Filii : ergo videtur, quod non dicat relationem.
- Item, duorum similium et duorum aequalium utrumque est aequale alteri, et simile est alteri : cum ergo imago non ponat nisi similitudinem et aequalitatem, videtur tam ad unum, quam ad alium referri : et sic tam Pater est imago quam Filius Patris. Forte dices, quod Filius est imago, quia procedit ut natus : Spiritus autem sanctus non procedit ut natus, sed quomodo datus : quod autem datur ab aliquo, non habet similitudinis rationem ex hoc quod donum : sed quod nascitur, ex ipsa ratione processionis suae habet rationem similitudinis. Contra : Supra habuimus, quod magnus est qui dat tale donum sicut ipse.
Praeterea, non licet nobis dicere, quod Spiritus sanctus non sit aequalis Patri : nec licet nobis dicere, quod Spiritus sanctus non sit similis Patri : cum ergo ex his duobus conficiatur imago, videtur quod non liceat nobis dicere, quod Spiritus sanctus non sit imago Patris et Filii.
- Item, dicere, quod Filius ex ratione processionis habet quod sit imago, et non Spiritus sanctus : aut intelligitur secundum processionis intellectum generali nomine, aut specialiter in divinis. Si primo modo : hoc nihil est : quia sic non quaeritur de personis, quia eadem ratione posses dicere, quod Spiritus sanctus ratione processionis est accidens : quia quod procedit generaliter per modum amoris, est accidens, et non persona. Si autem attenditur processio in divinis : tunc nihil valet ratio : quia perfecta unitas et similitudo naturae communicatur Spiritui sancto spirando, sicut Filio generando.
Praeterea, illa ratio non est nisi secundum rationem, cum nos rem et rei rationem quaeramus : ergo videtur, quod hoc nihil sit.
Si propter hoc velis dicere quod supra diximus, quod imago ponit convenientiam cum exterioribus, scilicet figura, et colore : et ideo refertur ad Filium secundum proprietatem quae quasi extrinsecus adest in hoc quod a Filio alius est, sicut a Patre, non autem a Spiritu sancto, et illa est ratio Richardi. Contra : Secundum hoc apud Graecos non esset Filius imago Patris : quia non ponunt Spiritum sanctum a Filio procedere.
Solutio. Augustinus dicit in libro de Decem chordis, quod aliter est imago regis in filio, et aliter in solido aureo : quia in filio est per naturam, in solido aureo in extranea natura impressa : et vult distinguere inter hoc quod Filius Dei dicitur imago, et quod homo dicitur ad imaginem. Et ideo videtur mihi, quod ad intellectum imaginis tria concurrunt, scilicet primum quod sit in altero, quia nihil sibi imago est : et ideo cum Pater ad nihil ante se secundum ordinem naturae referatur, non potest dici imago : et ideo dicit Hilarius infra, quod Filius refertur ad innascibilem, et quod hoc modo dicitur Pater caput Filii. Secundum est, quod ducat in unum tantum : non potest enim esse immediata ductio imaginata in duos, ut duo sunt : sed mediata potest, scilicet quod primo ducat in unum, et per consequens in alium : unde Pater ut est alius a Filio in persona, non potest habere imaginem quae ex aequo ducat in suam personam, et in personam Filii : et ideo non potest Spiritus sanctus esse imago, qui secundum ordinem naturae refertur ex aequo ad utrumque : nec potest etiam habere duas imagines, etiamsi poneretur Spiritus sanctus ab eo solo procedere, ut dicunt Graeci : quia illae imagines secundum unam rationem assimilarentur, et sic in se nullam haberent distinctionem. Tertium est, quod perfecte impleat : et hoc convenit Filio et Spiritui sancto aequaliter, licet non eadem ratione : quia Filio ratione filiationis, quae in sua ratione ponit impletionem istam per actum naturae, quia est generatio : Spiritui sancto autem convenit per spirationem quae habet in sui ratione actum spirativum qui est actus amoris : et per hoc patet qualiter solus Filius imago dicatur.
Dicendum ergo ad primum, quod imago secundum modum intelligendi plus ponit quam similitudinem et aequalitatem, ut dictum est : et per hoc patet etiam ad tertium.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus non attendit in imagine nisi id in quo notatur impletio imaginis : et hoc est unitas substantiae : et ideo vocat Spiritum sanctum imaginem.
Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet dicere, quod Filius ratione processionis habeat similitudinem naturae, et Spiritus sanctus habet eamdem, sed non cadit in ratione suae processionis, quia non procedit ut natus, ut supra dictum est ex verbis Augustini.
Ad aliud dicendum, quod Richardus attendit signum imaginis : quia scilicet Filius est unus ab uno : et huius signum est, quod ab ipso et a Patre est alius : et tunc ratio sua attendit per signum illud secundum quod est de imaginis intellectu.
ARTICULUS X
Utrum verbum et sapientia nata sint idem ? et : Utrum in verbo semper intelligitur respectus ad creaturam ? et : Quid addit dicere super intelligere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F :
Ergo videtur, quod verbum et sapientia nata sint idem.
Contra : Verbum ordinatum et perfectum non procedit nisi a sapiente secundum sapientiam : Filius autem verbum est cui nihil deest : ergo ipse procedit a sapientia : ergo procedendo a dicente accipit sapientiam a sapientia dicentis. Habuimus enim supra, quod bonus bonum genuit, et sapiens sapientem genuit : ergo videtur secundum ordinem naturae verbum sibi sapientiam praeponere.
Sed contra hoc est quod dicitur, Eccli. I, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Ergo verbum est fundens sapientiam : sed quidquid funditur ab aliquo, est posterius illo per intellectum : ergo sapientia est posterior verbo.
Ulterius hic quaeritur : Utrum in verbo semper intelligatur respectus ad creaturam ?
Hoc enim videtur, quia
- Omnia per ipsum facta sunt : ergo omnia fuerunt in ipso ab aeterno vita et lux : ergo cum vita et lux ponunt respectus ad creaturas, verbum etiam ponet eundem.
- Item, Verbum est ars Patris : ars autem (ut dicit Augustinus) est plena rationum omnium viventium. Cum ergo illae rationes ponant respectum ad creaturam, videtur quod et verbum in quo sunt rationes illae.
- Item, Anselmus dicit, quod eodem verbo dicit se Pater et omnem creaturam : ergo videtur, quod respectus creaturarum sit in verbo.
- Item : Dixit et facta sunt. Super illud dicit Augustinus, id est, Verbum genuit in quo erant ut fierent. Et dicit super Genesim, quod non est credendum, quod Pater toties dixerit quoties ponitur, dixit Deus, in textu litterae : quia unum solum verbum ille genuit, per quod omnia fecit. Sicut etiam dixit Iob, XXXIII, 14 : Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
Sed contra. : Cum dicitur, Pater dicit se, non ponitur respectus nisi ad Patrem tantum : cum ergo ibi generatio verbi exprimatur, videtur quod verbum non necessario ponat respectum ad creaturam.
Ulterius hic quaeritur, quid dicere addat super intelligere ?
Et videtur, quod nihil. Dicit enim Anselmus, quod summo spiritui hoc est dicere, quod est cogitando intueri : hoc autem totum fit actu intellectus : ergo videtur, quod nihil addat : et sic idem est dicere et intelligere.
Item, si vis cogitativa Deo non convenit : hoc nihil est : quia tunc ponam ibi videndo, et tunc habeo propositum.
Item tunc quaero : Quid differens dicat ly videndo ad intueri ? Si enim idem dicunt, tunc alterum superfluit in diffinitione dictionis quam ponit Anselmus. Si autem non idem dicunt : aut referuntur ad eamdem potentiam intellectivam, aut ad aliam. Si ad eamdem : tunc videtur, quod unum actum dicant : et sic superfluit alterum. Hoc etiam videtur per nominis rationem : quia intuitus est idem quod visus : ergo idem est videndo intueri, quod est videndo videre : et ibi est abundantia huius dictionis, intuitus, ut videtur. Si autem dicas, quod referuntur ad aliam potentiam : ergo dicere non est solius intellectus actus, nec est simplex actus, sed compositus.
Si propter hoc dicatur, quod idem est dicere quod intelligere.
Contra : Intelligere actus essentialis est : ergo et dicere, quod falsum est. Praeterea, videtur quod dicere in divinis non conveniat intellectui : quia intellectus in imagine refertur ad Filium : cum ergo Filius verbum dicatur, oportet quod mens in divinis, quae Patri attribuitur, dicat et non intellectus.
Solutio. Ad primum dicendum videtur, quod verbum non semper ponat respectum ad creaturas, sed quandoque ponit respectum ad solum dicentem, secundum quod tantum notionaliter sumitur non consignificando essentiam divinam per respectum ad creaturam, ut supra in praecedenti distinctione habitum est. Unde quando quaeritur, Utrum secundum intellectum praeponat sibi sapientiam ? Distinguendum est, quod est duplex sapientia : aeterna, et creata : et constat, quod ipsam sapientiam creatam fundit per respectus ad creaturas, secundum quod est ars plena rationum omnium viventium. Sapientia autem aeterna essentialis est. Et bene puto, quod secundum rationem intelligendi illa est ante, hoc modo quo dicimus essentiale ante notionale et personale in divinis, non re, sed ratione quadam.
Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta primi articuli.
Ad id quod ulterius quaeritur, patet etiam solutio per distinctionem prius factam.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum secundum quosdam, qui (ut puto) bene dicunt, quod dicere addit secundum rationem intelligendi super intelligere tria : quorum unum est, quod intelligere non dicit nisi assimilationem intelligibilis ad intelligentem, et ideo non habet nisi comparationem ad obiectum quod est non ab ipso intelligente procedens, sed potius manens in ipso et unitum ei : sed dicere dicit comparationem ad obiectum quod dictum est, et ad effectum quemdam quem efficit : et ille est verbum sive dictio quae procedit a dicente. Secundum est, quod utrumque quidem, scilicet intelligere, et dicere, sonat manifestationem quamdam intellecti et dicti : sed est differentia in modo : quia intelligere manifestat sibi et intra, sed dicere manifestat quasi alii et extra : et ideo in dicere magis notatur distinctio personalis : unde dicimus, quod dicere notat actum notionalem, intelligere autem numquam, sed est semper essentiale. Tertium est, quod dicere notat etiam quandoque operativam potentiam ad ea quae fiunt in verbo, sed intelligere numquam ; et ideo non dicitur : Intellexit, et facta sunt ; sed : Dixit, et facta sunt.
Ad id autem quod quaeritur de diffinitione Anselmi, bene puto quod cogitando intueri non est adeo proprie dictum sicut videndo. Et quod quaeritur, utrum dicant eumdem actum ? Dicendum, quod sic : sed secundum hunc modum quo diffinivimus dicere per illa duo, dicemus quod licet dicant eumdem actum, non tamen eodem modo significandi : et ideo non est nugatio : et videndo accipitur ibi prout competit agenti intellectui qui non videt recipiendo aliquid, sed potius lumen de se emittendo : hoc enim competit processioni et generationi Filii. Emissionem igitur istam luminis dicit ly videndo : intueri autem est visum figere cum diligenti consideratione : et hoc competit assimilationi perfectae verbi ad dicentem, ut scilicet omnia sint in verbo, quae sunt in dicente, in tantum ut videatur se alterum dixisse, sicut dicit Anselmus in Monologio, et Augustinus in principio septimi de Trinitate, quod Pater dicens verbum, se alterum dixit : non enim perfecte se dixisset, si aliquid minus esset in verbo quam in ipso, non quod se personaliter genuit, sed quia dicendo genuerit simillimum sibi.
Ad aliud dicendum, quod licet in imagine ita sit, quod est mens, intellectus, et voluntas, tamen in divinis haec ita non sunt : quia Pater non est mens trium vel memoria, nec Filius intelligentia trium, nec Spiritus sanctus voluntas trium : sed ista sunt essentialia in divinis : et ideo dicere proprie convenit paterno intellectui, secundum quod dicere notionaliter sumitur.
ARTICULUS XI
Utrum sicut dicitur, Verbum est idem quod nata sapientia : ita dici possit, quod Spiritus sanctus est procedens bonitas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibidem, F : Filius verbum est idem quod nata sapientia, etc.
- Eadem enim ratione videtur posse dici, quod Spiritus sanctus est procedens bonitas.
- Item, si ly nata dicit notionem, ut dicit Augustinus, et sapientia essentiam, sicut Pater est essentia quam habet Filius natus, ita videtur Pater esse sapiens sapientia nata vel genita, cum sapientia essentiam notat, ut dicit Augustinus : et hoc falsum est.
Solutio. De hoc infra tractatus habetur in Littera : et ideo hic breviter potest dici ad primum, quod non est eadem ratio de bonitate et de sapientia : quia bonitas non dicit nisi obiectum charitatis, sed sapientia dicit aliquo modo secundum rationem nominis id quod est Verbum, ut est dicens Patrem, et omnia creata : et ideo sapientia magis potest recipere notionem Verbi, quam bonitas Spiritus sancti.
Ad aliud dicendum, quod licet sapientia sit essentialis, tamen nata sapientia simul, est tractum ad notionale : sicut etiam Magister exponit in Littera, quod idem est nata sapientia et natus sapiens : et ideo Pater non potest dici sapiens sapientia genita : nec hoc sequitur : est sapiens sapientia quae est Filius : ergo sapiens est sapientia genita : quia mutatur quid in ad aliquid.
