Distinctio XVII — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XVII
De missione spiritus sancti qua invisibiliter mittitur.
A. De invisibili Spiritus sancti missione.
DIVISIO TEXTUS
Iam nunc accedamus ad assignandam missionem Spiritus sancti, etc.
Hic incipit ostendere invisibilem modum missionis Spiritus sancti.
Et habet haec distinctio duas partes :
in quarum prima tangit Magister quis sit modus invisibilis missionis.
In secunda vero quaedam obicit in contrarium et solvit, ibi, G : Hic quaeritur, Si caritas Spiritus sanctus est, etc.
Prima dividitur in tres partes :
in quarum prima praelibat quaedam quae praeexiguntur ad missionem istam intelligendam in duobus parvis capitulis.
In secunda, probatur quod Spiritus sanctus est caritas qua diligimus invicem et Deum, ibi, C : Ne autem in re tanta aliquid de nostro, etc.
In tertia concludit propositum, quod mitti dicitur invisibiliter, cum caritas qua diligimus Deum nobis infunditur, ibi, F : Tunc enim nobis mitti vel dari dicitur, etc.
ARTICULUS I
Utrum caritas qua diligimus Deum, sit Spiritus sanctus, vel aliquod donum habituale creatum ?
Incidit autem hic ante Litteram quaestio communis : Utrum caritas qua diligimus Deum, sit Spiritus sanctus ?
Videtur autem, quod sic tam auctoritatibus quam rationibus. Sed quia Magister ponit plurimas quae valde expressae videntur, ideo rationibus instemus sic :
- Nihil indignius inferiori potest superius inferiori coniungere : sed nulla creatura non rationalis est dignior creatura rationali : ergo non potest eam coniungere naturae superiori : caritas est creata, ut tu dicis, et non rationalis, quia nec homo, nec Angelus : ergo non potest hominem superiori naturae coniungere : sed coniungit : ergo a destructione consequentis non est creatura.
- Item, nihil essentiae finitae habet virtutem vel actum infinitum : caritas si creatura est, est essentiae finitae : ergo non habet virtutem ad actum infinitum : sed habet vim ad actum infinitum : ergo non est essentiae finitae : ergo non essentia creata. Probatio, quod habet effectum infinitum : Rationalis natura et Deus distant infinite : et tamen per caritatem coniunguntur : ergo caritas est increata.
- Item, haeresis Pelagii est, quod homo ex se habet unde placeat Deo : ergo unde placet homo Deo, melius est homine : sed nullum accidens melius est homine : ergo caritas unde placet homo Deo, non est accidens : ergo substantia : aut creata, aut increata : si creata quae melior est homine, non potest esse nisi Angelus confirmatus, quod absurdum est : quia nec ille habet ex se unde placere Deo possit : ergo oportet, quod sit substantia increata, et sic erit Deus.
- Item, omnis forma, secundum opinionem Aristotelis, praeter intellectum educitur aliquo modo de materia : si ergo caritas est forma, caritas educetur de materia : sed non educitur de materia : ergo non est forma : ergo videtur, quod sit substantia divina in nobis.
- Item, omnis creatura subiecta est vanitati : vanitas autem non convenit veritati, et praecipue increatae : si ergo caritas est creata et accidens, magis etiam erit subiecta vanitati quam homo qui est substantia : ergo veritati primae coniungere non potest : sed coniungit : ergo non est creatura : ergo creator est caritas qua diligimus Deum, et nos invicem.
- Item, anima per seipsam sine medio vivificat corpus : cum ergo Deus sit vita animae, per seipsum est vita animae : sed caritas est vita, ut dicit Augustinus, et Magister, et Hugo de sancto Victore : ergo caritas est Deus.
- Item, natura expedit se paucissimis : quia ubi sufficit agens unum, non ponit duo : cum ergo Spiritus sanctus sit perfectior quam natura, ipse paucioribus additis operabitur : sed potest per seipsum movere ad diligendum Deum et proximum : ergo ipse in motu illo non utetur medio habituali.
- Item, lux per seipsam illuminat aerem : cum ergo caritas sit lux quaedam pellens tenebras spirituales, videtur quod Deus per seipsum sit lux illa sine medio habituali aliquo.
- Item, omnis virtus motoris quanto vicinior est motori, tanto simplicior et nobilior est : sed nulla est ita vicina sicut illa in qua in seipso movet : ergo illa est nobilissima : Spiritus autem sanctus est motor animae : ergo nobilissimo motu movebit seipso : sed nobilissimus motus est caritatis actus : ergo illo actu operatur seipso, et non habitu aliquo.
- Item, opus recreationis debet respondere operi creationis et beatificationis : sed seipso creavit, et seipso sine medio beatificabit : ergo etiam recreat seipso sine medio.
Item, recreatio praecipue consistit in caritate quae dividit inter filios regni et perditionis, ut infra dicit in Littera : ergo caritas recreans est ipse Deus.
- Item, Pelagiana haeresis videtur habere, quod aliqua creatura possit per se coniungi Deo : nihil autem coniungit aliquid Deo nisi ipsum per se Deo sit coniunctum : ergo Pelagiana haeresis est dicere, quod coniungens nos Deo sit creatum : caritas autem coniungit nos Deo : ergo Pelagiana haeresis est dicere caritatem qua Deum et nos diligimus, esse habitum creatum.
- Item, nihil facit hominem et opus eius valere vitam aeternam, nisi melius vita aeterna vel aequivalens illi : caritas facit hominem et opus eius valere vitam aeternam : ergo est aliquid melius vita aeterna vel aequivalens illi : nihil autem creatum est melius vita aeterna vel aequivalens illi : ergo caritas non est quid creatum in nobis.
- Item, omne ens creatum habet modum, speciem, et ordinem : ergo si caritas est creata, habet modum, speciem, et ordinem : sed modus, species, et ordo, in omnibus his in quibus sunt, possunt diminui : ergo in caritate possunt diminui : diminuta autem deformant : ergo caritas potest deformari : ergo potest fieri informis, quod absurdum est : forma enim informis esse non potest : cum ergo caritas forma sit, non potest esse informis : ergo non est creata, sed creator.
- Item, in omni genere operis est potentius subiectum accidente, quia accidens causatur a subiecto : si ergo caritas est habitus accidentalis subiecto quod est anima, ut tu dicis, videtur quod in opere dilectionis subiectum quod est anima, potentius sit caritate, quod est haeresis Pelagii : quia si potentius esset, sine habitu posset diligere : ergo caritas non est accidens : et non est substantia creata, sicut patet cuilibet de facili : ergo est substantia divina, ut videtur.
Sed contra :
- Nulla potentia agit bene nisi sit perfecta per habitum, vel naturalem, vel acquisitum, vel infusum : ergo multo minus potest facere summum et praecipuum actum : sed maximus et praecipuus omnium actuum est diligere Deum meritorie : ergo ad hunc maxime exigitur habitus perficiens potentiam.
- Item, in omni opere operatur Deus in potentia operante, sicut ipse dicit, Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Aut ergo in voluntate diligente operatur aliter quam in aliis potentiis, aut eodem modo. Si aliter, ille alius modus non potest esse ex parte sui : ergo erit ex parte nostri, non nisi per aliquid additum potentiae in actu hoc, quod non additur in aliis : ergo aliquid adicitur potentiae : hoc autem quod adicitur potentiae ordinatae ad opus, est habitus : ergo operatur istum actum per habitum. Si forte ita insanae mentis sit aliquis, quod dicat nihil addi, sequitur quod non operatur aliter in voluntate quam in lapide, et sic non gratificat operantem, quod falsum est et absurdum.
- Item, si propter istas rationes quae inductae sunt, caritas non est aliquis habitus in nobis, sequitur per easdem rationes, quod etiam gratia nihil sit in nobis. Haeresis autem Pelagii non exclusit Deum ab anima operante eo modo quo est in omnibus creaturis operans : ergo ex ipsa positione sequitur haeresis Pelagii, ut videtur.
- Item, de homine qui est in caritate, dicimus quod ipse est sanctus : et ponamus per impossibile, quod nullam habeat virtutem nisi caritatem, adhuc sanctus est : ergo aut aliquo habitu formaliter bonus est et sanctus est, aut non. Si aliquo habitu : ergo ille habitus aliquid erit non nisi caritas : ergo caritas est habitus creatus. Si non est aliquis habitus quo sanctus est et bonus : ergo Deus est denominativa bonitas et sanctitas istius, quod absurdum est.
- Item, secundum Magistrum actus caritatis creatus est, sed non habitus dicamus ergo de aliquo dormiente qui est in statu salutis : aut ille habet caritatem, aut non. Si non : ergo non est dignus vita aeterna cum dormit, quod falsum est. Si sic : constat quod non per actum : quia dum non agit, actus non est : nec per habitum : ergo non est plus in caritate quam lapis in quo etiam est Spiritus sanctus potentialiter, praesentialiter, et essentialiter.
- Item, pueri secundum hoc non habebunt caritatem, nisi sicut lapides habent eam. Si dicas, quod non est simile : quia habent aptitudinem ut agant actum caritatis. Contra : Ista aptitudo non est in aliquo habitu : ergo est in potentia materiali tantum, quod absurdum est.
Solutio. Hic sunt quaedam absurditates dictae a quibusdam : concedunt enim cum Magistro, quod caritas qua diligimus Deum et proximum, sit increata : sed quia, ut supra inductae rationes probant, quod ipsa sit Spiritus sanctus, quod etiam Magister nititur probare in Littera, ideo dicunt quod Spiritus sanctus est caritas illa. Et sicut lux duplex habet esse, scilicet in se, et in perspicui extremitate ad corpus terminatum, et ibi est hypostasis et essentia colorum, ut dicit Philosophus : ita dicunt, quod Spiritus sanctus in se animam illuminat, et sic habet actum gratiae quam dicunt esse lucem animae : et habet esse in voluntate sibi conformi, et ibi habet esse per rationem caritatis : et hanc unionem cum creatura rationali dicunt, licet sit operative trium personarum, quia omnes simul operantur eam, tamen sibi et in se unitive non esse nisi Spiritus sancti, non Patris, neque Filii : sicut etiam Filius univit sibi naturam nostram, et ipsam unionem fecerunt communiter et indivisibiliter tres personae : sed sibi et in se non univit naturam nostram nisi Filius. Et hoc dicunt sensisse Apostolum, I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhaeret Deo, unus spiritus est ; et non unus Pater est. Addere autem volunt errori suo rationem : quia Filius ut Filius procedit actu generationis ut a natura, et ideo naturam sibi univit : Spiritus autem ut Spiritus procedit ut amor, quia est perfectio voluntatis, et ideo univit sibi voluntatem, licet longe inferiori unione, quam Filius sibi univit carnem : quia carnem sibi univit Filius in aeternum, Spiritus autem sanctus univit sibi voluntatem separabiliter : et ideo dicunt, quod ipse est caritas voluntatem perficiens. Sed hoc fatuum est : quia in tertio Sententiarum probatur, quod Spiritus sanctus nullo modo unibilis est.
Praeterea, illa unio aut est per gratiam, aut per naturam. Si per gratiam : ergo oportet habere habitum gratiae medium : et sic sequuntur eadem inconvenientia de gratia, sicut de caritate, scilicet quod accidens Deo coniungit, quod creatum unit increato, et huiusmodi qualia superius conclusa sunt. Si autem est a natura : cum una natura sit in omnibus nobis, esset haec unio una quoad omnes nos, quod falsum est.
Praeterea, cum dicitur lux in extremitate perspicui ad corpus terminatum esse coloris hypostasis, non est hypostasis unius coloris in determinato corpore : sed potius per hunc modum est hypostasis et esse formale omnium colorum qui sunt visibiles actu in corpore non transparenti, quod a Philosopho vocatur determinatum ab effectu, quia determinat visum, ita quod visus non transit per ipsum : ergo si haec similitudo aliquid valet, videtur tunc, quod nulla virtus aliquid sit in nobis, sed quod virtus sit unio vel mixtio Spiritus sancti cum potentia animae nostrae.
Item, in simili suo supponitur quoddam valde grossum falsum, scilicet esse coloris nihil aliud esse nisi extremitatem perspicui in corpore determinato : et hoc est contra Philosophum, qui tangit colorum generationes in multis locis librorum suorum ex actione primarum qualitatum et passionum : unde relinquitur, quod esse formale quo color actu est, habet ab extremitate perspicui in superficie determinata corporis in qua est ipse color, et non habet esse materiale ab eadem extremitate perspicui : quando enim extremitas perspicui corporis non est in actu lucidi, adhuc secundum esse materiale sunt colores in superficie determinati corporis. Unde patet, quod falsum supponitur in simili adducto.
Sicut ergo communiter fere omnes meliores concordant, contradicendum est Magistro in ista parte, et dicendum, quod caritas qua habitualiter diligimus Deum et proximum, non est Spiritus sanctus : sed Spiritus sanctus appropriate non proprie est caritas qua effective diligimus Deum et proximum : hoc enim efficiunt in nobis communiter Pater et Filius et Spiritus sanctus, licet appropriate Spiritus sanctus, quia ipse est proprie caritas, et sic est exemplar nostrae caritatis, et est distributor donorum in quo omnia donantur : per quam rationem in libro de Spiritu et anima proximior nobis esse dicitur. Et haec unica solutio aptatur omnibus auctoritatibus in Littera adductis.
Ad rationes autem per ordinem respondendum, dicendo ad primam, quod indignius dupliciter dicitur, scilicet indignius in genere, et indignius secundum rationem boni. Caritas per hoc quod accidens est et in genere accidentis, indignius aliquid est in genere quam substantia. Si autem attenditur ratio boni, tunc ipsa est dignior omni bono creato : quia ratio boni in ipsa est, quod est effectus simillimus bonitati Dei, ita quod etiam ipse Deus ab effectu hoc numquam separatur, sed semper cum ipso datur ei cui datur caritas : et ideo etiam in quantum est similitudo bonitatis Dei, et Deum habet in se ad aliud quam aliae creaturae, unde ipse inferiorem in bonitatis ratione naturam potest coniungere naturae superiori.
Ad aliud dicendum quod caritas in se considerata est essentiae et virtutis finitae : in quantum autem agit per rationem boni similis bonitati Dei, Deum habens in se operantem, sic potest coniungere infinite distantia, hoc est, sine proportione.
Ad aliud dicendum sicut in solutione primi dictum est.
Ad aliud dicendum, quod sunt formae in materia ex qua fiunt res, et illae educuntur de materia per agens physicum. Sunt etiam formae in substantia et potentiis animae per ordinem ad Deum et statum beatitudinis, et illae omnes sunt a datore talium formarum qui est Deus, corda munda creans in nobis, et spiritum rectum innovans in visceribus nostris.
Ad aliud dicendum, quod caritas non iungit nos per hoc quod est creatura, sed secundum quod est similitudo et emanatio quaedam bonitatis Dei, qui Deus ex eadem bonitate in ipsa iungitur animae.
Ad aliud dicendum, quod de anima non est simile : quia anima se habet ad corpus ut motor et forma, et ideo immediata est ei sicut forma materiae : sed Spiritus sanctus se habet ad animam ut motor non coniunctus secundum essentiam.
Praeterea, proportio est inter animam et corpus : inter animam autem et Deum non, sed distantia infinita : et ideo necesse est medio coniungi.
Et forte etiam hoc falsum est, quod anima per se sit vita corporis : est enim duplex vita qua dicitur corpus vivum, quarum una est vita per causam efficientem, et haec est anima : alia est influxa corpori ab anima, et adhaeret corpori ut forma, et haec secunda similis est caritati habituali, prima autem Spiritui sancto.
Ad aliud dicendum, quod medium illud non requiritur propter imperfectionem operantis Spiritus, sed potius propter imperfectionem nostram : quia noster affectus non potest in actum cum Spiritu progredi, nisi perficiatur per habitum illi actui congruum.
Ad aliud dicendum, quod lucens primum movet per influentiam lucis quae non est ipsum, sed est lumen effluxum ab ipso in id quod movetur lucente primo. Ita est hic quod caritas est quasi lumen effluxum a Spiritu sancto in nos : Spiritus autem sanctus est quasi sol fons luminis et caloris in nobis.
Ad aliud dicendum, quod virtus motoris primi adeo simplex est, quod sicut est in ipso non potest recipi a quoquam creato : unde sicut est in mobili primo, quod ipsum oportet habere proprietatem disponentem se ad hoc quod recipiat influentiam motus primo motoris, quaecumque sit illa proprietas : ita est ex parte affectus nostri, quod influentiam Spiritus sancti ad actum dignissimum qui est diligere, non recipiet secundum quod est immediatus Spiritui sancto : sed oportet esse habitum elevantem potentiam ad hoc quod sit possibilis recipere influentiam Spiritus ad actum.
Ad aliud dicendum, quod opus recreationis respondet operi creationis in aliquo, et in aliquo non. Creationis enim opus est factivum substantiae, sed opus recreationis bene esse : et ideo in illo non potuit esse habitus quo reciperetur opus creationis : quia ante substantiam nullus est habitus. Sed opus recreationis non educit substantiam ad esse, sed ad bene esse tantum : et ad illud bene esse quod se teneat formaliter nobiscum, indigemus habitu. Sed in hoc conveniunt, quod utrumque est a Deo operante per seipsum in creatione formam substantialem dantem esse, hic autem formam habitualem dantem bene esse.
Ad aliud patet solutio per ante dicta.
Ad aliud dicendum, quod caritas secundum hoc quod coniuncta est Deo per similitudinem suae bonitatis, est valens vitam aeternam, non condignitate, quia vita aeterna Deus est cui nihil est condignum : sed reputatione divina, quia Deus non tantum exigit a nobis pro vita aeterna quantum valet, sed quantum nos valemus dare ex suo dono : maius autem pretium quod offerre possumus ex suo dono, caritas est et actus caritatis.
Ad aliud dicendum, quod caritas est species, modus, et ordo voluntatis in bonum ordinatae secundum quod diversimode consideratur : in quantum enim est forma, est species : in quantum autem habet tantum posse ad actum, est modus : ordo autem est penes finem, secundum quem est vinculum perfectionis. In se autem etiam habet ista : quia ratio formae, et ratio posse sui, et ratio ordinis ad finem aliquid sunt in ipsa : nec est verum, quod in omnibus ista tria diminuibilia sint sine destructione substantiae : unde caritas haec non amittitur manente subiecto.
Ad ultimum dicendum, quod subiectum non est potentius accidente, nisi utrumque considerando secundum naturam sui generis, scilicet subiectum in ratione substantiae, et accidens in ratione accidentis. Sed gratia et caritas alias habent considerationes : quia etiam secundum Philosophum non dicimus hominem alteratum, quando attingit virtutem, sed potius perfectum. Unde huiusmodi habitus habent rationem perficientium secundum bene esse ex hoc quod sunt influentiae quaedam divinae largitatis et bonitatis, etc.
B. Praemittitur quiddam ad hanc ostensionem necessarium, scilicet quod Spiritus sanctus est caritas qua diligimus Deum et proximum.
ARTICULUS II
Utrum mitti posset Filius, ita quod non mittatur Spiritus sanctus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera in secundo capitulo primae partis, ibi, Quae caritas cum ita est in nobis, ut nos faciat diligere Deum, etc.
Dubium enim adhuc est propter quosdam, utrum possit mitti Filius, ita quod non mittatur Spiritus sanctus ?
Videtur enim, quod sic :
- Mitti enim est cognosci quod ab alio sit : sed Filius potest cognosci ab alio esse, ita quod non cognoscatur ab alio esse Spiritus sanctus : ergo mitti potest Filius, ita quod non mittatur Spiritus sanctus.
- Item, ùultae sunt revelationes occultorum in somniis et visionibus, sicut in prophetiis, in quibus non est coniuncta gratia gratum faciens : ergo cum in gratia perfectionis intellectus dicatur mitti Filius, Filius mittitur, ita quod non habetur gratia gratum faciens.
- Item, In Psalmo CX, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum : ergo videtur, quod non facientibus malus sit, et tamen est intellectus : ergo cum gratia intellectus mittatur Filius, Filius mittitur sine gratia gratum faciente.
Sed contra :
- Primo quaeratur ab istis qui rationes has inducunt, ubi a quoquam sanctorum legerint, quod mittatur non sanctis ? et non est invenire auctoritatem nec unam : et ecce multas ponemus, quod in gratia gratum faciente. Augustinus in libro IV de Trinitate : Aliter mittitur sapientia ut sit cum homine, aliter missa est ut sit homo. In animas enim sanctas se transfert, et amicos Dei et Prophetas constituit, sicut etiam implet sanctos Angelos. Constat autem, quod amicos Dei non constituit nisi gratia gratum faciente. Ergo ex verbis Augustini colligitur, quod in gratia gratum faciente mittitur Filius.
- Item, Augustinus loquens de missione spirituali Filii dicit sic in libro IV de Trinitate : Cum ex tempore cuiusquam mente percipitur, mitti quidem dicitur, sed non in hunc mundum : non enim sensibiliter apparet, id est, sensibus corporeis praesto est. Nam et nos secundum quod mente aliquid aeternum capimus, non in hoc mundo sumus : et omnium iustorum spiritus etiam in hac carne viventium, in quantum divina sapiunt, non sunt in hoc mundo. Hic iterum patet quod dicit, quod Filius mittitur in donis gratiae gratum facientis.
- Item, Augustinus in libro II de Trinitate dicit, quod homo assumptus a Verbo non habuit Verbum, ut alii sancti sapientes. Ecce et hic dicit Sanctos qui Verbum ad se missum habuerunt.
- Item, in fine istius libri determinatur, quod Deus non est cum malis : si ergo mittitur Filius in spirituali missione ut sit cum homine, ut dicit Augustinus, non mittitur ad malos.
Solutio. Leve est adducere multa ad hoc : quia Sancti hoc concorditer innuunt : unde dico, ut supra, quod aliud est revelatio occultorum, et aliud Filii missio. Revelatio enim occultorum, potest fieri etiam per Angelos sine missione Filii : non enim dicitur missus Filius nisi ipse cum effectu adveniat. Unde Spiritus sanctus sicut non dicitur missus nisi in donis in quibus ipse est : ita credo, quod absoluta missione non dicatur missus Filius nisi in donis gratiae gratum facientis, in quibus est ipse cum homine : et qualiter bene hoc possit esse in missione Spiritus sancti, iam supra dictum est. Si vero dicatur Filius mitti in aliis donis, hoc erit secundum quid et non simpliciter : sicut et Spiritus sanctus secundum quid et non simpliciter quandoque mitti dicitur. Qualiter autem eadem dona sint Filii et Spiritus sancti, diversimode supra est expeditum.
Ad primum autem quod obicitur, dicendum quod Filius in missione quae simpliciter missio est, debet cognosci ab alio esse et nobiscum esse, sicut dicitur, Sapient. IX, 10 : Mitte illam de coelis sanctis tuis, et sede magnitudinis tuae, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te omni tempore. Illa enim est scientia infusa gratuita. Si autem obiciat aliquis, quod sola caritas gratos nos facit, ille nescit quid obiciat : quia licet sola caritas informis fieri non possit, non tamen est actus eius gratos nos facere, sed potius gratiae, et uniuscuiusque virtutis secundum aliquid.
Ad aliud dicendum, quod non in omnibus revelationibus occultorum mitti dicitur Filius, ut iam habitum est.
Ad aliud dicendum, quod intellectu gratuito mittitur Filius, et non in alio nisi secundum quid.
C. Auctoritatibus ita esse confirmat.
ARTICULUS III
Utrum qui proximum diligit, etiam dilectionem diligat, et quae sunt diligenda ex caritate ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Ne autem in re tanta, etc.
Hic enim primo accipienda est divisio : quia haec pars habet tria capitula :
in quorum primo probatur, quod caritas est Deus.
In secundo, quod est Spiritus sanctus, ibi, D :
In tertio, excludit responsionem quae posset fieri, scilicet quod esset dictum per causam, ibi, E :
Sed ne forte aliquis dicat, etc.
Incidit hic dubium primo de hoc quod dicit : Qui proximum diligit, consequens est ut praecipue ipsam dilectionem diligat, etc.
Hoc enim videtur falsum :
- Si enim diligit dilectionem, dilectio diligibilis est ex caritate : non ergo tantum sunt quatuor ex caritate diligenda, ut dicit Augustinus, scilicet Deus, nos, et corpus, et anima proximi.
- Item, in naturalibus potentiis ita est, quod non est eadem potentia super obiectum et actum : quia cum dico, video album, et video me videre album, non est eadem potentia qua video album, et qua percipio me videre album : sed primo, sensu particulari sive proprio, et secundo, sensu communi. Ergo videtur, quod nec eodem habitu diligamus obiectum et actum.
- Item, idem non denominat seipsum : non enim aliquid est dictu, albedo est alba : vel etiam ut denominatio fiat verbaliter, ut dicatur, albedo albatur : ergo a simili nihil est dictu, dilectio diligitur.
- Item, diligo dilectionem : aut eadem dilectione, aut alia : non eadem, sicut probatum est iam : ergo alia : et iterum diligo dilectione, et iterum illam, et sic abibit in infinitum, quod falsum est : ergo non diligo dilectionem.
- Praeterea, in argumento Augustini videtur esse fallacia aequivocationis : quia cum dico, diligo Deum, ly diligo importat actum dilectionis : cum autem dico, diligo dilectionem, importat habitum, ut videtur : ergo non procedit directe argumentando.
Solutio. Sine praeiudicio dico, quod Augustinus arguit secundum quod causa exemplaris accipitur in exemplato : unde sensus est, diligens Deum diligit dilectionem in exemplari, secundum quod resultat in illa : caritas enim increata resultat in creata, et ita in illa ut in speculo eius diligitur.
Ad primum ergo dicendum, quod quatuor sunt diligibilia ex ordine caritatis, quae ad beatitudinem referuntur, ut beatificans, et beatificabile, scilicet Deus, et nosipsi, et corpus, et anima proximi : et in proximo includitur alius ordo, quod primo magis coniunctos, et post hoc minus coniunctos, et sic usque ad inimicos : tamen multa alia referuntur ad caritatem, vel ut utilia, vel ut fruibilia, vel ut dispositiones, vel perfectiones animae ad hoc quod egrediatur in actus meritorios : et sic diligitur dilectio, et aliae virtutes.
Ad aliud dicendum, quod si haec propositio, quod potentiae eiusdem non est reflecti super actum et obiectum, generaliter proponatur, falsa est : quia secundum hoc ultimum actum ultimae potentiae cognoscere non possemus, vel oporteret potentias esse infinitas. Unde dicimus, quod propositio intelligitur de potentiis sitis in talibus organis, quorum complexio ex suis componentibus non est nisi ad perceptionem unius generis contrarietatis, vel si percipit alia contraria, quod illa sicut effectus proprii causantur ex contrarietate una. Verbi gratia, visus est potentia sita in oculo, cuius compositio est ex humore crystallino et humido habituali : et quia humor crystallinus ex sua diaphaneitate receptivus est coloris, et ex compressione quam habet aer, retentivus melius quam aer : et praeterea quia humor aquae, humor corporalis est : humor autem aeris est humor spiritualis et incorporalis, ut dicit Philosophus. Insuper, quia lumen habituale quod est in ipso, facit actu aliqualiter speciem coloris : ideo non recipit nisi quod est in genere coloris, et actum coloris qui est lumen, et sic est de aliis sensibus praeter tactum qui non tam sensus est quam differentia animalis : quia omne animal habet sensum tactus, et quandoque nullum alium habet nisi forte gustum, secundum quod est quidam tactus, non secundum quod est indicium saporis. In illis ergo est illa propositio vera, et non in aliis : non enim visu video me videre, sed sensu communi, cuius necessitas est, ut dicit Avicenna, ut percipiam actus sensuum particularium, et compositiones sensibilium propriorum, ut eadem potentia iudicetur hoc album esse dulce, et quod apprehendi possunt sensata communia in quibus sunt propria. In aliis autem potentiis quae componere et dividere possunt, propositio est falsa. Unde eadem potentia possum diligere obiectum aliquod, et ipsam dilectionem.
Ad aliud dicendum, quod in libro de Trinitate invenitur ista, albedo est alba, et plures aliae : sed absque dubio non sunt propriae : et ideo dico, quod non est hic denominatio, cum dico, diligo dilectionem, cum diligo diligibile : dico enim, quod uno actu numero diligo dilectionem et rem dilectam : sed differunt : dilectio enim est appetitus voluntatis tendens in bonum vel in desideratum, et ille appetitus primo est ipsius actus, et consequenter obiecti : et unum est ibi propter alterum, quia actus propter obiectum : et ideo sequitur, quod diligo dilectum propter se, et dilectio placet mihi propter aliud : quia non quaero actum exire de potentia propter actum, sed potius propter obiectum : et sic utrumque est in appetitu : et tunc dilectio dilectionis est appetitus actus, et dilectio dilecti est amor tendens in ipsum, et haec simul sunt : unde ibi idem non denominat se, sicut cum dicitur, albedo albatur.
Ad aliud dicendum, quod ut iam patet, non ibitur in infinitum : quia actus dilectionis stat in appetitu, ex quo egreditur : et ille appetitus non habet alium appetitum, sed potius movetur ab eo quod diligitur, et illud movet seipso quod est in ratione primi motoris in hoc ordine : sed dilectum stat in amore qui significatur in verbo, cum dicitur, diligo.
Ad ultimum dicendum, quod in veritate in alia ratione sumitur dilectio in conclusione, et in praemissa : sed tamen bene sequitur per modum qui dictus est in principio solutionis : quia nemo diligit amicum, nisi dilectionem habeat, et hanc velit appetitu voluntatis : et in illa dilectione, ut causa et exemplar increata dilectio resultat : et ideo habet apud se, ubi Deum quem diligere debet, inveniat et diligat.
Si autem tu obicias, quod Deus resultat in qualibet creatura, et ita eadem ratio esset de qualibet creatura. Dicendum, quod non est simile : quia in isto resultat ut in exemplato, et resultat ut intimum affectus nostri quod est amor. In aliis autem resultat ut in vestigio et in imagine : vel si resultat in exemplato sicut facit in vita, et sapientia, et huiusmodi donis, tamen non resultat in eis ut intimum nostri affectus : et ideo in illis amor noster non ita fertur in ipsum.
ARTICULUS IV
Utrum proximus quem diligimus, minus sit nobis notus quam ipsa dilectio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Magis enim novit dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit.
- Hoc enim videtur falsum : quia fratrem novimus sensu, imaginatione, et intellectu, dilectionem autem tantum intellectu.
- Item, si dilectio de qua loquitur, est caritas increata regulativa et exemplaris nostrae caritatis, videtur omnino falsum quod dicit : quia oculus nostri intellectus ad manifestissima naturae est similis dispositioni oculorum vespertilionis ad lumen solis : ergo multo magis ad ea quae sunt supernaturalia.
- Item, I ad Timoth. VI, 16 : Qui… lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest.
- Item, Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet ; et, Ioan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam. Ergo videtur, quod multo notior sit nobis proximus, quam Deus : quem tamen vocat hic caritatem propter sui praesentiam in anima.
Sed contra :
- Quaecumque seipsis noscuntur, magis noscuntur quam quae per alia, sicut principia magis quam conclusiones : prima seipsis noscuntur : ergo magis quam alia : Deus autem maxime primus est : ergo seipso noscitur.
- Item, quaecumque praesentiora sunt in intellectu, magis noscuntur, quia praesentia est causa notitiae : sed quae suis essentiis secundum id quod sunt in intellectu sunt, magis sunt praesentia quam ea quae suis similitudinibus tantum sunt in intellectu : ergo magis noscuntur : sed dilectio secundum id quod est in anima intellectiva, est proximius per similitudinem tantum : ergo dilectio magis noscitur quam proximus.
- Inde obicitur ulterius : Quaecumque ita praesentia sunt, ut sint penetrantia substantiam et id quod est intellectus in toto, et nihil de intellectu sit quod non penetrant : illa sunt magis praesentia quam illa quae adsunt ut intrinseca praesentia intellectui : caritas increata est praesens ut totum intellectum penetrans, creata autem ut intrinsecus praesens tantum : ergo caritas increata magis est praesens, quam creata : et quae sunt magis praesentia, sunt magis nota, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod Deus sit magis notus nobis, quam quidquid aliud est vel potest esse.
Solutio. Sine praeiudicio loquendo puto hic esse distinguendum in intellectu : est enim aliquis intellectus in nobis accipiens ex phantasmate, et in illo perit scientia, si perit sensus : unde caecus natus non demonstrat de coloribus. Est autem alius intellectus non accipiens ex phantasmate, sed in lumine agentis intellectus tantum, et in his in quibus illuminatur etiam ampliori lumine quam sit lumen agentis intellectus, sicut est radius divinus, vel radius revelationis angelicae : nec hoc intelligo, quod sint duo intellectus numero et subiecto, sed duo per modum conversionis ad superius et inferius : sicut dicit Augustinus in libro de Civitate Dei, inducens Apuleium Platonicum de Deo Socratis, qui dixit quod Deum non videre poterant Philosophi nisi intellectu se a carne abstrahentes, et adhuc non nisi raptim quasi permicante lumine. Primus autem modus est quasi generalis nobis dum sumus in via. Secundus autem magis erit in actu post viam.
Si ergo quaeratur : Quomodo intellectus sit potentior ad intelligendum ? distinguendum est : quia de natura sui magis se habet ad superius, de statu autem huius vitae magis ad inferius. Similiter distinguo ex parte eius quod noscitur : aliquid enim ita noscitur secundum sui potestatem, quod ipsum est lux et ratio ad alia cognoscenda : et si attendatur potestas notitiae vel intellectus ex parte obiecti moventis intellectum, magis erit notum quod noscitur in luce propria et est ratio cognoscendi alia, quam id quod tantum cognoscitur in luce aliena : et hoc modo dicit Philosophus in principio de Anima, quod notitia de anima certior est quam notitia de corpore animato : quia anima est principium quo cognoscuntur accidentia et opera et passiones animalium. Alia notitia est secundum potestatem noscentis et intellectus qui movetur ab eo quod noscitur, et secundum illum modum frequenter magis noscuntur quae in natura sunt posteriora, sicut effectus plus quam causa : et hoc modo dictum est, quod intellectus noster, sicut visus noctuae ad lumen solis, se habet ad ea quae sunt in natura manifestissima.
Hac distinctione habita, dico quod Deus et caritas increata et omnia quae potentia sunt in anima, sunt magis nota primo modo intellectus, et secundum potestatem intelligibilis moventis. Frater autem et proximus et omnia quae sensui appropinquant, sunt magis nota secundo modo intellectus, et secundum potestatem intelligentis. Et hoc videtur Augustinus sentire : quia sic exponit plane notiorem : quia praesentiorem, quia interiorem, quia certiorem : et hoc modo est facile respondere obiectis.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc procedit de intellectu secundo modo, et secundum potestatem intelligentis : et de hoc non loquitur Augustinus. Et eodem modo dicendum est, quod Philosophus loquitur de intellectu accipiente a phantasmate.
Ad aliud dicendum, quod homo dicitur humana vita, et humano modo intelligens, et hoc est accipiendo a phantasmate.
Ad aliud dicendum, quod non vivere dicitur mori quoad actum vitae intellectus coniunctum carni et phantasmatibus : sed si videt aliquis, vivit tunc vita patriae quoad intellectum.
Ad aliud dicendum, quod Deum in substantia quid est, nemo vidit umquam : quia hoc est comprehendere, sicut supra dictum est, sed tamen substantiam Dei multi viderunt.
Ad aliud dicendum, quod omnia illa procedunt quae in contrarium obiciuntur secundum primum modum intellectus, et secundum potestatem eius quod noscitur : et non secundum intellectum phantasticum, et secundum potestatem intelligentis in via in quo magna frequentia sensibilium et phantasmatum obcaecat oculum intellectus secundum primum modum considerati.
ARTICULUS V
An aliquis potest scire in via se habere caritatem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Quia interiorem, quia certiorem, etc.
- Ex hoc enim videtur, quod certa sit nobis caritas in nobis : ergo aliquis in vita potest se scire habere caritatem.
- Quod etiam videtur per illud Apostoli, ad Roman. VIII, 38 : Certus sum quia neque mors, neque vita,… neque alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, etc.
- Item, si caritas est nobis certior, quam proximus : sed proximum ita novimus, quod de ipso non dubitamus : ergo videtur, quod nos etiam ita novimus esse in caritate, quod de caritate nostra nihil dubitamus.
- Item, caritas lumen est. Prima canon. Ioan. II, 10 : Qui diligit fratrem suum, in lumine manet : lumen autem seipso manifestatur : ergo videtur, quod nullus iustorum habeat aliquod dubium de caritate sua.
Sed contra : Eccle. IX, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit.
Solutio. Dicendum, quod nullus sine revelatione ad se facta, potest scire se esse in caritate, duabus de causis quarum una iam dicta est : quia licet caritas manifesta sit de se, non tamen nobis ita manifestatur propter tumultum concupiscentiae et phantasmatum in cordibus nostris. Alia causa est : quia amor naturalis simillimum habet actum cum actu caritatis quandoque : et ideo una videtur pro alia, scilicet dilectio naturalis pro gratuita.
Ad primum ergo dicendum, sicut in praecedenti quaestione dictum est, quod hoc est verum quoad primum modum intellectus et intelligibilis, et non quoad secundum utriusque.
Ad aliud dicendum, quod aut Apostolus loquitur ex revelatione ad se facta, aut vocat notitiam caritatis ex signo fervoris, et huiusmodi.
Ad tertium in prima solutione et in quaestione praecedenti responsum est.
Ad aliud dicendum, quod caritas lumen est effective, quia pellit tenebras peccati : et etiamsi lumen esset per se spirituale, quod tamen magis convenit veritati, non sequitur, quod seipsa videretur propter causas prius dictas, quamvis esset visibilis de se.
ARTICULUS VI
An Deus in via videri potest a nobis per seipsum aut per speciem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, etc.
- Videtur enim ex hoc quod caritas divina sit lumen : sed lumen seipso videtur : ergo videtur sequi ex hoc quod Deus hic in via videatur per seipsum a nobis : ergo videtur per speciem.
- Praeterea, si videatur in specie quae est similitudo, quae species ponetur ei ? non enim ab ipso abstrahi potest species aliqua : et si aliquid ipse creat in nostro intellectu, illud non erit species sua quae sit ratio cognoscendi ipsum : ergo videtur, quod aut non cognoscitur, aut cognoscitur per seipsum. Si dicas, quod videtur per effectum. Contra : Haec visio etiam competit non habentibus caritatem, et etiam non habentibus fidem Catholicam : ergo videtur, quod cum nobiliori visione videat habens fidem et caritatem, in quo Deus per essentiam et inhabitantem gratiam est, quod ille videat per speciem eum qui est ipse Deus.
Sed contra :
- Apostolus, I ad Corinth. XIII, 12 : Videmus nunc per speculum in aenigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
- Item, II ad Corinth. V, 6 : Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (per fidem enim ambulamus, et non per speciem).
Solutio. Quidam istis rationibus moti, dicunt quod Deus hic per speciem videtur : sed adeo tenuis est visio, quod visio non potest appellari. Hoc autem non videtur nisi forte in raptu, quando homo non utitur intellectu ex phantasmate accipiente. Et ideo videtur mihi, quod Deus praesens in anima cernitur in suo effectu qui est gratia nobis data, et praecipue in caritate quae optima virtutum et intima est, et simillima patriae, quia essentialiter et substantialiter manet in patria, licet modus eius sit alius.
Ad primum ergo dicendum, quod caritas lumen est per effectum luminis qui est multiplex : sed tantum quatuor sunt principaliores actus eius : quorum primus est illuminando pellere tenebras. Secundus est ostendere ea quae latebant, et hoc praecipue secundum quod est in extremitate perspicui tangente corpora terminata : quia sic facit actum coloris, et colorata. Tertius est multiplicatione radiorum dissolvere et calefacere, secundum quod magis perpendiculariter opponitur id quod illuminat, quia secundum illam proportionem reflexio fit ad acutiores vel hebetiores angulos. Quartus effectus est non omnis lucis, sed coeli, scilicet movere ad speciem per virtutem vivificativam quasi rerum generabilium naturalium et corruptibilium. Dico ergo, quod caritas et veritas dividunt istos actus inter se : quoad illuminare magis convenit veritati, et quoad expulsionem tenebrarum ignorantiae et infidelitatis : sed quoad expulsionem peccati quod nascitur ex corrupto affectu, magis convenit caritati, quia caritas operit multitudinem peccatorum. Secundus autem totus est veritatis. Tertius autem totus caritatis per se loquendo. Quartus autem utriusque : quia utraque foecundat, veritas intellectum, et caritas affectum.
Ad aliud dicendum, quod Deus videtur hic a nobis in specie suae similitudinis qua est effectus gratiae eius in nobis, et ille effectus gratiae non est effectus communis.
D. Quod fraterna dilectio cum sit Deus, non est Pater vel Filius vel tantum Spiritus sanctus.
ARTICULUS VII
An caritas sit maximum omnium donorum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secundum capitulo istius partis, ubi dicitur : Si in donis Dei nihil maius est caritate, etc.
- Videtur enim sapientia maximum donorum esse : quia inter dona Spiritus sancti primo enumeratur.
- Item, Sapientia habet in se caritatem, et non convertitur : quia sapientia dicitur sapere cum sapore, et sapor est cum caritate : ergo videtur, quod sapientia sit maius donum.
- Item, in sapientia mittitur Filius : ergo videtur tantum ad minus esse sicut caritas in qua mittitur Spiritus sanctus : ergo non videtur verum, quod caritas sit maximum donorum.
Solutio. Dicendum, quod caritas sit maximum omnium donorum simpliciter, sicut dicit hic Augustinus.
Ad primum autem quod obicitur, Dicendum quod sapientia dicitur primum donum inter dona ibi enumerata, quae secundum Gregorium, dantur in adiutorium potentiarum vel virium. Vel dicatur melius : Quod sapientia primo ponitur, habet hoc a sapore caritatis coniuncto sibi : quia sapientia nihil aliud est quam sapor Dei in suis donis vel in se, quem saporem facit caritas, et ideo sapientia non erit maior nisi per accidens et non per se : quia hoc quod primum donum sit, habet a caritate : et ideo caritas quae hoc habet a se, maior est.
Ad aliud dicendum, quod hoc facit magnitudinem per accidens : quia, ut dicit Augustinus, in his quae non mole magna sunt, idem est maius esse quod melius. Unde caritas quae est forma omnis boni, et vinculum perfectionis, est optimum donorum.
Ad aliud dicendum, quod in sapientia mittitur Filius, hoc verum est : sed tamen ab illo ordine non sumit sapientia aequalitatem : quia intellectus ulterius ordinatur in nobis ad affectum. Intellectus enim est bonus omnibus facientibus eum. Et ideo etiam perfectio affectus ordine finis melior est perfectione intellectus : et cum caritas in perfectione affectus sit ultimum et optimum, caritas est maximum donorum.
E. Quod non est dictum per causam illud, Deus caritas est, sicut illud, tu es patientia mea, et spes mea.
ARTICULUS VIII
Utrum patientia sit Dei substantia ? et utrum fides, spes, salus, patientia, habeant in Deo exemplaria ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Dei substantia est nostra patientia, sed quia ab ipso nobis est.
Sed contra :
- Secundum communem opinionem quae fere ab omnibus modo tenetur, caritas nostra non est Dei substantia, sed ab ipso nobis est : ergo videtur, quod sit simile.
- Si dicas, quod caritas nostra est exemplum caritatis divinae : patientia autem, et fides, et huiusmodi, non habent exemplar in Deo sibi respondens : et ideo dicitur caritas Deus, non autem patientia. Contra : Nihil creatur a Deo sine exemplari : ergo nec patientia.
- Praeterea, Quid dicetur de salute, cum dicitur salus mea, numquid salus non est exemplariter in Deo ?
Solutio. Dicendum, quod quaedam sonant imperfectionem, ut fides, spes, patientia : fides propter formam et actum, spes autem propter genus quod est exspectatio, patientia propter subiectum, salus autem etiam respicit evasionem periculi : unde patientia et salus sunt in subiecto passibili, et ideo exemplar non habent in Deo.
Dicendum ergo ad primum, quod caritas est a Deo, sicut ultimum et optimum, ad quod in genere virtutis se habet noster affectus : alia autem dona non sic : et ideo magis relucet in caritate, quam in aliis.
Ad aliud dicendum, quod exemplar virtutis non vocatur idea sub qua creatur omne quod creatur : sed exemplar vocatur, quod per prius est in Deo secundum rem, sicut vita, sapientia, caritas et huiusmodi.
Ad aliud idem dicendum.
F. Quomodo Spiritus sanctus mittatur, vel detur nobis ?
ARTICULUS IX
An sola caritas dividat inter filios regni et perditionis ?
Et utrum in quolibet augmento caritatis dicitur mitti Spiritus sanctus et utrum mittatur in aliis muneribus quam caritate ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Solum est quod dividit inter filios regni, et filios perditionis.
Hoc enim videtur falsum : quia quaelibet virtus separatur a vitio sibi contrario non ergo tantum caritas.
Praeterea quaeritur : Utrum Spiritum sanctum debemus dicere mitti in aliis muneribus quae dantur per ipsum, ut hic dicit ?
Videtur quod non : quia cum illis non adest per gratiam inhabitantem : missum autem mittitur ut adsit nobis, sicut et donum suum : ergo videtur, quod non cum illis mittitur Spiritus.
Item quaeritur : Utrum in quolibet augmento caritatis mitti dicatur Spiritus sanctus ?
Videtur, quod non ad aliud adest, quam prius, sed ad maius.
Solutio. Dicendum, quod nulla virtus universaliter dividit nisi caritas : quia ipsa uno modo est forma omnium, et ideo cum nullo vitio habetur : aliae autem virtutes non excludunt nisi vitium unum, et non omnia.
Ad aliud dicendum, quod, ut puto, non dicetur mitti nisi in caritate simpliciter, sed secundum quid in aliis, ut mittatur videlicet in aliis ut Spiritus est, et non ut sanctus est.
Ad aliud dicendum, quod est augmentum sensibile per signum, et augmentum insensibile. Verbi gratia, caritas incipiens manens in statu incipientium augetur, sed insensibiliter : sed illa quae mutat statum, ut iam sit proficiens, et fiat perfecta, in illo augmento quod est sensibile per signum, dico quod Spiritus sanctus mittitur : et hoc est quod dicit Augustinus : Spiritus et caritas non habenti datur ut habeat, et habenti ut magis habeat : et habebitur in Littera sequentis partis. Sed non dicitur mitti ratione augmenti quod est insensibile, eo quod in missione est cognitio per effectum, ut supra dictum est.
G. Utrum concedendum sit, quod Spiritus sanctus augeatur in homine, vel magis vel minus habeatur vel detur ?
H. Responsio ad primam questionem.
I. Responsio ad secundam.
DIVISIO TEXTUS
Hic quaeritur, Si caritas Spiritus sanctus est, etc.
Hic incipit secunda pars istius distinctionis, in qua Magister solvit contra se obiecta.
Et dividitur in tres partes :
in quarum prima obicit per rationem et solvit.
In secunda, obicit per auctoritates et solvit, ibi, L :
Supra dictum est, quod Spiritus sanctus, etc.
In tertia, obicit per unam auctoritatem, quae maxime videtur esse contra eum, et solvit, ibi, Q :
In prima parte sunt tria capitula,
quorum primum habet obiectionem ;
secundum, solutionem, ibi, H :
Tertium, confirmationem solutionis, sicut patet in Littera, ibi, K :
ARTICULUS X
An caritas potest augeri, vel minui ?
Hic incidit quaestio difficilis de hoc quod hic supponitur : Caritas augetur.
Et a Magistro dicitur, quod non essentialiter augetur, sed nobis, vel in nobis. Omnes autem moderni fere dicunt contrarium.
Videtur autem, quod non augetur :
- In his enim quae simplicia sunt, si unum alteri additur, nihil maius efficitur : ergo si essentia caritatis essentiae caritatis addatur, nihil maius efficitur : ergo augmentari non potest.
- Item, si punctum puncto addam, duplicavi punctum, sed extensive non feci lineam : ergo a simili, si essentiam caritatis addam, nihil maius effeci quasi extensione continua, sed duplicavi caritatem. Sed hoc nihil est : quia etsi ponatur caritas augeri, non tamen semper augetur in duplum.
- Item, quaecumque augentur, aut augentur per aliquid additum, aut per multiplicationem in seipsis, sicut fecit Dominus de quinque panibus : aut per rarificationem, aut per productionem, sicut illa quae malleantur ut fiant longiora. Constat autem, quod caritas nullo istorum modorum a Magistris ponatur augeri, nisi per additionem vel per multiplicationem. Sed contra : Id quod augetur per additionem, habet in se virtutem unde additum uniat sibi. Quae est ergo virtus illa in caritate convertens in se aliam partem caritatis ? Non potest etiam fingi, ut videtur. Si dicatur, quod additur sicut ignis igni. Contra : Ignis transit in locum ignis, etc., sicut in quo conservatur species eius : ergo videtur, quod oporteret talem virtutem moventem caritati addite adesse, quae moveret ipsam adhoc ut illi uniretur : et quae est illa ? Si autem dicas, quod multiplicatur in se. Contra : Simplex in se non multiplicatur : sicut si millies multiplicetur punctum, non efficiet magnum : ergo caritas non hoc modo augetur.
- Item, ad quid augetur ? quia minima caritas valet resistere cuilibet tentationi, ut dicunt, et minima caritas sufficit ad meritum vitae aeternae : cum ergo non habeatur nisi propter ista duo, videtur quod caritas superflue augetur. Si dicas, quod augetur virtute, et non essentia : hoc videtur non posse stare : quia virtus non est nisi in essentia ut in subiecto : unde tanta essentia tantum potest, et tantam habet virtutem, et nisi augmentetur non potest plus.
Si propter hoc dicatur, quod caritas non augetur.
Contra :
- Super illud Psalmi LXXXIII, 6 : Ascensiones in corde suo disposuit, etc. Glossa : Gradus quibus ascendit, quia semper proficit in corde suo : quanto enim plus amaverit, tanto altius ascendit.
- Item, super illud Apostoli, II ad Corinth. XII, 15 : Ego libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris ; Glossa : Perfecta caritas est ut quis paratus sit mori pro fratribus. Sed numquid mox ut nascitur caritas, iam perfecta est ? imo ut perficiatur nascitur : et cum fuerit nata, nutritur : et cum fuerit nutrita, roboratur : et cum fuerit roborata, perficitur : et cum venerit ad perfectionem, dicit : Cupio dissolvi.
- Item, caritati debetur praemium : sed maius praemium debetur uni quam alii : ergo caritas maior : ergo augeri potest.
- Item, Ioan. XV, 13 : Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Ulterius quaeritur in hac parte : Utrum possit minui ?
et videtur quod sic : quia contraria sunt circa idem : sed augmentum et diminutio sunt contraria : ergo videtur, quod si caritas augetur, quod etiam possit diminui.
Sed contra : Nihil diminuitur nisi ab aliquo diminuente ipsum : si ergo caritas diminuitur, erit aliquid diminuens eam : aut ergo Deus, aut voluntas in qua est, aut peccatum. Constat, quod nec Deus, nec voluntas : quia Deus dat et auget eam, et voluntas habet eam. Si autem peccatum diminuit : aut veniale, aut mortale. Non veniale : quia non attingit eam, quia non est in superiori parte animae : nec mortale, quia non potest stare cum ipsa in eodem : omne autem diminuens est cum diminuto in eodem : ergo non diminuitur.
Si dicas, quod augetur, et tamen non diminuitur, eo quod augmentum insit ei per naturam : hoc nihil est : quia contrarium quod inest per naturam, semper est uno modo, ut calor in igne, et non maior, nec minor nisi per accidens : augmentum autem inest caritati, ita quod de minori efficitur maior : et si rediret ad priorem quantitatem, diceretur diminuta caritas.
Solutio. Dicendum, quod haec quaestio una est et eiusdem rationis in augmento omnium virtutum : concedo autem simpliciter, quod augetur caritas per additionem essentiae ad essentiam : et bene videtur mihi in hac parte Magister falsum dixisse.
Ad primum ergo dicendum, quod est simplex in continuo habens positionem, et hoc additum alii nihil efficit maius : et est simplex discreto habens ordinem, et hoc additum alii facit discretionem pluralitatis : exemplum primi est punctum, secundi autem unitas. Est etiam simplex quod non habet extensionem molis, sed virtutis : et hoc additum alii facit magis in essentia et virtute, et non mole.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod non est simile de puncto : quia punctum puncto est aequale : sed essentia addita caritati, et cui additur, non necessario est aequalis, sed minor.
Ad aliud dicendum, quod iam dixi, quod augetur additione.
Ad hoc autem quod quaeritur de virtute unitiva, dico quod seipsis sibi uniuntur in voluntate quae est proprium subiectum utriusque, sicut ignis igni in loco ignis : et ipsa speciei identitas in addito et in eo cui fit additio, facit facilem transitum unius in aliud.
Ad aliud dicendum, quod licet minima caritas sufficiat resistere, non tamen sufficit aeque faciliter : unde sicut natura non tantum dat speciem materiae, sed etiam speciei fortificationem propter alterationes sequentes : ita est in gratia : non quod gratia parva etiam debilis sit respectu peccati, sed quia subiectum eius debile est : et ideo oportet, quod multum fortificetur habitu informante. Similiter licet minimae caritati debeatur regnum, tamen maior meretur augmentum praemii.
Ad id quod ulterius quaeritur, Si diminui potest ? Dicendum, quod non : et bene concedo, quod non valet illa solutio quam quidam dant, eo quod augmentum sibi sit naturale, caritatem diminui non posse : sed sicut probat obiectio, ideo non diminuitur, quia nihil est diminuens eam : sed aliquid destruens, vel augens invenitur.
Nota tamen, quod caritas proficit quatuor modis, scilicet quoad radicationem in subiecto ex diuturnitate, quoad facilitatem operandi secundum eam, ex consuetudine affectionum et operum caritatis, quoad numerum meritorum ex multitudine operum, et quoad modum fervoris ex actuali consideratione beneficiorum Dei : sicut novitii quandoque plus fervent aliis, ex eo quod actualiter et de novo moventur circa beneficia Dei : et id quod de novo movet, plus provocat fervorem. Praeter istos quatuor modos est augmentum eius proprium per additionem, etc.
K. Auctoritate confirmat utramque responsionem.
L. Quod aliqui dicunt Spiritum sanctum non esse, caritatem qua diligimus Deum et proximum.
M. Responsio ad praedicta, determinans auctoritates.
N. Determinatio primae auctoritatis.
O. Determinatio secundae.
P. Aliud obiciunt.
Q. Quod alias inducunt rationes et auctoritates ad idem probandum.
R. Quod caritas est motus vel affectio animi.
S. Responsio determinans auctoritates.
ARTICULUS XI
Utrum Christo datus est spiritus non ad mensuram, ita quod gratia eius sit infinita ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, cap. K : Christo autem qui est Dei Filius, non ad mensuram datus est spiritus. Ergo videtur, quod gratia eius sit infinita, quod falsum est.
Solutio. Gratia in se finita est : sed attingit per unionem divinitatem in opere : quia agens in gratia est Deus et homo : et ideo ratione unionis potest dici infinita : et hoc probatum et exemplatum est infra.
ARTICULUS XII
Quid intelligitur per hoc quod dicitur per Eliseum, Sit in me spiritus tuus duplex ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, in eodem cap. K : Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus secundum intellectum Litterae.
Dicendum, quod in Elia duplex fuit spiritus ad prophetiam, et miracula : et hunc petivit Eliseus, non ut duplum haberet quam Elias habuit. Secundum autem quod hic inducitur, tunc Spiritus ad unum fuit in Christo, hoc est, ad virtutes : in nobis autem duplicatur non in quantitate, sed in effectu : quia est in nobis ad virtutes, et ad pulsionem peccati.
In illa autem solutione, qua Magister solvit ultimam auctoritatem, ubi dicit, cap. S, circa medium : Ad quod sane dici potest, quia aliquos actus, etc., Magister aperte petit quod est in principio : quia idem est in quaestione quod ipse supponit in solutione.
