Distinctio XXIII — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio XXIII

DISTINCTIO XXIII

 

De substantialibus nominibus divinis in speciali.

 

 

A. De hoc nomine quod est persona, quod cum secundum substantiam dicatur, tamen pluraliter non singulariter in summa accipitur.

 

B. Auctoritas quod persona ad se dicatur et secundum substantiam.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Praedictis adiciendum est, quod cum omnia nomina, etc.

 

Hic agitur de hoc nomine, persona, quod excipitur a regula quae est in praecedenti distinctione data de nominibus substantialibus.

 

Dividitur autem ista pars in tres partes, secundum quod tria considerantur in hoc nomine, persona, scilicet significatum,

de quo quaeritur primo : Utrum significet substantiam, vel proprietatem ?

Consideratur etiam in eo communitas praedicationis ; et de illa quaeritur in secunda parte, ibi, C : Ideo oritur hic quaestio difficilis, etc.

Consideratur etiam in hoc nomine, persona, discretio singularitatis ; et de hac quaeritur in tertia : Utrum scilicet diversitas et singularitas sint in divinis, ibi, I :

Iam sufficienter, ut puto, etc.

 

In prima harum partium sunt duo capitula :

in quorum primo excipitur nomen personae a generalitate regulae praehabitae.

In secundo autem probatur, quod substantiam significat, ibi, B : Quod autem persona secundum substantiam dicatur, etc.

 

 

ARTICULUS I

Utrum in divinis sit vel possit esse persona ?

 

Et quia circa istum tractatum maior difficultas libri consistit, ideo ante Litteram quaeruntur hic duo, scilicet si persona est in divinis, vel potest esse ? Secundo, dato quod sic, utrum significet substantiam vel proprietatem ? Hoc enim oporteret scire ante diffinitionem personae.

 

Videtur autem persona non esse in divinis :

  1. In inferioribus enim videmus nihil tantae compositionis sicut persona est : ergo nihil tantum repugnat maximae simplicitati : sed maxima simplicitas est in divinis : ergo nulla potest ibi esse personalitas. Quod autem persona maximam dicat compositionem, sic probatur : Hoc aliquid in rationali natura est ultimum compositionis naturalis, in quo sunt omnium praecedentium compositiones : compositio enim elementi ex forma et materia determinata contrarietate, et compositio mixti, et compositio complexionati, et compositio heterogenii in membris dissimilibus organicis, et compositio corporis et animae vegetabilis et sensibilis et rationalis ponitur in eo quod est hoc aliquid in natura rationali. Alia autem est compositio accidentium naturalium et individuantium et personam facientium : et haec triplex etiam supponitur in persona : ergo persona claudit in se omne genus compositionis, et substantialis, et accidentalis : et sic constat pro positio prima.
  2. Item, non est persona quae non subsistat naturae communi et proprietati distinguenti : nihil autem subsistit sic nisi subiectum : ergo quod non est subiectum nec substat naturae, non est persona. Dicit autem Boetius, quod in divinis subiectum esse non potest, cum sit forma simplex : ergo nec persona ibi esse potest.
  3. Item, id quod est maximae divisionis secundum naturam, maxime repugnat unitati simplicissimae : sed persona est maximae divisionis secundum naturam : ergo pluralitas personarum maxime repugnat unitati simplicissimae. Prima constat. Secunda probatur per hoc quod in natura non est nisi potentia et actus, et compositum ex utroque : quae autem in potentia plura sunt, non sunt plura nisi secundum quid : sed forma in eadem natura secundum rationem ad minus est una : compositum autem a composito differt per formam naturalem et materiam naturalem : ergo utraque dividitur ab eo : ergo pluralitas illius maxime repugnat primae simplicitati.
  4. Item, per se unum non est ab alio distinctum si non habet distinctionem substantiae a qua est omnis numerus personarum : substantia autem in divinis non numeratur : ergo non admittit personarum pluralitatem : ergo in divinis ad minus non est hoc modo persona, quo ponimus ibi personas.
  5. Item, hoc videtur per Augustinum et ponitur hic in Littera, ubi dicit, quod non ideo fuit responsum tres personae haereticis quaerentibus quid tres, ut illud diceretur : sed ne taceretur : ergo videtur, quod persona non debet dici esse in divinis.
  6. Item, Anselmus in Monologio : Licet possum dicere Trinitatem propter Patrem et Filium et Spiritum sanctum qui sunt tres, non tamen possum proferre uno nomine propter quid tres, velut si dicerem, propter tres personas : sicut dicerem unitatem propter unam substantiam : non enim putandae sunt tres persone, quia omnes personae sic subsistunt separatae ab invicem, ut tot sit necesse esse substantias, quot sunt personae. Item, ibidem : In summa essentia sicut non sunt plures substantiae, sic non sunt plures personae. Ex his accipitur, quod persona non competit divinis.

 

Sed contra :

  1. Richardus de sancto Victore in libro suo de Trinitate dicit : Timentes ubi non est timor, recte timerent personas secundum substantiam dici, si persona tantum esse substantiale significaret, nec aliquid consignificaret : ergo videtur quod persona sit in divinis : et quod qui timent dicere, timent ubi non est timor.
  2. Item, in Littera, habemus, quod convenientius dicuntur tres personae, cum quaeritur, quid tres ? quam aliquid aliud.
  3. Item, persona dicit naturae rem distinctam, et persona magis significatur per quis, quam per quid : quia quid quaerit de natura indistincta, quis autem de distincta : sed in divinis sunt plures aliqui distincti : ergo cum divina natura sit natura intellectualis, ibi sunt aliqui distincti naturae rationalis : ergo a differendo sunt in divinis persone.
  4. Item, persona est per se una : sed per se unus est Pater, et per se unus Filius, et per se unus est Spiritus sanctus : ergo sunt ibi plures personae : ergo, etc.
  5. Item, Richardus : Triplex distinctio personalis invenitur, scilicet proprietate sola, origine sola, proprietate simul et origine. In Angelis proprietate sola, in Deo origine sola, in homine autem proprietate simul et origine : ergo in divinis est persona.
  6. Item, ultimum et perfectissimum rationalis naturae est persona : ergo personalitas ultima dicit perfectionis rationem : quidquid autem perfectionis est, Deo attribui debet : ergo ratio personalitatis Deo attribui debet, et maxime, ut videtur.
  7. Item, supra probatum est divinam naturam communicabilem esse : communio autem naturae intellectualis etiam intelligi non potest nisi intelligatur communicans eam : omne autem communicans naturam intellectualem est persona : ergo in divinis sunt personae.

 

Solutio. Absque dubio et haesitatione concedendum est, quod in divinis sunt plures communicantes naturam divinam intellectualem : et quia tales communicantes necessario distincti sunt, ideo necesse est concedere, quod sunt personae in divinis, et quod ratio personalitatis conveniat eis, licet non omni eadem ratione qua invenitur personalitas in natura humana et angelica, ut patebit in sequentibus.

 

Ad primum ergo dicendum, quod compositio maxima accidit personae ex natura qua communicat cum aliis in genere formae et materiae : ideo enim oportet multis eam trahi ad perfectionem cui soli convenit ratio personalitatis. Si illam autem perfectionem in primo inveniret, non oporteret tot compositionibus eam trahi ad illud : unde si natura elementi esset intellectualis, non oporteret fieri compositionem, quia hoc elementum habens naturam elementi communius esset persona : et hoc patet, quia in Angelis personalitas non requirit huiusmodi compositionem, et in divinis non requirit aliquam compositionem.

Ad aliud dicendum, quod secundum Richardum, differentia est inter subsistere et existere : subsistit enim quod per se distinctum est proprietate quae in ipso est ut in subiecto : existit autem quod per se est distinctum ex origine, hoc est, ex modo originis, scilicet quia ex originis ratione distinguitur ab eo quod ab ipso est, vel a quo ipsum est : unde proprie loquendo in angelica natura personae sunt subsistentiae tantum : quia una earum non distinguitur ab alia per hoc quod una sit ex alia, vel alia ex ipsa : sed proprietatibus quibus subsistunt et substant, personalis distinctio eorum invenitur in eis. In divinis autem proprie loquendo personae sunt existentiae : quia distinguuntur modo originis vel relatione quae non est in distincto ut in subiecto, sed potius (ut dicunt Augustinus et Boetius) praedicat id quod ad alterum est, et non quod ad se est secundum originis modum quo alter est ex altero. In humanis autem accipitur distinctio secundum utraque, scilicet substare collationi proprietatum individuantium, et secundum originis modum quo persona a persona educitur : et ideo substantes vel subsistentes essentiae vocantur. Sed alii Doctores sacrae Scripturae subsistentias large accipiunt pro qualiter cumque per se existentibus hypostasibus : et ideo personas divinas subsistentes vel subsistentias vocant.

Ad aliud dicendum, quod licet persona in creata natura intellectuali sit maximae divisionis inter ea quae sunt eadem, quia est maioris divisionis quam forma secundum se : hoc tamen accidit ei, scilicet in quantum est in hac natura : constitutio enim personae est ex eo quod sit per se unum secundum quemcumque existentiae modum in natura intellectuali, et ideo hoc argumentum non procedit.

Ad aliud dicendum, quod habere substantiam divisam in personis accidit ex naturae formalis ignobilitate, cum natura formae creatae in pluribus divisa per esse remaneat ratione una, et sic nititur ad unitatem, in pluribus ostenditur satis : quoniam si posset, etiam secundum esse et secundum id quod est, maneret una : sed quia non plene simplex est, ideo accidit ei huiusmodi divisio in personis et hypostasibus in quibus est. In divinis autem in quibus est plena simplicitas, existentiae modus secundum originem inducit rationem alietatis et personalitatis : et tamen substantia id quod est, manet indivisa : et bene concedimus, et infra probabimus in sequenti distinctione, quod non simpliciter numerus est in divinis, et quod personarum vel notionum numerus non est simpliciter numerus : et hoc ideo, quia nullo modo ponimus in divinis substantiam numerari, neque secundum se, neque secundum quod est in persona.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus non intendit, quod non debet dici tres personae : sed quia non dicitur ea ratione qua dicitur in inferioribus, ubi per substantiam formae et materiae, sive quod est et quo est, personae ab invicem dividuntur.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod Anselmus nihil aliud intendit, nisi quod modus existentiae in divinis non sic facit personam sicut in humanis.

 

 

ARTICULUS II

Utrum persona in divinis significet substantiam, vel proprietatem ?

 

Secundo quaeritur : Quid significet persona ?

 

Videtur quod substantiam : et quia circa hunc articulum fere consistit tota difficultas huius tractatus, sumantur argumenta, quotquot elici possunt ex Littera.

Eliciuntur autem sex, quinque ex secundo capitulo istius distinctionis, a verbis Augustini extracta.

Primum quod dicit : Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem.

Secundum est quod dicit : In hac Trinitate cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris.

Tertium est quod dicit : Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum sanctum : sicut ad se Deus dicitur, et magnus, et bonus, et iustus.

Quartum est quod dicit : Quemadmodum hoc illi est esse, quod Deum esse, quod magnum esse, quod bonum esse : ita hoc est illi esse, quod personam esse.

Quintum est ex verbis Magistri, ubi dicit : Cum dicitur, Pater est persona, hic sit sensus : Pater est essentia divina.

Sextum est in tertio capitulo C istius distinctionis, ubi dicit : Volumus vel unum aliquod vocabulum servare huic significationi, qua intelligitur Trinitas, ne omnino taceamus interrogati quid tres essent, cum tres esse fateamur.

 

  1. Cum igitur ad quid non respondeatur congrue nisi substantia, videtur quod hoc nomen, persona, substantiam significet. Et hoc Augustinus dicit in multis locis.
  2. Item, Anselmus in Monologio : Quot sunt personae, tot sunt substantiae individuae. Ergo persona significat substantiam, licet proprietatem cum substantia consignificet : et auctoritas est supra habita.
  3. Item, Magister Hugo de sancto Victore : Unum solum nomen substantiale est, quod de singulis singulariter dicitur : in summa tamen non singulariter, sed pluraliter pronuntiatur, cum tamen ad substantiam dicatur : et hoc est persona.
  4. Item, hoc accipitur a diffinitione personae quam dat Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, sic : Persona est rationalis naturae substantia individua : cum enim in diffinitione personae substantia cadat in recto, oportet quod persona sit in genere substantiae.
  5. Item, per rationem Boetii qua venatur personae diffinitionem : quia persona aut est in genere accidentium, aut substantiae : non accidentium : ergo substantiae. Item, in genere substantiae sunt primae et secundae : et prima (alias, persona) non dicit secundam, quia sic in una natura non esset nisi persona in specie : ergo primam : et non cuiuscumque substantiae, sed rationalis : ergo persona est prima substantia in natura rationali.
  6. Item, sive persona dicatur per se sonans, secundum vocabuli etymologiam, sive per se una secundum vocabuli compositionem, non convenit nisi substantiae : quia nihil est per se unum, nisi hoc aliquid in substantia : forma autem de se communis est, materia autem in potentia : ergo per se ens unum non est nisi hoc aliquid in substantia : accidentia enim per se non sonant, nec per se unum sunt : ergo, etc.
  7. Item, quidquid perfectionis est, Deo debet attribui : sed perfectionis summae est, quod illa quae naturam in inferioribus communicant, per se unum sint et per se subsistant : ergo hoc magis convenit superioribus : ergo personae divinae per se subsistunt : ergo sunt substantiae, vel subsistentiae : ergo persona in divinis significat substantiam.

 

  1. In contrarium est quod dicit Boetius sic, quod si personae divisae sint, substantia vero indivisa, necesse est vocabulum quod ex personis originem capit, id ad substantiam non pertinere : cum ergo nullum vocabulum ita trahat originem ab ipsis personis sicut persona, videtur quod non pertineat ad substantiam.
  2. Item, Boetius : Essentia continet unitatem, relatio autem sola multiplicat Trinitatem : cum ergo hoc nomen persona, pluraliter de tribus dicatur, et multiplicetur, videtur quod ad solam pertineat relationem.
  3. Item, Augustinus : Cum Pater et Filius et Spiritus sanctus dicuntur tres personae, nullae moles aut intervalla cogitentur, nulla distantia quantulaecumque dissimilitudinis, ut ibi intelligatur aliud alio vel paulominus, quocumque modo minus esse aliud alio potest, ut neque personarum sit confusio, nec talis distinctio qua sit impar aliquid. Quod si intellectu capi non potest, fide teneatur, donec illucescat in cordibus nostris, qui ait per Prophetam : Nisi credideritis, non intelligetis. Ex hoc accipitur, quod nihil quantulumcumque de substantialibus est in uno, quod non sit in alio : cum igitur personalitas unius non sit in alio, videtur quod persona substantiam non significet.
  4. Item, in nulla natura idem potest esse principium incommunicabilitatis et communicabilitatis : sed in divinis (ut dicit Richardus) persona est principium incommunicabilitatis, substantia autem communicabilitatis : ergo persona non significat substantiam.
  5. Item, proprietas est quae facit in divinis numerum, ut habitum est ante, et iterum habebitur in sequenti distinctione : sed facit numerum personarum : ergo persona est id quod constituitur proprietate : hoc autem non est substantia, quia proprietates substantiam non determinant : ergo videtur, quod persona non dicat substantiam.
  6. Item, in quocumque praedicamento continetur inferius alicuius generis secundum sui naturam, in eodem cadit et genus illud secundum naturam : sed sub persona sicut sub communi intentione sumimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et haec sunt in ad aliquid secundum sui naturam : ergo et persona quae communis est secundum rationem ad illa.
  7. Item, cum dicitur persona, hoc vocabulum ab aliquo imponitur : dicitur autem quasi per se una : per se autem sonat singularitatem : ergo videtur, quod a singularitate naturae rationalis imponitur : singularitas autem in divinis non est nisi a proprietate : ergo videtur, quod significet proprietatem.

Item, Richardus dicit, quod idem est persona quod existens per se solum secundum quemdam modum singularis existentiae naturae rationalis : ergo videtur significare singularitatem notionum.

 

Super hoc ut magis eluceat quaesitum, accipiendae sunt octo opiniones, quae hic diversificantur per Doctores, ut invenitur in scriptis eorum.

Sunt enim qui dicunt, quod hoc nomen, persona, secundum diversa tempora diversas accipit significationes, ut infra habebitur in Littera : dicunt enim, quod ante quaestionem haereticorum non significabat nisi substantiam divinam distinctam ab aliis essentiis, sicut hic homo, et hic angelus distinguitur ab aliis : et tunc dicebatur, quod Pater et Filius sunt una persona, sicut una substantia, et una essentia. Post quaestionem autem haereticorum fuit institutum hoc nomen, persona, ut in plurali significaret proprietatem sive relativa, in singulari autem substantiam : et ideo cum dicitur, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt personae, significat relativa : cum autem dicitur, Pater est persona, significat substantiam. Tertiam autem institutionem accepit ab usu modernorum, secundum quorum usum a tempore Boetii tantum relativum significat, et in singulari, et in plurali.

Sunt secundi qui dicunt, quod hoc nomen, persona, aliam habet significationem cum per se ponitur, et aliam cum adiuncto termino numerali vel disiunctivo vel partitivo : ut cum dicitur, tres personae, alia persona, distincta persona, significat notionaliter relativum et id quod ad alterum est.

Sunt tertii qui dicunt, quod significat absolute substantiam, non quae est natura vel essentia divina, sed quae est hypostasis. Dicunt enim, quod sicut essentia essentiam, et homo hominem, ita persona personam significat : et per personam intelligunt substantiam distinctam, secundum quod substantia dicitur a substando proprietati.

Sunt quarti, qui dicunt, quod persona est nomen aequivocum, et quandoque significat essentiam, quandoque personam, quandoque proprietatem.

Item, quinti sunt qui dicunt, quod persona significat substantiam, et proprietatem : sed substantiam in recto, adhibentes rationem sui dicti : quia dicitur persona quasi per se una : et ly una dicit ibi substantiam, quae cadit ibi in recto : et ly per se dicit proprietatem, quae quasi innuitur oblique.

Sunt sexti qui dicunt e converso, quod persona significat proprietatem in recto, et substantiam in obliquo in divinis : et hoc probant per diffinitionem Boetii, qui dicit, quod persona est individua substantia rationalis naturae, in qua rationalis naturae cadit in obliquo : et haec opinio fere omnium est, et auctor eius est Antisiodorensis. Immediate autem hanc defendit Simon Tornacensis.

Septimi sunt qui dicunt, quod persona significat substantiam primam, distinctam proprietate incommunicabili : aliter enim significatur substantia, cum dicitur, substantia : et aliter, cum dicitur, homo : et aliter cum dicitur, Socrates. Primo enim modo significatur in communitate generis. Secundo modo, cum specialitate speciei. Tertio modo, cum singularitate socrateitatis sive individui. Et haec opinio esse videtur Richardi de sancto Victore, et a quibusdam etiam modernorum defenditur.

 

Octava est, quod persona significationem habet substantiae et proprietatis : sed circa substantiam illam quam importat, nec ponit proprietatem, nec numerum quem facit proprietas : et haec opinio inter omnes quasi mediam viam tenet, et haec mihi magis videtur esse vera : et ideo amplius explanetur. Cum dicitur, Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus, significatur aliter substantia per ly Deus, quod est praedicatum : et aliter per hoc verbum, est, cum dicitur, isti tres sunt unus Deus : cum enim dicitur, isti, etc., pronomen significat substantiam, quae supponitur et distinguitur : ly sunt autem importat eamdem per respectum ad naturam, et ly Deus importat eamdem ut communem. Unde dico, quod persona significat substantiam, ut significatur per ly isti, et per ly sunt, et non ut significatur per ly Deus : et ideo quia non potest intelligi tres esse, nisi talis substantia cadat in significatum plurale, necesse est hoc nomen, persona, cadere in pluralitatem, quando de omnibus dicitur in summa. Haec autem substantia sic supposita non tantum importatur in intellectu personae, sed etiam proprietas constituens personas indeterminate et in ratione communi.

Et quod ita sit, probatur per tres Auctores, et per simile. Dicit enim Augustinus in principio libri VII de Trinitate : Omnis essentia quae relative dicitur, est etiam aliquid excepto relativo, sicut homo dominus, et homo servus, et equus iumentum, et nummus arrha : et si non esset homo, id est, aliqua substantia, non esset qui relative diceretur : et si non esset equus quaedam essentia, non esset quod iumentum relative diceretur. Quapropter si et pater non est aliquid ad seipsum, non est omnino qui relative dicatur ad alterum vel ad aliquid. Ex hoc accipitur, quod persona haec et illa dat intellectum substantiae suppositae, et etiam intellectum proprietatis : ergo et persona quae dicit in communi substantiam suppositam, in intellectu suo claudit utrumque, scilicet personam, et proprietatem. Secundus auctor est Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, qui venatur diffinitionem personae ex substantia supposita, et proprietate distinguente, et concludit eam sic, quod persona est individua substantia rationalis naturae. Tertius est Richardus in suo libro de Trinitate, dicens : Persona significat substantiale esse ex aliqua singulari proprietate. Ideo ergo fidenter fatemur personas in divinitate secundum substantiam dictas, et substantiam significare, et plures ibi esse personas, non plures substantias : quia sunt ibi plures habentes unum et indifferens esse ex differenti proprietate. Unitas itaque ibi est iuxta modum essendi, pluralitas iuxta modum existendi : unitas essentiae, quia unum et indifferens esse : plures personae, quia plures existentiae.

Per exemplum etiam hoc probatur : quia in inferioribus persona significat substantiam suppositam naturae communi : supponitur autem naturae communi per individuationem quam habet ex materia et accidentibus propriis : sed ex sui ignobilitate est, quod dividitur per materiam in qua est, ita quod illa quae est in isto, non est in illo : et sic in duobus est ignobilis, scilicet quia dividitur, et quia componitur cum eo quod individuat eam, duplici compositione, scilicet essentiali cum materia, et accidentali cum accidentibus individuantibus. Si ergo demus Deo quod nobilitatis est, et auferamus quod est ignobilitatis, significabit persona in divinis substantiam suppositam : non tamen divisam, nec compositam in eo in quo supponitur, sive in quo est : et ideo unitas personarum remanet semper in substantia, et numerus penes modum existentiae ab alio, sicut dixit Richardus. Quod autem hoc verum sit, scilicet quod nihil absolutum in persona significatum numeratur, accipitur ab Augustino in fine libri VII de Trinitate, ubi sic dicit Aut si placet propter disputandi necessitatem, etiam exceptis nominibus relativis, pluralem numerum admittere, ut uno nomine respondeatur, cum quaeritur, quid tria, et dicere tres substantias aut tres personas, nullae moles aut intervalla cogitentur, nulla distantia quantulaecumque dissimilitudinis, ut ibi intelligatur aliud alio vel paulominus, quocumque modo minus esse aliud alio potest, ut neque personarum sit confusio, nec talis distinctio qua sit impar aliquid. Ex hoc accipitur, quod pluralitas personarum vel substantiarum, non potest referri ad aliquid absolutum significatum in hoc nomine, persona, quia tunc aliquid de substantia esset in una persona quod non esset in alia : et sic imparitas ad minus esset, quod duae haberent plus de essentia quam una sola, quod haereticum est dicere : et ideo hic caute loquendum est, scilicet ut persona significet substantiam suppositam cum singulari proprietate in qua secundum existentiae modum admittatur numerus, et non numeretur substantia separata : et cum dicitur, duae sunt personae, vel tres sunt personae, vel plures sunt personae, refertur numerus ad personam secundum existentiae proprietatem, et non secundum multitudinem substantiae significatae.

 

His habitis, dicendum est ad primum argumentum, quod dicit Augustinus : Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem, quod hoc verum est : et loquitur de supposita substantia quae non est alia, nec aliud habet esse supposita cum proprietate singularis existentiae, et significata ut natura communis, sed habet alium significandi modum, et ratione illius modi cadit in pluralitatem, et non hoc nomen, Deus.

Ad aliud dicendum, quod cum dicimus personam Patris, dicitur substantia supposita quae est, quis est in Trinitate, in qua proprie loquendo non est quod est : cum autem dicimus substantiam Patris, dicimus quo : et ut Augustinus notet indifferentiam quis est et quo est in divinis, ideo dicit, quod non aliud dicimus uno et alio, licet dicamus diverso modo significandi.

Ad aliud dicendum, quod persona dicitur ad se ratione substantiae significatae : sed tamen hoc non est totum significatum huius dictionis, persona, sicut patet ex praedictis.

Ad aliud et sequens et iterum sequens patet solutio ex praedictis.

 

Ad id quod obicitur de Anselmo, dicendum, quod non intendit Anselmus dicere, quod non significat substantiam, sed quod in divinis non ea ratione dicitur quod substantia numeretur, sicut fit in inferioribus : et quod faciat compositionem proprietatis personalis cum substantia supposita quam importat.

Ad id quod obicitur de Richardo et Hugone patet solutio : quia hoc de plano conceditur.

Ad id quod obicitur de diffinitione Boetii, dicendum quod large sumitur substantia individua pro incommunicabili quocumque modo, sive secundum substantiam sit incommunicabile, sive secundum existentiae proprietatem solam : sic enim competit divinis : Pater enim cum Filio omnia habet communia nisi existentiae suae proprietatem : et sic est etiam in aliis personis divinis.

Ad id quod obicitur de venatione diffinitionis bene conceditur.

Ad aliud dicendum, quod ut dicit Boetius, et etiam Magister, Persona dicitur a per se sonando secundum etymologiam : vel dicitur per se una, ut dicit Simon Tornacensis, et ly per se notat existentiae proprietatem in divinis. Una autem non dicit essentiae unitatem meo iudicio, ut ille dicebat, sed potius unitatem personae quae consequitur ex proprietatis distinctione, ut supra diximus, et iterum in sequenti distinctione determinabitur. Persona enim per se est una sua proprietate personali. Bene tamen concedo, quod substantiam significat eo modo quo dictum est.

 

Ad id autem quod obicitur in contrarium, ad duo prima quae sunt Boetii, dicendum quod Boetius non accipit in persona significatum principale, quod est substantia supposita absolute dicta : et hoc ideo, quia ibi non intendit loqui de significatione nominis, sed potius de pluralitate : et quia non cadit pluralitas ratione substantiae, sed ratione existentiae proprietatis quae relatio originis est, ideo dicit, quod non significat substantiam sed relationem.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus dicit hoc, ideo quod non retorqueatur pluralitas et numerus ad substantiam quae significatur in nomine, sed ad existentiae modum.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod in nulla natura idem est principium communicabilitatis et incommunicabilitatis : sed in divina natura sufficit diversus modus intelligendi : et hoc ideo, quia in inferioribus quae composita sunt, diversum est quod est et quo est, et diversum est quis est et quo est : in divinis autem proprie loquendo non est quod est et quo est : sed ibi est verissime quis est et quo est, sed non sunt diversa in re, quia aliter esset ibi compositio universalis. Unde nobilitas simplicitatis divinae tollit diversitatem a quis est et quo est sed non tollit veritatem, quia verissime est ibi quis est, et verissime est ibi quo est : et ideo ex modo intelligendi quis est, accipitur personalitas et incommunicabile : et ex modo intelligendi quo est, accipitur natura : et nihilominus quis est significat substantiam suppositam, licet consignificet cum ea proprietatem modi existentiae quo existit persona in divinis.

Ad aliud dicendum, quod numerata est persona ratione proprietatis : unde numeratur ut constituta proprietate, et in substantia non : et hoc melius explicabitur in sequentibus istius distinctionis.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur Pater, etiam significatur substantia cum singulari proprietate, ut expresse patuit per auctoritatem Augustini sumptam de libro VII de Trinitate, in principio libri : et ideo cadit in praedicamento substantiae theologico ratione substantiae, et in praedicamento relationis ratione consignificati cum substantia.

Ad aliud dicendum, quod bene singularitas, large utendo vocabulo singularitatis, est ratione proprietatis : sed illud non est tota significatio vocabuli.

 

Opinionibus autem introductis in nullo volo contradicere : quia materia difficilis est : et sequatur unusquisque quod ei magis placuerit.

 

 

 

C. Cur Pater et Filius et spiritus sanctus non dicantur una persona, ut una substantia, et unus Deus ?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Deinde sumenda est secunda pars istius distinctionis ubi dicit : Ideo oritur hic quaestio.

 

In hac enim quaeritur communitas huius nominis quod est persona.

Et dividitur in tres partes.

In prima quaeritur ratio communitatis.

In secunda, solvitur quaestio, quare eadem ratione communitatis non dicuntur tres dii, ibi, F :

Sed quaeritur : Cum dicamus Patrem et Filium, etc.

In tertia quaeritur : Quare non dicimus tres essentias, ibi G :

Verum et hic alia emergit quaestio, etc.

 

Prima pars habet tria capitula :

in quorum primo proponitur quaestio.

In secundo, solvitur, ibi : Quia volumus, etc.

In tertio, ratio necessitatis huius locutionis explanatur universalis, et apud nos et apud Graecos, ibi, D : Qua necessitate non solum Latinus, etc.

Ex hoc patet sententia Litterae.

 

 

ARTICULUS III

Cur in divinis dicimus tres personas, non tres substantias ?

 

Incidit autem quaestio super hoc quod dicit Augustinus, in primo capitulo, ibi, C : Cur non haec tria simul unam personam dicimus, sicut unam essentiam, et unum Deum ?

 

  1. Hic enim dicit Augustinus tria : et cum tria in neutro dicat substantiam, videtur substantia numerari et plurificari, cum dicitur, tres personae.
  2. Item, Anselmus in Monologio dicit, quod aptius dicantur tres esse substantiae : ergo substantia numeratur. Item, Augustinus in fine libri VII de Trinitate dicit, quod dicuntur tres substantiae : ergo ut prius. Hoc idem habetur hic in Littera, et Damascenus et Chrysostomus dicunt saepius. Item, Hilarius in libro de Synodo : Sunt quidem per substantiam tria, per consonantiam autem unum : ergo videtur expresse, quod substantia numeretur per tria, et quod unum sint consensu. Item, ibidem : Tres substantias esse dixerunt, personas per substantias edocentes, non substantiam Patris et Filii diversitate dissimilis essentiae separantes : ergo videtur, quod diversae numero sint substantiae, et essentia una.
  3. Item, nihil individuatur et efficitur unum numero, nisi per substantiam : Pater est persona una in numero, et similiter Filius : ergo plures personae quae plures habent unitates, sunt plures substantiae numero. Probatio primae. Omne praedicamentum aliud a substantia, non dicit nisi formam accidentalem : hoc autem non efficitur unum numero, sed quod habet esse haec forma vel illa : non autem habet esse haec forma vel illa, nisi in quantum est in hoc subiecto vel illo : ergo nullum aliud praedicamentum habet individuum nisi substantiae solum : ergo probata est ista, quod omne unum numero unitate substantiae est unum, et plura numero pluralitate substantiae sunt plura : cum igitur Pater et Filius et Spiritus sanctus sint plures personae, videtur quod non nisi ratione substantiae numeratae sint plures.
  4. Item, nomini multa accidunt, scilicet genus, numerus, casus, et huiusmodi : sed accidentia omnia illa praeter numerum dicunt modum, sed numerus vult habere proprium significatum quoad substantiam quam significat nomen unum vel plures, ut patet, cum dicitur, homo, et cum dicitur, homines, una est aequalitas quam significat nomen in utroque homine : sed substantia significata in eodem, non una : quia dicimus bene, Socrates est homo : et non dicimus, Socrates est homines : ergo videtur, quod omne nomen pluralis numeri diversitatem ponat in substantia quam significat : ergo cum dicitur, plures personae, erit substantia numerata in hoc nomine, persona.
  5. Item, si ratione proprietatis nomen habet plurale, quodlibet singulare haberet plurale, quia uni multa accidunt, ut dicit Philosophus : et sic diceremus duos vel plures Socrates ratione grammaticae et musicae quae sunt in Socrate, quod falsum est : ergo numerus ponitur circa substantiam.
  6. Item, cum Pater plures habeat proprietates, quia innascibilitatem, et paternitatem, et spirationem activam, diceremus Patrem esse plures patres vel personas, quod falsum est : ergo numeratur substantia in nomine personae quando dicitur pluraliter.

 

Sed contra : Substantia est una numero in tribus : vel necessario aliquid habet unus quod non habet alius : et unus non est in alio, si substantia est diversa : et aliquid operatur unus quod non alius, et iterum non magis conveniunt tres personae in substantia quam tres homines : quae omnia abhorret fides Catholica : ergo oportet dicere, quod substantia non numeratur. Si forte dicas, quod substantia numeratur, sed non dividitur : hoc non est intelligibile : quia nihil numeratur, nisi quod distinguitur.

 

Solutio. Dicimus sine praeiudicio, quod istas quaestiones de persona, magis solvendas exspectamus in patria, quam in via possimus : sed tamen ne videamur praeterire,

 

Dicendum ad primum, quod communiter dicitur, quod tria ponitur ibi pro tres in masculino, eo quod hypostases numerantur, non autem substantiae. Quare autem masculinum attribuatur personis, et neutrum essentiae, supra est expeditum.

Ad aliud dicendum, quod in dicto Augustini et Anselmi et Hilarii ponitur substantia pro hypostasi, et sumitur ab actu substandi proprietati : sicut in sequenti capitulo determinabitur, cum quaeretur de quatuor nominibus graecis.

Ad aliud dicendum, quod pluralitas quae est simpliciter multitudo, non est in divinis, ut probatum est supra : et cum non sit simpliciter pluralitas in divinis, nominibus etiam personalibus non est significata simpliciter pluralitas, sed quaedam tantum.

Ad aliud dicendum, quod nomen quod significat substantiam cum qualitate, et haec diversa, est nomen compositi : et ideo non est nomen quod digne nominet Deum : quia in Deo qualitas et substantia idem sunt : et ideo in inferioribus in quibus simpliciter plura sunt, est pluralitas in substantia quae dicit quod est : sed in Deo, in quo non differt quis est a quo est, non potest poni pluralitas in substantiali aliquo vel absoluto : sed tantum, ut dicit Richardus, ponitur in existentiae modo : et ideo quis ex parte modi existentiae plurificatur, non autem ex parte substantiae : et ideo etiam pluralitas consignificata in nomine divino, non est eiusdem rationis cum pluralitate nominis creati : unde cum dicitur, tres personae, sensus est, tres in existentiae proprietate, et non in substantia vel aliquo essentiali distincti : in inferioribus autem tres personae sunt differentes per esse et substantiam, quae dicit id quod est.

Ad aliud dicendum, quod non a qualibet proprietate potest accipi pluralitas, sed a proprietate originis secundum existentiae modum, quia de illis non multae conveniunt uni, nec uni duae secundum eumdem modum : ut Patri convenit non esse ab alio a quo alius, quod non convenit alii : Filio autem convenit esse ab alio per generationem, et Spiritui sancto esse ab aliis per spirationem : tales enim proprietates (ut dicit Anselmus) nec natura admittit inesse eidem, cum sint oppositae : nec ratio capit qualiter uni possint convenire : et ideo numerus talium sufficit hypostasibus divinis, praecipue cum (ut dicit Hilarius) proprietas sit persona subsistens et perfecta : quia in divinis nihil accidentale est : sed proprietas in persona, cuius est proprietas, est persona ipsa subsistens et perfecta, ut dicit Damascenus.

Ad aliud dicendum, quod licet plures proprietates sunt in persona Patris et Filii, tamen una sola est personalis, quae facit personam esse personam secundum modum intelligendi : et hoc infra determinabitur.

 

 

 

D. Qua necessitate dictum sit, tres personae a Latinis : et a Graecis, tres hypostases, vel substantiae.

 

ARTICULUS IV

Quid significent haec nomina secundum Graecos, ousia, ousiôsis, hupostasis, et prosôpon : et haec secundum Latinos, essentia, subsistentia, substantia, et persona ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in quarto capitulo, ibi, D :

Qua necessitate non solum Latinus, etc.

 

Hic enim incidit quaestio de quatuor vocabulis Graecorum et Latinorum, quae sunt apud Graecos ousia, ousiôsis, hupostasis, et prosôpon : apud Latinos autem, Marcus Tullius posuit quatuor illis respondentia per ordinem, scilicet essentia, subsistentia, substantia, persona.

 

  1. Et videtur, quod male sumantur a Sanctis : quia dicit Boetius in commento libri Praedicamentorum, quod usia est compositum ex prima materia et prima forma : usiosis autem prima forma, et hypostasis prima materia : ergo videtur, quod usia non dicat essentiam simplicem et divinam, sicut videtur hic dicere Augustinus.
  2. Item subsistentiam Augustinus et Hieronymus ponunt pro composito vel individuo : sed secundum Marcum Tullium idem est apud nos subsistentia quod apud Graecos usiosis : illa autem apud Graecos sonat substantiam in genere vel specie significatam, ut dicit Boetius : ergo videtur, quod magis debeat poni subsistentia pro persona quae communis est, quam pro persona quae est singularis.
  3. Item, dicit Boetius, quod Graeci hypostasim non vocant nisi individua rationalis naturae, et alia individua indignioris naturae non vocant illo nomine : ergo videtur, quod idem sit substantia quod prosôpon vel persona : et sic non debent esse nisi tria vocabula, et non quatuor.
  4. Item, in nulla natura potest esse nisi unum subiectum primum, et unum praedicatum ultimum : sed dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi (unde haec omnia trahuntur) quod persona non est nisi subiectum : ergo nullum aliorum potest subiectum nominare : ergo cum in natura non sit nisi quod est, ex parte cuius sumitur persona, et quo est ex parte cuius sumitur essentia, videtur quod duo alia superfluunt.
  5. Item, in natura creata non est nisi universale et particulare : ergo penes horum differentias non debent esse nisi duo nomina.
  6. Item, cum inter illa quatuor sunt duo extrema, scilicet essentia, et persona : et duo media, scilicet subsistentia, et substantia : et substantia sit vicinior secundum intellectum essentiae : ergo non debet poni pro persona, sicut dicit Augustinus, sed potius pro natura communi.

 

Solutio. Dicendum, quod secundum diversos Doctores, et rationes nominum istorum diversas, diversus est usus istorum vocabulorum : in philosophia enim hypostasis dicitur prima materia, et usiosis forma prima, et usia compositum : cuius acceptionis haec est ratio : quia omnis causalitas secundum quodlibet genus causae necessario reducitur ad causam primam in genere illo, ut dicit Philosophus in II primae philosophiae, ut omnis calefactio ad ignem : cum igitur supponi primo sit materiae primae, omne quod supponitur, gratia proprietatis materialis supponitur et substat : si ergo substantia, vel hypostasis (alias, usiosis) quod idem est, ab actu substandi primo sumatur, necessario sonabit a quo est prima ratio substandi, id est, materiam primam : subsistentia autem sonat id quod est in se subsistens nullo indigens, ut dicit Boetius. Forma autem non indiget materia, sed potius est quoddam divinum et optimum quod appetitur a materia, et non appetit : et ideo consideratione praehabita, subsistentia sive usiosis accipitur pro forma prima. Essentia autem est illa a qua est esse, et cuius actus est esse, ut dicit Boetius et Tullius : esse autem non est actus essentiae nisi quae est in materia, et ideo illam compositum vocaverunt : et sic satis apparet modus acceptionis Philosophorum. Prosôpon autem potius est poeticum nomen, quam philosophicum, nisi forte Poeta philosophus dicatur : quia imitatur Philosophum, fabulam componendo ex miris, ut dicit Philosophus. Est autem prosôpon idem quod facies in larva, eo quod histriones in theatris differentem sexum, et proprietatem sonando sub larvis diversarum facierum vel Medeae, vel Simonis, vel alterius repraesentabant : et idcirco quia sonus in concavo solido repercussus, reflectitur incipiens ab acuto, ideo etiam Latini prosôpon personam dicunt, circumflexa penultima : quod licet sit contra compositionem vocabuli, quod componitur a pro et sono, nas, quod habet primam brevem : tamen quia ita est secundum proprietatem instrumenti per quod sonat, producitur, et in accentu circumflectitur : et quia etiam magnae dignitatis alicuius personae ita etiam repraesentari consueverunt, quibus non competit brevis syllaba : unde sicut alius Poeta de talibus magnatibus loquens, dixit olli pro illi : ita etiam hic persona producit et circumflectit penultimam, eo quod magnitudinem talium hoc modo magis exprimit. Ista igitur est acceptio istorum vocabulorum apud Philosophos.

Magister Praepositivus ponit hic aliam acceptionem quae sumitur iuxta traditionem Boetii in libro de Duabus naturis in una persona Christi, dicens, quod in praedicamento substantiae duo sunt consideranda, scilicet substantia subiecti, et substantia quae est subiectum. Substantia subiecti est id quod est naturalis substantiae, quod est praedicamentum : et hoc (ut dicit) accipitur nomine ousias apud Graecos, et nomine essentiae apud Latinos. Substantia autem subiecta est in se subsistens nullo indigens : et illa est genera, et species substantiae, quibus accidentia non accidunt, ut dicit Boetius, hoc est, accidentia naturae, ut album, nigrum, et huiusmodi : et haec vocatur subsistentia, et ousiôsis : aut est substans accidentibus, et haec est prima substantia quae propriissime dicitur, hoc est, hupostasis, et substantia apud nos. Persona autem et prosôpon refertur ad proprietatem quae notat auctoritatem dignitatis in moribus, vel natura : et ista est non tam Praepositivi, quam Boetii, et Marci Tullii : sed usus istorum apud Augustinum et Hieronymum, qui concedunt tres esse subsistentias, et non tres substantias, aliquantulum variatur.

Et ideo notandum, quod in substantia, id est, in natura substantiae duo sunt, scilicet quo est, et id quod est. Quo est autem attenditur dupliciter, scilicet prout est in se simplex, non commiscibile alicui particularium : sicut cum dicitur, homo est species, et risibile : et hoc est proprium, et non commune, cum non possit praedicari de aliquo secundum intentionem illam : et hoc dicunt quidam esse essentiam. Accipitur etiam natura communis, ut praedicabilis de singulis : et sic homo est appellativum nomen, si sic accipitur in natura hominis : et sic apud Boetium vocatur usiosis vel subsistentia, apud Augustinum autem et Hieronymum vocatur substantia vel usiosis : quia secundum illos substantia respondet usiosi et non hypostasi. Si autem consideratur natura secundum id quod est, dupliciter consideratur : aut per respectum quem ponit ad naturam cui subsistit, et tunc dicitur substantia apud Boetium, et hupostasis, vel subsistentia secundum Augustinum et Hieronymum : aut per respectum ad proprietatem, et tunc dicitur secundum omnes persona et prosôpon. Sed haec acceptio non videtur concordare Auctoribus qui dicunt essentiam rei dici et praedicari de eo cuius est essentia : et ideo dicendum, quod unum solum secundum intellectum Augustini et Hieronymi accipitur ex parte quo est, quod est essentia. Alia autem accipiuntur ex parte eius quod est : et substantia quidem secundum eos ponit respectum ad quo est : propter quod etiam dubium facit intellectum apud Latinos, ut quandoque pro essentia, quandoque pro supposito ponatur : et ideo Latini concedere noluerunt tres substantias. Subsistentia autem secundum eos ponit respectum ad individuationem : licet in his duobus secundum Anselmum et alios sit e converso. Sed persona ponit specialem respectum ad distinctionem proprietatis pertinentis ad dignitatem moris vel naturae.

 

Huic ergo ultimae opinioni consentientes, respondemus ad obiecta : et patet iam solutio ad primum per hoc quod haec aliter sumuntur apud Philosophos, quam apud usum Sanctorum.

Ad aliud dicendum quod Augustinus et Hieronymus aliter accipiunt subsistentiam, quam Tullius : et huius ratio iam dicta est propter dubiam acceptionem verbi substantiae apud Latinos : quae quandoque accipitur pro essentia et natura communi : et ideo etiam apud Latinos nominat naturam primi praedicamenti : sed Tullius accipit eam secundum quod dicitur ab actu substandi tantum.

Si autem quaeras : Quare Sancti non ita acceperunt eam ? Dicendum, quod Sancti expresserunt fidem simplicibus : et ideo nolebant uti dubiis verbis, ne simplices secundum errorem possent seduci, dum multiplicitatem nominis ignorarent.

Ad aliud dicendum, quod Graeci accipiunt hypostasim pro eo quod maxime est distinctum : et hoc non est nisi ultima compositione compositum. Ultima autem compositione compositum est quod est ex ultima materia et ex ultima forma secundum naturam. Ultima autem materia est corpus organizatum humanum, hoc enim est maioris compositionis, quam aliquod corpus quoad organizationem : et ultima forma in natura est anima rationalis : et ideo individuum rationalis naturae vocant hypostasim. Et ex hoc patet ratio eius quod dicitur in Littera, quod tres personas non vocant tria prosôpa, sed tres hypostases : quia secundum proprietatem linguae eorum aptius sonat : sed apud nos non superfluit nomen personae : quia id quod respondet hypostasi apud nos, est dubiae significationis, id est, substantia.

Ad aliud dicendum, quod licet sit unum subiectum primum, et unum ultimum praedicatum, tamen subiectum est multis modis considerare : et ideo tot modis potest significari, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod particulare est subiectum tribus modis, et sic capit tria nomina secundum ultimam opinionem.

Ad aliud dicendum, quod illa obiectio procedit secundum intellectum Marci Tullii, et Anselmi, et Boetii : sed propter dubietatem nominis substantiae Augustinus et Hieronymus loco substantiae usi sunt subsistentia.

 

 

 

E. Quid hoc nomine, tres, significetur ?

 

ARTICULUS V

An hoc nomen, persona, sit pluribus commune, scilicet Patri, Filio, et Spiritui sancto ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Si tres personae esse dicuntur, commune est eis id quod persona est.

Ex hoc enim habetur, quod persona est commune eis tribus.

 

Sed contra :

  1. Si est commune praedicatum de tribus : aut ut ens de ratione trium, aut ut non ens de ratione trium. Si ut non ens de ratione trium, hoc est accidentale tribus, sicut album praedicatur de nive, et de cygno, et margarita. Si autem praedicatur communiter, ut ens de ratione trium, aut convertibiliter, aut non convertibiliter. Si convertibiliter : ergo persona convertitur cum Patre : ergo de quocumque praedicatur persona, et Pater : quod falsum est, quia de Filio praedicatur persona, non tamen Pater.
  2. Si autem praedicatur ut ens de ratione trium, et non convertitur, necessario erit genus, vel species : ergo in divinis est genus, vel species : quod supra improbatum est.
  3. Item, quidquid una ratione praedicatur de pluribus, est abstractum et abstractum per intellectum : persona una ratione praedicatur de tribus : ergo abstrahit ab omnibus et per intellectum est abstractum. Quidquid autem est abstrahens et abstractum per intellectum ab his de quibus praedicatur, est universale : ergo persona est universale : ergo universale est in divinis, quod negat Boetius.
  4. Item, universale est quod est in multis et de multis : sed persona in divinis est in pluribus et de pluribus : ergo est universale ad illa.
  5. Si forte dicas, quod est commune secundum solam rationem, et est commune secundum rem : et persona est commune secundum rationem solam, et non secundum rem. Contra : Commune secundum rem in divinis est commune secundum esse : et realem communitatem non habet aliquod universale, sed habet communitatem secundum rationem, cui respondet in re communitas personae : quia licet esse habeat in isto, potest tamen esse in alio, et multipliciter secundum esse in his in quibus est : et hoc rectissime videtur convenire personae : quia persona habet esse in Patre et Filio, et multipliciter secundum esse in illis : quia dicimus, quod tres sunt plures, et non una persona : ergo persona ut universale de tribus praedicatur. Si forte dicas, sicut fere omnes evadunt, quod persona est commune secundum negationem : et haec negatio non causat universale : quia nulla sunt adeo distantia quin bene communicant in negatione : sicut Deus, et lapis conveniunt in non esse capram, vel in alio secundum negationem dicto : hoc nihil est : quia individuum non est talis negatio quae nihil ponat, sed potius negatio consequens id quod per se est unum : ergo persona licet non ratione individuae substantiae, tamen ratione eius super quod fundatur individuatio, causabit universale.

Item, cum dicitur : Persona est substantia individua, substantia cadit in recto in intellectu, et personae individuum ut illius substantiae dispositio et proprietas : ergo significat principalius substantiam affirmative, quam rationem dispositionis significet negative : et sic solutio illa nihil videtur valere.

Item, Boetius dicit, quod omnis persona significat substantiam ut subiectam et suppositam : hic autem intellectus non est negativus : ergo nihil est quod quidam dicunt, personam esse communem secundum negationem.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod duplex est communitas, scilicet esse, et rationis. Communitas autem in esse et essentia eadem numero, non potest inveniri nisi in divinis hypostasibus, et non in aliqua natura creata : quia omne creatum est compositum, et ideo idem numero secundum esse non potest esse in diversis subiectis et distinctis. Communitas autem rationis multiplex est : quaedam enim est secundum naturam communem per eamdem rationem participatam a pluribus, quae natura communis abstrahitur ab unoquoque illorum, et secundum esse in quolibet illorum compositionem habens cum eo quod contrahit eam ad hoc et ad illud : et illa natura facit universale, et secundum totum posse quod habet illa natura, non est in uno, licet sit in eo secundum esse : ideo haec natura excedit quodlibet illorum, de quo praedicatur quoad posse : et quia est in eo secundum totum esse suum, ideo est ratio cuiuslibet eorum de quo praedicatur, vel pars rationis eius, vel simpliciter, ut in genere, vel specie, et differentia : vel secundum quid, sicut est in proprio, et accidente. Est etiam communitas resultans ex proportione aliquorum ad unum, quod convenit utrique, secundum tamen diversa : sicut est communitas proportionis regiminis navis et scholae, ad gubernatorem et scholasticum : quod tamen regenti convenit naturae secundum artem gubernandi, et scholastico secundum artem docendi litteras : quia tamen similis est habitudo, ideo respectus ad actum regiminis est eis communis. Et talis habitudo invenitur etiam in naturalibus : cum enim dicitur, Socrates est homo, Plato est homo : commune est Socrati et Platoni hoc ipsum quod dico homo : et hoc per rationem naturae universalis. Cum autem dico, isti sunt homines, supponuntur Socrates et Plato per nomen demonstrativum : et sic commune est eis, quod sint supposita hominis, et respectus suppositi et habitudo Ad id quod secundum naturam commune est, determinatur per verbum sunt : et haec communitas suppositi nihil aliud est quam similis habitudo eorum ad naturam quae communis est eis. Et quia in divinis persona significat substantiam, ut supra determinatum est, et significat eam ut suppositum, ideo tali communitate communis est persona tribus. Sed differentia est in hoc quod ratio suppositi in inferioribus est universalis per accidens : quia accidit Socrati et Platoni esse supposita per hoc quod homo secundum eamdem naturam praedicatur de eis. In divinis autem persona non est universale : quia re non est excedens subiectum de quo praedicatur, cum dicitur, Pater est persona : est enim idem in subiecto et praedicato, differens tamen secundum modum significandi : et similiter cum dicitur, Filius est persona : et si est abstrahens ab utroque, non est illa abstractio nisi secundum intellectum nostrum, et non secundum naturam rei : sicut et in omnibus nominibus divinis semper invenitur aliqua proprietas, ut supra determinatum est. Et hoc modo etiam dico de communitate relationis, vel distinctionis, vel incommunicabilitatis, nisi hoc addendo, quod cum dicitur, Pater et Filius relati sunt, et relativa, vel Pater et Filius sunt duo supposita, vel Pater et Filius sunt incommunicabiles, vel Pater et Filius sunt hypostases, vel Pater et Filius sunt personae, vel Pater et Filius sunt Deus : quia prima harum communitatum sumitur per unum respectum ad relationis actum, secunda per unum respectum ad proprietatis actum, tertia per unum respectum ad negationem consequentem ad actum proprietatis, quarta per unum respectum ad rationem suppositi ordinati ad proprietatem, quinta per unam rationem suppositi ordinati ad actum proprietatis pertinentis ad dignitatem : sexta autem per unum respectum suppositorum ad naturam : ideo solum illud praedicatum, scilicet Deus, dicit commune re et natura. Innuitur autem adhuc ab Augustino quod ipse dicit, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres res quibus fruendum est : et res secundum Hilarium dicit rem naturae, id est, cuius est generare, vel generari, vel procedere : quia isti actus demonstrant existentiae modum, ideo communitas huius nominis, res, erit septima : et non ponit nisi unam habitudinem trium ad naturam tantum. Unde nulla istarum facit commune re nisi una, scilicet sexta : omnes autem aliae sunt communitates proportionis sive habitudinis ad unum in communi rationis, quod commune non est abstractum, ut simplicius a minus simplici : quia nihil est ibi simplicius alio : sed est ibi communis ratio secundum modum nostrae intelligentiae, quae in omnibus nominibus deficit a Deo.

 

Ad primum ergo dicendum, quod persona praedicatur de tribus : non ut ens de ratione trium, quia simplicissimi nulla est ratio diffinitiva : nec praedicatur per accidens, sed praedicatur ut idem subiecto de quo praedicatur, et excedens ipsum natura rei, sed secundum rationem tantum, cui nihil in re respondet nisi communitas naturae : quia enim natura communis est, idem consequitur similis proportio ipsorum ad illam : et illa similis proportio fundatur realiter in proportionatis ad naturam et in natura : et nomen quod nominat illam communitatem, est commune tantum rationis secundum illam proportionem, non commune realiter quam dictum est.

Ad aliud dicendum, quod licet non excedat substantiam re et natura aliqua communi quam importat, tamen relinquit similem proportionem Ad idem in alio : et ab illa similitudine imponuntur huiusmodi nomina relativa, persona, hypostasis, et res naturae, et incommunicabilis, et huiusmodi : et ratione illius proportionis excedunt, licet non in re : et ideo secundum praedicationem non convertuntur cum suis subiectis.

Ad aliud dicendum, quod ad universale exigitur, quod abstrahat ab his de quibus praedicatur, ut natura communis abstrahit a suis inferioribus quae contrahunt ipsam per ea quibus componitur : sed hic non est ita, sed tantum similitudo proportionis est in istis nominibus importata : et commune abstractum non dicit naturam unam quae sit in utroque, sed commune quod est in ratione nostra tantum fundata in similitudine proportionis vel habitudinis trium personarum ad unum.

Ad aliud dicendum, quod non dicitur persona de multis : quia tres non sunt multi, ut supra probatum est : et etiam si multi essent, non diceretur persona de eis ut universale, sicut iam dictum est : et ideo non procedit illa ratio.

Ad aliud dicendum, quod licet in universali non sit secundum esse communitas, est tamen communitas secundum naturam unam quae convenit omnibus : sed in divinis non est ita : persona enim nullam unam naturam dicit quae conveniat tribus, et contrahatur in illis ad hanc et illam personam : et ideo in illis est communitas secundum rationem proportionis tantum.

 

 

 

F. Quare non dicimus tres deos esse, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ut dicimus tres personas : cum id quod Deus est sit eis commune, quia Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus ?

 

G. Alia quaestio : Cur non dicimus tres essentias, ut tres personas, cum Scriptura non contradicat ?

 

 

ARTICULUS VI

An in divinis sint tres substantiae sicut tres personae ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in sequenti parte, ibi, F : Sed quaeritur hic, Cum dicamus Patrem, etc.

 

  1. Videtur enim, quod possumus dicere tres substantias, et tres deos : quia substantiam significat persona : ergo quot sunt personae, tot sunt substantiae.
  2. Item, persona est individua substantia rationalis naturae : ergo tres personae sunt tres substantiae individuae rationalis naturae.
  3. Item, si communitas personae est causa quod dicitur pluraliter de tribus, ubi erit eadem causa, erit idem effectus : ergo debemus dicere plures deos. Nec Scriptura potest praestare impedimentum : quia Scriptura non contradicit alicubi.
  4. Item, si diversitatis intelligentia impedit, quod non dicimus plures substantias vel plures essentias, cum in ratione personae in recto cadat substantia, videtur etiam diversitatis intelligentia impedire, quod persona non pluraliter dicatur de tribus.

 

Solutio. Dicendum, quod in veritate Augustinus non dat totam causam quare non dicimus tres deos. Unde licet persona significet substantiam, tamen importat etiam proprietatem distinguentem propter quam recipit numerum pluralem, ut supra dictum est : Deus autem et essentia et substantia nullam de se important distinctionem.

 

Et per hoc patet solutio ad primum, et ad duo ultima.

Ad secundum dicendum, quod persona est individua substantia quae est hypostasis. Cum enim in ratione personae sit triplex incommunicabilitas, scilicet universalis, partis, et assumptibilis : unde homo in communi non est persona, et anima quae est pars hominis non est persona, et natura humana in Christo non est persona : hypostasis non dicit incommunicabile nisi ad oppositionem ad naturam universalis : et aliae duae incommunicabilitates importantur per ly individua. Unde, sicut supra dictum est, circa substantiam quam significat persona, non ponitur numerus : quia, ut dicit Richardus, non refert ad rationem personae, utrum sint una substantia, vel plures, dummodo sub natura communi distinguantur secundum existentiae modum.

 

 

H. Sicut nos dicimus tres personas, ita Graeci tres substantias, quas dicunt hypostases, aliter accipientes substantiam quam nos.

 

ARTICULUS VII

An in divinis sint tres hypostases et una usia.

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Tres hypostases unam usiam, etc.

 

  1. Hypostasis enim idem est quod substantia : substantiae autem non sunt tres.
  2. Praeterea, contrarietas videtur in Littera infra, ubi Hieronymus dicit, quod non bonae suspicionis est hoc nomen hypostasis.
  3. Praeterea, in quo differt hypostasis a persona ? Si enim dicas, quod hypostasis dicit distinguibile non distinctum : hoc nihil est, quia in divinis idem est esse et posse. Praeterea, In divinis potentia idem est quod actus. Item, Boetius expresse dicit, quod Graeci non vocant hupostasin, nisi individuum rationalis naturae : ergo nulla est differentia, ut videtur.
  4. Item, cum hypostasis idem sonet quod substantia apud nos, et Deus dicat naturam et substantiam et non ut essentiam, dicit enim Damascenus, quod dicit habentem deitatem : quare non dicimus tres deos, sicut tres hypostases et tres substantias ? Anselmus enim in capite penultimo Monologii, et Augustinus in fine libri VIII de Trinitate, et habetur in Littera, concedit tres posse dici substantias, dummodo sane intelligatur. Ergo videtur, quod magis possumus dicere tres deos, cum Deus sit nomen operationis, ut dicit Damascenus, et operatio Dei non repugnet pluralitati.

 

Solutio. Dicendum, quod in veritate apud Graecos hoc nomen hupostasin aliud habet a modo significandi, et aliud ab usu : a modo enim significandi (quia imponitur ab actu substandi) habet quod pro substantia prima ponitur, hoc est, pro individuo primi praedicamenti. Apud nos autem est dubiae significationis substantia, ut prius habitum est : et ideo non utimur substantia, sicut hypostasi. Ab usu autem Graecorum habet, quod non ponitur nisi pro singulari naturae rationalis : et hoc modo iterum non habet usus noster : huius tamen usus ratio supra assignata est : et per hoc patet solutio ad primum.

 

Ad aliud dicendum, quod in primis temporibus antequam determinaretur significatio eius a Patribus Catholicis, non erat bonae suspicionis : sed postea determinatum est.

Ad aliud dicendum, quod hypostasis etsi dicat distinctum, secundum usum Graecorum, non tamen dicit rationem distinctionis in ipso nomine, et hanc rationem exprimit persona.

Ad aliud dicendum, quod Deus licet imponatur ab operatione, non tamen imponitur operationi, sed naturae : sed etiam operatio illa a qua imponitur, non est communicabilis : a tribus enim operantibus virtute unius essentiae operatio non recipit pluralitatem in substantia operationis, sed forte in modo consignificandi, ut cum dicitur : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

 

 

 

I. Quod in Trinitate non est diversitas, nec singularitas, vel solitudo : sed unitas, et trinitas, et distinctio, et identitas.

 

K. Quod non debet dici Deus multiplex.

 

ARTICULUS VIII

An in divinis sit diversitas, singularitas et solitudo ?

 

Iam sufficienter, ut puto, etc.

Hic incipit ultima pars distinctionis, et habet duo capitula :

in quorum primo probat in divinis non esse diversitatem, nec singularitatem, nec solitudinem.

In secundo autem, quod Deus non est multiplex, ibi, K :

Et sicut in Trinitate, etc.

 

  1. Videtur autem in divinis esse diversitas : quia pluralitas causatur a diversitate : sed pluralitas est in divinis : ergo et diversitas.
  2. Item, quaecumque sunt distincta, sunt diversa : divinae personae sunt distinctae : ergo diversae.
  3. Item, videtur ibi esse solitudo et singularitas : quia supra habitum est quod possumus dicere, solus Pater, et solus Filius : ly solus autem notat singularitatem, et solitudinem : ergo est ibi singularitas, et solitudo.

 

Solutio. Dicendum, quod diversitas proprie loquendo, habet oppositionem Ad identitatem : identitas autem non est nisi a substantiali : et ideo diversitas non est nisi ubi est divisio per formas substantiales secundum esse diversas : divisio autem est per separationem materiae : differentia autem proprie est per naturalem formam, vel accidentalem, secundum quam differentia communiter accipitur : et ideo in divinis non est separatio, nec diversitas, ut dicitur, quia separatio dicit distantiam in loco vel natura : ad distinctionem autem sufficit, quod unus non sit alter per proprietatem relativam originis. Et per hoc patet solutio ad duo prima.

 

Ad aliud dicendum, quod licet recipiatur dictio exclusiva, non tamen secundum quod est categorema et facit implicationem similitudinis, sed secundum quod est syncategorema et sistit in subiecto.

Et per hoc patet solutio ad totum : ita quod solitudo in divinis referatur ad sequestrationem in loco, singularitas autem ad privationem consortii, et individuationis per accidentia : quia sic a divinis ambo removentur.

Et haec de hac distinctione.