Distinctio XXX — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

 

De his quae proprie et temporaliter dicuntur de Deo.

 

 

A. De his quae temporaliter de Deo dicuntur et relative secundum accidens, quod non Deo sed creaturis accidit.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Sunt enim quaedam quae ex tempore de Deo dicuntur, eique temporaliter conveniunt, etc.

 

Hic incipit pars illa in qua agit de illis relativis, quae ex tempore Deo conveniunt.

Dividitur autem haec pars in duas partes :

in quarum prima determinat de his quae temporaliter Deo conveniunt.

In secunda autem solvit quaestionem quam distinct. XVIII, cap. ult. Distulit : Utrum Spiritus sanctus cum temporaliter datus dicitur, ipse referatur ad seipsum ; et haec incipit in ultimo capitulo istius distinctionis, ibi, C : Hic potest solvi quaestio superius proposita, etc.

 

In prima parte determinantur quatuor secundum quatuor capitula quae hic introducuntur :

quorum primum est, quod quaedam temporaliter Deo conveniunt.

Secundum autem est solutio obiectionis, utrum sit dominus temporis ex tempore, ibi, B : Sed hic aliquis dicet, etc.

In tertio solvit quaestionem : Utrum secundum hoc quod aliquid dicitur temporaliter de Deo, aliquid accidat Deo ? ibi, B, § 2 : Quomodo ergo obtinebimus, etc.

In quarto specificat de quibusdam temporaliter Deo convenientibus, ut refugium, salus, pater, dominus, et huiusmodi, secundum quae noster dicitur, ut supra determinatum est ; et haec incipit ibi, in medio cap. B, § 3 : Qualiter etiam refugium nostrum dicitur ? etc.

 

 

ARTICULUS I

An aliquid dicatur de Deo temporaliter ?

 

Incidit autem hic primo quaestio : An aliquid temporaliter dicatur de Deo, aut non ?

 

Videtur enim, quod non :

  1. Omnis enim praedicatio aut per se, aut per accidens est : praedicatum autem per accidens est duobus modis, scilicet aut quia natura praedicati accidens est, aut quia gratia alterius convenit, sicut figurae convenit habere tres angulos aequales duobus rectis, vel isosceli. Si ergo temporale praedicatur de Deo : aut praedicatur per se : et tunc semper convenit : quia quaecumque per se conveniunt, semper conveniunt : ergo ista praedicantur ab aeterno : ergo quod etiam ex tempore tantum praedicatur, ab aeterno praedicatur, quod falsum est. Si autem praedicantur per accidens : aut primo modo, et tunc accidens est in Deo, et ex hoc sequuntur multa inconvenientia, scilicet primo, quod est compositus, quia accidens non inest nisi composito. Secundo, quod ipse est mutatus per accidens. Tertio, quod aliquid est in ipso, quod non est ipse. Quarto, quod ipse non est primum : quia primum est omnino immobile : et multa alia quae facile est ex hoc concludere.

Si forte propter hoc dicatur, quod praedicantur per accidens, secundum quod accidens per aliud conveniens est : illud aliud aut erit inferius, aut superius : sicut video, quod habere tres angulos aequos duobus rectis accidit figurae, et accidit isosceli : isosceli quidem, quia non convenit ei gratia sui, sed gratia superioris quod est triangulus rectilineus : figurae autem, quia convenit gratia inferioris : et quodcumque dicetur, absurdum erit : quia genus et species et huiusmodi non sunt in Deo. Nec poteris dicere, quod gratia unius attributi conveniat, et non gratia alterius : quia gratia essentiae convenit ei creare.

  1. Si forte propter hoc velles dicere, quod praedicatur per causam. Contra : Alia est praedicatio cum dicitur, dies est sol lucens super terram : et alia cum dicitur, sol lucendo facit diem : quia cum dicitur sol lucens super terram, ibi non sequitur : ergo sol est dies : cum autem dicitur, sol lucendo facit diem, praedicatur actus solis. Similiter cum dicitur, Deus est creator, praedicari videtur hic quod non est nisi in Deo, et actus eius proprius alteri nulli conveniens : ergo non praedicatur secundum causam.

Item, cum dicitur, dies est, etc., possum inferre : ergo dies est a sole lucente super terram : si ergo est similis praedicatio, cum dicitur, Deus est creator, videtur quod possum inferre : ergo creator est a Deo : et hoc falsum est : ergo illa non praedicantur de Deo per causam.

  1. Item etiam, secundum grammaticum verbalia nomina in or desinentia, significant habitudinem substantiae agentis ad actum : cum ergo creare proprius actus sit Dei, qui nec etiam ab aliqua creatura communicari potest, non praedicatur per causam tantum de Deo creator, sed potius per essentiam.
  2. Item, quod per causam praedicatur, significat id quod non convenit eidem de quo praedicatur per essentiam suam : ut si dico sic, digestio est completio a naturali et proprio calore ex contraiacentibus passionibus, non possum inferre, quod naturalis calor sit digestio : ergo si similiter praedicatio esset per causam, non possemus inferre, quod Deus esset creator.
  3. Item, in aliis efficientibus omnibus video, quod non est praedicatio secundum causam, sed potius per inhaerentiam, quando dicuntur de eis quae actum proprium illius causae denotant : ergo et hic praedicatio per identitatem secundum inhaerentiam : cum ergo sic non possunt convenire, patet quod nihil videtur ex tempore de Deo dici.
  4. Item, quod praedicatur de aliquo, aut est convertibile cum subiecto, aut de ratione subiecti, aut conveniens per accidens : ista igitur si de Deo praedicantur, aut convertibiliter praedicantur, et hoc falsum est, cum non ab aeterno conveniant : aut ut entia de ratione subiecti, id est, Dei de quo praedicantur, et hoc iterum falsum est, quia sic essent priora : et hoc falsum est, quia posteriora sunt, ex quo non conveniunt ab aeterno : aut per accidens, et hoc iterum falsum est, cum nihil accidat Deo.

Si propter hoc dicatur, quod nihil ex tempore Deo convenit. Contra hoc est totum quod habetur in Littera.

 

Solutio. Dicendum, quod multa ex tempore Deo conveniunt, ut dicitur in Littera : nec praedicantur uno modo : sed quaedam praedicantur per causam, ut salus, quod exponendum est secundum Augustinum, id est, ab ipso est salus mea : et sic etiam dicitur spes mea, et patientia mea. Quaedam autem, sicut dicit Damascenus, dicuntur, quae praedicant habitudinem ad ea a quibus distinguuntur, sicut creator, pastor, pater, et huiusmodi : ex quo enim auctoritas dicit nobis quid praedicant huiusmodi, quia habitudinem ad ea a quibus distinguuntur, et hic habemus quoniam secundum relationem de Deo dicuntur, non possumus negare quin praedicentur de eo, et non secundum causam. Et hoc absurdum videtur mihi, quod dicatur eodem modo Deus creator noster, et salus nostra, vel spes nostra.

 

Ad hoc ergo quod primo obicitur, dicendum quod huiusmodi praedicatum quantum ad id quod praedicat, est de per se convenientibus, id est, substantialiter, quia praedicat substantiam Dei : quantum autem ad modum significandi vel praedicandi, praedicat eam ut habentem se ad aliud quod eduxit in esse, et hic non ponitur in ipsa substantia Dei, sed potius in dependentia rei quam eduxit in esse ad ipsam : quia enim huiusmodi dependentiam non est intelligere a nostro intellectu, nisi intelligamus etiam habitudinem Dei ad creaturam, ideo secundum intellectum nominamus essentiam in habitudine illa. Si quaeris, an aliquid respondet in re ? dicendum quod sic, verissima scilicet actio illa, qua eduxit creaturam in esse : quae licet sit substantia illa, non tamen eodem modo significatur : et ille modus significandi importatur in nomine.

 

Ad hoc autem quod quaeritur : Utrum sit praedicatum per se conveniens, etc. Dico, quod illud convenit per se, quod ipse sit creator : quia convenit ei soli : non tamen oportet, quod semper conveniat : et hoc ideo est, quia nominat causam agentem per intellectum et voluntatem : et ideo licet soli conveniat, et gratia suae essentiae et omnipotentiae, non tamen oportet quod conveniat semper.

Quidam tamen dicunt, quod convenit per accidens, et distinguunt duplex per accidens, scilicet quod accidens est inhaerens, et quod gratia alterius convenit quod est extraneum, quia non propter se inest : et ita dicunt, quod convenit Deo esse creatorem gratia connotati in creatura, et non gratia sui. Sed hoc ego non audeo dicere, quod Deo aliquid conveniat non gratia sui : quia potius connotato convenit esse gratia essentiae divinae, quam e converso. Unde primo modo dicendum videtur mihi, quod significant huiusmodi verba essentiam divinam cum habitudine in modo significandi cui subest actus agentis primi : qui licet sit idem in substantia cum Deo, tamen est aliud in modo significandi, et convenit ei gratia potentiae agentis. Nec tamen sequitur, quod conveniat ab aeterno : quia illam habitudinem quam cum essentia importat, non finit noster intellectus sine creatura ad quam se habet. Unde licet ipsum uno modo se habeat ab aeterno, et non modo creet quantum ad se, tamen creatura modo creatur, et ante non creatur : et hoc contingit propter sapientiam praedestinantem et praeordinantem exitum creaturarum in esse. Unde non sequitur, quod semper conveniat : quia aliter est in voluntariis, et aliter in his quae agunt praeter intentionem et voluntatem per naturam solam.

Id autem quod dicitur, quod praedicantur huiusmodi secundum causam, licet quidam hoc dicant, tamen non videtur hoc mihi rationabile : et ideo concedo ea quae inducta sunt ad hoc improbandum.

Ad aliud dicendum, quod licet in aliis efficientibus praedicetur inhaerenter id quod denotat actum causae, non tamen ita est in causa prima : quia illius actus est sua substantia, licet illo modo non significatur, sed in habitudine ad effectum : quae habitudo non dicit mutationem in causa, sed in effectu, ut infra patebit : et in causa nihil notat, quia notat actum qui personae convenit, ut creare, quod non convenit alicui creato.

Ad aliud dicendum, quod non praedicatur secundum conversionem quoad semper, sed praedicatur bene secundum conversionem quoad soli : quia soli Deo convenit esse creatorem. Si autem quaeritur, Quare non semper ? Dicendum, quod opus Dei est voluntas Dei secundum actum producentem volitum : et illa quidem ab aeterno est, ut tunc producatur, licet non ab aeterno producatur res : et cum hoc nomen creator nominet ipsum producentem actum, ideo non convenit ab aeterno, et nihil addit nisi habitudinem ad effectum, quae quidem habitudo Dei est in intellectu nostro, fundata super virtutem agentem vel actum : et ideo intellectus non est cassus. Unde non valet, praedicat essentiam Dei : ergo convenit ab aeterno : quia non praedicat essentiam absolute, sed in habitudine causae agentis secundum actum, ut dictum est.

 

 

ARTICULUS II

Utrum ista nomina, creator, dominus, rex, etc., praedicent in Deo aliquod accidens ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Relative dicuntur secundum accidens, non quod accidit Deo, sed quod accidit creaturis, etc.

 

Videtur enim, quod praedicent accidens quod accidit Deo : quia

  1. Accidens est, ut dicit Philosophus, quod contingit eidem inesse et non inesse : sed esse creatorem contingit Deum esse et non esse : ergo videtur, quod ista Deo conveniant per accidens.
  2. Item, cum dicitur creator vel dominus, istud accidens habitudinis causae, vel suppositionis dominii est in aliquo : aut in Deo, aut in creatura. Si in Deo, habeo propositum, quod aliquod accidens est in Deo. Si in creatura : sed cuicumque convenit habitudo quam importat hoc nomen creator et quam importat ly dominus, illi convenit creatorem et dominum esse : ergo creatura est creator et dominus creaturae, quod falsum est : ergo videtur, quod necesse sit quod ponatur esse in creatore.

 

Sed contra :

  1. Simplex forma subiectum esse non potest : Deus autem simplex forma est : ergo non potest esse subiectum : ergo in ipso non est accidens.
  2. Item, accidens non convenit nisi composito : ergo si accidens est in Deo, ipse est compositus : et sequuntur ex hoc omnia absurda, quae etiam in primo articulo istius distinctionis conclusa sunt.

 

Solutio. Dicendum, quod ista nomina non praedicant accidens propria praedicatione, sed ex consequenti : dictum est enim supra, quod praedicant essentiam in habitudine ad effectum in creatura : unde illa habitudo addita consequenter ducit in effectum. Et hoc est accidens quod consequenter ex relatione eorum intelligitur, scilicet dependentia creaturae a Deo secundum exitum in esse : vel secundum suppositionem, ut dominus : vel secundum regnum, ut rex : haec enim dependentia est in effectu, et non in Deo, licet significetur in habitudine quadam ad id quod dependet ad ipsum : et ideo variatio creaturae ex non esse in esse adducit nomen : et ideo dicit Magister, quod nominat accidens, quia accidit creaturae, et non Deo.

 

Ad primum dicendum, quod illud non convenit Deo inesse, vel non inesse : quia implicatur ibi quod insit ut accidens : sed contingit ipsum significari in habitudine ad id quod aliquando est, et aliquando non est, propter dependentiam creati ad ipsum, et propter actum quo educit in esse : et ex hoc non ipse mutatur qui ab aeterno se habet eodem modo : sed potius id quod habet se ad ipsum ad quod ipsum est, ut ad se dependens, tali nomine nominatur.

Ad aliud dicendum, quod ista habitudo est in intellectu nostro, et ponit in Deo essentiam tali modo significatam, non tamen ponit aliquid novum : quaedam enim relativa sunt, quorum adventui et recessioni sufficit mutatio alterius extremorum, ut supra diximus : et si illa nominantur ab habitudine qua se habent ad sua correlativa, relatio nihil ponit in eis nisi habitudinem in ratione sola existentem : tamen plus adhuc est hic, quia actus divinus : qui licet sit essentia, ut dictum est, tamen non eodem modo significatur, sicut etiam praedestinatio quae non est nisi de futuris propter habitudinem importatam per praepositionem.

 

 

ARTICULUS III

An praedicta nomina significent essentiam aut aliquid aliud ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Ista appellatio relativa ex tempore, est Deo.

 

Adhuc quaeritur hic, quid huiusmodi nomina significent ? Aut enim significant essentiam, aut ad aliquid. Si essentiam solam : ergo ab aeterno conveniunt sibi. Si ad aliquid, cum non conveniant haec ab aeterno, ut relationes personarum, aliquid advenit Deo.

Item, haec regula vera est quam dant Doctores : Omnes nomen significans effectum in creatura, significat essentiam divinam : ergo videtur, quod essentiam significent, et nihil amplius.

 

Solutio. Dicendum, quod hic Doctores tribus modis diversificantur. Quidam dicunt, quod in nomine duo sunt, scilicet cui imponitur, et a quo imponitur : et huiusmodi nomina quoad id cui imponuntur, significant essentiam : sed quoad id a quo imponuntur, significant habitudinem ad ea a quibus distinguitur Deus, vel essentia divina : et ideo gratia illius non dicuntur ab aeterno. Sed contra hos obicitur : quia a quo imponitur hoc nomen creator, est actus creantis : et ille non convenit nisi creanti Deo : et si creator sonat in habitum vel potestatem, et non in actum, facilius habetur propositum : quia potestas et huiusmodi habitus non convenit nisi Deo. Ideo volunt quidam emendare solutionem istorum : et dicunt, quod huiusmodi nomina et quoad id cui imponuntur, et quoad id a quo imponuntur, significant essentiam divinam, sed propter connotatum non conveniunt ab aeterno : et hoc derisibile est, quod creator, rex, et huiusmodi, imponantur ab essentia divina, cum hac nomina omnino aliud innuant, ut Damascenus dicit, quod significant habitudinem eorum a quibus distinguitur essentia et Deus. Et ideo placet mihi sententia Damasceni, quod significant essentiam sub tali habitudine ad inferiora : quae habitudo fundatur in habitudine rei ad ipsam, et in actu quo educit vel regit ea. Unde creatio tenet se ex parte creaturae sed actus creantis est in Deo, et est idem ipsi, quia est voluntas eius ut tunc fiat : et in tali habitudine imponitur nomen : et ideo licet significet essentiam, non tamen convenit ab aeterno, quia talis habitudo ut habitudo non fuit ab aeterno, licet fuerit essentia sic se habens ab aeterno : et ideo bene conceditur, quod dicunt ad aliquid talia nomina quoad id a quo imponuntur.

 

 

 

B. Oppositio quod non ex tempore sit dominus, quia est Dominus temporis quod non est ex tempore.

 

 

ARTICULUS IV

An tempus potest dici incepisse ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte, ibi, B : Non coepit ex tempore esse dominus temporis.

 

Ex hoc videtur tempus coepisse : et hoc videtur esse contra quosdam philosophos. Dicit enim Philosophus in VIII Physicorum, quod Plato genuit tempus solus, et dicit ipsum coepisse cum coelo : et dicit hoc reprehendendo Platonem. Et si dicatur, quod ipse dicit falsum, quid respondebitur rationibus eius sic ?

 

  1. Quidquid semper accipitur in principio sui et fine secundum substantiam, ipsum numquam incipit, nec desinit : tempus vel tempora semper accipitur in principio sui et fine secundum substantiam : ergo ipsum numquam incipit, nec desinit. Prima patet per se : quia res incipiens non accipitur in fine suo, res autem desinens non accipitur in sui principio. Secunda probatur ex hoc, quod de tempore nihil est accipere nisi nunc quod est substantia eius : et illud est principium, et finis : secundum praeteritum quidem finis, et secundum futurum principium : ergo ante quodlibet nunc fuit tempus, et post quodlibet nunc erit tempus.
  2. Item, si coepit : aut coepit in seipso, aut in alio. Si in seipso : ergo fuit antequam inciperet. Si in alio : ergo fuit in illo, quod iterum absurdum est.
  3. Item, aut coepit in divisibili, aut in indivisibili. Si in divisibili : ergo cum ante illud fuerit pars divisibilis, et ipsum non, ante principium temporis, scilicet tempus incipiens, fuit tempus, quod falsum est. Si coepit in indivisibili : ergo tempus divisibile fuit in indivisibili quod non potest intelligi. Si autem dicas, quod temporis inceptio fuit inceptio ipsius nunc. Contra : Aut enim coepit in se, aut in alio. Si in alio : tunc fuit in alio : et hoc aut est temporis, aut aeternitatis, quia aevum ante tempus non fuit. Si temporis : tunc tempus fuit ante primum tempus. Si aeternitatis : ergo tempus fuit in aeternitate sicut mensurante inceptionem eius : et hoc falsum est, quia aeternitas nihil variabile mensurat : ergo videtur, quod nullo modo coeperit tempus.

 

Solutio. Dico ultimae rationi consentiendo, quod temporis inceptio fuit in indivisibili suo quod est nunc.

 

Ad hoc autem quod obicitur, quod tunc fuit in indivisibili : dicendum, quod non sequitur, cum sit successivum : sed sequitur, quod continue fuit post hoc, et ex hoc unum est : quia continuatio eius coepit ex illo : licet enim tempus non sit in nunc, tamen bene continuatur ad nunc et ex nunc, sicut linea ex puncto et ad punctum.

Ad primum autem quod videtur probare quod tempus non inceperit esse : dicendum, quod Philosophus loquitur de tempore quod adiacet primo mobili : quia hoc est passio motus circularis : et ideo in illo non est accipere aliquid, quod non est principium et finis : sed in illo quod adiacet mutationi rectae, est accipere nunc quod est principium et non finis : et sic ponimus nos tempora incepisse : et illi non est contrarium dictum Philosophi. Qualiter autem tempus dicatur multipliciter, supra est notatum.

Ad aliud dicendum, quod coepit in nunc suo, ut iam patuit, eo quod accipimus ipsum adiacere motui vel mutationi quasi rectae : et licet aevum sit simplicius tempore, tamen aevum incepit ex tempore, quia exitus aevi in esse temporalis et variabilis est secundum rationem.

 

 

ARTICULUS V

Cum haec nomina, servus, creatura, et similia, dicant respectum realem, utrum in creatore aliquis realis respectus eis respondeat ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in tertia particula, ibi in § 2 cap. B : Quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici Deum, etc.

 

Hic enim ad intellectum omnium quae dicta sunt, quaerendum est, cum huiusmodi nomina, servus, et creatura, dicant respectum realem : utrum aliquis realis respectus respondeat eis in creatore, vel nihil ?

 

Videtur enim, quod respondeat.

  1. Dicit enim Philosophus in Praedicamentis et in V prime Philosophiae quod relativa sunt duorum modorum : quaedam enim sunt ad aliquid, quibus hoc ipsum esse quod sunt ad aliud sunt : quaedam autem dicuntur ad aliquid, et quandoque non sunt ita ad aliquid, ut utrumque sit ad alterum : sed unum est ad alterum, et non e converso nisi secundum dici, ut unum et multum, et scientia et scitum, et mensura et mensuratum, et huiusmodi. Illa quae sunt ad aliquid primo modo, in utroque relativorum ponunt respectum realem : et ideo dicuntur ad convertentiam, et posita se ponunt, et perempta se perimunt aequaliter. Cum igitur sint talia, dominus servus, rex rectum, creator creatura, videtur quod in utroque huiusmodi respectus significetur.
  2. Item, aut uterque respectus ponitur in creatura, cum dicitur, creator creatura, aut uterque in Deo, aut alter in Deo, et alter in creatura. Si primo modo : tunc videtur, quod creatura duplici respectu se habeat ad idem, quod est impossibile.

Item, secundum hoc oppositi respectus secundum idem sunt in eodem, quod magis impossibile est : quia opposita actu ut opposita, nullo modo sunt vel possunt esse in eodem. Si secundo modo, sequitur idem : et praeterea habetur propositum, quod aliquis respectus ex tempore est in Deo. Ergo relinquitur, quod tertio modo sit : et sic respectui creaturae in creatore aliquid respondet secundum rem.

  1. Item, quorum neutrum est intelligibile sive altero, uno eorum posito in uno, necesse est alterum poni in altero, si sunt opposita : sic autem se habent omnia relativa dicta ad convertentiam : ergo si respectus creaturae ponitur in creatura, necesse est respectum creatoris poni in Deo.
  2. Item, numquid non agit Deus verius quam aliqua creatura, ut dicit Augustinus ? quod enim ad actionis praedicamentum pertinet, sibi soli proprium est : ergo ipsum agentem contingit significare sub respectu ad actum.
  3. Item, Deus creat hanc rem : omnis autem actio est in actu, ut in materia : ergo videtur, quod res subiacens actui et sustinens actum, habeat respectum realem, et eadem ratione agens.

 

Sed contra :

  1. Omnes huiusmodi relationes ad convertentiam dictae, et non semper convenientes, ex mutatione causantur : Deus autem immutabilis est : ergo in ipso non dicunt relationes reales huiusmodi nomina.
  2. Item, omnis talis relatio est accidens : ergo inhaerendo facit compositionem : et hoc iterum Deo non convenit : ergo relationem realem huiusmodi nomina non dicunt.
  3. Item, omnis talis relatio dependentiam facit in relativo : sed absurdum est, quod Deus ad creaturam dependeat : ergo relationem in ipso non dicit.
  4. Item, omne tale relativum determinari convenit extra : sed absurdum est, quod dicamus Deum determinari

posse a creatura, etiam quoad ad aliquid.

  1. Item Dionysius dicit, quod in causativis et causatis non recipimus reciprocationem : ergo ad se invicem non dicuntur, ut videtur.

 

Solutio. Ad hoc dico, ut prius, quod talia nomina nominant essentiam divinam sub habitudine ad creaturam, quae habitudo in Deo non ponit nisi actum, qui est idem cum voluntate et substantia agentis : et dependentia quae additur, est in nostro intellectu, et non in Deo. Et hoc fit ideo, quia noster intellectus accipit dependentiam realem in creatura, quam ut dependentiam realem non potest intelligere, nisi etiam ponat habitudinem in causa, quae non erit omnino frustra, quia fulcitur actu causae, licet non dicat accidens in Deo : et gratia illius habitudinis nomina habent sua connotata in creatura.

 

Dicendum ergo ad primum, quod in veritate huiusmodi relativa dicuntur ad convertentiam, non quod in utroque sit relatio realis, sed quia est secundum modum intelligendi praedictum.

Ad aliud dicendum, quod realiter in Deo ponitur respectus gratia actus, licet non realiter dicat accidens in eo, sed aliquid esse ab ipso quod pendet ab ipsum secundum rem, et non e converso nisi secundum modum intelligendi.

Ad aliud dicendum, quod ponimus respectum per modum intelligendi in Deo, qui tamen nihil adveniens dicit, et in modo intelligendi est secundum quod aliquid se habet ad Deum agentem sic vel sic.

Ad aliud dicendum, quod Deus agit sine mutatione sui per se, et per accidens : et ideo realiter non innascitur significatum propter alterius habitudinem ad ipsum, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Deus creat, non est accidens secundum rem medians inter agentem et actum, sed potius ipsa nova rei existentia sine fieri aliquo creato dicitur : et ideo licet verbum denotans actum, materiam habeat in locutione et subiectum, ut cum dicitur, anima creatur, tamen secundum rem nullum habet omnino, quia nihil est ibi fieri : actus autem secundum quod est in agente, nihil aliud est quam voluntas secundum actum existendi rem modo, quae voluntas ab aeterno se habet secundum unum modum.

Ad id autem quod obicitur contra, dicendum quod talia relativa non semper quaerunt mutationem et realem respectum in utroque relativorum, ut patet in duplo et dimidio. Sint enim duo bicubita : et alterum mutetur in abscissione unius cubiti, iam factum est dimidium, et erit subduplum, et alterum duplum, sine mutatione sui : cum tamen duplum et subduplum dicantur ad convertentiam, et ita possumus dicere de creatore et creatura : et illae relationes quae sic notant habitudinem secundum intellectum tantum, ex eo quod aliquid sese habet ad aliquid non mutatum, a Gilberto Porretano dicebantur assistentes, et nihil praedicare in eo de quo dicebantur. Tamen possumus dicere, quod fulcitur intellectus ponens eas in Deo actu creantis, et gubernantis, et regentis.

Ad aliud dicendum, quod non omnis talis relatio est accidens inhaerens, ut dictum est : nec etiam in creatura est hoc verum, ut patuit in exemplo dupli et dimidii.

Ad aliud dicendum, quod creator de se non habet dependentiam, sed potius tali nomine significatur alterius dependentia ad ipsum : ut rex relativum est, et tamen significat quod dependent alii realiter ad ipsum, et similiter dominus.

Ad ultimum dicendum, quod determinari secundum nomen, est determinatio qua indiget noster intellectus, non res nominata : quia noster intellectus imponit nomen sub huiusmodi habitudine.

 

 

ARTICULUS VI

Utrum haec nomina, dominus, rex, etc., conveniant Deo ab aeterno ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultima parte istius partis, ibi, in § 3 cap. B : Sic et pater noster esse incipit, etc.

 

  1. Videtur enim, quod talia nomina possint convenire ab aeterno : dicitur enim dominus, ut dicit Ambrosius, potestate coercendi subditam creaturam : et hoc convenit ab aeterno.
  2. Item quaeritur, quare non distinguitur in huiusmodi, quod significent in actu et habitu, sicut in aliis, ut est donum, et huiusmodi ? Ab aeterno enim Deus habet aptitudinem creandi, et habitum donandi : ergo videtur, quod in aliquo sensu ab aeterno conveniant.
  3. Praeterea, haec conveniunt in aeternum, sicut ipse dicit, Exod. III, 15: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob :… hoc nomen mihi est in aeternum. Et quare non ita conveniunt ab aeterno sicut in aeternum ?

 

Solutio. Dicendum ad hoc meo iudicio, sicut hic dicit Augustinus, quod haec non conveniunt nisi ex tempore : quia non respiciunt habitum, sed actum : relationes enim in quantum huiusmodi, consequuntur actus, non aptitudines, ut patet : ex hoc enim non dicitur res subdupla ad alteram, quod potest esse subdupla. Et si quandoque invenitur quod dominus ab aeterno convenit, credo quod improprie sumitur. Creator autem cum hoc sit nomen agentis secundum actum, non nisi ex tempore convenit : et per hoc patet solutio ad prima duo.

 

Ad aliud dicendum, quod creatura bene manebit sine fine, licet non manserit sine principio : et ideo cum talia connotent effectum in creatura, non conveniunt ab aeterno, sed conveniunt in aeternum.

 

 

ARTICULUS VII

An Deus dicatur dominus temporis ex tempore ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, in § 4 cap. B : Ex his aperte ostenditur, etc.

 

  1. Videtur enim, quod etiam dominus temporis sit ex tempore : quia tempus est unum de coaevis : ergo sicut est dominus aliorum ex tempore, ita etiam temporis : et hoc est contra supra dicta.
  2. Item, si cuilibet exitui creaturae in esse respondet tempus, tunc etiam exitui temporis in esse respondet tempus : et sic temporis erit tempus : et hoc nihil est dictu.
  3. Item, Videtur esse dominus temporis ex aevo : quia ita dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiae : Qui tempus ab aevo ire iubes.

 

Sed contra :

Aevum est creatum : ergo suum exitum in esse mensuravit tempus : ergo aevum est ex tempore, et non tempus ab aevo, ut videtur dicere Boetius.

 

Solutio. Dicendum, quod temporis non est tempus, nec mensura mensurae : et ideo licet tempus prout adiacet mutationi, sit coaevum secundum rem, tamen est mensura aliorum : et sic est ante secundum rationem : quia exitus etiam ille non fuit in fieri umquam, sed in demonstratione creaturae nunc primo, ante quod nunc de creatura nihil fuit.

 

Ad aliud dicendum, quod exitus temporis in esse non habuit mensuram : quia realiter non fuit ante tempus.

Ad aliud dicendum, quod aevum incepit in aeviternis, scilicet in coelo empyreo et in angelis : et ideo secundum rationem est ex tempore exitum eius in esse mensurare. Quod autem dicit Boetius, intelligendum est de tempore et aevo, prout iam sunt : quia sic aevum mensurat temporalia : et tempus vadit, id est, fluit ab aevo : et hoc notat ab aevo. Vel dicatur levius, aevum ponere pro aeternitate, et praepositionem notare ordinem et causam : ut sit sensus, Qui tempus ab aevo ire iubes, id est, post aevum : et creare exemplariter ab ipso : quia sicut dicit Philosophus, quod est aeternum aeterno, hoc est aeviternum aeviterno, et tempus temporali.

 

 

 

C. Hic solvitur quaestio qua quaerebatur : Utrum Spiritus sanctus dicatur datum relative ad se, cum ipse det se ?

  

ARTICULUS VIII

An Spiritus sanctus referatur ad se, cum datum ad dantem refertur ?

 

Deinde quaeritur de ultima parte distinctionis, ibi : Hic potest solvi quaestio superius proposita, etc.

Videtur enim falsum dicere in Littera : concedit enim, quod datum refertur ad dantem, et quod Spiritus sanctus dat se, et tamen non refertur ad se : et concedit, quod appellatio dati refertur ad dantem : et ipse est dans : ergo refertur ad se, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum, quod referri secundum appellationem donum non simpliciter, sed ad dantem, est referri secundum quid : et bene concedit Magister, quod taliter secundum quid refertur Spiritus sanctus ad se : sed referri ad se, est simpliciter referri ad se : et hoc intendit negare in Littera, ut patet inspicienti diligenter.