Distinctio XXVII — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

 

 

De proprietatibus personarum, secundum quod diversis nominibus exprimuntur per vocabula magis usitata.

 

 

A. An easdem proprietates assignent Augustinus et Hilarius ? et, An istae sint quae dicuntur paternitas, filiatio, et processio ?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Hic queri potest : Utrum proprietates quas Hilarius, etc.

 

Hic incipit pars illa in qua Magister determinat de eisdem tribus proprietatibus personalibus, de quibus habitum est, prout significantur aliis nominibus.

Et dividitur in quatuor partes :

in quarum prima tangit Magister alia verba in quibus significantur eaedem proprietates sub alio modo significandi.

In secunda tangit, qualiter istae proprietates distinguunt personas insecessibiliter, ibi, D :

Illae enim proprietates singulae singulis, etc.

In tertia tangit, qualiter aliis nominibus significantur quaedam personae cum eisdem relationibus, praecipue persona Filii, ibi, E :

Hic non est praetermittendum, quod sicut Pater et Filius, etc.

In quarta tangit, qualiter nominibus essentialibus positis pro personalibus, etiam exprimuntur personae et proprietates eaedem, ibi, H :

Hic quaeritur : Cum dicitur Deus de Deo, etc.

 

In prima harum sunt tria capitula :

in quorum primo movet quaestionem.

In secundo solvit, ibi, B : Ad quod sine praeiudicio, etc.

In tertio assignat rationem solutionis, ibi, C : Nec tamen videtur nobis omnino idem esse, etc.

 

 

ARTICULUS I

An idem sit genuisse Filium, et esse Patrem ?

 

Incidit autem hic quaestio primo de intentione Magistri : Utrum idem sit genuisse Filium, et esse Patrem ?

 

  1. Et inducit unam rationem Magister in Littera, quod non sit idem : quia si esset idem, cui conveniret unum, conveniret et aliud : sed essentiae divinae convenit esse Patrem : ergo essentiae divinae convenit genuisse Filium, quod falsum est.
  2. Ad idem potest obici sic : Non idem est si baptismus fiat in nomine genitoris et geniti, et in nomine Patris et Filii : si enim fiat in nomine genitoris et geniti et doni, non reputatur baptismus : sed si fiat in nomine Patris, et et Spiritus sancti, baptismus reputatur : ergo videtur, quod non idem significent.
  3. Praeterea, Magister dicit in tertio capitulo istius partis, quod cum dicitur pater, significatur hypostasis cum proprietate (alias, paternitate) : cum autem dicitur genuit, non significatur nisi proprietas : ergo non idem significatur, ut videtur.

 

  1. Sed contra videtur, quod haec sit falsa, essentia est Pater, sicut haec, essentia genuit : si enim essentia est Pater, non est Pater nisi Filii : ergo haec est vera, essentia est Pater Filii : ergo sequitur ulterius, quod essentia genuit Filium, et quod essentia dicitur relative, et quod distinguitur : quae omnia supra negata sunt : ergo videtur, quod probatio Magistri nihil valeat.
  2. Item, si aliae sunt istae proprietates quam illae, tunc eadem ratione etiam aliae sunt, cum dicitur, Pater distinguitur a Filio, et refertur ad Filium, et producit Filium : ergo multae valde essent relationes : ergo videtur, quod sint penitus eaedem.

 

Solutio. Dicendum ad hoc, quod sunt eaedem re sub alio modo significandi. Iste autem modus significandi diversus est, propter tria : quorum primum et praecipuum est quod Magister tangit in Littera, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt nomina hypostasum et proprietatum : generari autem et generare sunt nomina proprietatum tantum. Secunda ratio est : quia cum pater significet proprietatem concretive, et generare concretive, diversus est modus concretionis : cum enim dicitur album, significatur subiectum cum albedine, eo quod ipsum est substantia nominis : cum autem dicitur albescere, significatur accidens inhaerens sine subiecto : et hoc ideo est quia actus habet in se substantiam, sicut a qua sit : et licet sit in aliqua substantia secundum quod est accidens, tamen quia significatur ut actus, non significatur in ipso huiusmodi substantia in qua sit : et ideo significatur ut non claudens in suo significato subiectum et substantiam. Tertium est : quia generare et huiusmodi significant proprietates in genere, et non in specie : non enim sequitur si aliquid generat aliquid, quod sit pater eius : nec si aliquid generatur, quod sit filius eius, sicut habemus ab Augustino determinatum. His habitis, concedendae sunt rationes primo inductae.

 

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod cum dicitur, essentia est Pater, duplex est locutio ex eo quod ly Pater potest teneri adiective, et sic est falsa, et in hoc sensu improbatur : vel substantive, et in hoc sensu conceditur a Magistro, hoc est, essentia est ille qui est Pater.

Ad aliud dicendum, quod non potest multiplicatio fieri ultra tres proprietates personales : quia huiusmodi verba, distinguere, et referre, et huiusmodi, significant potius id quod consequitur ex proprietatibus, quam proprietates, et non specificant eas. Ergo cum genus nihil addat supra speciem, et non connumeretur ei, non dicuntur notiones speciales huiusmodi verba tamen nota quod Porretani infinitas ponentes notiones, illas concesserunt obiectiones.

 

 

 

B. Responsio, ubi ostendit easdem esse proprietates.

 

C. Quomodo non est omnino idem dicere, esse patrem, et genuisse vel habere filium, ita et de aliis ?

 

ARTICULUS II

Utrum Pater est Pater, quia genuit, vel genuit quia est Pater ? et : An proprietates determinent personas, et unde venit determinatum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secundo capitulo B : Semper Pater est, quia semper genuit Filium, etc.

 

Videtur enim ex hoc, quod sit Pater, quia genuit : ergo secundum rationem intelligendi, prius est generare quam esse Patrem.

 

Sed contra :

  1. Non generat nisi persona distincta : non enim sunt actus nisi particularium distinctorum : ergo generans est persona distincta : non autem distinguitur nisi paternitate : ergo Pater est ante generationem secundum modum intelligendi : et ita non Pater est, quia genuit : sed potius genuit, quia Pater est.
  2. Item, separemus per intellectum proprietatem a personis : aut igitur aliquid remanet, aut nihil. Si nihil : tunc habeo propositum, quod proprietates faciunt personas : et sic genuit, quia est Pater. Si aliquid : aut illud est essentia sola, aut aliquid aliud. Si essentia sola : ergo proprietas adveniens determinat essentiam, et ponitur circa eam, quod supra est improbatum, et iterum infra improbabitur. Si aliquid aliud : aut hoc est distinctum in personis, aut non. Si distinctum : ergo in divinis aliquid est distinctum ante distinguens secundum rationem : quia nihil distinguit nisi proprietas, et illam posuimus non esse. Si illud non est distinctum : ergo est essentia : quia nihil est indistinctum in personis nisi essentia, et ex illo sequitur, ut prius, quod circa essentiam ponuntur notiones, et quod determinant eam, quod falsum est.

 

Item, in secunda parte huius distinctionis dicit Magister, quod proprietates determinant personas ; et quaeritur : Unde veniat determinatum ? Bene enim videmus unde veniat indeterminatum in personis, scilicet essentiam : et bene videmus unde veniat determinans, quia hoc est proprietas. Tertium autem quod est determinatum, cum illud manere non possit sublata proprietate, quaeritur, unde veniat ? Non enim potest dici, quod hoc secundum modum intelligendi sit proprietas : quia tunc idem esset secundum intellectum determinans, et determinatum, quod esse non potest.

 

Item, obiciunt quidam : Aut generat quia Pater, aut quia Deus, aut quia Deus Pater, aut quia innascibilis, aut quia principium spirativum : non enim pluribus modis potest considerari. Si generaret, quia Deus : cum ergo Filius sit Deus, et ipse generaret, quod falsum est. Si generaret, quia Pater : hoc est contra Anselmum in libro de Processione Spiritus sancti : quia dicit, quod ridiculum est dicere, quod propter relationem Patris tota essentia divina sit in Filio. Unde Anselmus ibidem dicit, quod generat, quia Deus : et spirat, quia Deus. Si quia Deus Pater : hoc esse non potest, cum gratia neutrius conveniat ei, ut iam probatum est.

Item, in Littera videtur dici, quod potius ipse est Deus Pater, quia generat, quam e converso generat, quia Deus Pater est. Si autem quia innascibilis : hoc non videtur : quia sic non comparatur ad Filium, sed potius ad principium ante se per privationem. Si autem quia est principium spirativum : tunc potius spirat, quam generet.

Praeterea, cum idem principium sit Filius, et Filius generaret. Ergo videtur, quod nullo modo conveniat ei generare.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio, sicut etiam supra diximus in quaestione de hypostasi, quod in divinis aliter est quam in inferioribus : quia in inferioribus relationes sunt tantum relationes, et ex mutationibus innascuntur. In divinis autem non tantum sunt relationes, sed etiam proprietates, et etiam habent actum quemdam similem differentiae constitutivae in hoc quod constituunt personas : et ideo in superioribus relationes sunt ante actus notionales secundum intellectum, ut probant obiectiones : et Augustini dictum quod hic dicit, referendum est ad relationes secundum quod relationes tantum sunt : quia verum est, quod Pater non refertur ad Filium in quantum persona constituta in seipso, sed potius quia genuit ipsum.

 

Ad hoc quod ulterius quaeritur, Si separentur notiones sive proprietates, utrum aliquid remaneat, vel nihil ? Dicendum meo iudicio, quia nihil manet nisi essentia forte quae commune est in personis, non ut determinatum a proprietatibus.

 

Et quod ulterius quaeritur : Unde venit id quod distinguitur ex quo non manet ? Dicendum, ut supra, quod distinguens secundum quod distinguens, non est nisi in distincto : et distinctum secundum quod distinctum, non est nisi in distinguente. In divinis autem non accipiuntur proprietates ut entia quaedam, sed tantum secundum actum distinguendi : nec hypostases ut entes quidam absolute per substantiam divisi, sed tantum ut per ad aliquid divisi : quod tamen in divinis non est accidens secundum rem, sed substantiale : et ideo uno posito, ponitur utrumque : et altero sublato, aufertur utrumque : et ita patet solutio ad totum quod de hoc est quaesitum.

 

Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum generat quia Pater, etc. Dico, quod generat quia Deus Pater : et Anselmus cum dicit, quod generat quia Deus, non tangit nisi partem causae : quia virtus generandi est a natura in Patre, sed actus et proprietas est Patris.

Ad id quod contra obicitur, iam patet solutio : quia ostensum est, quod quia Pater, generat : et non quia generat, est Pater. Sunt tamen quidam qui dicunt, quod generat, quia innascibilis, quia sic quaerit socium cui communicet delicias suas. Sed illi, salva pace eorum, non intelligunt quaestionem : quia cum quaeritur, Utrum quia Pater, vel e converso, quaeritur de ratione generantis, ut est generans, et non quare generet.

 

 

 

D. Quod proprietates determinant hypostases, non substantiam, id est, naturam.

 

EXPOSITIO TEXTUS

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister in secunda parte istius distinctionis, ibi : Illae enim proprietate singulae singulis, etc.

 

Hoc enim videtur falsum : quia incommunicabile non habet determinari, sed potius commune et universale ; ergo videtur, quod cum nihil sit commune nisi essentia, quod illa habeat distingui et determinari.

 

Ad hoc dicendum, quod est commune ut universale, et hoc habet determinari et distingui secundum quod contrahitur ad hoc vel ad illud : est etiam commune re tota, id est, quod totum convenit singulis suis suppositis, et hoc non habet determinari, sed est potius hypostasis, quae non est commune nisi ratione, ut supra probatum est.

 

 

 

E. Quod sunt alia nomina personarum easdem proprietates notantia, scilicet genitus, genitor, verbum, imago.

 

F. Breviter summam colligit intelligentiae praedictorum.

 

G. Generalis regula eorum quae ad se, et eorum quae relative dicuntur : quidquid enim ad se, simul ambo dicuntur : sed non ita in praedictis relativis.

 

 

ARTICULUS III

Quid sit verbum ?

 

Deinde quaeritur de tertia parte distinctionis, ibi, E : Hic non est praetermittendum, etc., ubi dicit, quod verbum, et imago, et genitor, et huiusmodi, easdem dicunt hypostases et notiones, quas dicunt Pater et Filius et Spiritus sanctus. Sed quia de genitore satis dictum est supra, et de imagine infra habebitur tractatus, quaerantur hic de verbo quinque, scilicet :

Quid sit verbum ?

Et : Quae conveniant verbo ?

Quid sit summo spiritui dicere ?

Utrum sit verbum essentiale sicut dicere quandoque ?

Et : Ad cuius verbi similitudinem in inferioribus dicatur ?

 

Circa primum proceditur sic :

  1. Dicit Augustinus in libro X de Trinitate : Verbum quod nunc discernere et insinuare intendimus, est cum amore notitia. Ergo verbum est notitia amata : sed notitia non dicitur personaliter : ergo videtur, quod nec verbum : hoc est contra ea quae hic determinantur.
  2. Item, Augustinus, in libro LXXXIII Quaestionum dicit, quod Graece logos et verbum et rationem Latine significat : sed hoc loco, In principio erat Verbum, melius interpretamur ut significetur non solum respectus ad Patrem, sed etiam ad illa quae per Verbum facta sunt operativa potentia. Cum ergo operativa potentia sit essentialis, et non tantum personalis, videtur quod verbum non semper sit Filius.
  3. Praeterea, verbum dicitur expressio conceptus in corde dicentis, id est, per intellectum intuentis : et hoc non semper est notitia amata, sicut ibidem, in libro IX de Trinitate dicit Augustinus : ergo videtur, quod male diffinitur per notitiam amatam. Dicit enim Augustinus quod quorumdam notitiam improbamus.
  4. Item, verbum est de re de qua est, et manifestativum illius : cum ergo dicens se manifestet, non videtur idem dicere distinctionem personalem : et ita non convenit Filio.
  5. Item, quare est hoc, quod Filius natus exprimitur in canone per Verbum : cum Filius magis dicat distinctionem et personalem perfectionem in natura communi, quam Verbum ?

 

Solutio. Dicendum, quod Augustinus diffinit verbum secundum quod manifestatur in imagine in qua procedit verbum a mente, sicut Filius a Patre, sicut dicitur in Psalmo XLIV, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum. Et quia non perfecte est aequalitas, ut dicit Augustinus, nisi cum mens dicit se, et tunc semper est notitia cum amore : quia tantam dicit se, quanta est : et tantam se amat, quanta est : et ideo tunc semper verbum est cum amore.

 

Ad primum ergo dicendum, quod notitia dicitur dupliciter, scilicet ars sive sapientia, et haec essentialiter convenit tribus : sed appropriatur Filio. Notitia etiam dicitur dicentis, ut procedens a dicente quae est ut manifestativa dicentis, et non ut habita ab ipso dicente ut forma rei scibilis : et haec dicitur personaliter, quia illud est verbum quod relative dicitur : et de hac Augustinus intendit.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum accipit verbum secundum quod notat effectum in creatura, et per consequens significat essentialiter et personaliter, vel essentiam in persona : et ideo non est ad propositum : quia Augustinus intendit, quod in Evangelio significat utroque modo, scilicet personaliter cum dicitur : In principio erat Verbum ; essentialiter autem connotando notionem, cum dicitur : Omnia per ipsum, scilicet Verbum, facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est.

Ad aliud patet solutio per ante dicta.

Ad aliud dicendum, quod dicens non manifestat se nisi eo quod procedit ab ipso : et ipse processus dicit distinctionem personalem. In hoc enim, ut dicit Damascenus, abundat Dei verbum a nostro verbo, sicut Dei spiritus a nostro spiritu.

Ad aliud respondendum est per verbum Chrysostomi in secunda homilia super Ioannem, ubi dicit sic : Verbum vocavit Evangelista : quia enim debet docere, quod hoc Verbum unigenitus est Filius Dei : ut non passibilem quis existimet generationem, praeveniens Verbi nuncupatione omnem destruit perniciosam suspicionem, et esse ex eo Filium ostendens et impassibiliter.

Ex hoc colligitur, quod Sancti volunt verbum esse id quod immaterialiter procedit a dicente, manifestans complete dicentem, in eo quod in se non habet plus nec minus quam dicens.

 

 

ARTICULUS IV

Quae sunt quae a Sanctis attribuunt verbo, et penes quid accipiuntur ?

 

Secundo quaeritur : Quae conveniant verbo ?

 

Et accipiantur de hoc quatuor auctoritates, scilicet Hieronymi in Prooemio galeato, ubi dicit sic : Logos Graece multa significat : nam et verbum est, et ratio, et supputatio, et causa uniuscuiusque rei, per quam singula sunt quae subsistunt : quae universa recte intelligimus in Christo.

Item, Damascenus dicit, quod Verbum Dei est subsistens in se, electivum, et operativum, et omnipotens.

Basilius autem dicit sic : Filio Dei attribuuntur sensus, sapientia, virtus, lumen, verbum : sensus, quo omnia cognoscuntur : sapientia, qua omnia disponuntur : virtus, qua omnia perficiuntur : lumen, quo omnia declarantur : verbum, quo omnia enuntiantur.

Dionysius in libro de Divinis nominibus, dicit, quod Deus dicitur verbum : quia sapientiae et intellectus largitor, ut omnium habens causas in se, ut per omnia capiens et incedens, ut omni simplicitate simplicior. Cum igitur sunt tot diversitates Sanctorum circa attributa quae omnia conveniunt ei secundum quod verbum, et non secundum quod Filius : quaeritur, penes quid accipiantur.

 

  1. Item, cum Filius eo dicatur Verbum, quo Filius, ut infra patebit, quaeritur : Utrum ipse dici possit verba plura, sicut bene dicitur rationes plures, et ideae plures ?
  2. Praeterea, cum ratio dicatur hic ratio rei, et non ratio ratiocinantis actus, quia ille non convenit Deo, eo quod compositus sit ab uno procedens in alium, secundum quem modum convenit ei supputatio ? Illa enim videtur consistere in multiplicatione quadam actuali finita, et ita repugnat simplicitati verbi, ut videtur.
  3. Praeterea, quod sit causa uniuscuiusque, hoc non videtur esse appropriatum Filio, sed potius Patri cui attribuitur potentia, cum omnis causa magis sonet potentiam quam verbum.
  4. Item, ea quae dicit Damascenus non videntur esse propria, sed essentialia omnibus personis, vel nulli posse convenire : subsistere enim in se, et esse operativum, et omnipotens, non magis convenit uni quam alii, et sic non sunt propria Filii. Electivum autem esse, cum non sit electio nisi ignorati, ut idem Damascenus dicit, non videtur alicui competere : non enim eligitur nisi de quo ante fuit inquisitio et consilium : et consilium habetur de dubio vel ignorato.
  5. Eodem modo omnia quae dicit Dionysius videntur aequaliter omnibus convenire.

 

Solutio. Dicendum, quod dictum Hieronymi explanat multiplicitatem nominis apud usum Graecorum, licet omnia ad Filium possunt retorqueri : et hoc verum est, quod revertuntur ad ipsum, secundum quod ipse est Verbum. Et duplex est consideratio Filii in quantum est Verbum, scilicet secundum quod accipitur notionaliter tantum : vel secundum quod accipitur notionaliter, connotando essentiam per respectum ad creaturas. Primo modo dicitur verbum. Secundo modo potest accipi tribus modis, scilicet in ratione finis qui est forma exemplaris, et sic dicitur ratio rei. Secundo modo, in ratione formalis exemplaris, et sic dicitur supputatio propter respectum exemplarium ad numerum proportionis existentia rerum. Tertio modo, secundum causam efficientem per formam exemplarem, et sic dicitur causa per quam subsistunt res. Nec hoc est inconveniens : quia exemplar extra habet haec tria in se, scilicet quod finis est, et quod exemplar, et quod est operativum, in quantum est intellectus practici : et sic se habet exemplar arcae in artifice qui facit arcam.

Damascenus autem, ut mihi videtur, non intendit assignare proprietatem Verbi in quantum est Verbum, sed ea quae ostendunt in eo perfectionem personae in comparatione ad nostrum verbum, quod est imperfectum, et accidens intellectus. Haec autem perfectio est in duobus, scilicet in substantia, et potestate. In substantia tangit, cum dicit subsistens per se, sicut convenit personae subsistere. Dicit enim Boetius, quod subsistentia est id quod in se et per se est, et nullo indiget ad hoc ut sit. In potestate autem dupliciter, scilicet naturali, et illa quae est ad opus extra. Naturalis exprimitur per hoc quod dicit electivum, quasi potens ex propria electione voluntatis ab libitum. Ad extra autem est potestas, vel ante opus indeterminate completa, et sic est omnipotens : vel in opere, et sic est operativum. Et bene concedo, quod hoc convenit cuilibet personae divinae, ut ostendens perfectionem personalem in ipsa.

Hoc autem quod dicit Basilius, ad Filium retorquetur secundum quod est Verbum connotans respectum ad creaturas, et effectum in creaturis : et ideo non convenit ab aeterno Filio, nisi secundum habitum, et non secundum actum. Notandum igitur, quod verbum est intellectus practici, secundum quod a Basilio accipitur : et sic habet aliquid cognitionis, et aliquid operis. Secundum autem quod habet aliquid cognitionis, illa est dupliciter, scilicet absolute, aut ordinata ad alium. Si ad alium : tunc est verbum quo fit enuntiatio : quia hoc operatur in nobis. Si absolute : aut est per modum principii ad cognoscendum, et sic est lumen, quo omnia nobis declarantur. Aut per modum cogniti : et hoc est duobus modis, scilicet simpliciter, vel in ordine ad Deum : et primo modo est sensus, secundo modo sapientia : quia, ut ipse dicit, sapientia consistit in ordine. Si autem habet opus : tunc est potentia ultimata quae summa est.

Divisio autem Dionysii accipitur tota secundum quod verbum connotat respectum ad creaturas, et connotat effectum in eis. Ille autem effectus attenditur dupliciter, scilicet secundum actum proprium verbi et immediatum : vel secundum id cuius vel de quo est verbum : proprius enim actus verbi est dare sapientiam et intellectum per auditum interiorem, sicut dicit Psalmus LXXXIV, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus ; et sic est sapientiae et intellectus largitor. Si autem accipitur per comparationem ad rem de qua est : hoc contingit tribus modis, scilicet ut in causa, ut in effectu, ut in proprietate primae causae regentis effectum. Primo modo est omnium habens in se causas exemplares. Secundo modo omnia videns. Tertio modo est omni simplicitate simplicius : quia, ut dicit Philosophus, omnia regit penetrando, praeterquam quod commisceatur eis.

 

Ad aliud dicendum, quod Filius non potest dici verba plura : quia verbum est proprie dicentis verbum ut principaliter principii : sed ratio habet intentionem suam non ab eo a quo est, sed potius a parte eius de quo est : et cum hoc multiplex sit, admittit pluralitatem. Tamen non proprie Filius dicitur esse rationes plures, sed habere rationes plures : et licet ipse sit hoc quod habet, tamen diversus modus est intelligendi.

Ad aliud dicendum, quod supputatio non habet multitudinem ex parte supputantis, sed ex parte creaturae : et ideo illa multiplicitas non impedit simplicitatem, sicut nec multiplicitas idearum.

Ad aliud dicendum, quod est causa per quam res subsistunt, et haec est formalis, quae convenit exemplari : et est causa per quam sunt, et haec efficiens quae attribuitur Patri.

Ad aliud dicendum, quod electivum non dicitur ab electione secundum quod est rei exquisitae ex consilio, sed potius a libertate eligentis, scilicet quia facit et ponit hoc quod vult.

Ad aliud per divisionem patet responsio.

 

 

ARTICULUS V

Quid est dicere summo spiritui ?

 

Tertio quaeritur : Quid sit dicere summo spiritui ?

 

  1. Dicit autem Anselmus, quod dicere in corde nihil aliud est quam cogitando intueri. Et Damascenus dicit, quod rationale dividitur in interius dispositum sermonem, et prolatum : et quod interius dispositus sermo est motus anima in excogitatione fiens sine aliqua enuntiatione. Huiusmodi autem loqui non dicit processum verbi a dicente. Ergo videtur, quod hoc loqui non conveniat Patri dicenti et generanti verbum, proprius enim actus verbi est dare sapientiam : sed potius sumatur ad similitudinem locutionis exterioris.
  2. Praeterea, summi spiritus non videtur esse excogitatio proprie : quia cogitatio est coagitatio, et habet quamdam collationem et compositionem : ergo non convenit ei.

Si autem dicas, quod hoc loqui est videndo intueri, videtur quod hoc loqui conveniat ei etiam sine Filio. Ponamus enim non esse personas hoc modo quo distinguit eas Ecclesia, adhuc Deus videndo per intellectum intuetur se : ergo loquitur se secundum istas diffinitiones dicendi.

Si forte dicas, quod habet similitudinem ad loqui nostrum exterius : sicut videtur velle Damascenus, quod verbum manifestatur in spiritu attracto, qui fit vehiculum eius, et materia in qua formatur et figuratur. Contra hoc est quod dicitur in Glossa Bedae super Ioannem in principio, et in libro XV de Trinitate ab Augustino, qui volunt, quod qui potest videre verbum mentis, non solum ante vocem corpoream, sed etiam ante imagines vocum interius, quod ille potest perpendere aliquam similitudinem Verbi increati.

 

Solutio. Secundum intentiones Sanctorum, dicere Dei est ad similitudinem dictionis interioris, et est cogitando vel videndo se intueri : sed tamen differt dicere ab intelligere se, et cognoscere se : intelligere enim se, non dicit nisi conversionem intellectus supra se : cognoscere se, est notitiam sui apud se tenere vel habere : dicere autem se, est manifestare se per aliquid procedens ab ipso, quod simile est sibi intelligenti se : sicut verbum nostrum manifestat nostrum conceptum.

 

Ad hoc autem quod obicitur de cogitatione, dicendum quod cogitatio proprie non est in Deo : sed ponitur cogitatio pro conversione sui supra se : non quod etiam ibi proprie sit conversio, quia etiam conversio dicit compositionem : sed quod cognoscatur videndo se ut ipse est.

Ad aliud dicendum, quod meo iudicio, dicere est aequivocum ad esse naturale, et esse personale : non enim video, qualiter posset dici, quod Deus, non intellectis personis, non possit dicere se, et manifestare se : imo etiam videtur impotentia si non potest : sed hoc dicere erit essentiale, et non respondet ei verbum personaliter procedens ab ipso : dicere autem quod est manifestare se in verbo personali simili sibi, non convenit nisi Patri, et verbum non nisi Filio.

 

 

ARTICULUS VI

Utrum verbum quandoque dicatur essentialiter sicut dicere ?

 

Quarto quaeritur id propter quod tota quaestio mota est, Utrum verbum quandoque essentialiter dicatur, sicut dicere ?

 

Videtur autem quod sic : quia

  1. Dicit Anselmus quod Pater dicit se, et unumquemque aliorum : et Filius et Spiritus dicunt se, et unumquemque aliorum : aut ergo perfecte dicunt se, aut imperfecte. Si imperfecte : tunc sunt impotentes ad dicendum se. Si perfecte : cum perfectae dictioni respondeat verbum, erit aliquod verbum dictum ab unoquoque eorum : hoc autem non erit nisi essentia, vel quaecumque persona : ergo verbum potest dici essentia, et quaecumque persona.
  2. Item, aut Pater potest dicere Spiritum in eo quod Spiritus sanctus, aut non. Si sic : habeo propositum, quod Spiritus sanctus erit verbum Patris perfecte manifestans dicentem in eo quod dicens. Si non : tunc erit impotentior nobis.
  3. Item, in inferioribus nos possumus omnia dicere, ita quod quolibet verbo manifestamus conceptum nostrum : ergo hoc magis competit summo spiritui : ergo videtur, quod verbum non uno modo dicatur.
  4. Item, ponamus personas quas ponit fides non esse, quaero : An Deus adhuc dicat se, vel dicere possit ? Si dicit : aut perfecte potest manifestare se dictione quantum est de se : aut non. Et inde proceditur ut prius.

 

Sed contra :

  1. Augustinus hic in Littera saepius dicit, quod eo dicitur Verbum quo Filius : sed esse Filium non convenit essentiae : ergo nec esse Verbum.
  2. Item, Anselmus dicit, quod mirum quiddam et inexplicabile video, quod unusquisque dicit se, et quemlibet aliorum : et tamen non est nisi unum verbum.

 

Solutio. Ad hoc praenotandum est dictum Anselmi ante finem Monologii, ubi sic dicit : Certe Pater et Filius et eorum Spiritus, non sunt tres dicentes, quamvis singulus quisque sit dicens : nec sunt plura quae dicuntur, cum unusquisque seipsum et alios duos dicat. Et infra : Sicut eius est scientia et intelligentia : ita enim est scire et intelligere, quod nihil aliud est quam dicere, id est, praesens intueri quod scit et intelligit : necesse est enim quod quemadmodum singulus Pater, et singulus Filius, et singulus eorum Spiritus est sciens et intelligens, et tamen simul hi tres non sunt plures intelligentes et scientes, sed unus sciens et unus intelligens : ita singulus quisque sit dicens, nec tamen omnes simul tres dicentes, sed unus dicens. Hic liquide constat, quod cum hi tres dicuntur a semetipsis et a se invicem, non sunt plura quae dicuntur. Quidnam ibi dicitur nisi eorum essentia ? Si ergo illa una sola est, unum solum est quod dicitur.

Ex hoc patet, quod dicere dicitur essentialiter, et personaliter : et ideo dico sine praeiudicio, quod verbum accipitur tribus modis. Uno modo, secundum quod convertitur cum dicto manifestante intellectum dicentis : et sic dicetur generaliter respectu cuiuscumque dicentis. Alio modo, secundum quod addit super hoc processionem et distinctionem personalem a dicente : et sic dicere non convenit nisi Patri, et verbum esse non convenit nisi Filio : et sic accipitur proprie a Sanctis. Tertio modo, secundum quod addit super haec duo respectum ad creaturas : et sic significat personas, et notat essentiam. Et primo modo unusquisque dicit se, et quilibet alium. Secundo modo solus Pater dicit solum Filium. Tertio modo Deus dicit omnes creaturas, secundum quod dicitur, Dixit, et facta sunt, id est, verbum genuit in quo erant ut fierent.

 

Per hoc patet solutio ad ea quae obiciuntur primo.

Ad aliud dicendum, quod unum solum est verbum : quia essentia divina non facit numerum cum aliquo quod sit in divinis : sed tamen non est uno modo dictum, sed tribus modis, ut iam patet.

 

 

ARTICULUS VII

Ad cuius verbi similitudinem in inferioribus dicatur verbum in divinis ?

 

Quinto et ultimo quaeritur : Ad cuius verbi similitudinem dicatur ?

 

Distinguit enim Augustinus in libro IX de Trinitate quadruplex verbum sic dicens : Aliter enim dicuntur verba quae spatia temporum syllabis tenent sive pronuntientur, sive cogitentur : aliter omne quod notum est, verbum dicitur, animo impressum quamdiu de memoria proferri et diffiniri potest, quamvis res ipsa displiceat : aliter cum placet quod mente concipitur. Ergo quadruplex est verbum, scilicet duplex cum syllabis, scilicet cogitatum, et pronuntiatum : et duplex animae impressum placitae rei, et non placitae. Damascenus autem : Verbum est naturalis intellectus motus secundum quem movetur, et intelligit, et cogitat, velut lux eius et splendor. Verbum rursus est, quod internum et in mente promitur. Et rursus verbum est angelus intelligentiae. Super Ioannem autem innuitur triplex verbum, scilicet cordis quod est in ipso conceptu antequam imagines vocum meditentur, et verbum quod habet imaginem vocis, et verbum vocis. Magistri distinguunt etiam triplex verbum, scilicet rei, vocis, et speciei vocis.

 

Est etiam verbum intellectus speculativi, et intellectus practici.

Et quaeritur : Cum quo istorum verborum magis conveniat ?

Ad hoc dicendum, quod fere omnes istae divisiones referuntur ad idem : quod enim dicit Augustinus, verbum cum syllabis non pronuntiatum, hoc est idem ei quod Damascenus in secunda divisione ponit in corde enuntiatum, et quod in tertia divisione ponitur habere imaginem vocis, et in quarta dicitur esse speciei vocis, et non vocis, quando scilicet meditatur cor species vocum in quibus exprimit suam intentionem. Quod autem Augustinus vocat verbum enuntiatum, hoc est idem quod Damascenus in secunda divisione vocat angelum, id est, nuntium intelligentiae, et quod in tertia divisione dicitur verbum vocis, et similiter in quarta. Quod autem Augustinus vocat verbum animo impressum, id est, notitiam pronuntiabilem sine specie vocis, et sine voce, id est, quod antequam vox proferatur, sit apud meditantem vel cogitantem, hoc est quod Damascenus in secunda divisione vocat motum, vel lucem intelligentiae : et in tertia divisione dicitur verbum cordis, et in quarta dicitur verbum rei, quia nihil est plus in verbo illo quam res dicta : sic autem non est in aliis, ubi plus est quam res dicta : quia vel species vocis, vel vox ipsa. Sed verum est quod Augustinus hoc subdividit in notitiam placidam, et in notitiam non placidam : quod non faciunt alii.

Dicendum ergo, quod Verbum aeternum tripliciter potest considerari, scilicet secundum processionem aeternam, et sic maxime convenit cum verbo cordis : quod patet, quia de illo dicit Damascenus, ibidem : Primum quidem verbum intellectus, naturale est germen, ex ipso semper naturaliter scaturiens. Verbum autem in carne, hoc est verbum habens similitudinem cum verbo vocis : quia sicut illud habet plus quam res dicta, ita Filius plus quam Pater de carne assumpta, in qua manifestatus est nobis. Et hoc dicit Augustinus in libro XVI de Trinitate et Super Ioannem.

 

Ad ultimum autem dicendum, quod verbum illuminat et operatur : et quantum ad actum illuminandi convenit cum verbo speculativo : unde, Eccli. I, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Sed quantum ad actum operativum magis convenit cum verbo intellectus practici. Quantum vero ad utrumque simul convenit cum verbo intelligentiae extendente se de speculatione in praxim, id est, operationem.

 

 

ARTICULUS VIII.

Utrum Filius dicitur imago Patris ? et : An Spiritus sanctus sit imago Filii ? et : Quid dicatur imago ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, in fine cap. E : Dicitur relative filius, relative etiam dicitur verbum et imago, etc.

 

  1. Imago enim convenit toti Trinitati : ergo non dicitur relative.
  2. Item, eo dicitur verbum quo filius : ergo eadem est, ratio verbi, filii, et imaginis. Et hoc falsum est, cum Damascenus dicat, quod Filius est imago Patris, et Spiritus sanctus est imago Filii : et tota Trinitas dicatur imago.

 

Ad hoc dicendum, quod imago quandoque dicit repraesentationem principii operantis in diversitate essentiae : sicut imago imperatoris est in solido aureo, ut dicit Augustinus : et sic dicit essentiam unam in tribus personis. Quandoque autem dicitur imago principii in eadem essentia exprimentis se in simili secundum naturam, et illa imago in omnibus aequat id cuius est imago, et sic dicitur imago Patris solus Filius.

 

Ad primum dicendum, quod eadem ratione qua est relatio personalis, dicitur Filius verbum et imago, sed non eadem ratione nominis et modi significandi : dicitur enim filius in quantum est res naturae per actum naturae qui est generatio : verbum autem dicitur in quantum est manifestatio omnium interiorum Patris, quae sunt intima cordis, et ideo eructari dicitur verbum ex corde : imago autem dicitur in repraesentatione quasi exteriorum : quia alius ab ipso, sicut ipse a Patre, ut dicit Richardus.

Ad aliud dicendum, quod Spiritus dicitur imago, non quia procedat ut imago, sed potius ut donum, sed secundum quod imago dicit similitudinem essentialem secundum quam quilibet dicitur imago alterius. Damascenus autem non facit vim in hoc quod imago dicitur ab alio quasi exemplata, sed tantum in similitudine essentiali et aequalitate.

 

 

 

H. An secundum substantiam dicatur Deus de Deo, et huiusmodi ?

 

I. Quod tantum secundum nomen substantiae dicitur illud de illo, non secundum nomina personarum.

 

 

ARTICULUS IX

An solus Filius dicatur Deus de Deo ?

 

Deinde quaeritur de ultima parte ubi dicit : Non enim simul ambo Deus de Deo, sed solus Filius Deus de Deo, scilicet Patre, etc.

 

  1. Secundum hoc enim videtur, quod Spiritus sanctus non sit Deus de Deo, quod falsum est : et contradicit Augustinus supra, ubi expresse dicit, quod Spiritus sanctus est Deus de Deo, et Filius est Deus de Deo.
  2. Item, cum dicitur, Spiritus sanctus est Deus de Deo, et Filius est Deus de Deo : aut sunt idem Deus de Deo, aut alius Deus de Deo. Si idem : ergo Filius et Spiritus sanctus non sunt alius et alius. Si diversi : ergo non sunt unus Deus : quorum utrumque falsum est.

 

Ad hoc dicendum, quod Spiritus sanctus est Deus de Deo sicut et Filius : et ly solus non excludit nisi respectum Patris : et huius ratio est, quia exclusio est oppositi : cum autem dicitur Deus de Deo, non significatur propria notio Filii, sed potius communis, quae est esse ab alio : in hac autem non opponitur Spiritu sancto, sed Patri tantum : ergo non excluditur nisi Pater.

Ad aliud iam supra responsum est. quod nec idem, nec alius, sed idem in essentia, et distinctus in persona : et huius ratio dicta est ibi.