Distinctio XI — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

 

A. Quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Hic dicendum est Spiritum sanctum a Patre esse et Filio, etc.

 

Hic incipit pars illa in qua agitur de Spiritus sancti processione per comparationem ad terminum a quo, sive ad principium a quo procedit. Et dividitur in duas partes :

in quarum prima probat, quod procedit tam a Patre quam a Filio.

In secunda autem probat, quod non plenius ab uno quam ab alio, et haec incipit in distinctione XII, ibi, A : Item quaeritur, Cum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio, etc.

 

Ista distinctio quae primam partem continet, dividitur in quatuor partes :

in quarum prima ostendit Spiritum a Patre et Filio procedere.

In secunda ponit oppositiones Graecorum in contrarium, ibi, B : Graeci tamen dicunt Spiritum sanctum, etc.

In tertia solvit, ibi, C : Nos autem illa verba ita determinamus.

In quarta et ultima confessionem Graecorum reducit ad nostram, ibi, D : Sciendum est tamen, quod Graeci confitentur, etc.

Littera autem per se patet.

 

 

ARTICULUS I

Quid sit procedere ?

 

Ante Litteram occurrunt quinque quaerenda : quorum primum est : Quid sit procedere ?

 

Secundum : Utrum procedere secundum unam rationem conveniat utrique personae procedenti, et quot modis contingat processionem fieri in divinis ?

Tertium, Utrum procedat Spiritus a Patre et Filio in quantum unum sunt, vel in quantum plures ?

Quartum, Si procedit ab eis in quantum unum sunt, utrum uniens sit essentia vel notio vel persona ?

Quintum et ultimum, de potentia spirativa, qualiter sit in Patre et Filio, et utrum una sit in tribus ?

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Procedere dicit exitum alicuius ab aliquo : ergo si processio sit in divinis, erit ibi exitus ab aliquo. Sed contra : Indistantium per identitatem nulla est recessio ab invicem : Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt indistantes per identitatem naturae : ergo nulla est eorum recessio ab invicem : omnis autem processio est recessio quaedam : ergo processio non convenit in divinis.
  2. Praeterea, processio sumitur a motu processivo : ille autem motus causatur ab indigentia, ut dicunt Philosophi : ergo videtur, quod non conveniat divinis.
  3. Item, omnis processio est ex aliquo in aliud : nulla autem persona est sic ex aliquo, quod sit in aliud, sed potius ut sit in seipsa : ergo processio non convenit divinis.
  4. Praeterea, motus processionis clauditur in quodam circulo, ut dicit Philosophus : movetur enim primo desiderium a desiderabili, et postea desiderans coniungitur desiderabili per motum processivum : et sic circulus clauditur in re exterius, quia desiderabile est movens primum ex quo est motus, et in quod ultimum recurrit motus processivus.
  5. Item, desiderium movet in rem, et acceptam reducit in seipsum, et sic circulus clauditur in desiderante : possumne dicere, quod ad similitudinem ipsius motus in divinis sumatur processio ? Videtur enim quod sic per Trismegistum qui dicit, quod monas gignit monadem, et in se reflectit ardorem.
  6. Item, per Dionysium in libro de Divinis nominibus, ubi sic dicit : Aliquando quidem ipsum eloquia amorem et dilectionem dicunt, aliquando amabilem et diligibilem. Huius enim est quidem causa, et sicut emissor, et sicut progenitor : haec autem ipse est, et haec quidem movetur : illud autem movet, aut quoniam ipse suiipsius, et sibiipsi est adductivus et motivus. Sensus est, quod Pater Deus causa et principium est amoris et dilectionis, et est ultimum dilectum et amatum, et movet amore, et movetur ut amatus : ergo videtur, quod ipse seipsum in amore sicut sibiipsi adducat et in seipsum : ergo est ibi quasi processio circularis.
  7. Item, hoc videtur per auctoritatem Hieronymi in praecedenti distinctione habitam, quae dicit, quod Spiritus sanctus est dilectio qua Pater diligit Filium, et Filius Patrem. Sed si hoc concedatur : Contra est : quia secundum hoc aliquid recipit Pater a Filio : ergo videtur, quod Spiritus non habet processionem quae sit in divinis a Filio in Patrem.
  8. Item, amor gratuitus ex sola liberalitate procedit, ut dicit Richardus de sancto Victore : amor autem debitus magis ex debito iustitiae : cum ergo Pater nihil debeat Filio, sed omnia Filius Patri, videtur quod non exhibeat Filius Patri amorem gratuitum : hic autem est Spiritus sanctus : ergo non est processio a Filio in Patrem. Sed si quis vellet hoc dicere, sequitur ex hoc quod Filius non diligit Patrem amore gratuito, et quod non diligit eum Spiritu sancto : quae omnia sunt contra Sanctorum auctoritates.
  9. Praeterea, in circulari motu unum est principium unde motus, sicut dextrum : aliud autem est unde regyratio, sed non unde motus, quia non est motus nisi a dextro. Ita videtur esse in ista processione : quod enim Spiritus sanctus procedit a Filio, hoc habet a Patre, et ita videtur adhuc salvari similitudo motus processivi.
  10. Si forte dicas, sicut quidam dixerunt, quod non est ibi similitudo processionis ad motum localem processivum, eo quod Filius non est ut ad quem sicut ad terminum procedat Spiritus sanctus, ut ita sit similitudo processionis in motu recto : nec Filius est ut per quem regrediatur in Patrem, quia sic Filius haberet virtutem deficientem ad spirandum Spiritum, sicut est sinistra deficiens respectu dextrae : sed est ibi processio sicut causatum procedit a causa. Si, inquam, sic dicatur, videntur falsa omnia quae supra determinata sunt de exitu ut nexus et ut unitas et ut coniunctio amborum : non enim coniungit causatum aliud cum causa : ergo videtur, quod adhuc redit quod sit circularis exitus, ut in motu processivo progreditur amor ex amante in amatum et redit in amantem.
  11. Sed contra : Damascenus : Credimus in unum Spiritum sanctum Deum et vivificantem ex Patre procedentem, et in Filio requiescentem. Ergo videtur, quod a Patre procedat, et non revertatur : et ita videtur processivus sumi vel ad similitudinem causati de causa, vel ad similitudinem motus recti ex aliis et in aliud.

Item, Spiritus sanctus processio est secundum originem : quia procedere sibi ab alio est esse ab alio : secundum originem autem non procedit nisi causatum a causa : ergo videtur, quod hoc modo sumatur in divinis.

 

Solutio. Dicendum, quod nulla similitudo secundum veritatem potest demonstrare processionem aeternam, sicut nec Filii generationem : tamen secundum aliquid, longe similitudine sumpta, sumitur ratio processionis a processione causati, et secundum aliud a processione motus processivi. Spiritus enim sanctus procedit ratione personae distinctae a Patre et Filio, ut ab uno principio : et quoad hoc sumitur magis similitudo a processione causati a causa, quod processione sui exit ab ea et distinguitur ab ea : et noto modo causam efficientem, et causatum causae efficientis effectum. Secundum autem quod attenditur modus processionis, quia scilicet procedit ut amor : sic habet similitudinem ad aliud quod est in motu processivo, sicut ad amorem qui movet in processivo motu : diligens enim quodammodo egreditur in rem dilectam, et dilectus in rediligendo quodammodo regreditur, et ipse amor est medium egrediens ab eis. Et quoad hoc est similitudo licet exigua ad motum processivum. Sed quoad hoc quod Spiritus sanctus est in eadem essentia cum Patre et Filio, est dissimilitudo ad processionem causati a causa : quia causatum causae efficientis non est eiusdem essentiae cum causa. Quoad hoc vero quod non est processio distans per locum et motum, est dissimilitudo ad motum processivum.

 

Dicendum ergo ad primum, quod licet indistantia sit ibi per naturam et esse, est tamen ibi distinctio loco distantiae, distinctio (inquam) personae procedentis ab eis a quibus procedit.

Ad aliud dicendum, quod processio in quantum est motus ad alium locum in quo est desideratum, dicit indigentiam : sed quaedam processio est communicationis sui, de qua dicit Dionysius, quod bonum procedit in omnia bonum participantia : et illa processio fit ex largitate, et illa maxime convenit processioni personarum, quae non ostendit indigentiam, sed communicationem naturae per modum amoris.

Ad aliud dicendum, quod modus processionis ex parte illa qua localis et indigens, est ex aliquo in aliud : sed non ab illo transsumitur similitudo, sed potius ut amor procedit ab aliquo quem unit cum eo quem diligit : sicut amor appetitus in motu processivo procedit in desideratum, et si desideratum amare posset, e converso procederet amor suus in amantem : sed tamen adhuc hoc per omnia non est simile, nisi unus amor procederet ab amante et amato, et se illa duo amarent illo amore.

Ad aliud dicendum, quod in veritate Pater diligit Filium amore qui est Spiritus sanctus, et e converso Filius Patrem amore qui est Spiritus sanctus : tamen non videtur concedendum, quod Spiritus sanctus procedit a Patre in Filium, et e converso : quia cum dicitur, procedit in Filium vel in Patrem, per praepositionem in non notatur habitudo principii, sed potius recipientis. Unde cum Pater et Filius habeant se ad Spiritum sanctum ut principium, non conceditur ista, Spiritus sanctus procedit a Patre in Filium, et minus ista conceditur e converso : et quoad hoc non habet similitudinem cum circulo in quo clauditur motus processionis : sed quoad hoc quod virtus spirandi et processiva Spiritus est a Patre in Filio per generationem : et refertur hoc ad Patrem : per denotationem enim auctoritatis in Patre, habet aliquam similitudinem cum circulo, licet remotam, sicut est in omnibus similibus terrenis quando ad divina referuntur.

Ad aliud dicendum, quod Pater in se reflectit ardorem per recognitionem auctoritatis spirandi, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius loquitur ibi de amore essentiali, qui movet se ad effusionem donorum in rationalem naturam, angelicam, et humanam, et etiam in omnia naturalia, et movet illa reordinanda in Deum : ut diligant vel naturali appetitu, vel rationali, vel per gratiam, vel gloriam.

Ad aliud dicendum, quod auctoritas Hieronymi non intendit, quod procedit a Patre in Filium, et e converso : sed quod uniat quodammodo non proprie Patrem et Filium : et de illo modo unionis dictum est.

Ad aliud dicendum, quod nullum est debitum in divinis : debitum enim sonat obligationem : licet enim in una persona sit auctoritas et principium ad aliam, tamen sunt unius honoris et aequalis dignitatis propter unitatem substantiae : et ideo Filius profundit amorem gratuitum, sicut et Pater.

Ad aliud dicendum, quod quoad hoc quod in circulari motu processivo et etiam coeli est dextrum et sinistrum, non sumitur similitudo : quia hoc sine dubio non convenit : quia licet Filius habeat a Patre quod procedit ab eo, tamen ipse est cum Patre unum principium Spiritus sancti, ita quod in Filio in nullo deficit vis spiralis.

Ad aliud dicendum, ut supra dictum est, quod in parte similitudinem habet processio causati, et in parte non.

Ad id quod ultimo obicitur de Damasceno, dicendum quod ipse non intendit dicere Spiritum non esse Filii : quia hoc dicit infra, quod dicimus esse Filii Spiritum, a Filio autem non dicimus : et hoc verum est quod non est a Filio auctore spirationis : et hoc vult dicere per hoc quod dicit, quod in Filio requiescit : quia nec Filius reddit potentiam spiritalem, nec transfundit in alium qui spiret cum Patre et Filio, sicut ipse virtutem spirandi a Patre accepit. Sunt tamen qui simpliciter dicunt Damascenum hic Graecorum opinionem vel errorem sapuisse. Quidquid tamen de hoc sit, Glossa vera est quam nos posuimus : et ita sustineri potest praecipue cum dicta eius in Sententiis et a Magistris valde venerabiliter suscipiantur : et Magister in Sententiis de ipso dicit, quod liber catholicus sit, et quod Papa Eugenius eum transferri fecerit.

 

 

ARTICULUS II

Utrum procedere univoce convenit Filio et Spiritui sancto, et quare processio potius additur spirationi quam generationi ?

 

Secundo quaeritur : Utrum procedere per unam rationem conveniat Filio et Spiritui sancto ?

Dicit enim Filius de se : Ego ex Deo processi ; et dicit de Spiritu sancto : Spiritus qui a Patre procedit : aut ergo univoce, aut aequivoce. Si univoce : ergo unus modus processionis tantum est in divinis, quod falsum est, quia Filius procedit per generationem, Spiritus sanctus per spirationem non per generationem. Si autem aequivocum : ergo nihil habet commune : et sic si unus est ab alio, alius non erit ab alio, quod falsum est.

 

Ulterius quaeritur : Cum procedere sit commune generationi et spirationi, quare retinet ipsum spiratio potius quam generatio ? Videtur enim e converso esse debere : quia procedere nascendo, est procedere processione naturae : procedere autem ut amor a consensu, non videtur esse procedere nisi secundum quid : et ita videtur, quod Filius magis proprie procedit quam Spiritus sanctus.

 

Solutio. Quidam dicunt, quod dicitur univoce et in ratione et in nomine generis : et haec ratio est exire ab aliis vel ab alio personaliter. Sed hoc nihil est : quia in divinis nulla est ratio generis, vel speciei, vel alicuius communis ut communis, nisi eius quod est commune re et natura. Unde dico, quod cum dicitur de Filio quod procedit, idem significatur in subiecto et praedicato sub altero modo significandi. Similiter cum de Spiritu sancto dicitur quod procedit. Ille autem modus significandi est quaedam intentio communitatis processionis ad actum processionis utriusque Filii et Spiritus sancti, et in ratione processionis habet unam rationem.

 

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod differens modus accidit propter aliud significatum generationis, et processionis, et spirationis, et non debet dici quod generatio et processio sint species et genus in divinis, et similiter nec spiratio et processio.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod generatio secundum intellectum, licet non secundum rem, addit super processionem in qua significatur ratio procedentis, scilicet filiatio : quia Filii est nasci et generari. Spiratio autem Spiritus sancti, non audeo dicere, quod nihil vel minus addit quam generatio filii : sed tamen est per modum amoris, et amor secundum suum nomen non sonat in aliquem distinctum sicut Filius : ideo retinet processionis nomen, quae dicit ad minus distantiam distinctionis. Sunt tamen qui dicunt, quod minus addit spiratio suae processioni quam generatio : quia spiratio secundum suum nomen non dicit substantialem fluxum personae a persona : et ideo retinet nomen generis : sicut proprium dicitur praedicatum convertibile : tamen cum duplex sit praedicatum convertibile, scilicet essentiale ut diffinitio, et accidentale convertibile, accidentale nomen proprii retinet : et sic in multis fit.

 

 

ARTICULUS III

Utrum Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio in quantum unus sunt vel plures ?

 

Tertio quaeritur quaestio difficilis : Utrum, scilicet Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio in quantum unum vel unus sunt, vel in quantum plures ?

 

Videtur, quod procedat ab eis in quantum sunt plures.

  1. Aut enim Pater et Filius sunt unus spirans Spiritum sanctum, aut plures. Si dicas quod plures. Contra : Ad pluralitatem suppositorum sequitur pluralitas actus etiam in divinis : quia non dicitur, ego et Pater unum sum ; sed dicitur : Ego et Pater unum sumus ; sed cum dicitur spirans, participium significat actum : ergo pluralitatem accipit a pluralitate suppositorum : sed Pater et Filius sunt plura supposita : ergo Pater et Filius sunt spirantes, et non unus spirans.
  2. Item, spiratio activa proprietas est : ergo non inest essentiae ut determinet eam, quia nulla proprietas determinat essentiam : ergo inest Patri et Filio in quantum personae sunt : non autem Pater et Filius sunt una persona : ergo inest eis in eo quod plures sunt : sed spirant in quantum habent proprietatem spirandi : ergo spirant Spiritum in quantum plures sunt, et non in quantum unus.
  3. Praeterea, cum haec dictio, unus, adiungitur terminis personalibus vel notionalibus, significat unitatem personae sed Pater et Filius non sunt una persona : ergo non sunt unus aliquis : sed unus spirans est unus aliquis ab aequipollenti : ergo Pater et Filius non sunt spirans.
  4. Item, duae personae non possunt intelligi uniri in actu personali. Probatio : Duae personae non possunt intelligi uniri unde diversificantur et distinguuntur : sed in actibus personalibus distinguuntur ab invicem : ergo duae persone non sunt unum in actu personali : sed spirare est actus personalis : ergo Pater et Filius non sunt etiam unum, nedum unus in actu personali aliquo.
  5. Si diceretur, quod uniuntur sicut virtus aggregata de pluribus potentiis unitur ad actum, sicut est in tractu navis, et in elevatione lapidis : hoc nihil est quia secundum hoc sequeretur, quod neuter eorum posset per se spirare, quod haeresis absurdissima est : ergo videtur, quod spirent eum per se in quantum plures sunt.
  6. Item, nonne Spiritus sanctus est amor quo amat Pater Filium, et e converso Filius Patrem ? Constat, quod sic. Amor autem est eorum in quantum personae distinctae sunt, quia aliter esset amor essentialis : ergo in quantum plures sunt : sed hoc est esse spiritum amorem eorum, quod esse amorem ab eis ergo procedit ab eis in quantum plures sunt, et non in quantum unum.

 

Sed contra :

  1. Nihil unum ut unum simplex causatur a duobus immediatis sibi secundum unum modum causantis, quia aliter causatum esset simplicius causa, quod esse non potest : ergo nec in divinis hoc esse potest per rationem principii : cum ergo Spiritus sanctus sit unum simplex, non potest procedere a duobus secundum unam principii rationem, nisi diceretur quod aliter esset principium ut Pater, et aliter ut mater, quod absurdum est : quia ex hoc sequeretur, quod Spiritus est genitus, et materialiter ab uno, et active ab alio, et sequeretur quod esset ex commixta divinitate duorum, et sequeretur quod exivisset de potentia ad actum, et alia multa absurda : ergo non potest huiusmodi poni.
  2. Item, in numeris ita est, quod compositior numerus semper est post simpliciorem procedens ab ipso, sicut Dionysius dicit : Post monadem dias, et post diadem ternarius, et sic de aliis. Ergo videtur, quod in divinis unum ut unum non possit esse a duobus secundum unam principii rationem, cum huius exemplum in creaturis inveniri non possit.
  3. Si dicas, quod invenitur exemplum : quia calor naturalis in semine (ut dicit Philosophus) unus est, et agit in triplici virtute, scilicet ignis, et coeli, et animae hoc nihil est : quia ille sic unitus non producit simplex, sed potius compositum : calor enim ille in vi elementi praeparat materiam attrahendo homogeneum sibi, et separando heterogeneum grossum generationi non aptum. In vi autem coeli vel stellarum agit ad formam specificam, et operationes sequentes compositionem speciei. In vi autem animae agit ad vitae influentiam. Spiritus autem sanctus est unum simplex, et ad idem in ipso est principium spirationis Patris et Filii : ergo videtur, quod hoc non sit intelligibile, quod Spiritus sanctus procedat a duobus ut duo sunt.

 

Solutio. Absque scrupulo ambiguitatis dicendum est, quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio, ut unum sunt, et non ut plures sunt : procedit tamen ab eis pluribus. Unde unum dicendo procedit a duobus, ut duo unum sunt in spirando : et ideo necesse est respondere fere omnibus rationibus inductis et pro una parte, et pro altera.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Pater et Filius non sunt unus spirans propter rationem obiectionis : tamen unum sunt in spirando : quia spirans dicit actum suppositorum, et non dicit ita principaliter comparationem ad Spiritum, vel ad vim spirativam in Patre et Filio : sed tamen sunt unum principium : quia principium nominat notionem secundum comparationem ad spiratum et principiatum, et in comparatione ad vim spirativam. Spirans autem non habet comparationem nisi ad supposita eorum quae spirant : et quia illa sunt duo, Pater et Filius sunt duo spirantes, non unus : sed unum principium spirationis.

Ad aliud dicendum, quod spiratio activa proprietas est, quae non determinat essentiam, sed personas Patris et Filii. Et ad hoc quod obicitur, quod una proprietas non est duorum subiectorum, dicendum quod hoc verum est in illis suppositis quae per essentiam et substantiam dividuntur ab invicem : in illis enim quod inest uni, idem numero non inest alii : sed duobus suppositis quae in nullo diversa sunt, nisi inter ea relationis oppositio, potest inesse idem in quantum non relative opponuntur : Pater autem et Filius talia sunt supposita divinae naturae, et secundum quod comparantur ad virtutem spiralem et ad Spiritum sanctum, non habent oppositionem relativam inter se : ergo secundum hoc remanent idem, et sic unum numero erit, quod in hac comparatione inest eis : hoc autem est proprietas spirandi : et sic unum sunt principium spirandi Spiritum sanctum.

Ad aliud dicendum, quod concedo quod Pater et Filius non sunt unus qui sit principium, nec unus spirans : quia ly unus adiectivum esset, vel substantivum : et in utroque sensu falsa esset locutio : quia ly unus semper diceret unitatem personae spirantis : sed ut dictum est, sunt unum principium, vel unum in spirando.

Ad aliud dicendum, quod in actu personali importante rationem oppositionis et distinctionis personarum, una non potest alii uniri secundum rem nec secundum intellectum : ut Pater et Filius non uniuntur in generando : quia generare dicit rationem oppositionis inter Patrem et Filium : sed in actu non importante rationem oppositionis inter eos, de necessitate uniuntur, cum in omnibus idem sint nisi ubi dividit eos oppositio relationis.

Ad aliud bene concedo, quod non sic uniuntur : sed ut unum in spirando.

Ad aliud dicendum, quod quamvis amor personalis sit eorum distinctorum, ut in praecedenti distinctione probatum est, non tamen procedit ab eis ut distincti sunt : sed ut unum, et ideo obiectio illa non valet.

Ad id quod obicitur in contrarium, dicendum quod in inferioribus ad causandum compositum oportet construere multiplicem modum causantis : quia unus modus causantis non produceret nisi unum : sed in superioribus non est causa, sed ratio principii, et Pater et Filius simul non faciunt compositionem principii : imo propter eorum indivisibilitatem, quae est inter eos in omnibus in quibus relationis oppositione non distinguuntur, est in eis unum principium unde spirant.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia scilicet aggregatio prioris numeri cum adiecta unitate constituit posteriorem, et sequens compositior est quam praecedens : sed non sic Pater et Filius aggregati sunt aliquo adiecto, vel simul ipsi soli existentes constituunt Spiritum sanctum.

Ad aliud dicendum, quod de calore naturali non est simile : quia simplex non est id quod constat ex diversis virtutibus. Pater autem et Filius ut unum principium accepti non faciunt compositionem : et ideo una et eadem et eodem modo se habente et secundum idem spirali virtute spirant Spiritum sanctum.

 

 

ARTICULUS IV

Utrum uniantur Pater et Filius in quantum sunt principium Spiritus sancti, per essentiam, vel per notionem, vel per personam ?

 

Quarto quaeritur : Utrum uniantur Pater et Filius in quantum sunt principium Spiritus sancti, per essentiam, vel per notionem, vel per personam ?

 

Videtur autem, quod in essentia uniantur, quia dicit Anselmus, quod per essentiam Patris et Filii tota deitas est in Spiritu sancto.

Item, quod ridiculum est credere quod propter relationem Patris tota deitas sit in Spiritu sancto : ergo videtur, quod spirant Spiritum sanctum in quantum unum sunt in essentia et natura.

Item, hoc videtur quia in divinis non sunt nisi tria, scilicet essentia, notio, et personae : personae autem distinctae sunt, notiones vero distinguunt : ergo non uniunt : ergo si aliquo uniuntur personae, hoc erit essentia : sed Pater et Filius sunt principium Spiritus sancti ut unum sunt : ergo videtur, quod hoc unum sit unum essentiae.

Item, spirare est dare essentiam divinam Spiritui sancto : ergo processio Spiritus sancti est substantialis, quia procedendo accipit substantiam, sicut et Filius : ergo videtur, quod sicut generatio est actus naturae et substantiae, ut dicit Damascenus, ita etiam procedere : et sic reducitur ad unitatem substantiae Patris et Filii.

 

Sed contra :

  1. Eadem unitas essentiae quae est in Patre et Filio est etiam in Spiritu sancto : si ergo hac unitas in Patre et Filio sufficiens causa est spirandi Spiritum sanctum : erit etiam in Spiritu sancto sufficiens quod spiret Spiritum sanctum, quod falsum est.
  2. Si forte dicas, quod in Spiritu sancto relationis habet oppositionem ad spirare, et in Patre et Filio habet relationis oppositionem ad spirari, et Pater et Filius per unitatem essentiae spirant : Spiritus sanctus autem non spirat per unitatem essentiae, sed spiratur. Contra : Secundum hoc redit inconveniens quod supra improbatum est, scilicet quod essentia divina distinguitur in persona, et sic essentia divina in una persona est alia quam essentia divina in alia persona, et secundum hoc etiam proprietates determinant essentiam in persona : quae omnia respuit fides catholica : ergo non videtur, quod spirent ipsum per hoc quod sunt unum in essentia.
  3. Si propter hoc dicatur, quod spirant eum per hoc quod sunt unum in notione quae est spiratio. Contra : Notio proprietas est quae secundum rationem intelligendi principiatur ab actu spirandi : dicit enim Augustinus, quod Pater est pater, quia genuit : ergo et Pater et Filius sunt unum principium, quia spiraverunt Spiritum sanctum : ergo non spiratio causa est spirandi, sed potius causata a spirando. Praeterea, Sequitur hoc quod ridiculum dicit Anselmus, scilicet quod relatio vel notio causa esset quod tota divinitas est in Spiritu sancto, nec potest dici, quod spirent eum in quantum sunt una perfecta.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod Pater et Filius spirant Spiritum sanctum in quantum sunt unum in virtute spirali : sicut Pater generat Filium in quantum in ipso est virtus generativa, quae non est in Filio nec in Spiritu sancto, ut supra probatum est : unitas autem virtutis spiralis complectitur unitatem essentiae, et unitatem notionis, eo quod medium est inter personam et essentiam secundum modum intelligendi, ut supra probatum est de potentia generandi. Et si quaeritur, quae sit ista virtus spiralis ? in sequenti quaestionis articulo determinabitur.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Anselmus dicit verum, quod essentia est causa sicut in qua ut in radice est virtus illa : sed non tamen sola essentia est sufficiens causa.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum ut supra de potentia generativa, quod licet una sit essentia trium, non tamen eadem est comparatio essentiae ad notiones et relationes in tribus : praecipue quia potentia dicit essentiam in potente, et non in se. Dico autem non esse unam comparationem, quia non ad eamdem rationem comparatur in tribus.

Ad id autem quod obicitur, quod essentia secundum hoc determinatur proprietate, dicendum, quod falsum est : non enim idem est essentiam comparare ad proprietatem per identitatem cum hac persona vel illa quod est determinari : quia determinari est distingui proprietate : comparare autem ad hoc est essentiam in hac vel illa persona ostendere idem illi, et causare naturales in ea operationes prout potentia est causa.

Ad id quod obicitur, quod notio sit post actum spirandi secundum rationem intelligendi, dicendum, quod in divinis non est verum : non enim potest agere nisi persona distincta : non autem distinguitur nisi proprietate : ergo distinguens et distinctum, id est, persona et proprietas secundum rationem intelligendi sunt ante actum notionalem : sed in inferioribus in quibus relationes a motu et mutatione causantur, verum est quod obicitur.

 

 

ARTICULUS V

Qualiter potentia spirativa sit in Patre et Filio, et utrum una sit in tribus, et qualiter differunt virtus spirativa et generativa ?

 

Quinto et ultimo quaeritur de potentia spirativa, qualiter sit in Patre et Filio, et utrum una sit in tribus ?

Et proceditur sic :

  1. Spirare in inferioribus dicitur duobus modis, scilicet spiritualem substantiam emittere, hoc modo quo dicimus humidum spirare, quia vaporabiliter rarificatur in aere : et hoc modo corpora rara consuevimus spiritum vocare, ut ventum, vel aerem, sicut ibi secundum expositionem Chrysostomi : Spiritus ubi vult spirat : et vocem eius audis, etc. : et ibi, secundum expositionem Basilii in Hexameron : Spiritus Dei ferebatur super aquas : ubi spiritus aer secundum Basilium dicitur.

Alio modo dicimus spirare quaedam viva vel omnia, sicut quae a tractu spiritualis substantiae quae est aer, dirigendo illam et subtiliando, inspirando et exspirando in spiritu retento habent vitam vel vitae adminiculum, sicut respirantia et inspirantia, sicut ea quae habent pulmonem et cannam.

Omnia autem dicimus spirare secundum quod spiritus generatur ex evaporatione humidi in alimento ad cor vel ad membrum quod est loco cordis, et ibi digeritur, ut fiant in eo operationes naturalis et vitales et animales, secundum quod ad diversa dirigitur : secundum naturam enim spiritus oriuntur a corde, sicut humores ab hepate. Si ergo in divinis est virtus spiralis, videtur quod aliquo istorum esse debeat.

Videtur autem, quod nullus competat. Primus enim non competit, cum evaporatio sive corporalis sive spiritualis sit ad subtiliorem naturam quam evaporans et spirans : Spiritus sanctus autem non est subtilioris naturae quam Pater et Filius. Secundus etiam non competit : quia sic Spiritus sanctus esset aliquid extrinsecus adveniens Patri et Filio, quod fuit haeresis impiissimi cuiusdam Theodorici, qui dixit Spiritum esse alienam virtutem a Patre et Filio : et hoc fuit etiam haeresis Nestorii et Sabellii, qui non ponebant nisi unam personam esse in divinis, sicut erat una substantia, et dicebant Spiritum omnis libertatis esse servum Patris et Filii, sicut aliena virtus superingrediens in nos servit nobis. Tertius iterum non videtur competere : quia illa evaporatio est ab extrinseco nobis ingesto per operationem caloris naturalis : nihil autem talium cadit in Deum : ergo videtur, quod in Deo non sit virtus spiralis.

  1. Praeterea, illa virtus aut esset essentia, aut persona : si essentia, conveniret omnibus : si autem persona, tunc esset haec persona vel illa et non alia, quod iterum falsum est. Si dicas, quod sit notio, hoc falsum est : quia notiones non secundum rem separatae sunt a personis divinis. Unde quod non est in persona aliqua, non est notio : quidquid autem in persona est, ipsa est : unde cum non sit persona aliqua, non erit etiam in aliqua persona ut notio in ea.

 

Si autem propter hoc dicatur, quod non est virtus spiralis in Deo. Contra : Cuius est actus, eius est potentia ; sed actus spirandi est in Deo : ergo est potentia in ipso ad spirandum.

 

Solutio. Dicimus, quod in veritate virtus spirandi est in Patre et Filio, et est media inter essentiam pure et personam pure sumptam per omnem eumdem modum quo virtus generativa sit medium. Et si quaeris, qua similitudine ? Dico, quod ad emittere spiritum est in eo virtus spirativa : quod enim in inferioribus est attractio spiritus, hoc est indigentiae propter refrigerium pectoris : sed si de superabundantia homo posset emittere spiritum suum, ut in illo communicaret naturam mentis spiritualis, hoc esset aliquo modo simile : sic enim est in Patre et Filio quod non concordant tantum unitate essentiae, imo etiam consensu spiritus in voluntate. Unde sicut Pater communicat naturam per generationem, ita etiam Pater et Filius communicant naturam per emissionem huiusmodi spiritus : et ab hoc spiritu qui est natura spiritualis, dicitur vis spirativa in Patre et Filio. Bene autem concedo, quod non sumitur similitudo a corporalibus spiritibus nisi remote valde : licet quidam dicant, quod a corporali spiritu sumitur similitudo : hoc autem timeo dicere, quia secundum hoc spiritus metaphorice conveniret divinis, et similiter vis spirandi in Deo diceretur symbolice. Unde credo melius, quod dicitur a virtute emittendi Spiritum cui communicatur natura divina, sicut communicatur per generationem Filio.

 

Ad id autem quod quaeritur : Utrum sit essentia, vel persona ? Dicendum, quod quidquid est in divinis est essentia, quia nihil distinguitur ab essentia, nec essentia distinguitur ab aliquo : non tamen idem est propter hoc modus significandi : et secundum modum dico esse medium inter essentiam et personam : et quia radix est essentia, et actus est personae. Unde potentia cum actu et in actu accepta medium est, secundum aliquid ipsius tenens rationem unius, et secundum aliquid rationem alterius.

Et nota quod si quaeratur, qualiter differunt virtus generativa et virtus spirativa ? Dicendum, quod planum est ad hoc respondere per comparationem ad actus : quia tunc differunt sicut spirare et generare. Si autem accipiantur in radice, dicendum quod non differunt re, sed ratione : quia generativa radicatur in radice secundum quod est natura : spirativa autem radicatur in ipsa secundum quod est voluntas, non quidem voluntas comparata ad extra sicut ad causatum, sed voluntas amoris communicandi tantum esse quantum est ipse communicans.

 

 

B. Quod Graeci non concedunt Spiritum sanctum procedere a Filio.

 

 

ARTICULUS VI

Quaeritur de controversia Graecorum et Latinorum de processione Spiritus sancti, utrum a Patre procedat tantum ut dicunt Graeci, vel a Patre et Filio sicut dicunt Latini ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur : Graeci tamen, etc.

 

Et quaeritur hic de controversia Graecorum et Latinorum de processione Spiritus sancti. Et ponemus primo rationes et auctoritates pro Graecis, postea pro Latinis solvemus rationes et auctoritates Graecorum.

  1. Dicit autem Dionysius, quod Pater est fontana deitas : ergo videtur, quod Filius et Spiritus sanctus sunt rivi : nullus autem rivus simul oritur a fonte et rivo : ergo nec Spiritus sanctus procedit a Filio, nec e converso a Spiritu sancto Filius.
  2. Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus : Pater quidem est fontana deitas. Filius autem et Spiritus sanctus deigenae deitatis, si ita oportet dicere, pullulationes divinae naturae, et sicut flores, et sicut supersubstantialia lumina a sanctis eloquiis accepimus. Sed neque pullulationes eiusdem radicis, neque flores unius virgae, neque lumina unius lucis vel luminosi ad se invicem secundum principia originis reducuntur. Ergo videtur, quod nec Filius sit a Spiritu sancto, nec e converso Spiritus sanctus a Filio.
  3. Item, Dionysius, in libro de Mystica theologia : In theologicis hypotyposibus principalissima affirmativis theologiis laudavimus, qualiter divina et bona natura unica dicitur, qualiter trina quaedam secundum ipsam dicta paternitas et filiatio, quodcumque est hoc vel quod vult monstrare spiritus theologia, qualiter ex immateriali et impartibili bono in corde manentia bonitatis pullulaverunt lumina, et ab ea quae in ipso et in seipsis et in invicem coaeterna pullulatione mansione permanserunt inegressibilia. Et secundum commentum vocat cor Patrem secundum illud Psalmi XLIV, 2 : Eructavit cor meum verbum bonum. Ergo pullulationes Filii et Spiritus sancti sunt ex corde quod est Pater : ergo videtur, quod licet sint in ipso sicut in principio originis, et in se in existentia personali, et invicem secundum identitatem naturae, quod tamen secundum originem naturae Spiritus non reducitur ad Filium, nec e converso. Hypotyposes autem idem est quod divinae personae. Caetera auctoritatis verba plana sunt.
  4. Item, Damascenus : Spiritum Dei edocti sequentem cum Verbo, et manifestantem eius operationem, non exspirationem subsistentia destitutam intelligimus. Ex hoc accipitur, quod Spiritus sequitur Verbum, et manifestat opus eius : ergo non procedit a verbo.
  5. Praeterea, Damascenus : Credimus in unum Spiritum sanctum Deum, et vivificantem ex Patre procedentem, et in Filio requiescentem.
  6. Item, idem, cap. 11 : Spiritum sanctum et ex Patre dicimus, et Spiritum Patris nominamus : ex Filio autem Spiritum non dicimus, Spiritum vero Filii nominamus. Ioan. I, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Cum descensus temporalis processionem aeternam manifestet, ut infra probabitur, videtur quod a Patre procedit, et in Filio requiescit et manet, ut dicunt Graeci.
  7. Item, in legenda sancti Andreae dicitur : Pax vobis et universis qui credunt in unum Patrem, et in unum Filium eius Dominum Iesum Christum, et in unum Spiritum sanctum procedentem ex Patre et in Filio permanentem.
  8. Item, Gregorius Nazianzenus qui vocatur Theologus : Sicut radii solaris luminis ab eo procedentes, nec semper a lumine nec semper ab invicem abscinduntur, et usque ad nos gratiam luminis emicant vel emittunt : eodem modo Filius et Spiritus sanctus geminus Patris radius, usque ad nos miserunt lumen charitatis, et Patri sunt coniuncti. Et quemadmodum a quodam fonte aquarum duo rivuli manant positione divisi, huiusmodi vero qualitatem unam et eamdem possident : eodem modo Pater fons vitae per fluvium quemdam Filii et Spiritus sancti in nos mittit gratiam : et isti usque ad nos processerunt, et inseparabiles a Patre nihilominus exstiterunt. Ex hoc idem accipitur.
  9. Rationes etiam sunt Graecorum super illud Dionysii in libro de Divinis nominibus, cap. 1, quod universaliter non audendum nobis dicere aliquid de substantiali deitate praeter ea quae nobis ex sanctis eloquiis sunt expressa : et cum in Evangelio nusquam legatur Spiritus a Filio procedere, non erit dicendum : aut quas rationes ponit Magister in Littera de conciliis et anathemate.
  10. Item, hoc nos videmus in similibus : splendor enim et radius oriuntur ex sole, ita quod neutrum per aliud.
  11. Item, in mente et notitia et amore saepe est conversio mentis ad amorem praeter quam quod notitia praecedat.
  12. Item, amor quandoque praecedit notitiam, ut dicit Augustinus, sicut ardor quaerendi antequam sit notum : ergo ille ardor ex sola mente procedit.
  13. Item, in spiritu exteriori quando verbum pronuntiatur, videmus quod ante sonum verbi attrahitur spiritus in quo formatur verbum, et ille procedit a dicente in verbi opus quod est manifestatio : ergo videtur, quod Spiritus sit Verbi sicut in quo manifestatur, Patris autem sicut a quo procedit.

Sed contra : hae plurimae rationes sunt et auctoritates, tam in Evangelio quam in originalibus Sanctorum, quarum sufficientiam in Littera Magister adducit.

 

Rationes autem sunt istae :

  1. Spiritus a nobis et eis ponitur Filio distingui : ergo distinguens proprium est inter Filium et Spiritum sanctum distinguens autem in divinis non est nisi oppositio relationis : ergo inter Filium et Spiritum sanctum est oppositio relationis : sed nulla inter se relativa opponuntur ex hoc quod referuntur relative ad aliquod tertium, quin potius conveniunt : ergo Filius et Spiritus sanctus non opponuntur ex hoc relative inter se, sed conveniunt et uniuntur, quod ambo sunt a Patre : ergo oportet, quod alter sit ab alio : nullus autem dicit Filium esse a Spiritu sancto : ergo oportet dicere Spiritum sanctum esse a Filio.
  2. Item, inter Patrem et Filium omnimoda manet identitas praeter id quod ad alterum est : ergo a simili ex eadem causa inter Filium et Spiritum sanctum omnimoda manet identitas praeter id quod ad alterum est : aut ergo id quod est ad alterum distinguitur in eo quod ad alterum est, aut non : si non, hoc falsum est : quia sic distinguerentur absolute : ergo distinguitur in quantum ad alterum est : sed si nec Filius sit a Spiritu, nec e converso, in nullo unus refertur ad alium : ergo in nullo unus distinguitur ab alio, quod absurdum est : ergo oportet unum esse ab alio.
  3. Item, si aliquid de absolutis esset in uno quod non esset in alio, non quidquid haberet unus, haberet alius : sed Filius et Spiritus sanctus, si unus non sit ab alio, non distinguuntur nisi absolutis : quia relationem ad invicem non habent : ergo non quidquid habet unus, habet alius, quod falsum est. Forte si dicatur, quod in hoc inter se distinguuntur, quia ab eodem diversimode procedunt. Contra : Ille modus aut dicit ens absolutum, aut respectivum. Si absolutum : tunc necessario sequitur, quod divisi sint in essentia et substantia : quia omne ens absolutum supponit substantiam in divinis. Si autem dicit relativum. Contra : Relativum sive ad aliquid est, cuius hoc ipsum esse quod est, ad alterum est. Quaero igitur, quod sit illud alterum ad quod est esse relativi : si quodlibet alterum : ergo Pater non esset tantum Filii Pater, sed etiam cuiuslibet alterius, quod absurdum est : si autem illud alterum ad quod est esse relativi, est oppositum relative : ergo ex hoc quod Filius est ad Patrem, non habet esse quod distinguat eum a Spiritu sancto : quia relativum nec est ens nec esse habet, nisi ad id ad quod est per oppositionem : ergo redit primum quod ex hoc non distinguuntur ab invicem Filius et Spiritus sanctus, quod ambo diverso modo referuntur ad Patrem.
  4. Item, in omnibus inter Patrem et Filium manet identitas praeter id quod ad alterum est : ergo in quibuscumque Pater non opponitur Filio, est idem illi : sed in spirando non habet oppositionem ad ipsum : ergo in spirando est unum illi.
  5. Item, constat, quod omnis naturae communicatio ponit ordinem ad unum ex quo est communicatio illa, sicut in hominibus, et aliis omnibus : ergo si in divina natura est communicatio naturae ipsis personis, ponitur ordo naturae ad unum : non autem est ordo si duo sunt ab uno immediate, quia tunc neutrum ordine naturae ordinatur ad alterum : ergo oportet, quod duorum unus sit ab alio.

Si forte aliquis tantum insaniat, quod dicat quod non in omnibus personae sunt unum praeter oppositionem relationis, convincitur ex natura simplicitatis divinae : quia ex hoc sequitur, quod nec una natura nec unum simplex sint personae, sed aliquid de absolutis facit numerum cum alio : vel aliquid de absolutis est in uno quod non est in alio. Convincitur etiam per auctoritatem Dionysii in libro de Divinis nominibus, ubi dicit omnia alia unita esse : et per auctoritates quamplures Boetii in libro de Trinitate qui probat hoc, quod si relatio aliquid absolutum diceret, in Deo non posset esse, nisi faceret compositionem vel conveniret omnibus personis.

 

Solutio. Dicimus in veritate, quod error est dicere Spiritum sanctum, non procedere a Filio, et defendere haeresis est : cum et Sancti hoc dicunt qui patres conciliorum fuerunt, sicut probatur in Littera, et ratio id cogit, et canon Evangelii hoc innuit, ut infra patebit. Rationes autem Graecorum et auctoritates non difficile est solvere.

 

Ad id enim quod Dionysius loquitur, dicendum quod similitudo non sumitur ex terrenis ad Deum, nisi sicut id quod est in parte, significat quod est in toto : quando enim pullulantibus comparat ramis, aut fluentibus rivis, aut germinantibus floribus, constat quod in omnibus his non est una essentia numero, neque quidquid est in uno de essentia, est etiam in alio. Unde cum in hoc nullus dicat stare posse illam similitudinem, patet quod in pluribus est dissimilis quam similis.

Ad auctoritates alias dicendum, quod Damascenus verum diceret, si compararet Spiritum sanctum ad Verbi incarnationem : quia dicit Augustinus, quod verbum cordis est sicut Verbum ab aeterno genitum, et hoc est verbum mentis : verbum autem in voce est sicut Verbum in carne : et sicut spiritus manifestat verbum in voce, non autem in corde : ita Spiritus missus a Patre operabatur carnem Verbi in qua manifestaretur nobis. Sed si loquitur ad verbum interius, falsa est comparatio : quia illud verbum a sola mente concipitur, et ab eo et mente spiritus amoris non sonationis vel vocis diffunditur vel emittitur.

Ad id quod obicitur de Gregorio Nazianzeno, et vita beati Andreae, et de Ioanne, dicendum quod ipsi loquuntur de missione personarum Filii et Spiritus sancti, quae missae sunt a Patre, ita quod Pater non legitur missus : non tamen negant quin Spiritus a Filio mittatur : quia hoc legitur in Evangelio. Et secundum humanitatem descendit Spiritus in eo et mansit in anima eius et requievit in ipso, eo quod non invenit in aliis ubi delectabiliter requiesceret pes eius, sicut columba emissa de arca : unde auctoritates non cogunt.

Ad id quod obicitur per rationem, dicendum quod nihil valet : quia falsum supponunt rationes illae : splendor enim procedit a radiis, licet etiam procedat a corpore luminoso. Et hoc est pro Latinis qui spiritum dicunt ab utroque procedere. Aliud similiter est falsum : quia dicit Augustinus, quod ignotum quidem amare possumus, et illud esse credimus : unde de quo non est notitia nec scientiae, nec credulitatis, de illo nullus est amor : et ita necesse est quod notitia sit prius a mente vel actu vel habitu.

 

 

C. Responsio, ubi determinantur praedicta.

 

 

ARTICULUS VII

Contrarium sacrae Scripturae quid sit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Qui aliud vel aliter praedicaverit, id est, contrarium, etc.

 

Illa enim expositio non videtur conveniens : quia non quodlibet aliud est contrarium.

Ad hoc dicendum, quod in expositionibus tenet talis ratio, quod nihil aliud est nisi contrarium : omne enim quod pertinet ad declarationem, intus est : et id quod non est intus, contrarium est. Unde Anselmus : Omnis veritas sacrae Scripturae veritas est, quae sacrae Scripturae non contradicit.

 

Quaeritur etiam quae sit fidei regula quam tangit, ibi : Qui autem praetergreditur regulam, etc.

Et dicendum, quod regula fidei est concors Scripturarum sensus cum articulis fidei : quia illis duobus regularibus praeceptis regitur Theologus.

 

 

D. Quod Graeci in sensu nobiscum conveniunt, etsi verbis differant.

 

 

ARTICULUS VIII

An idem sit dicere Spiritum esse Filii, et Spiritum esse a Filio ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Cum non sit aliud Spiritum sanctum esse Patris et Filii, quam esse a Patre et Filio. Licet enim ad hoc possit haberi ratio ex natura genitivi qui secundum suum nomen originem notat : tamen sunt aliae quamplures habitudines quas notat, sicut cum dico, cappa Socratis, vel forma imaginis, vel natura hominis : in quorum nullo notat originem principii.

 

Solutio. Dicendum, quod in veritate in divinis non potest esse aliud : sed in creaturis non oportet quod genitivus notet semper habitudinem originis, licet illam principaliter notet : et ideo ab ea denominatur. Ratio autem quare in divinis oportet quod sit idem, dicta est supra : quia divina non possunt habere diversitatem et distinctionem quam notant constructiones obliquorum, nisi tantum secundum relationes originis. Si ergo in ista locutione, Spiritus Filii, obliquus notet distinctionem inter Spiritum et Filium, illa erit secundum originis relationem et ita sequitur, quod idem sit Spiritum esse Filii, et a Filio.

 

 

ARTICULUS IX

Quare Latini ausi fuerint addere symbolo edito in concilio :

Qui ex Patre Filioque procedit, cum Graeci ad hoc non fuerint vocati, nec concilium indictum ?

 

Sed quaerunt Graeci, Qualiter ausi fuerimus apponere symbolo edito in concilio, et quare in additione Episcopi eorum non sint vocati, vel quare concilium non fuerit indictum ?

 

Ad omnia haec respondet Augustinus quod non est additum quod in illo erat intellectum : quia quod in alio est intellectum et inclusum, si hoc exprimatur, non debet dici additum : sed quod latuit inclusum, sit manifestatum : sicut etiam de descensu ad inferos nihil in secundo symbolo continetur, et licet addere et nobis et eis. Necessarium autem fuit addere processionem Spiritus sancti a Filio : sicut dubitatio Graecorum ipsorum adhuc probat.

Praeterea, non oportuit ad hoc eos vocare, cum auctoritas fuerit publicandi apud Ecclesiam Romanam : praecipue cum unicuique etiam particulari Ecclesiae liceat id quod Catholicum est promulgare, propter aliquam necessitatem per cantum et legendas publicas.

 

Et nota, quod octo concilia generalia in primitiva Ecclesia celebrata sunt : quatuor ab Apostolis, et quatuor a Patribus. Ab Apostolis primum pro electione Mathiae loco Iudae. Secundum, de electione septem diaconorum. Tertium, de circumcisione non imponenda illis qui crediderunt. Quartum, de non prohibendis legalibus illo tempore Iudaeis propter scandalum, ne crederetur Vetus Testamentum tamquam sacrilegum abiciendum esse. Et haec quatuor enumerantur in quadam Glossa super Actus primo. Quatuor etiam fuerunt Patrum, scilicet Nicaenum, Ephesinum, Chalcedonense, et Constantinopolitanum.

 

 

E. Auctoritatibus Graecorum ostendit Spiritum sanctum procedere etiam a Filio.

 

 

ARTICULUS X.

An Spiritus sanctus procedat a Filio ut verbum, vel amor ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Spiritus sapientiae non potest audire a Filio loquente quae nescit, cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, etc.

Ex hoc enim sequitur, quod Spiritus sanctus procedit a Filio ut verbum, et non ut amor.

 

Ad hoc dicendum, quod loqui est manifestare se : intellectus autem manifestat se verbo : et tale loqui notionaliter sumptum non convenit nisi Patri : et proferri sic non convenit nisi Filio. Loqui autem essentialiter sumptum convenit tribus. Est autem loqui etiam manifestatio affectus sive voluntatis : et haec manifestatio non fit in verbo, sed amore procedente ab affectu sive voluntate : et sic Spiritus sanctus profertur a Filio vel a verbo.