Distinctio XXI — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XXI
Qualiter dictiones exclusivae capiantur in divinis ?
A. Quaeritur : quomodo posset dici solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus, cum sint inseparabiles ?
DIVISIO TEXTUS
Hic oritur quaestio trahens originem ex praedictis, etc.
Hic incipit pars illa quae occasionatur ex praecedenti : cum enim habitum sit quod in communitate essentiae tres personae distinctae sunt, videtur non posse multiplicari solitudo circa aliquam illarum : et ideo in hac parte quaeritur : Qualiter dictiones exclusivae ponantur circa subiectum vel praedicatum in divinis, sive circa personas, sive etiam circa terminos essentiales ?
Et dividitur ista distinctio in tres partes :
in quarum prima Magister tangit, qualiter dictiones exclusivae adiunguntur propositioni ex utraque parte habenti terminos personales, ut cum dicitur, solus Pater est Pater.
In secunda autem tangit, qualiter adiunguntur propositionibus ex altera parte habentibus terminos personales, ex altera autem terminos essentiales, ut solus Pater est Deus, vel Pater est solus Deus, vel Trinitas est solus Deus : et haec incipit ibi, B : Post haec quaeritur : Utrum sicut dicitur, solus Pater est Pater, etc.
In tertia autem obiicit contra determinata, et solvit, ibi, C : Sed iterum quaeritur quomodo ipsam Trinitatem dicimus solum Deum, etc.
ARTICULUS I
An dictiones exclusivae possunt poni in divinis ?
Incidit autem hic quaestio ante Litteram : Utrum dictiones exclusivae possunt poni in divinis ?
Videtur autem, quod non :
- Supra enim, in verbis Hilarii dicitur quod solitarius non est nobis Deus confitendus : ergo solitudo non convenit divinis : cum ergo dictiones exclusivae implicent solitudinem circa ea quibus adiunguntur, videtur quod dictiones illae non competant divinis.
- Item, supra, in Ambrosii verbis dicitur, quod Pater per intellectum semper est in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus sanctus in utroque : si ergo dictio excludens Filium a Patre, apponatur alicui personarum, erit implicatio falsi, et sic locutio falsa : hoc autem facit dictio exclusiva : ergo videtur quod in divinis dictiones illae non competant.
- Item, dictio exclusiva alicui adiuncta excludit alia quae non sunt illud : omnis autem exclusio est respectu alicuius quod participatur ab illo circa quod notatur exclusio : nihil autem habet Pater quod non habet Filius et Spiritus sanctus : ergo videtur, quod numquam possit dictio notans exclusionem poni circa aliquam personarum in divinis.
- Item, in Littera dicit Augustinus, quod haec est vera, solus Pater est Pater, et quod non notatur solitudo circa Patrem, sed alii a consortio paternitatis excluduntur. Quaeratur ergo : Utrum similiter possit dici, Pater est solus Pater ? Et videtur, quod sic : quia expositivae eius sunt verae, scilicet Pater est Pater, et non alius quam Pater est Pater : ergo Pater est solus Pater. Contra : Pater est solus Pater : ergo Pater est Pater solus : ergo non est cum Filio et Spiritu sancto, quod falsum est.
- Item, Haec non est vera, non solus Pater est Pater. Probatio. Pater est Pater cum Filio existens et cum Spiritu sancto : ergo non solus Pater est Pater : ergo eius contradictoria est falsa, haec scilicet, solus Pater est Pater : quam tamen in Littera concedit Augustinus.
- Item. Quaeritur iuxta hoc : Utrum haec sit vera, Pater est Pater ? Videtur, quod sic : quia Pater est Pater, et non est aliud a Patre, essentia enim non est aliud a Patre : ergo Pater est tantum Pater.
Sed contra : Dicit Augustinus, quod esse Patrem non est esse Deum : ergo Pater non est Deus, quod falsum est : ergo et haec, Pater est tantum Pater. Et eadem obiectio est de hac, Filius est tantum Filius : et de hac, Spiritus sanctus est tantum Spiritus sanctus.
Solutio. Dicendum, quod secundum quod innuit Augustinus hic et Magister, dictio exclusiva potest poni circa divina, et praecipue in subiecto, et circa nomen personae quod est quasi singulare in divinis, ut Pater, et Filius, et Spiritus sanctus : cum enim secundum Aristotelem, idem est solus quod est non cum alio : ly non cum alio dicit privationem associationis : et ideo proprie non convenit termino in sua suppositione et significatione importante associationem sicut facit omnis terminus communis, ut homo, asinus, et huiusmodi : unde non proprie dicitur, solus asinus, vel solus homo. nisi prius adiungatur termino communi qui debet esse subiectum huius dictionis, solus, quod trahat ipsum ab associatione communitatis quam importat, ut dicatur, unus solus homo : sed dictioni singulari proprie adiungitur, ut cum dicitur, solus Plato, vel solus Pater : quamdam enim similitudinem cum propriis in divinis habent nomina determinatarum personarum : et ideo potest adiungi dictio exclusiva ut dicatur, solus Pater vel solus Filius. Sed tunc quantum pertinet ad praecedens capitulum, si sequatur praedicatum personale ut dicatur, solus Pater est Pater, dicendum quod locutio est triplex : et in duobus sensibus est vera, et in tertio est falsa. Haec enim dictio, solus, cum sit adiectivum potest facere simpliciter implicationem suae formae circa subiectum quod est suum subiectum : et tunc notabit solitudinem circa subiectum, et sic falsa est locutio, ut probatum est per verba Hilarii : quia Pater nec solitarius est, nec singularis est confitendus. Potest etiam dictio exclusiva sistere in subiecto, et privare associationem respectu formae in subiecto et tunc sensus est, solus Pater est Pater, id est, ille qui est Pater ita quod alius cum eo non est Pater, est Pater. Vel potest apponi subiecto in comparatione ad praedicatum, scilicet ut excludat alios a participatione praedicati : et quia praedicatum et forma subiecti idem sunt in locutione in qua idem de se praedicatur, erit ista locutio in utroque sensu vera : sed secundus sensus est quem Augustinus ponit in Littera : et per istam distinctionem jam fere patet solutio ad totum quod obiectum est.
Dicendum enim ad primum, quod Hilarius accipit dictionem exclusivam secundum quod notat implicationem solitudinis, et sic non accipit Augustinus.
Ad aliud dicendum, quod licet unum relativorum intelligatur in alio : non tamen sic intelligitur in ipso, quod participet eamdem formam relationis cum ipso ut ad quod determinatur : duo enim sunt in relativis : unum gratia relationis, et alterum gratia oppositionis gratia relationis unum intelligitur in alio, gratia oppositionis unum excluditur a forma alterius : et ideo dictio exclusiva non excludens primum, sed notans secundum, scilicet quod cum alio participet formam, bene potest poni in divinis, et non notabit solitudinem.
Ad aliud dicendum, quod participatio in divinis large accipitur, scilicet pro habere aliquid quocumque modo, et sic aliquid participat una persona quod non participat alia : quia habet suam proprietatem qua Pater est Pater, et Filius filiationem.
Ad aliud dicendum, quod haec concedi potest sicut et prima, Pater est solus Pater, hoc est, sub eadem distinctione, et tunc non valet : ergo Pater est Pater solus : quia quando dictio exclusiva sequitur suum subiectum vel praedicatur de ipso, potest notare solitudinem praedicatum de illo : et quia in praedicato gratia formae magis venit, inclinatur ad illum sensum, ut cum dicitur, homo currit solus, vel Socrates currit solus, notatur quod currit solitarius etiamsi alii currant : unde cum Pater non sit solitarius, non est dicendum quod Pater sit Pater solus : sicut non dicimus, Pater est Pater solitarius, vel singularis.
Ad aliud dicendum, quod haec, Non solus Pater est Pater, non est vera nisi in illo sensu in quo ly solus notat implicationem solitudinis circa Patrem, et in hoc sensu eius contradictoria est supra negata.
Ad aliud dicendum, quod haec est absolute vera, Pater est tantum Pater : si enim aliquid cum dictione exclusiva praedicatur de aliquo subiecto, non excluduntur ab eo ea qua in illo praedicato essentialiter significantur, ut cum dicitur, Socrates est tantum homo, non sequitur : ergo non est animal : sed sequitur, quod ipse nihil aliud est quam homo. Ita hic non sequitur, Pater est tantum Pater, ergo non est Deus, vel essentia divina.
Ad obiectum autem in contrarium, dicendum quod Augustinus loquitur de ratione nominis, et non de ratione rei : sic enim verum est, quod non sapiens est eo quo bonus est : et tamen secundum rem idem sunt sapientia et bonitas in Deo.
B. Utrum possit dici, solus Pater est Deus, solus Filius est Deus, vel solus Spiritus sanctus est Deus, vel Pater est solus Deus, vel Filius est solus Deus, vel Spiritus sanctus est solus Deus ?
C. Quomodo dicitur Trinitas solus Deus, cum ipsa sit cum spiritibus et animabus sanctis ?
ARTICULUS II
An ista sit vera, quod solus Pater est Deus ?
Deinde, quaeritur de hoc quod dicit, B : Post haec quaeritur, utrum sicut dicitur, etc. Hic enim Magister negat hanc, solus Pater est Deus.
- Videtur autem, quod sit vera : eius enim expositivae videntur verae, scilicet Pater est Deus, et qui non est alius quam Pater est Deus : ergo solus Pater est Deus.
- Item, si haec est falsa, solus Pater est Deus : ergo eius contradictoria erit vera, scilicet non solus Pater est Deus : ergo plures Patres sunt Deus, vel Pater non est Deus : quia si illa est vera, non solus Pater est Deus, gratia alterius illarum verificatur, scilicet quia aut plures patres sunt Deus, vel Pater non est Deus : negatio enim non potest respicere praedicatum removendo a subiecto, nisi gratia implicationis, vel gratia praedicati.
Solutio. Dicendum, quod haec, solus Pater est Deus, est duplex, scilicet ex eo, quod negatio potest sistere in subiecto, vel in comparatione ad praedicatum. Si feratur ad subiectum in comparatione ad praedicatum, falsa est locutio : quia sic excludit alias personas a participatione praedicati. Si autem sistat in subiecto absolute, adhuc est duplex scilicet ex eo quod potest notare implicationem solitudinis circa Patrem, et sic iterum falsa est : vel potest notare exclusionem aliarum personarum a participatione formae subiecti, et sic vera est, et hoc modo probatur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS III
An ista sit vera, Pater est solus Deus, et ista, Pater est unus solus Deus ?
Deinde quaeritur de ista quam ponit, ibidem, B :
Et dicit in Littera, quod si solus sit in parte praedicati, quidam concedunt, quod Pater est solus Deus.
Hoc videtur inconveniens :
- Cum enim ly solus dicat associationis privationem, non videtur proprie poni circa terminum communem : ergo nihil est dictu, Pater est solus Deus : sicut nihil est dictu, Socrates est solus homo.
- Item, si ly solus sit in praedicato, erit adiectivum huius termini, Deus, et sic notabit similitudinem circa ipsum : ergo idem est, Pater est solus Deus, quod Pater est solitarius Deus : haec autem est falsa, ut supra determinavit Hilarius : ergo et haec est falsa, Pater est solus Deus.
- Item, dictio exclusiva, solus, dicitur differre ab hac dictione tantum, quae etiam notat exclusionem in duobus, scilicet quod tantum potest adiungi termino communi, solus autem singulari : et quod tantum notat adaequationem praedicati cum subiecto, solus autem privationem associationis : ergo videtur, quod non possit haec recipi, Pater est solus Deus, nisi ly solus tantum valeat quantum solum adverbialiter sumptum, ut sit sensus, Pater est solus Deus, id est, solum Deus, hoc est, tantum Deus : sed haec est vera, Pater est tantum Deus : ergo et haec, Pater est solus Deus : et tamen Magister negat eam in Littera.
- Praeterea, Magister in Littera videtur dicere, quod dictio exclusiva sit adiectivum praedicati, et exponit per modum illum quo est adiectivum subiecti sic, Pater est solus Deus, et non alius a Patre est Deus : sic enim patet, quod exclusio notatur fieri circa subiectum in comparatione ad praedicatum : ergo male exponit : quia Augustinus intendit, quod cadat in subiecto, ut patet in expositione, et ipse dicit quod in praedicato.
Ulterius quaeritur de hac : Pater est unus solus Deus, utrum ly Deus teneatur essentialiter, vel personaliter ? Si essentialiter, tunc est sensus, unus solus Deus est qui est Pater : contra hoc quod dicit Hilarius, quod nobis solitarius Deus non est confitendus. Si autem personaliter : tunc sensus est, una sola persona est quae est Pater : et hoc quoque falsum est, quia plures personae sunt.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod cum dicitur, Pater est solus Deus, locutio est duplex ex eo quod ly solus potest esse adiectum subiecti : et tunc distinguendum est, sicut ante immediate dictum est. Si autem sit adiectum praedicati : tunc absque dubio improprie et fere incongrue ponitur, eo quod adiungitur termino qui est locutio communis in divinis. Potest tamen dici propter Magistrum, quod potest teneri adverbialiter, et sic est vera : vel nominaliter, et tunc notabit solitudinem circa Deum, et tunc est falsa : licet enim confiteamur unum Deum, non tamen dicimus solum Deum : et licet dicamus unum solum Deum, non tamen dicimus solum Deum esse : et huius ratio patet ex praedictis.
Didendum ergo ad primum, quod Magister accipit solus loco huius dictionis tantum.
Ad aliud patet solutio per praedicta.
Ad sequens dicendum quod non proprie ponitur : sed, ut dictum est, adverbialiter.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod haec est vera, Pater est unus solus Deus : et ly Deus tenetur essentialiter. Nec sequitur ex hoc : ergo solitarius est Deus : licet enim sit unus solus Deus, non tamen sequitur, quod sit solus Deus absolute : quia ly unus notat distinctionem circa formam Dei, et dictio exclusiva adveniens excludit plura a participatione illius formae, quibus pluribus vel multis opponitur unitas importata per ly unus : cum autem dicitur solus absolute, notaretur solitudo : quia aliter congrue non adderetur ei ly solus, ut dictum est.
Ad id quod obiicitur de expositione Magistri, dicendum quod in veritate Augustinus intendit, quod cadat in subiecto : sed Magister accipit sensum secundum ordinem verborum, et non secundum intentionem Augustini.
ARTICULUS IV
An ista sit vera, Trinitas est solus Deus ?
Deinde quaeritur de hac quam ibidem ponit, B :
Haec enim videtur omnino falsa, vel incongrua : quia cum ly solus non possit esse adiectivum termini communis in praedicato positi, nec subiecti, quia non convenit cum subiecto in genere : videtur nihil esse dictu, Trinitas est solus Deus.
Si forte dicas, quod ly Deus non est omnino communis terminus sicut homo, eo quod non est communicabilis in divinitate essentiae : hoc nihil est : quia habet communitatem suppositorum : ly solus autem per rationem exclusionis quam importat, dicit privationem associationis in suppositis : et ita incongrue videtur ei addi.
Ad hoc dici potest, vel quod haec dictio, solus, adverbialiter ponitur pro solum, vel tantum : vel quod refertur ad subiectum, non gratia generis, sed gratia contenti : sed hoc nihil esse videtur, cum supposita sint plura, et ly solus sit singularis numeri : et ideo stat ibi pro tantum.
Sed contra hanc solutionem obiicitur sic, quod secundum hoc est haec vera, Trinitas est tantum Deus. Quaero ergo, Utrum etiam haec sit vera a conversa simplici, tantum Deus est Trinitas, vel solus Deus est Trinitas ? Videtur quod sic : quia Deus est Trinitas, et nihil quod non sit Deus est Trinitas : ergo solus Deus est Trinitas, vel tantum Deus est Trinitas.
Sed contra : Solus Deus est Trinitas : ergo Pater est Trinitas, et Filius est, etc., quia possum descendere in Deo. Etsi dicas, quod immobilitatur per dictionem exclusivam : tunc sumo eandem sic, Deus est tantum Trinitas : ergo Pater est tantum Trinitas.
Solutio. Dicendum, quod cum dicitur, Deus est tantum Trinitas, vera est locutio : cum autem dicitur, solus Deus est Trinitas, ut ly solus ponatur pro ly tantum, iterum vera est, quia immobilis est suppositio, et excludit a participatione praedicati ea quae habent oppositionem vel alietatem ad formam subiecti : unde non excludit personas. Cum autem dicitur, Deus est tantum Trinitas, potest locutio esse duplex, scilicet quod ly tantum notet adaequationem praedicati ad subiectum cum privatione excessus : et ratione adaequationis quae respicit subiectum gratia suae formae non potest fieri descensus in subiecto, ut dicatur, ergo Pater est tantum Trinitas. Vel potest secundum intellectum ly tantum facere exclusionem essentialem respectu aliorum quae habent essentialem oppositionem ad praedicatum : et in hoc sensu est vera, Vel potest notare exclusionem respectu formae praedicati : et sic falsa est locutio : quia tunc sequitur, Deus est tantum Trinitas : ergo Deus non est Pater, nec Filius : quia cum significatio istius nominis, Trinitas, sit quasi collectiva, excludet tunc personas singulares a subiecto per praedicationem.
Et per hoc patet solutio ad totum.
D. Etsi de Patre solo praedicta dicerentur, non tamen excluderetur Filius et Spiritus sanctus.
ARTICULUS V
An dictio exclusiva addita Patri excludat Filium, etc.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in ultimo capitulo, ibi : Verumtamen, ut ait Augustinus, etc.
Hoc enim non videtur : cum enim Pater habeat alietatem ad Filium, videtur si ad Patrem dictio exclusiva ponatur, quod excludat Filium.
Sed contra : Magis sunt unum et idem Pater et Filius, quam Socrates et pes Socratis : cum autem dico, solus Socrates inest domo, non excluditur pes Socratis : ergo a simili propter maiorem identitatem, cum dicitur, solus Pater est sapiens, non excluditur Filius.
Solutio. Dicendum, quod omnes tales sunt duplices eadem distinctione quam supra diximus, scilicet quod dictio exclusiva potest notare implicationem suae formae circa subiectum, vel addi ei notando privationem associationis : et hoc dupliciter, scilicet in comparatione ad formam subiecti, vel in participatione praedicati : et primo et ultimo sensu, falsa est locutio, in medio autem vera.
Ad argumentum ergo quod factum est, quod non excluditur persona alia per dictionem exclusivam : dicendum, quod licet maior identitas et minor diversitas sit inter Patrem et Filium, quam inter totum et partem : tamen illa distinctio quae est inter Patrem et Filium, ponit alietatem personarum, gratia cuius potest esse exclusio : sed illa quae est inter totum et partem non : et ideo exclusio non fit partis a toto.
Et nota, quod quidam distinguunt hanc, Pater est solus Deus, ex eo quod ly solus potest poni pro tantum, et tunc dicunt eam esse veram : vel ex eo quod potest notare adaequationem praedicati ad subiectum, et sic dicunt eam esse falsam : quia licet Pater sit Deus, non tamen ita est Deus, quin Deus etiam aliis conveniat : et ita videtur velle Magister in Littera, et in hoc sensu ly solus quasi venit per tantum, ita quod notet adaequationem : sed ille sensus improprius est valde. Et hoc est quod dicunt Sophistae aliis verbis, quod dictio exclusiva posita in praedicato potest excludere a participatione formae praedicati, vel a participatione subiecti : ut cum dicitur, iste solus currit, vel currit solus. Si autem excludat a participatione praedicati, sensus est, quod iste currit et nullus alius. Si autem a comparticipatione subiecti, sensus est, quod etsi currant, tamen nullus in eodem loco secum participat cursum : et quoad hunc sensum dictio exclusiva proprie sequitur terminum, a cuius participatione notat exclusionem : ut cum dicitur, solus abbas comedit, alius sensus est quam cum dicitur, abbas comedit solus : et sic intendit Magister, quod ultimo modo accipiatur, ut sit sensus, Pater est solus Deus, vel est Deus solus : quia sic falsa est : et tamen vere et subtiliter considerando in omni sensu dictio exclusiva retorquetur ad subiectum, nisi ponatur pro tantum.
ARTICULUS VI
An ista sit vera : Nemo novit Patrem nisi Filius ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Nemo novit Patrem, nisi Filius, etc.
Aut enim ly nisi excipit a ly nemo secundum quod pro creaturis sumitur, et sic nihil est quod dicit : aut secundum quod stat pro increato, et sic iterum nihil dicit, quia ab uno non est exceptio.
Et ad hoc dicendum, quod excipit ab eo secundum quod communiter stat pro utroque : et sic non excipitur Spiritus sanctus, eo quod eadem ratione praedicatum participat qua Filius : et hoc est quod intendit dicere in Littera : propter unitatem enim notitiae in tribus non potest supponi unus ad participandum essentiale praedicatum, nisi supponatur et alius, cum una sit essentia eorum.
