Distinctio XXV — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XXV
Quid significatur cum dicitur pluraliter, tres personae, vel duae personae.
Cap. I, 1.
Quid significatur hoc nomine persona.
Cap. I, 2-3.
Quod videtur secundum essentiam dici :
Alia est persona Patris, alia Filii, sive tres personae,
ut cum dicitur, Pater est persona, Filius est persona.
Cap. I, 4.
Aliter etiam videtur esse ostendi,
quod secundum essentiam dicatur etiam cum pluraliter profertur.
DIVISIO TEXTUS
Praeterea considerandum est, cum hoc nomen persona, etc.
Hic incipit secunda pars in qua Magister accedit ad considerationem personae
quae numeratur dictionibus numeralibus.
Et ita dividitur ista distinctio in duas partes :
in quarum prima ponit rationes et opiniones
dicentium personam in singulari et plurali semper substantiam significare.
In secunda vero ponit suam opinionem,
quod in plurali ex tempore responsionis fidelium ad quaestionem, quid tres ?
non significaverit essentiam,
sed substantiam quam dicunt Graeci ύπόστασιν,
ibi, Cap. II :
In prima parte ponit quatuor capitula,
in quorum primo movet quaestionem.
In secundo,
ponit rationem supra positam ab auctoritatibus supra positis,
ibi, Cap. I, 2 :
In tertio,
ponit rationem ex natura dictionis interrogative sumptam,
ibi, Cap. I, 4 :
In quarto,
ponit opinionem has rationes sequentium,
ibi, Cap. I, 5 :
ARTICULUS I
Quid sit persona secundum diffinitionem ?
Incidunt autem duae quaestiones ante Littera,
scilicet quid sit persona secundum diffinitionem ?
Et,
utrum univocetur in divinis personis et creatis ?
Ad primum ponitur diffinitio Boetii in libro de Duabus naturis in una persona Christi :
Alia diffinitio est Richardi in Quarto libro suo de Trinitate, sic,
Item,
infra, ibidem :
Item,
infra, ibidem :
Alia datur a Magistris,
haec scilicet,
Obicitur autem contra primam :
quia
- Magister dicit,
quod illa Boetii descriptio personae, non convenit divinis personis.
2. Hoc etiam per rationem ostenditur sic :
Quidquid non est rationalis naturae, non est persona :
Deus non est rationalis naturae :
ergo non est persona.
Prima patet per se.
Secunda probatur per hoc quod rationale est differentia divisiva animalis :
Deus autem animal non est, quia corpus non est :
ergo rationalis non est.
3. Item,
cum dicitur,
rationalis naturae,
sumitur natura in aliqua communitate :
haec autem communitas contrahitur in persona
per hoc quod aliquid addit :
ergo persona in additione se habet ad naturam :
ergo est composita,
quod falsum est,
cum in divinis eiusdem simplicitatis sit persona et natura.
4. Praeterea,
cum dicitur,
substantia, essentia, persona, natura :
quare non dixit personam esse substantiam individuam rationalis essentiae vel substantiae,
sicut naturae ?
[Quaestio I]
Si forte dicas,
quod persona est eiusdem simplicitatis cum natura,
et nihil addit :
quia non dicitur ut ens de essentia diffiniti
quod in diffinitione cadit oblique,
sicut cum dicitur simum vel simitas nasi curvitas, et claudum curvitas cruris,
non dicitur nisi unum :
quia id quod oblique cadit ibi,
non est de essentia eius.
Si, inquam, sic dicas.
Contra
- Aliter est in diffinitione substantiae, et aliter in diffinitione accidentis,
ut dicit Philosophus in VII primae Philosophiae,
quia in diffinitione substantiae non recipitur accidens,
sed in diffinitione accidentis necesse est recipere subiectum,
aut determinatum, sicut in propria passione :
aut indeterminatum, sicut in aliis.
Cum ergo diffinitur persona,
aut diffinitur sicut substantia supposita :
sicut dicit Boetius expresse,
quod persona nominat substantiam suppositam ;
aut diffinitur ut accidens commune, vel proprium :
quia non est dare medium.
Si primo modo diffinitur :
ergo nihil ponitur in diffinitione eius quod non sit de essentia eius aliquo modo :
et rationalis naturae ponitur in eius diffinitione :
ergo aliquo modo est de essentia eius.
Si autem diffinitur ut accidens :
tunc subiecti mentio debet fieri in diffinitione,
quod iterum falsum est.
2. Item,
Commentator, ibidem, dicit,
quod ea quae sic cadunt oblique in diffinitione accidentium,
sunt loco differentiarum specificantium accidens :
et ea quae in recto,
sunt loco generum :
et hoc patet :
cum enim simitas dicitur curvitas nasi,
per ly curvitas non differt simum a claudo,
quia utrumque curvitas est, sed per ly nasi :
ergo
id quod cadit in obliquo in talibus diffinitionibus,
est subiectum
circa quod est per se essentia accidentis diffiniti.
Si ergo simile est quod adductum est pro simili,
rationabilis naturae notabit subiectum
circa quod est persona,
quod falsum est.
3. Item,
aut rationalis natura est de substantia cuiuslibet personae,
aut non.
Si est de substantia :
tunc videtur obiectio procedere.
Si non :
tunc accidentaliter se habet ad illam,
quod iterum falsum est.
4. Item,
Boetius quaerendo diffinitionem personae,
dividit substantiam per rationalem et irrationalem, et universalem et particularem :
ergo ly rationalis natura in diffinitione contrahit, sicut differentia constituens :
et sic erit de intellectu personae.
5. Item,
rationalis natura praedicatur in recto de qualibet persona :
Socrates enim est rationalis natura, et Gabriel est rationalis natura, et pater est rationalis natura :
aut ergo praedicatur ut accidens, aut ut substantia :
non ut accidens sicut patet cuilibet :
ergo ut substantiale praedicatum :
ergo est de intellectu et ratione subiecti ;
et hoc putabam neminem dubitare :
ergo videtur sequi ratio prima,
quia persona videtur esse maioris compositionis quam natura rationalis.
[Quaestio II]
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit substantia :
aut enim substantia sumitur ibi pro essentia, aut pro hypostasi.
Si pro essentia :
ergo essentia est individua ;
sed individuum notat distinctionem,
quam ponit, circa substantiam :
ergo haec distinctio ponitur circa essentiam :
ergo essentia distinguitur,
quod falsum est.
Item,
si persona est substantia individua,
tres personae sunt tres substantiae individuae :
quia multiplicato diffinito,
multiplicabitur et diffinitio necessario :
si ergo persona dicit essentiam :
ergo tres personae erunt tres individuae essentiae, etc.,
quod est haeresis.
Item,
si dicat hypostasim :
tunc videtur superfluere id quod additur, individua substantia.
Ad hoc etiam potest adduci
quod Boetius venando hanc diffinitionem,
dividit substantiam in universalem et particularem,
et contrahit per hoc quod addit individua,
eo quod substantia universalis non est persona :
ergo videtur,
quod substantia stet in loco eius quod est ut secunda substantia :
haec autem non est hypostasis :
ergo substantia non est idem quod hypostasis.
Item,
Boetius dicit,
quod Graeci non vocant ύπόστασιν, nisi individuum rationalis naturae :
ergo hypostasis idem est cum persona :
et si substantia esset idem quod hypostasis,
caderet idem in diffinitione suiipsius.
[Quaestio III]
Si forte dicas,
quod substantia significat essentiam, sed supponit personam :
et hoc quod dico individua,
additur ei ad explanationem suppositi, quod est in illo implicite :
sicut cum dicitur : Deus Pater generat,
ly Deus significat essentiam,
et supponit personam Patris propter ly generat :
quia soli Patri convenit ;
et tamen non superflue additur ly Pater :
quia explicat suppositum, quod implicite fuit in ly Deus.
Si, inquam, sic dicas.
Contra
- Secundum hoc enim ly substantia supponit personam indeterminate,
et significat essentiam :
et tunc quaero :
Quid facit ipsum sic supponere ?
cum enim dicitur Deus absolute,
non supponit personam,
sed significat et supponit essentiam :
sed potest trahi ex adiuncto notionali propter modum significandi,
quia significat concretive ad supponendum pro persona.
2. Si dicas,
quod ly individua cogit supponere :
tunc obicitur sicut prius,
quod in se stabit pro substantia communi quae est essentia,
et ly individuum non coarctat ipsum nisi rem suam ponendo circa ipsum :
ergo distinctio ponitur circa essentiam divinam.
3. Praeterea,
non est idem modus significandi in ly Deus, et in substantia :
non enim concedimus,
quod substantia generat,
licet concedamus
quod Deus Deum generat :
ergo non habet ita proprie stare pro persona sicut ly Deus :
et ita videtur illa solutio non posse stare.
[Quaestio IV]
Ulterius quaeritur : Quid praedicat individua ?
Aut enim dicit solam negationem, ut quidam dicunt,
aut positive dicit aliquid.
Si dicit negationem solam :
cum igitur negatio sola nihil constituat, et nihil coarctet,
videtur nec constitui persona per illud, nec etiam coarctari substantia.
Si autem dicit aliquid positive,
scilicet individuationem per aliquid distinguens,
tunc ex additione se habet ad substantiam :
et ita persona erit composita.
Alias autem diffinitiones disputare non oportet :
quia dubia earum patebunt ex solutione istorum.
[Solutio]
Dico igitur sine praeiudicio,
consentiendo quibusdam ante me,
quod si inspiciatur proprietas rei quae est persona,
persona magis proprie est in divinis quam in creaturis.
Si autem respiciatur usus nominis quod est persona,
dico quod secundum illam diffinitionem Boetii non competit divinis,
nisi exponatur sic,
ut substantia sit existentia,
ut dicit Richardus, ut supra est explanatum,
et individuum dicat distinctum proprietate,
et natura rationalis pro intellectuali divina ponatur.
Et hoc modo respondeo ad obiecta.
1 (q.IV). Ad primum dicendum,
quod Magister respicit usum eorum nominum quae ponuntur in diffinitione personae,
et non rem quae est persona.
2 (q.IV). Ad aliud dicendum,
quod rationale dicitur communiter, et proprie.
Communiter prout per prius et posterius est in divina, angelica, et humana natura :
et tunc rationalis natura discretiva veri et falsi, et boni et mali ;
proprie autem sumitur prout dicit Isaac,
quod ratio incipit in umbra intelligentiae,
quia intelligentia accipit in intellectu deiformi.
Ratio autem inquirens, et studens,
et discursitans (ut dicit Dionysius)
habet acceptiones propter maiorem sui obtenebrationem,
et ideo cadit in diffinitione hominis :
et est differentia divisiva animalis.
Verum est tamen,
quod Gregorius in Homilia Epiphaniae vocat Angelum animal rationale :
sed hoc alibi expeditum est,
quod dicitur animal non a natura animalis, sed potius a vi animalis,
ut videtur velle Dionysius
quia vim habet discretivam sensibilium et rationalium.
1 (q.I). Ad aliud dicendum,
quod in veritate omnino simplex, nullam potest habere diffinitionem :
sed est simplex, ut simplex ; et est simplex, ut non simplex.
Simplex ut simplex,
sicut ens, et essentia, et huiusmodi,
in quorum diffinitione nihil potest poni
quod non esset posterius illis secundum intellectum,
et de quo ipsa non praedicarentur sine conversione.
Simplex autem ut non simplex,
est quod re quidem simplex est,
sed tamen secundum modum intelligendi habet aliquid prius :
et tale est persona, et caetera quae in Deo diffinimus.
Unde bene concedo,
quod natura rationalis est de intellectu personae,
sicut ens de essentia eius.
2 (q.I). Si autem quaeratur : Quare ponitur in obliquo ?
Dicendum quod,
ut dicit Dionysius,
persona nominat substantiam suppositam,
et illa in creaturis diversitatem aliquam rei habet ad naturam cuius est,
sive sub qua est.
In divinis autem est diversitas secundum modum intelligendi,
non secundum rem ;
et istam diversitatem importat obliquus qui transitivus est.
3-4 (q.I). Ad aliud dicendum,
quod natura ponit respectum ad rem naturae,
quia res naturae est dupliciter :
naturae scilicet ut subiecta rei,
et ut constituta per ipsam.
Persona autem res naturae est,
substantia vero et essentia non important talem respectum :
et haec congrue ponuntur in diffinitione.
5 (q.I). Ad aliud,
bene concedo quod non est simile de diffinitione accidentis :
quia accidentis nulla est diffinitio nisi secundum quid ;
sed persona non sic diffinitur,
sed potius natura rationalis aliquid est personae vel re, ut in inferioribus ;
vel modo intelligendi, ut in superioribus.
(q.II). Ad id quod ulterius quaeritur de substantia, quid significet ?
Dicendum,
quod substantia dicitur quatuor modis.
Quandoque enim dicitur substantia divisa contra accidens :
et secundum hoc nominat naturam primi praedicamenti,
vel rem quae communis est primae substantiae et secundae salvatam in utraque ;
haec autem substantia nihil aliud est quam ens per se existens,
gratia eius quod est per se existere divisum contra accidens,
quod est ens in alio existens,
sicut accipit Aristoteles substantiam in prima philosophia in libro IX, in principio,
ubi dicit :
Dictum est de ente cui attribuuntur alia entis praedicamenta,
ubi dictum est de substantia :
dicuntur enim multa entia secundum
quod recipiunt diffinitionem substantiae,
ut qualitas, et quantitas, et alia quae dicuntur hoc modo.
Secundo et tertio dicitur substantia per partes divisive istius,
scilicet prima et secunda,
secundum quod primam dicimus ab actu substandi secundae et accidenti ;
secundam autem ab actu substandi primae et accidenti,
quod etiam subsistere convenit ei gratia primae in qua habet esse, et non gratia suiipsius :
ut patet,
cum dicitur, homo albus,
ly albus refertur ad hominem gratia suppositi quod est substantia prima,
et non gratia significati quod est secunda.
Quarto modo dicitur substantia quid uniuscuiusque praedicamenti :
et hanc vocant quidam substantiam logicam,
sicut dicit Aristoteles :
Si quis cubitali magnitudine posita dixerit,
quod positum est, bicubitalem magnitudinem vel quantitatem esse,
quid est dicit, et quantum dicit, et quantum significat ;
et si albedine posita dixerit,
quod positum est, colorem esse,
quid est dicit, et qualitatem significat.
Possumus ergo dicere,
quod substantia significet substantiam in communi,
vel quod ponatur pro hypostasi.
Si primo modo dicere volumus :
tunc dicemus,
quod licet substantiam significet, non tamen supponit eam,
sed supponit pro hypostasi.
Ad hoc autem quaeritur : Quid cogat eam stare pro hypostasi ?
Dicendum,
quod de se potest stare pro utroque,
scilicet pro natura communi quae est ut secunda ;
et hypostasi quae est ut prima substantia,
et per adiunctum individui stabit pro hypostasi,
licet significet substantiam ;
et hoc videtur esse de intentione Boetii,
quia hoc modo venatur diffinitionem.
(q.III). Ad hoc autem quod ulterius obicitur,
quod secundum hoc essentia erit individua :
dicendum quod non.
Quia adiectivum duo facit circa substantivum cui adiungitur :
restringit enim ipsum,
et ponit rem suam circa ipsum :
ut patet,
cum dicitur : homo albus ;
dicimus enim quod homo habet significatum et suppositum :
et non oportet,
quod adiectivum ponat implicationem circa utrumque,
sed circa illud cuius primo est accidens,
et hoc est suppositum ;
et per consequens non restringitur ly homo in significato,
sed potius in suppositis.
Ita dico hic,
quod substantia significat substantiam in communi,
et adiectivum respicit ipsam secundum id cui convenit per se distinctio
quae importatur per ly individua ;
et ideo ponit distinctionem in supposito ;
et ideo patet etiam,
quare non superfluit ly individua :
non enim haberet substantia quo traheretur ad substandum pro supposito incommunicabili,
nisi adderetur individua.
Ad hoc autem quod probatur,
quod substantia de se dicat suppositum, et individuum explicet :
bene concedo, quod mihi non videtur verum,
sicut probat obiectio.
(q.II). Ad hoc autem quod obicitur,
quod multiplicato diffinito, etc.
Respondeo
Quod nescio quid prohibeat,
quin hoc sensu possumus dicere tres substantias individuas rationalis naturae :
quia substantia stat pro supposito ;
et hoc bene cadit in pluralitatem,
eo quod distinctio (ut iam habitum est) non ponitur circa essentiam
quae est substantiae significatum.
Si autem velimus dicere,
quod substantia significat hypostasim,
ut quidam Magistri dicunt :
tunc dicemus,
quod non superfluit additio individui ;
quia,
licet hypostasis sit suppositum distinctum,
non tamen rationem distinctionis importat in nomine ;
et haec ratio distinctionis significatur, cum dicitur individua :
sicut cum dicitur :
Deus Pater generat,
ly Deus dicit suppositum verbi
quod importat actum notionalem Patris :
nec superflue additur Pater,
quia dicit rationem qua suppositum refertur ad talem actum,
qui Patris proprietate significatur,
cum dicitur : Deus Pater.
(q.IV). Ad hoc quod ulterius quaeritur de ly individua,
sine praeiudicio dico,
quod positive intelligitur :
negatio enim consequens positionem relinquit positivum ante se.
Ad id quod contra obicitur,
dicendum
quod ratione affirmationis non exprimitur separatio eius a substantia communi,
sed ratione negationis ;
et ideo nominatur a negatione,
cum dicitur substantia individua,
ut idem sit quod substantia communicabilis.
Aliae autem diffinitiones Richardi omnes dantur per comparationem
Ad id quod individuat personam.
Et prima dicit hoc in communi
secundum quod competit Deo, angelo, et homini.
Secunda autem divinae tantum.
Tertia videtur corrigere diffinitionem Boetii,
quod melius dicatur existentia quam substantia.
Quarta dicit subiectum personae, et proprietatem in communi.
Magistrorum autem diffinitio datur per comparationem ad mores vel civilia,
iuxta cuius similitudinem transsumitur nomen generaliter ad individua rationalis naturae.
ARTICULUS II
An persona univoce sit in divinis et in creaturis ?
Secundo quaeritur : Utrum univoce sit in Deo et in creatura ?
Videtur autem, quod non :
quia
- Dicit Richardus,
quod in Deo distinguuntur personae proprietate originis tantum ;
in angelis autem proprietatibus naturalibus, non originis ;
in hominibus autem utroque modo.
Ergo videtur,
quod persona in triplici ratione conveniat triplici naturae rationali.
2. Item,
nihil est univocum Deo et creaturae,
ut supra saepe probatum est ;
persona convenit Deo et creaturae :
ergo non univoce.
Sed contra
Videtur quod univoce :
Nihil enim prohibet quantumcumque distantia eadem ratione communi participare negationem,
ut Deum et lapidem non ambulare :
sed perfectivum personae consistit in negatione,
scilicet individuum quod ultimum est, et personae completivum :
ergo videtur,
quod univoce conveniat.
[Quaestio]
Ulterius si concedatur,
quod conveniat per prius et posterius,
quaeritur : Cui conveniat per prius ?
Videtur,
quod prius conveniat creaturae :
quia in illa omnia secundum proprietatem inveniuntur quae ponuntur in diffinitione personae :
sed non est sic in Deo qui omnino simplex est :
ergo per prius convenit homini.
Solutio
Dico sine praeiudicio,
quod convenit per prius et posterius :
et res quidem per prius est in Deo quam in inferioribus,
secundum usum autem nominis per prius est in inferioribus.
- Ad primum ergo dicendum,
quod persona in quantum abstrahit ab hoc et illo modo,
ad distinctionem personae divinae sub natura eadem remanente,
refertur distinctio personalis in inferioribus :
quia sicut dictum est supra,
quod distincti sunt unum natura vel diversi in natura,
nihil facit hoc ad rationem personae,
sed tantum existere solum per se secundum modum rationalis naturae :
et ideo verius est persona in divinis,
ubi non dividitur ab alia, sed distinguitur,
quam in inferioribus.
2. Ad aliud dicendum,
quod hoc verum est,
quod nihil est omnino univocum,
nec etiam est simpliciter aequivocum id quod invenitur in creatura et in Creatore.
3. Ad aliud dicendum,
quod ly individua non est simpliciter negatio,
sicut non ambulare, in Deo et in lapide :
et ideo non est simile ;
et tamen quidam concedunt conclusionem propter argumentum.
Ad id quod ulterius quaeritur,
patet solutio per ante dicta.
Cap. I, 5
EXPOSITIO TEXTUS
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in quarto capitulo primae partis,
ibi, Cap. I, 5 :
Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres personae,
id est, sunt tres id habentes commune quod est persona, etc.
Isti dicebant,
quod persona non significat nisi essentiam,
et supponit eamdem,
et connotat distinctionem quandoque unam, quandoque plures.
Unam,
sicut cum dicitur : Pater est forma,
id est, per se unum ;
ibi enim per ly unum supponitur et significatur essentia ;
et per ly per se connotatur distinctio.
Plures autem distinctiones,
ut cum dicitur : Pater et Filius sunt personae,
id est, unum sunt,
et ad invicem distincti.
Sed videtur,
quod ex ista opinione sequatur haeresis sic :
Haec persona est Pater ;
hic secundum istos non fit demonstratio nisi essentiae :
et essentia Patris est essentia Filii :
ergo persona Patris est persona Filii,
quod falsum est et haeresis :
et ideo huic opinioni non est adhaerendum.
Sed secundum supra dicta,
dicendum quod persona significat substantiam suppositam cum proprietate,
ut dicit Dionysius.
Cap. II
Quod hoc nomen, persona, tripliciter in Trinitate accipitur :
et haec est utilis et catholica doctrina de persona et personis.
DIVISIO TEXTUS
Deinde accipe secundam partem distinctionis
quae incipit ibi, Cap. II :
Haec enim pars dividitur in tres :
in quarum prima tangit Magister significatum huius nominis, persona, secundum suam opinionem.
In secunda autem expositiones auctoritatum
in quibus ponuntur dictiones numerales,
vel distinctionem notantes cum hoc nomine persona,
secundum istam opinionem,
ibi, Cap. III :
In tertia probat,
quod persona in divinis facit triplicem intelligentiam,
ibi, Cap. III, 5, in fine :
In prima harum sunt quatuor capitula,
in quorum primo ponit opinionem,
quod significat substantiam et hypostasim.
In secundo adhibet probationem,
ibi, Cap. II, 3 :
In tertio respondet quaestioni haereticorum factae per quid res, secundum opinionem illam,
ibi, Cap. II, 4 :
In quarto excusat quod dixerat tres res,
ibi, Cap. II, 5 :
ARTICULUS III
An in divinis sit alia communitas quam naturae sive essentiae divinae ?
Incidit autem hic dubium de hoc quod dicit in primo capitulo,
ibi, Cap. II, 2, in fine :
ubi non significat essentiam,
id est, naturam divinam quae communis est tribus personis,
sed subsistentias.
Hoc enim videtur falsum :
- Non enim est communitas in divinis nisi naturae :
persona autem est communis,
ergo significat naturam.
2. Praeterea,
persona est communis, et natura est communis :
aut eadem communitate, aut alia :
non alia,
quia nihil aliud in divinis commune est tribus :
ergo eadem,
ergo significat essentiam.
Si forte dicas,
quod est commune re, et est commune ratione ;
et persona est commune ratione, et essentia re.
Contra
Aut illi rationi aliquid subest, aut nihil.
Si nihil :
tunc est cassa et vana.
Si aliquid :
aut illud est natura, aut aliud :
et inde procedatur, ut prius.
Praeterea,
Magister videtur innuere,
quod persona significat in plurali aliud, et aliud in singulari :
et hoc est impossibile,
quia plurale non nisi geminat suum singulare,
et non variat significatum.
Solutio
Dicendum secundum supra dicta,
quod nulla est communitas in divinis nisi essentiae ;
sed ex illa significantur multae ex consequenti,
sicut distinguendo supra notatum est :
et bene concedo,
quod illae communitates sequentes sint communitates rationis.
Ad illud autem quod contra obicitur,
dicendum quod rationi respondet aliquid in re :
quia realiter significatur,
cum dicitur : tres personae sunt unus Deus ;
aliter enim dicitur communitas substantiae per ly Deus,
et aliter per ly sunt,
et aliter per ly isti vel personae :
et licet sit una communitas naturae in omnibus importata,
non tamen sub eodem modo significandi :
quia
in ly personae importatur ut in suppositis,
et in ly sunt in habitudine suppositi ad naturam,
et in ly Deus ut in communi natura secundum rem :
et hoc determinatum est supra ;
et ideo in uno cadit pluralitas, in alio non.
Ad id quod quaeritur de opinione Magistri,
dicendum quod ipse non est illius opinionis,
sed potius quod persona significet substantiam subiectam,
sicut supra probavit :
sed intendit,
quod licet significet eam,
non tamen supponit eam,
eo quod in intellectu suo claudat incommunicabile importatum per ly individuum,
quod cadit in eius diffinitione :
et illud ponit circa suppositum,
et non circa significatum,
ut dictum est in quaestione de diffinitione personae :
et ideo intendit dicere,
quod in plurali numerum ponit circa suppositum,
et non circa significatum :
suppositum enim suum significatur per subsistentiam, vel hypostases,
sicut dictum est supra in quaestione de quatuor nominibus.
Cap. II, 3
ARTICULUS IV
An in divinis potest admitti, quod sint tres entes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit,
ibi, Cap. II, 3 :
Dicit enim Anselmus in Monologio,
quod essentia, esse, et ens, differunt,
sicut lux, et lucere, et lucens :
ergo ens non est nisi essentia ens ;
sed tres sunt una essentia :
ergo sunt unum,
non ergo tres entes.
Solutio
Entes potest teneri participialiter :
et sic conceditur, tres entes,
hoc est, tres qui sunt ;
quia sic in se claudit rem sui verbi cum hoc nomine qui :
et sic intelligit Magister.
Si autem nominaliter sumeretur,
tunc haberet calumniam.
Sed tunc adhuc dicendum est,
quod potest sumi secundum modum significandi,
quia dicit concretive ;
et tunc refertur iterum ad personas :
ita scilicet,
quod ly tres sit substantivum,
et ly entes sit activum.
Si autem sumatur absolute pro essentia,
et sit substantivum,
falsa erit locutio :
licet quidam dicat,
quod ens generale est,
et potest referri ad personam et ad naturam aequaliter :
et tunc non erit eadem ratio de omnipotentes, vel aeterni, vel alio ;
sed tamen ars dirigendi se in talibus locutionibus notata est supra.
ARTICULUS V
Quare bene dicitur, eiusdem essentiae, et non eiusdem Dei :
quare quaelibet persona, et non quilibet Deus ;
et cur non potest dici tres personae ex eadem essentia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secundo capitulo
Cap. II, 3, circa finem :
Augustinus… dicit tres personas esse unam essentiam vel eiusdem essentiae,
non ex eadem essentia, etc.
Quaeritur enim ratio huius.
- Similiter quare dicimus, eiusdem essentiae,
et non eiusdem Dei esse tres personas,
cum idem dicat ly Dei, et essentia ?
2. Item,
bene dicimus, quaelibet persona,
licet persona significet substantiam ;
non tamen dicitur, quilibet Deus :
et quaeritur ratio huius.
Solutio
Dicendum,
quod cum dicitur, ex eadem essentia,
praepositio ex importat causam, et praecipue materialem ;
et cum essentia non sic se habeat ad personas,
ideo non recipitur illa.
- Ad aliud dicendum,
quod essentia significat naturam per modum formae ;
et ideo licet sit idem in re cum personis,
tamen differt in modo intelligendi,
sicut quis est a quo est ;
et ista diversitas in modo significandi importatur in obliquo,
cum dicitur : tres personae unius essentiae :
Deus autem non dicit ut quo est,
sed potius deitatem nominat in eo qui habet eam :
et ideo dicit, ut quis est in communi :
et ideo non talis diversitas in nomine in modo significandi importatur.
2. Ad aliud dicendum,
quod persona dicit suppositum ;
et illud plurificatur in divinis :
et ideo dictio distributiva invenit ibi materiam suae distributionis.
Deus autem nominat substantiam concretive,
et non suppositum,
nisi forte ex adiuncto termino notionali :
et ideo non sinit sibi coniungi signum distributivum.
Cap. II, 4.
Obiectioni illorum hic respondet,
qua nituntur probare personas secundum essentiam accipi,
quia respondemus quaerentibus quid tres, vel quid tria.
ARTICULUS VI
Quaeritur de haec quaestione : Quid tria et quid tres res ?
Deinde quaeritur de tertio capitulo,
Cap. II, 4, ibi :
Videtur enim,
quod nihil quaerebatur nisi essentia :
quia hypostases certe supponebantur cum suis proprietatibus in verbo Ioannis,
cum dicebat,
ergo de illis non quaerebatur :
cum igitur nihil amplius sit in personis, nisi essentia,
videtur,
quod essentia quaerebatur.
Sed contra
Haec etiam certa supponebatur in verbo Ioannis,
cum dixit :
ergo videtur,
quod nihil poterat quaeri,
et sic quaestio inutilis fuit.
Solutio
Sine praeiudicio dico,
quod quaestio inutilis fuit :
quia tota fides exprimebatur in verbo Ioannis,
ut probat obiectio.
Tamen notandum,
quod ly quid quandoque quaerit diffinitionem vel partem diffinitionis ;
et quandoque quaerit partem subiectivam naturae vel essentiae communis :
ut cum dicitur, quid est homo ?
Respondetur animal rationale, vel animal.
Vel cum quaeritur, quid natat in mari ?
Respondetur piscis.
Primo enim modo redditur essentia,
et secundo pars subiectiva ;
et hoc modo poterat quaerere,
quid subiective essent tres,
id est,
quod responderetur aliquod substantivum
quod diceretur in communi de eis, in quantum plures sunt ;
et quia persona significat substantiam subiectam,
ut supra patuit ex verbis Boetii,
ideo fideles admiserunt quaestionem,
et responderunt quod essent tres personae.
Cap. II, 5.
ARTICULUS VII
An possumus concedere tres esse substantias, vel tres hypostases, sicut tres personas ?
Deinde quaeritur de quarto capitulo
Cap. II, 5, ubi dicit :
Dicit enim Damascenus
quod tres personae re conveniunt,
et ratione distinguuntur ;
et in inferioribus e converso est,
in quibus ratione consideratur quod unum est,
re autem quod est divisum.
Solutio
Hoc supra in prima distinctione est solutum :
non enim vult dicere,
quod sola ratione distinguantur personae ;
sed rationem vocat relationem,
eo quod in ratione comparationis cuiusdam consistit natura relationis ;
nec intendit,
quod natura inferiorum tantum sit ratione una,
sed quod secundum quid est una re,
et simpliciter pluralitas quaedam,
quia secundum esse naturae :
ideo dicit,
quod unum est ratione.
Cap. III, 1.
Ex quo sensu dicatur :
Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti ?
Cap. III, 2.
Quomodo haec intelligantur :
Alius in persona Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus ?
EXPOSITIO TEXTUS
Nunc inspiciamus, etc.
Haec secunda pars dividitur in tria capitula.
In primo ostendit,
qualiter dicitur :
Alia est persona Patris, alia Filii, etc.
In secundo ostendit,
qualiter dicatur :
Alius est Pater in persona,
ibi, Cap. III, 2 :
In tertio explanat,
qualiter dicatur :
Alia est persona Patris, etc., aliter quam fecerat in primo capitulo,
ibi, Cap. III, 4 :
Incidit autem hic quaestio :
Utrum possimus dicere, tres sunt substantiae vel tres hypostases,
sicut dicimus, tres personas ?
Et videtur,
quod non :
quia substantia significat naturam,
et hypostasis est idem.
Item,
una est substantia trium :
ergo non tres.
Solutio
Ad hoc leve est respondere secundum praedeterminata :
quia substantia propter ambiguitatem nominis
apud Latinos non recipitur in plurali ;
apud Graecos autem videtur ύπόστασις esse loco personae :
et ideo dicuntur tres hypostases :
etsi quandoque inveniatur sicut ab Augustino et Anselmo tres substantiae,
sumitur substantia ab actu substandi,
et pro hypostasi.
Cap. III, 4.
EXPOSITIO TEXTUS
Deinde nota circa ultimam partem distinctionis
quae incipit ibi, Cap. III, 5, circa finem :
tres acceptiones personae sic accipi,
quod persona significat substantiam subiectam cum proprietate ;
et ideo
gratia significati accipitur prima significatio eius, quae est essentia :
gratia suppositi vel subiecti accipitur secunda, quae est hypostasis ;
gratia proprietatis tertia.
Cap. III, 6.
Auctoritatibus Sanctorum ostendit quod dixit.
EXPOSITIO TEXTUS
Deinde quaeritur de hoc
quod dicit Hieronymus :
Hoc enim videtur falsum :
quia supra dictum est,
quod ordo est in divinis :
ergo gradus.
Et dicendum,
quod non sequitur :
quia gradus dicit distantiam per inferius et superius ;
ordo autem naturae non ponit quo alter prior altero,
sed quo alter sit ex altero ;
et cave ne concedas in Trinitate esse gradus :
quia hoc quidam concedunt ponentes extraneam significationem.
