Distinctio VII — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

 

 

A

Hic quaeritur : An Pater potuerit, vel voluerit gignere Filium?

 

 

DIVISIO TEXTUS

Hic solet quaeri a quibusdam, etc.

 

Hic incipit pars illa in qua quaerit Magister : Utrum eadem potentia generandi sit in Filio quae est in Patre ?

 

Dividitur autem in duas partes :

In quarum prima Magister quaerit : Utrum Patrem generare Filium sit aliquid posse quod Filio conveniat, vel non ?

In secunda quaerit : Utrum Patrem natura posse generare Filium sit potentia Filio conveniens vel non ?

Et haec incipit ibi, F :

Item, quaeritur a quibusdam, etc.

 

Prima harum subdividitur in tres.

In prima tangit quaestionem, et solvit.

In secunda, obicit per verba Augustini contra modum solutionis suae,

ibi, B :

Sed vehementer nos movet, etc.

In tertia, adhibet solutionem,

ibi, E :

Potest ergo sic intelligi, etc.

 

Prima harum continetur tota in primo capitulo, quod continet in se tria, scilicet quaestionem :

Utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium ?

Et huius quaestionis solutionem, ibi :

Cui versutiae, etc.

Et tertio, huius solutionis confirmationem per simile,

ibi :

Ex simili quoque hoc videre possumus, etc.

 

 

ARTICULUS I

Utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium ?

 

Incidit hic dubium triplex.

Primum est : Utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium ?

Secundum est : Utrum hoc sit posse aliquid ?

Tertium est : Utrum posse et velle tantum dicuntur respectu eorum quae subiiciuntur potentiae et voluntati, vel etiam respectu aliorum ?

 

Circa primum sic proceditur :

  1. In praecedenti distinctione negatum est, quod Filius voluntate Patris sit Filius. Ergo videtur, quod haec pars distinctionis non sit vera, Pater voluit generare Filium : quidquid enim voluit aliquis, voluntate voluit.
  2. Item,

cum dicitur, voluit generare, sequitur ex modo loquendi, quod voluntas praecessit actum generationis. Hoc autem non convenit in divinis : ergo haec non est vera, voluit generare.

 

Similiter altera pars videtur falsa :

  1. Potuit generare, eo quod significatur potentia praecedere actum.
  2. Praeterea, in Patre non sunt distinctae potentiae, sicut in nobis, quod alia secundum rationem sit potentia generativa per modum naturae, et alia sit rationis per modum voluntatis imperantis actum. Ergo idem est potentia generationis, et voluntas generandi : et cum non voluntate genuerit, nec potentia genuit, ut videtur.

 

3. Praeterea, potuit generare, aut potentia activa, aut potentia passiva : quia non sunt plures.

Si activa. Contra :

activa potentia est principium transmutandi in aliud secundum quod est aliud,

ut dicit Philosophus in V primae Philosophiae.

Ergo aliquid oportuit esse quod huiusmodi transmutationis reciperet actionem. Et hoc esset patiens ab ipso : ergo generatio divina esset super materiam, quod est absurdum.

Si autem potentia passiva, hoc est absurdius :

quia

potentia passiva (ut dicit Philosophus ibidem) est principium transmutationis ex alio secundum quod aliud :

ergo Pater genuisset ex alio transmutatus, et sic potius diceretur mater, quam pater.

 

Gratia huius ulterius quaeritur :

Quare ipse ratione suae generationis potius dicatur pater, quam mater ?

Et quare genitus potius dicatur Filius, quam Filia ?

  1. Si enim dicitur pater ratione eius quod ipse est principium non receptivum generationis aliunde, hoc non videtur sufficere : quia ignis generat speciem suam in materia aeris, et non habet principium alterum generationis suae. Et tamen ignis in materia aeris non dicitur filius alterius ignis : ergo ratione illius principii non potest dici pater.

2. Si dicatur, quod ratione eius dicitur pater quod est principium generationis, et quia dat substantiam.

Contra.

Aut dat substantiam tamquam in qua imprimatur forma per generationem,

aut dat substantiam tamquam quae imprimatur in alia recipiente,

aut dat substantiam totam quae ipso est.

Si primo modo, tunc dat materiam : quia illa est quae datur sic, ut imprimatur in ea forma quae ac cipitur per generationem : et hoc absurdum est in generatione divina. Et tamen hanc substantiam cum virtute activa dat ille quem vocamus patrem in inferioribus. Cum ergo non talem det pater superior : aut non debet dici pater, aut dicetur pater aequivoce.

Si autem detur substantia quae imprimitur : cum illa subtantia non sit nisi forma, oporteret quod esset alia praeter illam substantiam cui imprimeretur, et esset iterum divina generatio composita et materialis, quod frivolum est.

Si autem dat totam substantiam : cum tota substantia Patris sit hypostasis Patris, Pater dat Filio eamdem hypostasim quae est ipso. Ergo Pater et Filius sunt una hypostasis, et una res naturae, et una persona, quod absurdum est : ergo videtur, quod nullo modo possit dici Pater : nec ille qui genitus est, potest dici Filius convenienter, ut videtur.

 

Solutio.

Dicendum ad primum, quod Pater et potuit et voluit generare Filium vel gignere.

 

Ad hoc quod obicitur de voluntate,

dicendum quod non est idem dicere, voluntatis Filius, et voluntate Filius, et voluit generare. Prima enim absolute falsa est : quia voluntatis opus est quod educitur super materiam extrinsecam operanti, ut sunt mechanica opera voluntatis hominis, et creaturae opera voluntatis divinae.

Et si obiciatur, quod voluntas in Deo est natura divina, et est Filius naturae : ergo aliquo modo dicendus est Filius voluntatis. Incidit fallacia accidentis : quia licet idem re sit natura quod voluntas, tamen plurimum differunt in modo significandi et attribuendi, sicut Magister probavit supra.

Voluntate autem Filius aliquo modo conceditur de concomitante vel concurrente cum actu voluntate. Sed cum dicitur, voluit generare, significatur voluntas circa actum generationis. Et ideo vera est : quia Deus cum actu concurrente habuit voluntatem in generatione divina.

 

Ad aliud,

dicendum quod hoc non significatur ex modo loquendi in divinis, ut divina sunt : quia sic verbum abstrahendum est a tempore. Et si hoc fiat, tunc voluntas et actus generationis sunt similes : et sic locutio vera est : quia non habet actum generationis Pater nisi concurrentem cum voluntate, et e converso.

 

Ad id quod obicitur de potentia quae significatur in verbo, potuit,

dicendum quod ex prava intelligentia procedunt huiusmodi argumenta, scilicet ex hoc quod id quod est in Deo intelligitur ad modum creaturarum, in quibus posse praecedit agere. Unde in divinis talia abstrahenda sunt a tempore et compositione. Et tunc videbitur, quod potentia generandi non praecedat actum generationis, nec compositionem facit cum ipso, quia idem est Deo agere et posse.

 

Ad aliud,

dicendum quod verum est quod in Patre caelesti non sunt potentiae distinctae : quia aliter ipse esset compositus. Sed licet non distinctae secundum rem et compositionem, tamen sunt distinctae in modo significandi et attribuendi, eo quod multa subsunt potentiae quae non subsunt voluntati. Et Deus multa potest quae non vult : et sic est de potentia generandi, et voluntate generandi.

 

Ad aliud,

dicendum quod si velimus maximam vim facere in agere et pati, tunc in Deo nec est potentia activa, nec passiva. Sed potius est in eo potentia superactiva. Illa autem divisio Philosophi tenet in potentiis physice agentibus vel patientibus. Unde quod potentia activa physice quaerit subiectum quod actionem eius recipiat, hoc est ex imperfectione eius. Si enim esset perfecta actio sua, produceret totum simul ; et si esset perfecte nobilis, produceret sine compositione simillimum agenti. Unde tempus, motus, compositio, subiectum, omnia proveniunt ex imperfectione agentis vel recipientis. Unde in divinis est potentia superactiva Patris ad totum Filium in eadem essentia coaeternum et simplicem producendum.

 

 Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum ad hoc potius debeat dici pater, quam mater ?

Dicendum, quod sic, in tantum quod nihil ita vere dicitur pater sicut ipse, sicut probatum est supra. Mater autem nullo modo dici potest : quia mater est quae in se generat ex alio. Hoc autem Patri nullo modo convenit : et ideo tantum pater est. Nec sic pater ut in generatione egeat adiutorio simili sibi, tribus de causis :

quarum una est, quia adiutorium uxoris datur viro propter sui imperfectionem quae in Deum non cadit.

Secunda est, quod generatio recipitur in adiutorio ex viro : et ideo indiget tempore conceptus et impraegnationis et partus : in quo tempore filius existens in potentia non potest esse coaeternus vel coaevus parentibus.

Tertia ratio est, quia omnis talis natus compositus est ex duplici substantia patris et matris. Primum autem horum repugnat perfectioni potentiae, secundum coaeternitati ipsius nati, tertium autem simplicitati.

 

Ad id quod obicitur, quod solum principium activum non sufficit ad rationem patris,

dicendum quod hoc verum est, nec pater caelestis solum est principium activum : imo dat substantiam suam. Et bene concedo, quod totam.

 

Ad id vero quod contra hoc obicitur,

dicendum quod hypostasis et persona sunt substantia. Non tamen supponunt ut substantia, sed ut ad aliquid : et ideo est in argumento commutatio praedicamenti. Quod enim Pater est substantia, est ideo quia nulla compositio est in divinis, non ex ratione patris, quia pater est, imo sic est aliud.

Unde Magister hic in Littera promittit se probaturum, quod esse patrem non est esse aliquid, sed esse ad aliquid.

 

Ad hoc quod quaeritur : Utrum genitus potius dicatur Filius, quam Filia ?

Dicendum quod sic : quia illa generatio perfectissima non potest esse nisi in omnino simili. Filia autem patri, nec in veritate, nec in figura omnino similis est, et ideo natum in aeterna generatione filia dici non potest.

 

 

ARTICULUS II

Utrum posse generare sit ad aliquid, sive aliquid ?

 

Secundo quaerilur : Utrum posse generare sit posse aliquid ?

 

Et videtur quo non :

  1. Quia Magister dicit in Littera, quod
    posse vel velle gignere Filium, non est posse vel velle aliquid.

2. Praeterea, potentiae distinguuntur per actus : ergo potentia eius quod est aliquid, erit potentia qua est posse aliquid. Et potentia eius quod est ad aliquid, erit potentia qua est posse ad aliquid, et non aliquid. Cum igitur generare sit ad aliquid, posse generare erit ad aliquid, et non aliquid.

3. Praeterea, posse generare dicit conveniens Patri, et non Filio, vel Spiritui sancto. In nullo autem distinguuntur Pater et Filius, nisi in eo quod est ad aliquid : ergo posse generare non est aliquid, sed ad aliquid.

4. Praeterea, in inferioribus sic est, quod potentiae activae sunt secundum proprietates disponentes ad actum, ut calefacere est ignis secundum proprietatem calidi, et lucere secundum proprietatem quae est lux, et sic de aliis : ergo cum generare sit actus Patris, unde pater est, et non unde substantia divina est, proprietas quae constituit potentiam ad actum illum, erit Patris in eo quod pater est, et non unde substantia divina est. Sed in eo quod pater est, ad aliquid est : ergo proprietas faciens secundum rationem intelligendi, potentiam generandi in ipso, ad aliquid est, et non aliquid. Ergo potentia quae est a proprietate illa secundum rationem intelligendi, erit ad aliquid, et non aliquid absolute.

 

5. Si forte dicat aliquis quod haec proprietas quae secundum rationem intelligendi facit potentiam generandi, est in Patre non solum unde Pater est Pater, sed unde est.

Contra : Augustinus dicit, quod Pater non paternitate est, sed substantia, et eadem Filius et Spiritus sanctus : ergo proprietas illa quae facit potentiam generandi in Patre, eodem modo invenitur in Filio et Spiritu sancto. Ergo in eis etiam faciet idem, quia absurdum esset dicere, quod essentia aliter esset in Patre quam in Filio et Spiritu sancto : ergo redit primum, quod potentia generandi non sit aliquid, sed ad aliqui.

 

  1. Si forte dicatur (ut quidam dixerunt) quod cum dicitur : Potentia generandi est in Patre, potest intelligi potentia disposita, vel indisposita. Si primo modo, tunc est ad aliquid ; si secundo modo, tunc est aliquid. Et primo modo tantum convenit personae Patris, secundo modo convenit naturae.

Contra : Dicit Philosophus, quod

potentia indisposita indifferenter se habet ad esse et ad non esse :

talem autem potentiam ad generandum et non generandum nullam est ponere in Deo, nec in eo quod pater, nec in eo quod natura : quia dicit Hilarius quod generat in se virtute gignentis naturae : ergo ista solutio non potest stare.

 

  1. Praeterea, cum dico, potentia disposita, eiusdem est dispositio cuius prius fuit potentia. Non enim dantur dispositiones potentiis ut ulterius fiant quam prius fuerunt, sed ut perficiantur ad actus : ergo si potentia disposita est personae, et est ad aliquid, etiam potentia indisposita erit eiusdem et etiam ad aliquid.

 

Sed contra.

  1. Ad actum naturae non est nisi potentia naturae : generatio est actus naturae. Ergo potentia generandi est potentia naturae : ergo potentia generandi potentia est substantiae generantis.
  2. Praeterea, omnis potentia radicatur in aliquo secundum rationem intelligendi. Hoc autem est natura, ut dicit Hilarius : ergo potentia generandi erit potentia naturae et non personae. Ergo erit aliquid, et non ad aliquid tantum.

 

3. Praeterea, Damascenus dicit, quod

generatio est ex substantia generantis :

ergo potentia generandi potentia est substantiae generantis, et non ad aliquid.

 

4. Praeterea, Philosophus dicit, quod

generatio dicitur natura, eo quod est via in naturam :

ergo potentia generandi erit in natura.

 

5. Praeterea, Magister dicit hic, quod

potentia generandi est aliqua potentia :

aliqua autem potentia est aliquid : ergo, etc.

 

Solutio.

Sine praeiudicio loquendo (eo quod multi hic multa dixerunt), dico quod potentia generandi secundum rationem intelligendi medium est inter pure essentiale, et pure personale. Et hoc patet, si dividatur : potentia enim omnis essentialis est, generatio autem omnis personalis est. Unde potentia generandi coniunctim accipiendo secundum quod potentia est in actu, est medium inter essentiale, et notionale sive personale ; et illius medii id quod est potentiae : tenet se ex parte naturae : id autem quod est actus ; tenet se ex parte notionis et personae. Et si dicitur, quod inter essentiam, et personam nihil est medium.

Responsio, quod hoc verum est secundum rem, sed secundum rationem intelligendi nihil prohibet esse medium. Secundum hoc igitur proprie loquendo potentia generandi erit naturae secundum quod est in hac persona. Unde secundum aliquam rationem sui est quid, secundum aliquam rationem sui est ad aliquid. Multa enim sunt ita essentialia, quod per coniunctionem sui cum notionalibus conveniunt illi personae cuius est notio illa, et non alii.

Et si dividantur ab illo notionali, conveniunt aequaliter omnibus personis, sicut exemplum est, cum dico, Deus generans, ita quod ly generans adiective ponatur et transitive iungatur cum ly Deus : tunc enim Deus generans non erit Filius vel Spiritus sanctus. Et si dividatur per intellectum ly Deus a ly generans, ita scilicet quod substantivari intelligatur ly generans, vel intercidat compositio inter ly generans et ly Deus, iam Filius erit generans, id est, erit Deus qui Deus est generans, et similiter Spiritus sanctus : quia Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unus et idem Deus, ut supra habitum est.

His habitis, respondendum est ad obiecta.

 

Dicendum ergo ad primum,

quod Magister attendit posse generare ex ea parte qua unitum est notionali secundum intellectum, et non ex alia parte : et ideo dicit esse ad aliquid, et non quid.

 

Ad aliud,

dicendum quod hoc verum est, quod potentiae distinguuntur et diffiniuntur per actus. Sed tamen non ponuntur in genere actuum necessario : quia actus in divinis in genere relationis sunt. Et ideo non oportet ut potentia sit in eodem genere. Non enim idem est distingui, et in genere poni : quia distinctio fit ad cognitionem, genus autem pertinet ad rei naturam.

Et si obicitur quod diffiniuntur per actus, et diffinitio datur per ea quae sunt eiusdem naturae,

dicendum, quod potentiae activae, quid quid etiam sit de passivis, non habent diffiniri per actus, nisi sicut prius diffinitur per posterius. Et tales diffinitiones non sunt rei, sed sunt quoad nos : et ideo cum potentia generandi sit activa, illa obiectio non cogit.

 

Ad aliud,

dicendum quod posse generare non dicit conveniens Patri, nisi propter hoc quia medium est non inter naturam et quamcumque personam, sed inter naturam et personam Patris. Unde quod non convenit Filio, non est ex alio nisi ex eo quod habet de notionali Patris, et non propter hoc quod habet de essentiali, gratia cuius ipsum dicitur quid. Unde quia convenit naturae in Patre, si proprie vellemus sibi ponere genus secundum totum quod in ipso est, diceremus ipsum esse quid ad aliquid.

 

Ad aliud,

dicendum quod aliae sunt potentiae ad totum esse producendum, et aliae ad opera consequentia. Unde illae quae sunt ad totum esse producendum, necesse est quod radicentur in ipsa rei natura aliquo modo, sicut est potentia generandi, secundum quod diffinit Boetius naturam, quod natura est vis inserta rebus ex similibus similia procreans.

Sed potentiae ad opera consequentia esse, radicantur in proprietatibus compositi, ut potentia calefaciendi radicatur in caliditate ignis, quae est proprietas consequens esse ignis. Unde in divinis secundum modum intelligendi quem habere possumus, potentia generandi radicatur in natura secundum quod est persona.

 

Ad id quod ulterius obicitur, quod eadem est natura in Patre et Filio,

est eodem modo dicendum quod hoc verum est. Sed non est eadem comparatio naturae Filio et Spiritui sancto : quia in persona Patris comparatur ad personam Patris, et habet in ista comparatione aliquid medium secundum rationem intelligendi, quod non habet ex comparatione sui ad Filium et Spiritum sanctum. Et ideo non oportet, quod potentia generandi coniunctim, ut dictum est, accepta sit in Filio et Spiritu sancto.

 

Ad id quod obicitur contra solutionem dicentem potentiam dispositam et potentiam indispositam,

bene concedo quod est incauta solutio, et non habet verba propria in divinis. Et si esset vera, adhuc tamen non faceret ad propositum : quia dispositio non facit potentiam esse de aliquo genere, ut probat obiectio.

 

Ad rationes autem illas quae inducuntur ad hoc quod potentia generandi sit naturae,

concedendum est hoc modo quo dictum est.

 

Ad id quod ultimo obicitur ex hoc quod dicit Magister, quod

potentia generandi est aliqua potentia,

dicendum quod hoc verum est : aliquam enim potentiam esse est commune ad aliquid, et ad aliquid.

Nos enim supra diximus, quod potentia generandi nominat aliquid, et ad aliquid coniunctim.

 

Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta.

 

 

ARTICULUS III

De quibus et respectu quorum est posse divinum, an respectu subiectorum tantum ?

 

Tertio quaeritur : Utrum posse et velle in Deo dicantur tantum respectu eorum quae subiciuntur potentiae et voluntati, vel etiam respectu aliorum ?

 

Et circa hoc quaerenda sunt duo:

scilicet de quibus sit posse divinum ?

Et utrum unica sit potentia ad posse generare, et ad posse creare ?

 

  1. Videtur autem, quod dicatur respectu subiectorum tantum : quia ita dicit auctor in Littera, quod ideo Filius impotentior Patre non est : quia posse et velle generare Filium non est aliquid eorum quae subiecta sunt divinae potentiae. Hoc autem nihil esset si potentia esset alicuius alterius quam subiectorum : quia ex hoc non probaretur Filius aequalis Patri in potentia.
  2. Item,

potentia secundum rationem sequitur esse potentis : ergo et omnipotentia sequitur esse omnipotentis. Sed generatio Filii non sequitur secundum rationem esse omnipotentis : ergo videtur quod omnipotentia Patris non dicatur respectu generationis.

Hoc etiam videtur haberi ex Littera ; quia dicit :

Non enim ante voluit, vel potuit, quam genuit : sicut nec ante fuit, quam genuit : quia ab aeterno fuit, et ab aeterno genuit :

ergo una est potentia trium personarum, sicut una est essentia earum.

Cum igitur potentia Filii secundum rationem intelligendi sit consequens Filium, potentia autem generandi secundum rationem intelligendi sit ante Filium, videtur potentia Dei tantum esse respectu subiectorum potentiae, et non respectu generationis.

 

Sed contra :

  1. Maius est generare Filium quam omnia quae subiciuntur potentiae divinae. Ergo penes illud maxime attenditur robur potentiae : ergo videtur, quod si in Filio non sit huiusmodi potentia, quod in maximo robore potentiae deficiat a Patre, et ita non erit omnipotens.
  2. Item,

ratio principii reducitur ad rationem potentiae. Cum igitur Pater sit principium non de principio. Filius autem principium de principio, videtur quod aliquam potentiam habet Pater, quam non habet Filius.

 

Solutio.

Dicendum quod omnipotentia Dei attenditur respectu eorum quae extra sunt, et consequuntur posse commune Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut dicit Magister in Littera.

 

Ad hoc autem quod obicitur,

dicendum quod generare non est maius aliquid, sed ad aliquid, ut dicit Magister. Nec Pater ostenditur per hoc esse aliquid, vel potens esse aliquid, sed potius ad aliquid.

Tamen bene concedo, quod generatio Filii maior est toto mundo in infinitum. Licet in creatione potentia appareat, in generatione autem proprietas ; quia secundum hoc quod est ibi potentiae non distinguitur Filius a Patre, nec Spiritus sanctus, nec e converso.

 

Ad aliud,

dicendum quod ratio principii duplex est, scilicet ad facere, et haec reducitur ad rationem potentiae. Et est ratio principii non ad facere, sed ad distinguere et distingui, et haec non reducitur, imo in illa parte non est nisi ad aliquid, et non aliquid. Ex parte autem illa quae se tenet cum essentia, habet rationem potentiae, et sic est communis tribus personis.

 

 

ARTICULUS IV

Utrum univoca sit potentia ad posse generare, et posse creare ?

 

Secundo quaeritur : Utrum univoca sit potentia ad posse generare, et posse creare ?

 

Videtur quod non.

  1. Quia unum dicit aliquid, aliud dicit ad aliquid. Sed aliquid et ad aliquid non sunt unius generis : ergo nec unius rationis : ergo aequivoce dicitur de eis.
  2. Item,

potentiae diffiniuntur per actus. Non autem unus est actus creandi, et generandi : ergo potentia non dicitur uno modo de illis.

3. Item,

non potest accipi secundum unam rationem quod in quadam ratione convenit tribus in communi, et in quadam non nisi uni trium. Sed potentia generandi non convenit nisi uni trium, creandi autem potentia convenit omnibus tribus in communi : ergo videtur, quod non dicatur potentia univoce.

 

Sed contra :

  1. Omne aequivocum aliquo modo est diversae naturae cui respondet ratio diversa. Sed in Deo non est diversitas naturae : ergo in Deo nihil alii aequivocum est. Sed potentia creandi est in Deo, similiter potentia generandi : ergo potentia dicta de eis non dicetur aequivoce.
  2. Item,

potentia creandi est idem re cum creante, et creans cum generante. Ergo potentia creandi est potentia generandi : quae autem aequivoce dicuntur, distincta non praedicantur de se invicem, quia canis latrabilis non est canis marinus : ergo potentia non erit aequivoce dicta de potentia generandi, et de potentia creandi.

3. Item,

cum dicitur omnipotentia, ly omnis quod est in compositione cum ly potentia distribuit pro omnibus quae potest Deus. Ergo tam pro generare quam pro creare, et ita de aliis : si autem essent aequivoca, non distribueretur pro illis : ergo videtur, quod non dicatur aequivoce.

 

Solutio.

Dicendum quod non dicitur potentia aequivoce de illis in eo quod potentia accipitur abstrahens ab utroque. Aliter enim non praedicatur de utroque, nisi prout abstrahit ab utroque ; et secundum hoc manet potentia quae radicatur in essentia Patris et Filii et Spiritus sancti.

 

Ad primum ergo,

dicendum quod secundum quod potentia abstrahit et a generare et a creare, non dicit ad aliquid, quin imo dicit aliquid quod est substantiae.

 

Ad aliud,

dicendum quod hoc non est verum de activis potentis. Quoniam illae non perficiuntur per suos actus, sed ante perfectae sunt : quia nihil agit nisi perfectum in esse.

In passivis autem in quibus sunt actus activorum, sicut in patiente disposito, verum est quod perficiuntur et diffiniuntur per actus. Et in tali sensu dicit illam propositionem Philosophus in II de Anima, ubi agit de potentiis apprehendentibus passivis, sicut ipse ibidem dicit. Sed in Deo non est potentia passiva : et ideo illa obiectio nulla est.

 

Ad aliud,

dicendum quod potentia accpitur secundum unam rationem communem, secundum quod abstrahit et ab actu creandi et ab actu generandi, et est in Patre et Flio et Spiritu sancto. Sed secundum quod coniungitur actui generandi et creandi, licet alia non efficiatur quam prius fuit, tamen alium modum habebit tunc significandi, ratione cuius potentia generandi non convenit Filio nec Spiritui sancto. Sed potentia creandi convenit tribus : et huius ratio patet ex praedictis.

 

His habitis, tractanda est Littera primae partis.

 

 

 

B

Ponit quaedam verba Augustini, unde potest moveri auditor.

 

ARTICULUS V

An Filius possit ex se gignere alium Filium nepotem Patris, et an Pater plures Filios ?

 

Sed vehementer nos movet, etc.

 

Ratione huius capituli quaeritur : Utrum Filius possit ex se gignere alium Filium qui sit nepos Patris ?

 

Videtur autem quod sic :

  1. In inferioribus enim videmus, quod eadem vis fecunditatis est in filio quae est in patre. Cum igitur Filius Dei non sit minus perfectus quam filius hominis, videbitur ipse habere eamdem potentiam generandi quam habet etiam Pater.
  2. Item,

Augustinus dicit in Littera,

non quod non potuit, sed non oportuit :

ergo non videtur, quod non sit ex defectu virtutis generativae quod non produxit Filium.

 

3. Praeterea, propter hoc dicitur Filius imago Patris : quia in omnibus cum eo convenit : ergo et in potentia generativa, et ita videtur, quod possit producere alium Filium.

 

Praeterea, quaeritur iuxta hoc ulterius : Utrum Pater potuerit producere plures filios quam unum ?

 

Et videtur quod sic :

  1. Quia in inferioribus in quibus est potentia imperfecta, pater eadem virtute producit plures filios : ergo multo magis Pater superior potest producere plures.

 

2. Praeterea, Filio genito, aut in Patre remansit potentia generandi, aut non. Si sic, cum in aeternis sit idem esse et posse, Pater genuit Filios. Si non, ergo videtur, quod Pater defecerit in aliquo genito Filio, quod absurdum est.

 

3. Praeterea, quod esset inconveniens si immoderata esset divinae generationis progressio, quod Augustinus ponit pro inconvenienti ? Videtur quod nullum : quia multiplicatio boni facit maius bonum : ergo multo magis multiplicalio optimi. Sed per multas generationes divinas fieret multiplicatio optimi : ergo videtur, quod deberet esse.

4. Item,

sicut in praecedentibus est habitum, natura de se communicabilis est : ergo quantum est de se, ita communicabilis est pluribus, sicut duobus, vel tribus. Et ita communicabilis in Filio, sicut in Patre. Cum igitur per distinguentia non contrahatur, eo quod non cadant in ipsam, ipsa communicabitur : et ita videtur, quod immoderata debeat esse divinae generationis progressio.

 

Sed contra.

Nullius naturae potest esse multiplicatio et communicatio sine accipiente naturam illam per modum quo suppositum accipit naturam : sed non potest esse pluralitas suppositorum, nisi sit pluralitas distinguentium supposita ab invicem.

Videamus ergo quibus modis distingui in una natura possunt supposita, et applicemus omnes modos naturae divinae, et videamus quantum possit extendi pluralitas suppositorum eius. Est autem unus modus per materiam in qua est natura in supposito.

Et constat, quod iste modus in divinis esse non potest tribus de causis :

quarum una est, quod omnis communicatio naturae quae fit per materiam fit per materiae transmutationem : in Deo autem transmutatio nulla est.

Secunda est, quoniam omnis talis communicatio dividit naturam, ita quod ipsa non est una numero in suppositis, sed una ratione tantum.

Tertia est, quoniam omnis talis multiplicatio prius est in potentia quam in actu : quae omnia a divina natura removentur : ergo patet, quod non est ibi communicatio per materiae particulationem, id est, per hoc quod materia particulet naturam super suppositum.

 

Est autem alius modus qui est per proprietates facientes et constituentes et distinguentes suppositum, licet indifferens sit quod est a quo est ; et iste solus modus possibilis est in divinis.

Et accipiantur proprietates originis inter Patrem et Filium (quia de Spiritu sancto infra patebit) non invenietur nisi paternitas et filiatio. Haec autem per materiam numerari non possunt, ut probatum est : ergo non numerabuntur nisi per differentias specificas. Sed omnis paternitas omni paternitati eadem est in specie quae est suppositi eiusdem naturae ; similiter omnis filiatio omni filiationi. Cum igitur filii plures sive unius patris sive filiorum suorum non differant essentia, si differentiam habent, illa sumetur penes proprietates. Sed non differunt specie, vel materia filiationes eorum : ergo filiatio eorum erit una tantum. Ergo ipsi omnes erunt unus filius nec essentia nec proprietate differens : ergo non possunt aliquo modo in divinis esse plures filii, nec plures patres eadem ratione.

 

Item,

licet communicatio sit de perfectione naturae simplicis, tamen multiplicatio est de imperfectione eius.

Probatio.

Multiplicatio in suppositis unius naturae non potest esse nisi una trium causarum,

scilicet multiplex desiderium materiae, eo quod materia non desiderat tantum in una parte, sed in partibus omnibus perfici :

vel eo quod non potest in paucis salvari perpetuo, et ideo desiderat multis habere formam, ut quibusdam destructis, in multis maneat :

vel ex eo quod multi sunt actus vel motus quos explere paucis non potest.

 

Primo et secundo modo est in hominibus, et aliis generabilibus et corruptibilibus.

Tertio modo est in Angelis et stellis.

 

Constat autem, quod nullo istorum modorum multiplicatio potest esse in divinis.

Primus enim et secundus sunt per materiae partes quae in Deo non est.

Tertius autem est propter imperfectionem agentis et moventis quod non potest uno motore diversa causare.

Ergo talis multiplicatio suppositorum non est in natura divina. Ergo non erit nisi penes speciem proprietatum originis ; et inde sequitur ut prius.

 

Item,

intellectus dicentis intrinsecus bene est secundum sui naturam sibi proferre verbum. Sed non potest talia duo proferre verba, nec unum verbum profert aliud verbum. Cum igitur summus spiritus per hunc modum generet verbum, nec potest proferre duo verba, nec verbum producet aliud verbum : et ita non erit nisi unus pater et unus filius.

 

Praeterea, ad communicationem naturae et societatis iucunditatem sufficit unus : ergo alii etiamsi generari possent, superfluerent.

 

Solutio.

Istis ultimis rationibus consentiendum est, dicendo quod non potest esse nisi unus Deus Pater, et unus Filius : quia illae omnes concludunt de necessitate. Licet enim ultima ratio sit vel videatur esse convenientiae, si tamen coniungitur ei ratio Anselmi, erit necessaria, scilicet quod quodlibet minimum in conveniens in Deo est impossibile.

 

Dicendum ergo ad primum,

quod eadem potentia est in Filio quae in Patre, sed non ad idem, ut facile patet ex praedictis. Nec ex hoc est imperfectio in Filio quod non profert alium Filium, sed potius perfectio, cum ipse ita contineat totum esse Filii, quod si alius esset, nullo modo differe posset ab ipso.

 

Ad aliud respondet infra Magister dicens : « Non enim non potuit », id est, non ex hoc impotens fuit : quod autem Augustinus dicit, « non oportuit », coniunctum dicto Anselmi, facit impossibilitatem. Si enim non oportuit, inconveniens fuit : ergo Deo impossibile. Si ergo vanum et frustra removentur a natura inferiori, multo magis a natura superiori.

 

Ad aliud,

dicendum quod ipse in proprietate Patris non potuit esse imago : quia sic cessaret ratio Patris, cum Pater et filius nec essentia nec proprietate differrent. Unde imago secundum sui rationem semper salvat in aliquo rationem distinctionis, in quo nec convenit nec convenire potest cum eo cuius est imago. Per hoc ipsum enim quod imago est, ab alio est, sed hoc non est in aliquo esse dissimilem, sed potius in eo quod non est aliquid, sed ad aliquid.

 

Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum potuerit producere plures filios ?

Patet per praedicta, quod non : quia illi filii nec essentia, nec proprietate differrent. Et sic in omnibus idem essent, et non plures : et ideo non est simile de patre inferiori, in quo plures filii per materiam distinguuntur, et per formam secundum esse quod habent in hac materia.

 

Ad aliud,

dicendum quod potentia generandi non deficit in Patre, nec est hoc aliquid quaerere : Utrum deficit etiam genito Filio, tamquam Filii generatio sit praeterita ? quia in aeternitate et in aeterno nihil praeteriit, et nihil advenit. Et ideo Filius nec ante nec post generationis potentiam est, sed in nunc stante semper genitus est, ut infra habebitur. Dicitur enim semper genitus, non quia praeteriit generatio eius, sed quia perfecta est et semper : quia numquam deficit in nunc stante aeternitatis. Unde illa obiectio procedit de Deo sicut de re temporali, et ideo non valet.

 

Ad aliud,

dicendum quod immoderata non potest esse generatio divina : eo quod hypostases ultra tres multiplicari non possunt. Et esset inconveniens quod supra dictum est, scilicet quod aut ex eo quod non possit in paucis salvari, aut quod pauca supposita ad multos modos actuum non sufficerent si fieret immoderata : et ideo immoderata in Deo fieri non potest.

 

Ad aliud,

dicendum quod natura de se est communicabilis. Sed communicatio exigit distinctionem acceptam penes proprietates diversas specie et non materia : et illae ultra tres in divinis esse non possunt, ut patet ex praedictis.

 

 

 

C

Opponit praedictis verbis Augustini.

 

ARTICULUS VI

An tres hypostases possint esse pater alicuius quarti ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in contrarium obiciendo :

Si potuit Filius gignere, potuit esse pater, etc.

 

Videtur enim, quod ratio Magistri non valeat : quia si pater fuerit secundum haereticos, tunc eadem haeresis potuit dicere paternitatem esse, et quod filius sit pater illius quarti, et ita esset pater et filius diversis respectibus, sicut saepe contingit.

 

Solutio.

Ad hoc, dicendum quod hoc esse non potuit : quia sicut dicit Anselmus, in omnibus manet unitas in divinis ubi non distinguit oppositio relationis. Sed in generatione illius quarti, Filius nec opponeretur Patri nec Spiritui sancto : ergo una paternitate omnes tres essent patres illius filii, sicut Pater et Filius unum sunt principium Spiritus sancti, eo quod in spirando Spiritum sanctum, Pater non habet oppositionem relativam ad Filium. Illius autem simile nec in corporali, nec in spirituali natura invenitur, quod una proprietate patris tres hypostases sint pater, vel patres unius : unde non potest esse pater alicuius quarti.

 

 

ARTICULUS VII

Utrum quia filius potuit nasci, potuit et mutari ?

 

Deinde obicitur de hoc :

Si enim nasci potuit, esse Filius, et ita mutabilis esse potuit, etc.

 

  1. Hoc enim non videtur esse verum : quia esse filium non est aliquid penes quod vel ad quod sit motus. Motus enim et mutatio non sunt in relatione : et ideo non videtur sequi, quod potuit mutari.
  2. Praeterea, Pater incarnari potuit, ut etiam Spiritus sanctus, ut habetur infra. Sed qui incarnatur, nascitur : ergo mutatur secundum istam litteram, quod falsum est.

 

Solutio.

Dicendum quod licet in ad aliquid, et ad ad aliquid non sit motus per se, tamen ad ipsum est motus per accidens, qui in omnibus est praedicamentis, ut dicit Philosophus : motus autem per se et per accidens in Deo non cadunt.

 

Ad aliud,

dicendum quod incarnatio non dicit immutationem Dei vel divinae naturae. Sed potius quod aliud, scilicet humana natura alio modo se habet ad ipsam, quia secundum unionem, ut in III Sententiarum determinari habet. Sed hic Spiritus sanctus mutaretur a sua proprietate, quae mutatio caderet in personam divinam : et ideo bene dicit Magister.

 

 

 

D

Hic quaeritur : Quomodo intelligenda sint?

E

Hic aperitur ex quo sensu accipienda sint.

 

 

ARTICULUS VIII

Non enim non potuit quomodo intelligitur ?

 

Deinde quaeritur de hoc :

Non enim non potuit, etc.

 

Videtur non esse conveniens expositio cum dicitur : Non non potuisse, quia impotens ex hoc non fuit : hoc enim ex ratione verbi extrahi non potest.

 

Solutio.

Magister vult, quod non non potuit, negatio ibi sit quasi termini privativi. Et tunc non enim non potuit tantum valet (ut antiqui dicunt) quantum, non enim impotuit, ut ita dicam ; et tunc ulterius sequitur, non ex hoc impotens fuit.

 

 

 

F

Utrum Pater natura sit potens gignere Filium, et an hoc sit aliqua potentia quae sit in Filio ?

 

DIVISIO TEXTUS

Item quaeritur a quibusdam : Si Pater potens, etc.

 

Hic incipit secunda pars istius distinctionis in qua quaerit, cum dicitur, Pater potens est natura gignere Filium, etc. ?

In qua quaestione propter Litteram trahitur potentia ad essentiam, et magis elongatur ab actu notionali : unde aliqua ratio dubii potest esse, utrum hoc sit aliqua potentia quae sit in Filio ?

 

Et ista pars continet duo capitula.

In primo distinguitur ista, Pater habet potentiam gignendi Filium.

In secundo autem distinguitur ista, Pater habet potentiam generandi quam habet Filius,

ibi, G :

Ita etiam cum dicitur, etc.

 

 

ARTICULUS IX

An Pater natura sit potens generare Filium ?

 

Obicitur autem de hoc quod dicit Littera :

Ad quod dicimus, quia Pater non est potens nisi natura, etc.

 

Contra.

  1. Dicit Philosophus, quod
    cuius est potentia, eius est et actus :

si igitur potentia generandi naturae est, etiam actus naturae erit : et sic natura generat, quod supra negatum est.

 

2. Praeterea, si Pater potens est natura gignere Filium, cum eadem natura sit in Filio et Spiritu sancto, in istis erit eadem potentia :

aut ergo possibilis ad actum, aut impossibilis.

Si primo modo : ponamus ergo, quod Filius generet et Spiritus sanctus.

Tunc ex hoc non sequitur impossibile quod supra improbatum est : quia magnum sequitur impossibile,

scilicet quod

series divinae generationis non impletur,

ut dicit Augustinus.

Si autem impossibilis est ad actum, tunc erit cassa et vana, quod est absurdum.

 

Solutio.

Dicendum, quod in veritate Pater

non est potens nisi natura,

ut Magister dicit.

 

Sed aliter significatur potentia, cum dicitur, potentia natura generandi et potentia gignendi absolute : quia potentia gignendi natura in eo quod huiusmodi, non dicit potentiam per comparationem ad actum, sed per comparationem ad naturam in qua radicatur, tamen cum aliqua inclinatione ad actum.

Cum autem dicitur, potentia gignendi, dicitur potentia in actu, ut prius dictum est. Unde nihil prohibet de potentia prima concedere, quod sit in Filio sub distinctione tali, quod gignendi potest esse gerundivum verbi activi personalis. Et tunc non debet concedi, quod potentia natura gignendi sit in Filio : quia sensus esset, quod potentia esset in Filio quae ex natura posset generare, etsi non generaret : quia qui ex potentia naturae generat, non ex necessitate generat.

 

Si autem sit gerundivum verbi impersonalis vel verbi personalis passivi, tunc bene potest concedi : quia si est gerundivum verbi impersonalis, tunc sensus est, quod potentia ex natura sit in Filio qua aliquis potest generare.

Si vero est verbi personalis passivi, sensus est, quod potentia ex natura sit in Filio qua generetur. Et hunc ultimum sensum ponit Magister in Littera : actus enim omnes particularium sunt et potentiae. Sed tamen potentiae radicantur in natura.

Et ideo secundum Damascenum, licet potentia sit naturae, ut in qua fundatur, tamen non denominat naturam, sed hypostasim.

Unde dicit Damascenus, quod

licet in Christo sint duae voluntates, tamen non est nisi unus volens, et non duo volentes :

et ideo non oportet, quod actus sit naturae immediate, ita quod non hypostasis.

Vel dicatur, quod hoc generaliter verum est, cuius est potentia eius est et actus. Sed non oportet quod eodem modo : quia potentia est alicuius secundum naturam, et actus est eiusdem secundum hypostasim, et ita est naturae in hypostasi vel supposito.

 

Ad aliud,

dicendum quod una natura est in tribus personis, sed non est eadem comparatio naturae in illis : quia per relationem una distinguitur ab alia. Et ideo in quantum natura est in una, comparatur per potentiae rationem ad unam, secundum aliquem actum secundum quem eadem potentia in natura manente non potest comparari in alia : quia non est idem actus, ut supra diximus, eo quod potentia generandi per ly generandi coniungitur rationi notionis Patris, quam coniunctionem non potest habere in Filio vel Spiritu sancto.

 

 

ARTICULUS X

An eadem sit potentia qua Pater potuit generare, et qua Filius generari ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister :

Eadem enim potentia est in Filio, qua potuit gigni, quae est in Patre, qua potuit generare, etc.

 

Hoc enim non videtur verum : quia non est eadem potentia activi et passivi. Gignere autem est activum, et gigni passivum.

  1. Praeterea, activum et passivum distant, sicut efficiens et materia. Sed efficiens cum materia numquam potest esse idem essentia, ut probat Philosophus : ergo nec eadem est potentia ad gignere, et ad gigni.
  2. Praeterea, in nominihus etiam videmus, quod non est una notio qua Pater est gignens, et qua Filius est genitus : ergo nec erit una potentia, ut videtur.

 

Solutio.

Dicendum quod una est potentia in ratione potentiae naturalis, sed non una in ratione potentiae ad actum : quia potentia secundum rationem intelligendi est media inter naturam in qua radicatur, et actum qui egreditur ab ipsa, et Magister loquitur secundum comparationem illam in qua comparatur ad naturam in qua radicatur.

 

Ad primum ergo,

dicendum quod in divinis nihil est passivum. Sed principians et principiatum vix admittitur ibi : et bene potest una potentia naturae secundum quod huiusmodi, aliquid esse principians et principiatum, licet haec non possit esse una potentia relata ad actum.

 

Ad aliud,

dicendum quod illa propositio vera est in his in quibus est efficiens et activum, et passivum et materia physica. Sed aliud est modus activi, et activum ipsum ; aliud modus passivi, et passivum ipsum. Gignere enim in divinis non est agere, licet habeat modum activi quem attendit grammaticus. Similiter gigni non est pati nisi secundum modum grammaticalem : sed ad tale pati quod est in modo significandi tantum, sufficit principiatum esse quocumque modo.

 

Ad aliud,

dicendum quod notio comparat potentiam ad actum, et coniungit eam actui : et ideo non est mirum si discrete tunc personis convenit. Sed non sic facit natura quae habet potentiam quasi indistinctam : non enim distincta est potentia nisi per actum.

 

 

 

G

Quomodo intelligendum sit, Filius habet, vel non habet potentiam generandi ?

 

 

ARTICULUS XI

Utrum illa sit vera, Filius habet potentiam generandi quam habet Pater ?

 

Deinde quaeritur de illa quam in secundo capite ponit : et distinguit eam, hanc scilicet, Filius habet potentiam generandi quam habet Pater, etc.

Haec enim videtur distinguibilis non esse, sed absolute falsa : quia in nullo videtur potentia coniuncta actui, et rationi oppositae ad actum illum. Cum autem dicitur, potentia generandi, potentia coniuncta est actui ; et cum dicitur, Filius habet hanc potentiam quam Pater, coniungitur relationi Filii et proprietati, quae repugnat ad actum : ergo videtur absolute falsa esse.

 

Solutio.

Dicendum quod in veritate solutio, duplex est, sicut dicit auctor.

Cum enim dicitur, Filius habet, per ly habet intelligitur haec determinatio secundum naturam, eo quod non habet nisi per naturam. Et sic fit comparatio potentiae ad naturam et ad actum.

Et secundum primam comparationem vera est, secundum autem secundam falsa est, ut dicit Magister.