Distinctio XIV — Livre I — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre I
DISTINCTIO XIV
A. Quod gemina est processio Spiritus sancti.
DIVISIO TEXTUS
Praeterea diligenter adnotandum est, quod gemina est, etc.
Hic incipit pars illa in qua agitur de processione temporali Spiritus sancti.
Et dividitur in tres partes :
in quarum prima determinatur haec processio secundum comparationem ad mittentem, sive ad id a quo est.
In secunda, determinantur modi duo, scilicet visibilis et invisibilis istius processionis ; et haec incipit in distinctione XVI, ibi :
In tertia, autem determinatur nomen consequens hanc processionem ex parte procedentis quod est donum et datum ; et haec incipit in distinctione XVIII, B, ibi :
Prima harum subdividitur in duas :
in quarum prima probatur, quod Spiritus sanctus a Patre et Filio mittitur et datur, et non ab hominibus.
In secunda autem quaeritur : Utrum a se mittatur et detur, vel non ? et haec incipit in distinctione XV, ibi :
Haec distinctio quae primo occurrit, scinditur in duas partes.
In prima ostenditur Spiritum mitti a Patre et Filio.
In secunda ostenditur eum non mitti nec dari ab hominibus, ibi, D :
In priori sunt tres partes per tria capitula :
in quorum primo ostenditur, quod gemina est processio Spiritus sancti, aeterna videlicet et temporalis.
In secundo, specialiter agitur de processione temporali Spiritus sancti, ibi, B :
In tertio ostenditur, quod non tantum dona eius, sed etiam ipse Spiritus in temporali processione procedit, ibi, C :
ARTICULUS I
Quid sit temporalis processio ?
Hic ante Litteram incidit dubium :
Quid sit temporalis processio ?
Quid temporalis apparitio ?
Quid temporalis missio ?
Et quid temporalis datio ?
Et qualiter unum istorum differat ab alio ?
Et quot modis fiat processio ?
Et quid temporalis processio addit super aeternam ?
Quaeratur ergo primo : Quid est processio temporalis ?
- Dicit autem hic Magister in principio lectionis, quod processio Spiritus sancti est collatio gratiae in tempore. Hoc autem non convenire videtur : quia gratia creata est : ergo in collatione gratiae non est processio Spiritus sancti.
- Praeterea, secundum hoc videtur sequi, quod Spiritus sanctus esset gratia collata : quia Spiritus sanctus est processio sua.
- Item, processio huius gratiae, vel procedere in gratia huiusmodi, videtur aequaliter convenire toti Trinitati : quod probatur per Dionysium in libro de Divinis nominibus, ubi dicit sic : Divina discretio est processio bono conveniens unitionis divinae et superunitae, seipsam bonitatem in pluralitatem agentis et multiplicantis. Cum ergo haec actio sui in pluralitatem donorum, aequaliter conveniat omni personae, videtur quod haec processio cuiuslibet esset personae. Si dicas, quod de aeterna processione loquatur Dionysius, falsum probatur per id quod consequitur consequenter in Littera sic : Unitae quidem sunt secundum divinam discretionem incomprehensibiles traditiones, substantificationes, vivificationes, sapientificationes, et alia dona bonitatis quae est omnium causa, secundum quae ex participationibus et participantibus laudantur non participaliter participata. Ex hoc accipitur, quod ipse loquitur de attributis divinis, quae per connotata plura sunt, et causant ea in nobis. Cum ergo hoc aequaliter conveniat cuilibet personae, videtur quod procedere sit cuiuslibet personae. Sed contra : Non procedit nisi qui mittitur : non mittitur nisi qui ab alio est, ut dicit Augustinus : ergo non procedit nisi qui ab alio est : ergo Patri non convenit procedere.
Solutio. Dicendum, quod sine dubio temporaliter procedere non convenit nisi Spiritui sancto et Filio, et proprie convenit Spiritui sancto, si accipiamus procedere prout dividitur contra generationem, ut supra expeditum est : et tunc processio satis bene dicitur manifestatio Spiritus sancti in collatione doni gratum facientis ad sanctificandam creaturam : quae diffinitio de plano hic in primo capite colligi potest.
Ad aliud dicendum, quod licet processio aeterna in quantum huiusmodi, non dicat aliquod creatum, tamen manifestari potest per aliquid creatum : et secundum quod sic manifestatur Spiritus procedens, dicitur processio temporalis.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius non loquitur ibi de huiusmodi processione qualis quaeritur hic a nobis. Unde notandum, quod duplex est processio bonitatis divinae in entia : quaedam enim est boni, secundum quod bonum est diffusivum sui et esse per actum creationis, secundum quem modum vocat ea quae non sunt tamquam ea qua sunt : et sic procedit in omnia bonum, secundum quod dicitur : Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et licet ipsum sit aequaliter se habens ad omnia, non tamen aequaliter se habent alia ad ipsum : et ideo dicit Dionysius, quod participatur quod est imparticipabile : in se quidem imparticipabile, quia aequaliter adest : sed in aliis quae non aequaliter sibi adsunt, participatum : quia aliquid recipit secundum esse tantum : aliquid secundum esse, et vitam : aliquid secundum esse, vivere, et sentire : et aliquid secundum esse, vivere, sentire, movere, et intelligere : et sic de aliis : et huic processioni non est conjuncta processio Spiritus sancti ut in qua manifestetur. Sed est iterum processio boni in effectibus gratiae gratam facientis rationalem naturam, sicut est caritas, et huiusmodi : et quia talia manifestant amorem gratuitum ad nos, ideo in his manifestatur collatio doni primi : et hoc est Spiritus sanctus : ergo in his manifestatur processio Spiritus sancti.
ARTICULUS II.
Quid sit temporalis apparitio ?
Hoc habito oportet quaerere : Quid sit temporalis apparitio ?
- Dicit autem Cassianus : Apparuisse dicitur quod subito monstratur. Et, ibidem, dicit : Apparuisse dicitur quod insolita fulget claritate. Cum autem in omni processione temporali sit fulgor insolitae gratiae, videtur quod apparitio et missio sint idem.
- Praeterea, non venit nisi qui mittitur ad nos : sed qui apparet, venit : ergo mittitur ad nos.
- Praeterea, hoc videtur per id quod habetur, ad Titum, II, 11 et 12 : Apparuit gratia Dei, salvatoris nostri, omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem, etc. Ergo apparitio est ad sanctificandam creaturam. Cum ergo ut hic dicitur, ad idem sit missio, videtur appario idem esse quod missio.
Sed contra : Augustinus : Temere non dicamus quaenam ex Trinitate persona cuilibet Patrum vel Prophetarum in aliquo corpore vel similitudine corporis apparuerit, nisi cum continentia lectionis aliqua probabilia circumponit indicia. Ipsa enim natura vel substantia vel essentia, vel quolibet alio nomine appellandum est idipsum quod Deus est, quidquid illud est, corporaliter videri non potest. Per subjectam vero creaturam, non solum Filium, vel Spiritum sanctum, sed etiam Patrem corporali specie vel similitudine mortalibus sensibus significationem sui dare potuisse credendum est. Ex hoc accipitur, quod apparitio aut est essentiae divinae per subjectam creaturam : aut si convenit personae, hoc erit gratia essentiae et non personae. Ad quod confirmandum plurima induci possunt ex eodem libro secundo de Trinitate, sed ad hoc unum sufficiat.
Solutio. Dicimus, quod apparitio prout dicitur de manifestationibus illis quae factae sunt Patribus veteris testamenti, scilicet Abraham et Lot et Iacob et aliis, proprie fuit ad manifestationem essentiae vel in se, vel secundum quod est in personis una numero existens, et persona uniens.
Ad primum ergo dicendum, quod apparitionem diffinit ibi Cassianus in prima significatione secundum usum loquentium, secundum quod aliquid subito producitur, quod nesciebatur, et cuius investigatio non potest inveniri : et illa ratio communis est et apparitioni quae est manifestatio essentiae divinae per subjectam creaturam, et missioni sive processioni personae. Si tamen penes fines considerentur apparitio et processio, diffiniuntur diversis diffinitionibus : quia apparitio est manifestario essentiae, et processio manifestatio personae.
Et per hoc patet solutio etiam ad sequens : utriusque enim manifestatio, scilicet essentiae et personae, fulget ut lux nova nobis : quia nostra ratione non possumus in ipsam.
ARTICULUS III
Quid sit mitti, et quid sit missio ?
Tertio quaeritur, Quid sit mitti, et missio ?
Et haec diffinitio accipitur ab Augustino, ubi dicit sic : Sicut natum esse est Filio de Patre esse, ita mitti est Filio cognosci quod ab illo sit. Et sicut Spiritui sancto donum Dei esse est a Patre procedere, ita mitti est cognosci quod ab illo procedat. Nec possumus dicere, quod Spiritus sanctus a Filio non procedat : nec enim frustra idem Spiritus et Patris et Filii dicitur. Ex hoc accipitur, quod mitti in communi significatione, est cognosci quod ab alio sit.
Sed obicitur :
- Omne quod cognoscitur, per aliquid aliud cognoscitur : ergo debebat poni in diffinitione eius quod est mitti id per quod cognoscitur.
- Item, cognitio appropriatur Filio : ergo videtur, quod mitti non convenit nisi Filio, quod est contra Litteram, quia Spiritus mittitur sicut Filius. Si dicas, quod hoc per quod cognoscitur, non est cognitio, sed effectus creatus in rationali creatura appropriabilis quandoque Filio, quandoque Spiritui sancto. Contra : Effectus ille communiter est totius Trinitatis : ergo manifestat totam Trinitatem, cui tamen non convenit ab alio esse.
- Praeterea, si aliquis effectus appropriabilis esset Filio, et ostenderet Filium ab alio esse, videretur quod ille esset sapientia, et scientia, et fides, et alia dona quae pertinent ad intellectum : sed haec manifestant Spiritum sanctum, sicut habetur per illud Apostoli, I ad Corinth. XII, 7 et seq : Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu. Ex hoc accipitur, quod gratia collata manifestat Spiritum etiam in donis intellectus : non ergo aliqua gratia Filium ab alio esse mitti manifestat : et ita secundum hanc diffinitionem Filio mitti non convenit, quod falsum est.
Praeterea, si per effectum manifestatur ab alio esse, hoc non erit nisi appropriate, quia ille effectus proprie est totius Trinitatis : sed appropriata non ducunt in propria, ut supra probatum est : ergo videtur, quod ex talibus effectibus non cognoscitur, quod ab alio sit aliquis, sed potius potentia, sapientia, bonitas quae sunt appropriata.
Solutio. Dicendum, quod in veritate optime determinat Augustinus missionem, quando dicit, quod mitti est cognosci quod ab alio sit : et bene concedo, quod hoc fit per effectum, sed non quemlibet : sed duo exiguntur, scilicet appropriabilitas ad proprium, et quod sit effectus gratiae gratum facientis, cur conjuncta semper sit processio personae, et persona ipsa : oportet enim ipsam personam cum effectu suo praesentem novo modo monstrari, si debeat dici temporaliter procedere, ut infra patebit.
Ad primum ergo dicendum, quod ille effectus importatur in ratione cognitionis : quia non fit cognitio invisibilis nisi in aliquo quod creatum est.
Ad aliud dicendum, quod cognitio in eo quod cognitio, attribuitur Filio : non tamen id per quod cognitio accipitur, attribuitur Filio, sicut dictum est in obiectione.
Ad id quod obicitur, dicendum quod sapientia dupliciter consideratur, scilicet ad actum comparata : et sic appropriatur Filio, et manifestat Filii missionem. Vel potest considerari in comparatione ad finem : quia scilicet est ad conducendum ad caritatem et meritum : et sic manifestat missionem Spiritus sancti : et hoc non est inconveniens : quia saepe in eodem dono manifestatur missio utriusque : sicut etiam uterque mittitur ad rationalis creaturae reductionem et sanctificationem.
ARTICULUS IV
Quid sit datio sive donatio, et quomodo differant ?
Quarto quaeritur, Quid sit datio, vel donatio, quod verius competit Deo ?
Dicit autem Philosophus, quod donum est datum irreddibile. Ex hoc accipitur, quod donatio sive datio est collatio doni irreddibilis.
Sed contra hoc obicitur : In Dei dono, sive naturae, sive gratiae gratum facientis, confertur aliud a Deo quod non reddit, nec reddi sperat : ergo videtur, quod datio tunc sit.
Sed contra : Hic quaeritur de datione cum qua vel qua Deus dat se : non autem in omni dono dat se, sed cum gratia gratum faciente : ergo videtur, quod in illa non sit donatio sive datio.
Sed si hoc datur : tunc videtur, quod donatio sive datio idem sit quod missio : quia cum dat talem effectum, erit ille effectus appropriabilis alicui personarum : et ita ostendit illam ab alio esse : ergo videtur, quod missio et datio sint idem.
Solutio. Dicendum, quod donatio sive datio (quia hic pro eodem accipiuntur) est collatio gratiae alicuius quae facit gratum : et hoc irreddibiliter : quia Deo suum donum retribui non potest. Sed quia omne donum confertur in primo dono quod est amor gratuitus, ideo omne donum talis gratiae dicitur donum Spiritus sancti.
Ad id quod obicitur de donis naturalibus, dicendum quod illa data sunt et dicuntur : et non secundum quod donatio quaeritur hic, scilicet in qua et cum qua donum primum sit per praesentiam effectus alicuius operantis ad reductionem naturae rationalis aberrantis ad sanctificationem.
Ad aliud dicendum, quod datio, sive donatio, et missio, in materia et fine non differunt : quia materia utriusque est effectus gratiae gratum facientis, et finis utriusque reducere rationalem creaturam ad sanctificationem : sed differunt in ratione actus importati in nomine, cum dicitur missio, et cum dicitur donatio. Missio enim importat comparationem ad mittentem, quia non mittitur nisi nuntius a mittente : et importat comparationem ad eum cui mittitur, quia rationali creaturae mittitur : et importat etiam rationem negotii propter quod missio fit. Donatio autem non importat nisi duo ultima, scilicet cui datur, et finem dationis.
Si forte obicias, quod omnis datio a dante aliquo est, sicut et missio a mittente. Dicendum, quod missio importat personam distinctam missam : non enim proprie id quod apportat nuntius dicitur mitti, vel nuntius, sed hoc datur per eum qui mittitur : donatio autem nuntium sive missum non importat, quia multa donari possunt sine nuntio medio : et ideo donatio non importat personam quae ab alio sit, sicut missio : et hoc modo non dicit comparationem distinctionis personalis a dante sicut facit missio.
ARTICULUS V
Quomodo differant invicem temporalis missio, processio, apparitio, et temporalis datio ?
Quinto quaeritur : Qualiter differant ista ab invicem ?
Et videtur secundum determinata, quod missio et processio temporalis habent se sicut convertibilia : quia cuicumque convenit mitti, convenit procedere, et e converso : non enim convenit mitti nisi existenti ab alio, et procedere etiam non convenit nisi ab alio.
Sed contra :
- Processio proprietas est Spiritus sancti, et non Filii : processio, dico, passiva : Filio autem convenit mitti : ergo ista tria non convertuntur.
- Item, non mittitur nisi nuntius : procedit autem etiam ille qui non est nuntius : ergo mitti et procedere non sunt idem, nec convertuntur.
- Item, supra habitum est, quod procedere dicitur in parte per similitudinem a motu processivo, et in parte per similitudinem processionis sive exitus causati a causa : neutrum autem istorum est ratio missi : ergo videtur, quod ista non sunt idem.
Item, apparitio, et temporalis processio se videntur habere sicut superius et inferius : quia in omni missione est apparitio, sed non convertitur : in omni enim missione est subito per affectum apparens aliquid fulgens et divinum : ergo in omni missione est apparitio.
Sed contra hoc est, quod
- Apparitio non vocatur a Sanctis manifestatio aliqua facta, nisi illa quae est per subjectam creaturam, sive unitam sibi, sive non unitam : missio autem non semper est ita : ergo non omnis missio ponit apparitionem.
- Praeterea apparitio bene fit per Angelos : ut in apparitione Abrahae in convalle Mambre : et in apparitione Moysi. Missio autem numquam fit nisi immediate per personas divinas. Ergo missio non est apparitio nec species ejus.
Item, videtur quod datio nullum illorum sit : quia datio potest fieri sine manifestatione dantis per subjectam creaturam, et sic non est apparitio : et potest fieri ab eo qui non procedit ab alio, et sic non est processio : et potest fieri sine nuntio mediante, et sic non est missio : ergo videtur, quod omnia haec ab invicem differunt.
Solutio. Dicendum, quod ista ad invicem habent differentiam : quia, sicut objectum est, apparitio secundum quod hic utimur ea, non fit nisi per subjectam creaturam : et omnis apparitio quae facta est antiquis, per dispensationem Angelorum facta est, et ordinabatur ad apparitionem Verbi in carne factam : et quod hoc sit verum, accipitur ab Augustino, ubi dicit sic : Illa omnia quae Patribus visa sunt, cum Deus illis secundum suam dispensationem temporibus congruam praesentaretur, per creaturam facta esse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea ministris Angelis fecerat, per Angelos tamen esse facta, non ex nostro sensu dicimus. Ex hoc habetur, quod omnes apparitiones factae sunt per Angelos. Quod autem ut ad finem sint ordinatae ad apparitionem Christi in carne dicit idem Augustinus, sic : Quaecumque propter faciendam fidem qua mundaremur ad contemplandam veritatem in rebus ortis ab aeternitate prolatis, et ad aeternitatem relatis temporaliter gesta sunt, aut testimonia missionis huius (scilicet Filii in carnem) fuerunt, aut ipsa missio Filii Dei. Prius autem habitum est, quod apparitio principaliter est ad manifestandam naturam divinam, vel in se, vel in personis : quamvis enim sub numero aliquo Angeli quandoque apparuissent, ut tres visi sunt ab Abraham, et duo a Lot : et in hoc videatur esse manifestatio numeri personarum : tamen principaliter manifestabatur naturae unitas : et ideo dicitur de Abraham, quod tres vidit et unum adoravit : et ideo patet, quod apparitio non est processio vel missio temporalis, nec etiam genus eius.
Ad id autem quod obicitur, quod ubi est missio, ibi est cognitio existentis ab alio per aliud, et ita apparitio. Dicendum, quod aequivocatio est in apparitione : quia apparitio a Sanctis vocatur per assumptam creaturam ad sensum manifestatio : sed cognitio quae est in missione, est ad intellectum.
Item, in Novo Testamento apparuerunt personae : ut Pater in voce, et Spiritus in igne, linguis, et flatu, et Filius in carne : sed illae dicuntur missiones visibiles de quibus infra erit sermo : sed modo non loquimur nisi de apparitione Veteris Testamenti.
Processio autem et missio (sicut etiam probat obiectio) non differunt nisi secundum rationem : quia processio non dicit nisi comparationem procedentis ad eum a quo procedit : et si dicitur temporalis processio, iterum non addit nisi connotationem effectus in creatura : sed missio dicit comparationem illam, praeterea comparationem ad eum ad quem vel in quem mittitur. Datio autem non dicit distinctionem personae nuntiantis. Unde ista tria differunt : quia processio principaliter dicit distinctionem procedentis ab eo a quo procedit : missio autem principaliter distinctionem nuntii ad nuntiantem, et ad eum cui fit nuntiatio : datio autem principaliter effectum connotat.
ARTICULUS VI
Quot modis fiat processio sive missio ?
Sexto quaeritur : Quot modis fiat huiusmodi processio, sive missio ?
Videtur enim non posse redigi ad numerum artificialem : si enim fit ad revocandam creaturam rationalem, et multis modis illa revocatur, videtur quod tot modis fiat processio et missio.
Si forte dicatur, quod non fit ad revocandam creaturam rationalem. Contra : Augustinus : Quoniam exsulavimus ab incommutabili gaudio, nec tamen inde praecisi atque abrupti sumus, ut non etiam in istis mutabilibus et temporalibus aeternitatem, veritatem, beatitudinemque quaereremus : nec mori enim, nec falli, nec perturbari volumus : missa sunt nobis divinitus visa congrua peregrinationi nostrae, quibus admoneremur non hic esse quod quaerimus, sed illuc ab ista esse redeundum : unde nisi penderemus, hic ea non quaereremus. Ex hoc patet, quod missio est ad hoc ut revocet eum qui aberravit : et ita videtur, quod infinitis modis fiat : quibus etiam fit aberratio.
Solutio. Dicendum, quod materialiter fit multis modis, quo non est possibile in numerum artificialem redigi : sed modi formales non extenduntur ultra quatuor : cum enim in effectu cum quo per est persona ens ab alio, innotescit : et hoc est, aut interius ad intellectum, et sic est per donum intellectus, vel per donum affectus, et ecce duo modi : aut hoc est exterius ad sensum ordinatum ad intellectum, et tunc necesse est fieri in creatura assumpta : et illa vel est unita assumenti, ut eius qui missus est in mundum Filii per assumptam naturam humanam : aut est assumpta non unita, ut est vox sonans, et lingua, et columba, et huiusmodi, de quibus infra proprio loco quaeretur. Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VII
Quid addat processio temporalis super aeternam ?
Septimo quaeritur : Quid addat processio temporalis super aeternam ?
Videtur autem, quod nihil : quia
- Omne id cui possibilis est additio, est in potentia ad id quod non habet : in aeternis autem nihil est in potentia ad id quod non habet : ergo temporalis non potest addere super aeternam.
- Praeterea, non videtur dicere processio temporalis nisi processionem aeternam cum effectu in creatura appropriabili procedenti : sed ille effectus tantum est personae ex parte creaturae, et non ex parte personae procedentis : ergo non additur ei : ergo remanet adeo simplex sicut prius : ergo videtur, quod nihil addatur.
Si hoc dicatur,
Contra : Processio aeterna non recipit aliquo modo gratia sui hanc denominationem quod sit vel dicatur temporalis : si ergo dicitur temporalis, videtur quod hoc sit gratia alicuius additi : ergo temporalis aliquid addit.
Solutio. Dicendum est ad hoc, quod in veritate aeterno substantialiter et accidentaliter nihil addi potest : sed tamen aliquid se ad ipsum aliter habere potest, quam ante habuit : et ita dico hic, quod processio temporalis claudit in se intellectum aeternae processionis, et addit respectum qui causatur ex hoc quod creatura rationalis ex dono Dei aliter se habet ad ipsum in gratia, quam ante habuit. Et licet haec non possint addi, ut faciant rem aliquam numero unam, tamen haec possunt simul significari nomine uno, sicut est processio temporalis : unde processio addit in modo intelligendi et significandi, licet non addat in re, ita ut temporale faciat aeternum vel accidens aeterni.
Et ex hoc etiam patet solutio ad ambo obiecta.
ARTICULUS VIII.
An Magister hic bene determinat de missione temporali ?
His visis quae quasi adminiculum sunt ad totum istum tractatum, accedendum est ad Litteram.
Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Praeterea diligenter adnotandum est, etc.
- Videtur enim hic male poni iste tractatus de temporali processione : cum enim Magister agat hic de his quae ab aeterno Deo conveniunt, ista autem conveniunt ex tempore, male videtur hic introduci.
- Item, sunt quaedam temporaliter Deo convenientia, de quibus Magister infra determinabit : ergo inter illa deberet poni iste tractatus, ut videtur.
- Praeterea, de missione in carnem agitur in libro III Sententiarum : cum ergo illa principalis omnium fuerit missionum, ut videtur, debebat Magister simul agere ibi etiam de istis missionibus quas hic tangit.
Solutio. Dicendum, quod non agitur hic de illis in quantum temporalia sunt, sed in quantum in temporali clausum innotescit aeternum : et ideo quia distinctio, et aeterna scilicet emanatio personarum in temporali cognoscitur, ideo pars haec introducitur.
Ad aliud dicendum, quod alia quae ex tempore Deo conveniunt, ut Creator et Dominus quando dicitur a dominio, secundum actum non ostendunt distinctionem personarum : et ideo cum illis istud ordinari non potuit.
Ad aliud dicendum, quod in III Sententiarum agitur de his quae faciunt ad incarnationem secundum veritatem naturae assumptae et assumentis : et hoc non est de ratione missionis : quia missio potest esse in creatura non unita. Sed hic tangitur de his aliquid, licet parum, prout substantialia sunt missioni ostendenti aeternum exitum Filii a Patre, sicut poterit patere in sequenti distinctione, in qua tangitur de missione Filii in carnem, non tantum in carne.
ARTICULUS IX.
An processio Spiritus sancti gemina dici possit, et an sint duae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, quod gemina est processio Spiritus sancti : aeterna videlicet, etc.
- Videtur enim hoc esse falsum : si enim gemina est processio : aut eadem est iterata : aut sunt duae processiones, et ideo gemina dicitur. Constat, quod non primo modo : quia processio aeterna non potest iterari. Nec videtur secundo modo esse verum : quia temporalis non addit super aeternam nisi effectum connotatum in tempore vel temporali : ergo videtur quod non sint duae.
- Item, diversum in accidenti non facit duo, dummodo subjectum sit unum : non enim duo sunt, Socrates albus, et Socrates musicus, sed unum : ergo a simili cum processio aeterna sit in temporali, et nihil plus nisi comparatio eius ad hunc effectum ad quem prius non comparabatur, videntur illae processiones esse una, et non duae.
Sed contra :
- Una est aeterna, et alia temporalis et aeternum non est temporale : ergo duae sunt.
- Item, una est Spiritus in se, alia in homine sanctificando : cum ergo haec duo sunt, erunt hic duae processiones.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod in veritate secundum substantiam non est hic processio nisi una Spiritus sancti sicut probant primae rationes, nec Magister dicit, quod sint duae : sed dicit, quod una est gemina : tamen quia recipit additionem in tempore, ideo quoad hoc dicitur geminari.
Ad id quod contra hoc obicitur, dicendum quod una non removetur ab alia gratia eius quod est processio, sed gratia additi : unde processio cum effectu significata non est processio sine effectu significata : non quidem subjecto, quia subjecto sunt idem : sed ratione diffiniente utramque ex aeterno unam, et ex temporali aliam : gratia enim huius oppositionis rationum una removetur ab alia.
Ad aliud dicendum, quod haec additio temporalis est per comparationem ad hominem sanctificandum, et non diversificat subjectum, sed rationem tantum ex addito.
B. De temporali processione Spiritus sancti specialiter agitur.
ARTICULUS X.
An processio Spiritus sancti potest dici temporalis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secundo capite B, ibi :
- Videtur enim non recte dici temporalis : quia Spiritus opus, et Trinitatis opus supra tempus est : cum ergo ista quae temporalis dicitur, nihil addat super illam nisi effectum cum quo Spiritus est, videtur non recte temporalis dici.
- Item, Augustinus dicit sic : Secundum quod mente aliquid aeternum quantum possumus capimus, non in hoc mundo sumus. Ergo videtur, quod si effectus ille attollit supra mundum et tempus, quod ipse multo magis sit supra tempus et mundum : et sic incongrue dicitur temporalis processio ab illo effectu.
Solutio, Dicimus, quod temporale dicitur multis modis : dicitur enim temporale quod subjacet et facit subjacere temporis variationi : et sic tempus dicitur esse causa corruptionis, quia per motum et mutationem facit distare quod est : et sic processio in creaturam non dicitur temporalis, quia magis facit esse propinquum verae incorruptioni. Dicitur etiam temporale, cuius ortus est in tempore, etiamsi non varietur secundum suum esse cum tempore : sicut creatio huius animae in tempore est, quae tamen in tempore non corrumpitur. Dicitur etiam temporale quod quantum ad sui initium est in tempore, licet quoad suum actum sit extra tempus : sicut processio temporalis quae facit nos aliquo modo pro possibilitate nostra attingere aeternum : et hoc modo gratia est in tempore, et alia quae elevant nos ad Deum quae dantur nobis in tempore.
ARTICULUS XI
Utrum virtus debeat attribui Patri vel Spiritui sancto ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Ipse est virtus quae de illo exibat, etc.
- Contra hoc enim est quod dicitur, I ad Corinth. I, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Ergo videtur, quod virtus approprietur Filio : et sic manifestat processione et non Spiritus sancti.
- Praeterea, videtur virtus attribui Patri. Dicit enim Philosophus, quod virtus est ultimum potentiae in re : sed potentia attribuitur Patri : ergo et virtus : ergo multo magis manifestat missionem Patris, si mitti potest, quam Spiritus sancti.
Solutio. Virtus est duplex, scilicet virtus potentiae naturalis, et virtus operans. Operans autem est duplex, scilicet ad esse, et ad bene esse. Virtus autem potentia naturalis ordinatur ad attributum Patris, cui attribuitur potentia fortitudinis naturalis, eo quod habet rationem principii non de principio, principium autem habet rationem potentiae : verbum autem et sapientia practici intellectus habent etiam virtutem operandi ad esse, et cum haec virtus sit ad esse ideatorum operans, haec attribuitur Filio.
Praeterea, robur fortitudinis in pugna attribuitur Filio, eo quod ipse pugnando in carne vicit fortem.
Est autem virtus operans ad bene esse, secundum quod Philosophus dicit, quod virtus in difficillimis est optimorum operativa : et secundum quod dicit Augustinus, quod virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nemo male utitur : et ad huius similitudinem dicitur etiam virtus curationum et miraculorum virtus : quia curat extra in testimonium interioris curationis, sicut dicit Psalmus CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
ARTICULUS XII
Quoties Dominus misit Spiritum sanctum, utrum bis vel ter ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Post resurrectionem Dominus Iesus bis dedit Spiritum sanctum, etc.
- Videtur enim ter dedisse : quia etiam ante resurrectionem misit eos, et dedit eis potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent : et post resurrectionem dedit eis insufflando, dicens : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Et tertio, dedit Spiritum sanctum de caelo, Act. II, 3 et 4 : Seditque supra singulos eorum : et repleti sunt omnes Spiritu sancto.
- Praeterea, quid est quod per ipsum donum diffunditur caritas : diffusio enim humidi est, quod non convenit caritati.
- Praeterea. Quare haec diffusio magis attribuitur caritati, quam alicui alii virtuti ?
Solutio. Ad primum dicendum, quod ad insinuandum duo praecepta caritatis bis dedit, id est, in duobus locis, quia in coelo in quo magis refulget gloria Dei qui caritate diligendus est, et in terra in qua nobiscum conversatur proximus. Quod autem ante passionem dedit Spiritum sanctum, hoc etiam ordinabatur ad dilectionem proximi : et sic quoad hoc non facit numerum. Si autem considerentur actus Spiritus, sive missionis, tunc ter dedit : quia primo ante passionem ad operationem miraculorum, post passionem ad potestatem clavium ministrorum Ecclesiae, post ascensionem autem ad conversionem Gentium : et hoc patet per adjuncta unicuique collationi Spiritus sancti. Primo enim dicitur, quod dedit eis potestatem supra omnia daemonia, et ut languores curarent. Secundo dicitur : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Tertio dicitur : Coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis.
Ad aliud dicendum, quod diffusio sumitur metaphorice ab humido quod foecundat divisum per partes terrestres siccas : quia sic caritas terrena corda sicca rigat ad foecunditatem.
Ad aliud dicendum, quod caritas sola informis esse non potest, et facit omnem meriti quantitatem : et ideo ipsa quoad hoc sparsa et diffusa est in Dei virtute.
C. Quod aliqui dicunt ipsum Spiritum sanctum non dari, sed dona eius.
ARTICULUS XIII.
Utrum Spiritui sancto convenit mitti, vel dari, et quare magis Spiritui sancto quam alii personae,
et quare non convenit Patri mitti sicut Filio et Spiritui sancto ?
Deinde queritur de his quae dicuntur in hoc cap. C :
Videtur enim multis rationibus opinio illorum esse vera.
- Primo : quia quod ubique totum est, nusquam deest : ergo nusquam mittitur ; quia quod mittitur, de loco transit in locum : ergo videtur cum Spiritus ubique sit, ut dicit Ambrosius, quod nusquam mittatur.
- Item, si ante missionem ubique est essentialiter, et praesentialiter, et potentialiter, post missionem non videtur aliquid plus in isto esse ad quem mitti dicitur, nisi tantum donum creatum : ergo videtur, quod non ipse detur aliter, quam prius affuit, sed tantum donum eius.
- Item, effectus creatus est communiter totius Trinitatis, et non unius personae plus quam alterius : ergo ratione illius effectus, aut quaelibet persona dicitur missa, aut nulla : sed non quaelibet ergo nulla.
- Item, hoc datur proprie, quod habetur ad usum postquam collatum est Spiritus autem sanctus nunquam habetur ad usum, sed ad fructum a viris sanctis : ergo Spiritus sanctus non datur vel mittitur, sed dona eius tantum.
Ulterius quaeritur : Quare mitti vel dari magis convenit personae Spiritus sancti, quam Filii ?
- Filius ad praecipuam missionem venit, quando venit in carnem : ergo sibi magis convenit mitti, quam Spiritui sancto.
- Item, cuicumque convenit summum in aliquo principaliter, illi etiam convenit principaliter esse quod est ab illo : sed per meritum Filii missus est Spiritus : per meritum, inquam, quo meruit nobis Spiritum in passione : ergo videtur, quod sibi principaliter convenit mitti.
Ulterius quaeritur : Quare Patri non convenit mitti et dari ? Sunt enim quaedam dona sibi appropriabilia, sicut et Filio, et Spiritui sancto.
Solutio. Dicendum, quod dari in donis praecipue convenit illi qui ab aeterno procedit ut donum, in quo alia dona donantur : et hic, ut ex praedictis patet, non est nisi Spiritus sanctus.
Ad hoc ergo quod primo obicitur, dicendum quod Spiritus ubique est ut Deus, quia Deus est : sed tamen per hunc effectum quo manifestatur in Sanctis, non ostendit se ubique : et ideo quoad hoc mitti dicitur : quia ipse personaliter et essentialiter adest speciali modo ubi sic operatur : sed in omni loco modis generalibus est, scilicet praesentialiter, potentialiter, et essentialiter.
Ad aliud dicendum, quod post missionem specialiter est Spiritus sanctus in Sanctis : sed haec specialitas refertur ad opus : non ad diversum modum Spiritus, et quoad hoc quod Sancti aliter quam prius se habent ad ipsum, et aliter quam res aliae.
Ad aliud dicendum, quod effectus sanctitatis in quantum effectus, communiter est Trinitatis : sed in quantum sanctitatis est, non est aequaliter appropriabilis Trinitati, sed potius ex ratione sanctitatis ponit convenientiam ad proprium Spiritus sancti, quod est donum vel amor in quo omnia dona donantur.
Ad aliud dicendum, quod hoc datur, quod habetur ad usum, et quod juvat ad usum : licet autem gratia effecta ad usum habeatur, tamen Spiritus juvat ad usum, quia aliter non valeret gratia aliquid efficere, nisi adesset Spiritus sanctus per seipsum, ut infra patebit.
Ad id quod ulterius quaeritur : Quare mitti vel dari magis convenit personae Spiritus sancti, quam Patris, vel Filii ? Dicendum, quod si attendatur ratio dationis praeter rationem missionis, tunc planum est reddere rationem : quia Spiritus procedit ut donum, non Pater et Filius. Si autem attendatur ratio missionis : tunc adhuc potest considerari duobus modis, scilicet quantum ad comparationem illam quod missus dicit ab alio esse : et sic convenit Filio mitti, sicut Spiritui sancto. Potest etiam considerari missio ad finem missionis, qui est sanctificatio creaturae rationalis : et ille finis magis est appropriabilis Spiritui sancto, quam Filio : sed de Patre planum est, quia illi nullo modo convenit mitti secundum Augustinum, quia non est ab alio.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod in missione visibili, praecipua scilicet missio convenit Filio : quia ipse visibilem creaturam univit sibi : et magis ipsum conveniebat mitti in illa missione, quam Spiritum sanctum, sicut probatur in III Sententiarum : sed in missione invisibili missibilis est Spiritus sanctus, sicut Filius : vel magis, eo quod ipse maiorem habet appropriationem in donis sanctificantibus.
Ad aliud dicendum, quod missio in carnem summa fuit missionum dupliciter, scilicet quia aliae sine illa valuissent ad redemptionem, et quia illa per unionem effectus creati a Trinitate facta est : sed in sanctificatione interiori personali aeque vel magis convenit mitti Spiritui sancti.
Ad id quod alterius quaeritur : Quare Patri non convenit mitti et dari ? Dicendum, quod Patri non convenit mitti propter causam saepe dictam : propter hoc quod dicit Augustinus, quod mitti est cognosci quod ab alio sit : Pater autem non est ab alio. Utrum autem Pater det se, et Magister infra determinabit, et postea determinabitur.
Ad id quod obicitur, quod quaedam dona sunt appropriabilia Patri, dicendum quod hoc verum est : sed illa de se non sunt gratum facientia : potentia enim non facit gratum : et ideo cum missio vel datio non fiat nisi nisi in illis quae sanctificant, non sequitur quod in illis donis Pater det se : tamen de Patre dicit Filius : Ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus. Sed hoc contingit, eo quod inhabitant inseparabiliter sanctas animas tres personae ; unde in illa mansione solus Spiritus mittitur, sicut patet per id quod praecedit : Si quis diligit me, sermonum meum servabit : et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, etc. In collatione enim dilectionis solus Spiritus mittitur ratione appropriationis, non tamen solus Spiritus inhabitat, imo inhabitatio est trium simul.
ARTICULUS XIV.
An Spiritus sanctus potest dici cibus, et potus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit :
- Videtur enim Spiritus non esse potus : vel qua similitudine vocat potum ?
- Praeterea : Quid est Spiritum potari ? Videtur, quod hoc sit donis eius infundi.
- Praeterea, super illud Isa. IV, 1 : Panem nostrum comedemus, etc., dicit Glossa quod mulieres sunt dona Spiritus sancti : cibus autem mulierum est Pater, sicut et Christi : noster autem cibus est Christus qui de coelo descendit panis vivus. Ergo videtur, quod Spiritus reficiatur Patre ut pane : nos autem potamur Spiritu : et ista non videntur convenire.
- Praeterea, Potum esse magis convenit Filio : quia ita dicitur, Eccli. XV, 3 : Aqua sapientiae salutaris potabit illum. Et, Proverb. IX, 5 : Bibite vinum quod miscui vobis, dicit Sapientia.
Solutio. Dicendum, quod in veritate Spiritus metaphorice potest dici cibus, et potus. Potus dicitur, ut innuit hic Augustinus, in quantum saecularis sitis restringit ardorem. Unde, Ioan. VII, 38 : Qui credit in me…, flumina de ventre eius fluent, etc. Panis autem dicitur in quantum confortat cor in gratia.
Ad id quod obicitur de Glossa, dicendum quod Pater ponitur ibi pro voluntate Patris : et dicitur Patris voluntas cibus mulierum effective, scilicet quia faciunt nos refici in voluntate Patris ; sicut Christus dixit : Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me. Et nota, quod dona Spiritus reficiunt : sed nisi duo habeant ab ipsa substantia Spiritus, quae est cum donis in nobis, non satiant : quorum unum est sapor ad tollendum fastidium, alterum autem est vis reficiendi : quia omne id quod non est Creator, non satiat mentem hominis.
Ad aliud dicendum, quod esse potum potest convenire attributo Filii, et attributo Spiritus diversis considerationibus : si enim consideretur effectus qui est restrictio saecularis sitis, non fit nisi per gustum Spiritus, de quo dicit Gregorius in Moralibus : Gustato Spiritu desipit omnis caro et carnalis delectatio. Si autem consideretur humor potus cuius actus est ferre nutrimentum ad membra, convenit hoc sapientiae et prudentiae attributis, quae habent moderari in actibus donorum quantum cuilibet sit dandum vel indulgendum sit.
ARTICULUS XV
An Spiritu sancto non existente Pater potest immittere dilectionem suam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Unus est Spiritus sanctus, qui datus est omnibus, licet separatis, etc.
- Si enim non sit Spiritus sanctus, si hoc scilicet per impossibile ponatur, adhuc Deus diliget creaturam rationalem, et suam eis infundet dilectionem : ergo videtur quod immissio dilectionis non sit missio Spiritus.
- Praeterea, ponamus nullam esse personam eo modo quo fides distinguit personas : quaero, utrum adhuc Deo conveniat mitti ? Videtur, quod non : quia mitti est cognosci quod ab alio sit : tunc autem nullus ab alio erit : ergo videtur, quod non conveniat ei tunc mitti.
Contra : Adhuc erit perfecte potens salvare : non autem potest esse salus nisi per id quod sanctificando revocat aberrantes : ergo videtur cum hoc sit mitti, quod adhuc possit mittere et dare, et mitti et dari.
Solutio. Dicendum, quod si ponamus Spiritum sanctum non esse, non erit dilectio in divinis nisi essentialis tantum : et illa cordibus infunderetur, ut dictum est : sed hoc non erit missio alicuius, quod enim non est Filii, patet hoc, quia non est effectus appropriabilis Filio : quod autem non Patris, patet, quia Pater non est ab alio.
Ad aliud dicendum, quod si nulla ponatur esse persona, non erit aliqua missio proprie loquendo : sed adhuc Deus potest dare se in effectu gratiae.
D. An viri sancti et Ecclesiae Praelati dent, vel dare possint Spiritum sanctum ? quod non dant hic ostendit.
E. Quod non possunt dare Spiritum sanctum hic docet.
F. Quod videtur contrarium.
ARTICULUS XVI
Utrum viri sancti possunt dare Spiritum sanctum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D :
Hic enim incipit pars illa in qua determinat, utrum viri sancti dent Spiritum sanctum, et ostendit quod non.
Et habet tria capitula,
in quorum primo ostendit, quod non dant.
In secundo, quod non possunt dare, ibi, E :
In tertio, obicit in contrarium, et solvit, ibi, F :
Sed huic videtur contrarium, etc.
- Videtur enim, quod viri sancti possunt dare Spiritum sanctum : quia dictum est eis : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Peccatum autem non remittitur nisi per Spiritum sanctum : ergo dant Spiritum sanctum.
- Item, qui occasionem damni dat in iudicio hominum, damnum intulisse iudicatur : ergo si ministri Ecclesiae faciunt hoc ad quod incessanter sequitur Spiritus sanctus, videtur quod ipsi Spiritum sanctum conferant.
- Item, nos videmus in luminibus materialibus, quod unum accensum ad alterum, ulterius incendere potest alia : ergo videtur in lumine interiori spirituali, quod homo accensus in gratia Spiritus sancti, ulterius alios incendere possit, et ita conferre Spiritum sanctum.
- Item, angeli se invicem illuminant, purgant, et perficiunt : ergo cum ecclesiastica hierarchia sit ad exemplar coelestis hierarchiae, videtur quod etiam inter viros sanctos unus alium possit purgare, illuminare, et perficere : non autem hoc possunt nisi conferendo Spiritum sanctum : ergo etc.
Solutio. Dicendum cum Magistro, quod viri sancti, nec etiam ministri Ecclesiae dant, neque conferunt Spiritum sanctum. Et huius causa est : quia dans Spiritum sanctum habet auctoritatem et influentiam ad minus super effectum, in quo datur Spiritus sanctus : et hic effectus est gratia gratum faciens, quae non est nisi a solo Deo per efficientem causam et auctoritatem.
Ad primum ergo quod obicitur, dicendum quod Christus dedit eis ministerium ad id in quo habetur Spiritus sanctus, hoc est, ad dispensationem sacramentorum : sed auctoritatem et efficientiam non dedit eis.
Ad aliud dicendum, quod qui dat occasionem damni iudicatur nocens, non tamen iudicatur efficienter damnum intulisse, nisi efficiat cum illo qui damnum infert : sed in collatione Spiritus sancti non potest potentia operativa hominis operari aliquid : sed potest operari ad illud et sub illo : et ideo non est simile : quia potentia creata potest ad illationem damni, non ad collationem Spiritus sancti.
Ad aliud dicendum, quod in luminibus fit accensio unius ad aliud propter materiae similitudinem : quia per illam est unum combustibile et cibus ignis, sicut aliud : sed non est ita similitudo potentiae operantis in Deo, et in ministris in collatione Spiritus sancti.
Ad aliud dicendum, quod purgare Angelorum est a dissimilitudinis habitu in vi cognitiva, id est, ab habitu, vel habituali ignorantia, sive nescientia alicuius occulti revelandi : et illuminari est accipi lumen in illo in quo videatur : perfici autem est converti secundum hoc lumen ad fontem luminis, hoc est, ad Verbum aeternum. Unde omnia haec tria sunt ex parte intellectus et per modum doctrinae, et effectus doctrinae : et hoc modo bene possunt facere ministri Ecclesiae : unde alium docendo, illuminare, et purgare a nescientia, et perficere ostendendo scientiam verbi Dei conducere ad Deum : sed hoc quandoque sequitur gratia, quandoque non : et quod quandoque sequitur, hoc est ex superiori infundente causa et operante.
