Distinctio XXXI — Livre I — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre I

Distinctio XXXI

DISTINCTIO XXXI

 

De significatione relativorum quae communiter et aeternaliter de Deo dicuntur, ut similis, et aequalis.

 

 

A. Quomodo dicatur Filius aequalis Patri ? an secundum substantiam, an secundum relationem : ita et similis ?

 

DIVISIO TEXTUS

Praeterea considerari oportet, cum tres personae, etc.

 

Hic incipit pars illa, in qua Magister tangit non propria, sed appropriata. Et continetur tota in ista distinctione, quae dividitur in tres partes :

in quarum prima Magister tangit quid significent huiusmodi dictiones, similis, aequalis, penes quas quaedam appropriata sumuntur.

In secunda tangit tria appropriata personis secundum assignationem Hilarii, ibi, C : Non est igitur hic praetermittendum, quod vir illustris, etc.

In tertia tangit appropriata secundum assignationem Augustini, ibi, G : Illud etiam sciri oportet, etc.

 

Ipse autem Magister in Littera dividit primam partem in duas :

in quarum prima quaerit : Utrum similis, aequalis, et huiusmodi, relative vel secundum essentiam dicantur ?

In secunda autem determinat quid significet similitudo, et aequalitas, ibi, B : Hoc idem etiam dicimus de similitudine, etc.

Et per hoc patet sententia.

 

 

ARTICULUS I

An Magister hic bene determinat de appropriatis ?

 

Incidunt autem hic duae quaestiones ante Litteram :

quarum una est : Quare Magister ponit hic tractatum de appropriatis ?

Secundo : Secundum quid attenditur ratio appropriationis ?

 

Videtur autem non debere hic poni.

  1. Omnia enim ista nomina essentialia sunt : ergo inter essentialia deberent determinari.
  2. Praeterea, de aequalitate supra habitum est : ergo superflue videtur hic repeti.
  3. Item, aequalis et similis non ponuntur hic inter appropriata : ergo videtur, quod non debet de eis agi in tractatu isto, qui est de appropriatis.

 

Solutio. Appropriata rationem trahunt ex propriis : sicut per accidens rationem ab eo trahit quod est per se : et sicut illud quod est propter alterum, trahit rationem cognitionis ab eo quod est propter se : et ideo immediate ponendus est tractatus de appropriatis post tractatum propriorum.

 

Ad argumentum autem dicendum, quod non sunt ita essentialia quin per rationes suorum nominum accessum et vicinitatem ponant ad propria, et ideo cum eis coniunguntur.

Ad aliud dicendum, quod similitudo et aequalitas dupliciter accipiuntur, scilicet secundum id in quo est aequalitas et similitudo : et hoc est essentia, sicut supra dictum est : et secundum nominis rationem quae magis accedit ad rationem unius personae, quam alterius : sicut infra dicet, quod aequalitas est in Filio et similitudo. Et dicunt quidam Sancti, quod secundum aliquid est in Filio, et secundum aliquid in Spiritu sancto : et hoc modo sumitur hic in tractatu appropriatorum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia primo modo egit de eis supra, et secundo modo agit de eis hic.

 

 

ARTICULUS II

Penes quid attenditur ratio in appropriatis ? et : Utrum non existente proprio, possit esse aliquid appropriatum ?

 

Deinde quaeritur : Secundum quem modum fiat appropriatio ?

 

Videtur enim, quod nulla sit.

  1. Aeternitas enim, imago et usus sunt essentialia aequaliter pertinentia ad unum, et ad alium : ergo non fit appropriatio aliqua circa illa.
  2. Item, quaecumque conveniunt secundum proprietatem, non dicuntur de omnibus : ista autem dicuntur de omnibus : ergo non appropriantur.
  3. Item, appropriatum est alicui, quod semper convenit ei et non alii, sed ista conveniunt omnibus : et similiter unitas, aequalitas, et concordia : ergo non sunt appropriata.
  4. Item, videtur, quod per contrarium propria debent recipere appropriata : sicut dicit Augustinus, quod potentia Patri, quia seniores deficiunt, ne credatur deficere : sapientia Filio, quia minores stulti sunt, ne credatur Filius esse insipiens : bonitas Spiritui sancto, ne credatur esse spiritus irae : ergo videtur, quod aeternitas convenit non Patri, sed ei qui est a principio, et imago ei qui minus convenit, et usus ei qui minus est ad usum : et sic videntur omnia appropriata male assignari.

 

Item quaeritur : Si non existente proprio, sit vel possit esse aliquid appropriatum ?

 

Videtur, quod sic : quia

  1. Adhuc erit Deus aeternus, et unus, et sapiens, et potens, et bonus : ergo cum ista sint appropriata, videtur quod non existentibus propriis, adhuc maneant appropriata.
  2. Item, haec appropriata non sunt a nobis appropriata : non enim haec appropriatio fit quoad nostrum intellectum tantum, sed etiam in ipsis significatis istorum importatur ratio appropriationis : quia aliter unum non appropriaretur magis uni quam alteri : ergo cum semper fuerint in Deo huiusmodi appropriata, etiam non existentibus propriis, adhuc remanerent, ut videtur.

Sed contra :

Proprium cadit in ratione appropriati : ergo non existente proprio, non erit appropriatum.

Praeterea, si appropriatum est quod accedit ad rationem proprii, oportet praesupponere rationem illam secundum quam est accessus : haec autem est ratio proprii : ergo oportet semper proprium supponere ante appropriatum.

 

Solutio. Dicendum, quod dupliciter contingit accipere appropriatum, scilicet secundum materiam, et hoc est secundum id quod est appropriatum : et secundum formam, id est, secundum rationem appropriati in quantum huiusmodi. Primo modo dico, quod est sine intellectu proprii. Secundo autem modo numquam : quia appropriatum nihil aliud est, quam secundum rei et nominis convenientiam accessum aliquem habere magis ad proprium unius personae, quam alterius : et ideo dicit Magister infra, quod aeternitas dicit notionem Patris quae est innascibilitas : non quia res aeternitatis soli Patri convenit, sed quia secundum convenientiam rationis accedit ad Patrem, sicut infra patebit cum de singulis quaeretur. Et per hoc patet solutio ad primum.

 

Ad aliud dicendum, quod non est idem proprium et appropriatum : sicut non est idem imago et ad imaginem : et non est idem propter se et propter alterum : praepositio enim notat eius quod remotum est, accessum quemdam : unde remotio notat, quod non sunt vere propria : sed accessus notat, quod per aliquam rationem non rei, sed proprietatis rei conveniunt cum proprio unius personae plus quam cum proprio alterius.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod secundum rei naturam commune quidem est, sed gratia proprietatis est convenientia cum proprio : sicut aeternitas communis quidem est tribus : tamen quia aeternum est sine principio principium aliorum, per hoc convenit cum eo qui est principium non de principio plus quam cum eo qui est principium de principio.

Ad aliud dicendum, quod non fit appropriatio simpliciter per contrarium : sed explanatio appropriationis quandoque fit per contrarium per accidens, et ad exclusionem erroris : et hoc innuit Augustinus in ipsis verbis, et infra habebitur.

Ad aliud dicendum, quod non existente proprio non esset appropriatum secundum rationem appropriati : licet forte esset adhuc in ratione attributi essentialis, ut patet ex distinctione prius posita.

Et per hoc patet solutio ad ultimum.

 

 

ARTICULUS III

Utrum similitudo et aequalitas dicuntur relative, vel ad se ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera : Sicut simile, ita et aequale relative dicitur.

 

  1. Hoc enim non videtur, cum similitudo, ut dicit in Littera, nihil aliud sit quam indifferens essentia in tribus. Indifferens autem essentia ad se dicitur : ergo videtur, quod similitudo et aequalitas ad se dicantur.
  2. Praeterea, si dicunt relationem ista, quam relationem dicunt ? Si aliquam de personalibus, oporteret quod illi soli personae convenirent : et hoc non est verum, ut supra habitum est, et hic habetur, quod una est similitudo et aequalitas trium.

 

Solutio. Supra de hoc plura quaesita sunt. Et dicendum sicut ibi, quod ista nomina, similis, et aequalis, dicuntur relative, connotando essentiam quando sumuntur concretive : et notant in suis suppositis relationes indeterminatas suorum relativorum : et hoc patet cum exponuntur. Similes enim sunt personae distinctae, eamdem habentes essentiam secundum attributa qualitatem dicentia secundum modum intelligendi : ut sapientia, bonitas, et huiusmodi. Aequales autem sunt personae distinctae, eamdem habentes essentiam secundum rationem quantitatis virtualis, ut potentia, virtus, et esse ubique, et huiusmodi. Cum autem significantur abstracte, tunc significant essentiam praedicto modo consideratam, et connotant personas oblique : similitudo enim est indifferens essentia secundum attributa qualitatem dicentia in tribus, et aequalitas indifferens essentia secundum attributa quantitatis in tribus : et per hoc patet de facili solutio ad omnia quae quaeri possunt.

 

Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur indifferens essentia, duo dicuntur, scilicet essentia quae non dicit relationem, et indifferens quod supponit relatas ad invicem personas, in quibus essentia indifferens est.

Ad aliud dicendum, quod dicunt relationem indeterminate : et per hoc exigunt distincta supposita quae ad invicem referuntur.

 

 

 

B. Hic quaeritur quomodo dicatur similis, et quid sit similitudo ?

 

ARTICULUS IV

An nomen similitudinis aliquid in divinis ponat ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Unde quibusdam non indocte videtur nomine aequalitatis vel similitudinis non aliquid poni, etc.

 

  1. Hoc enim videtur expresse falsum : quia si similitudo est indifferens essentia, tunc ponit essentiam indifferentem : et hoc est aliquid ponere.
  2. Item, in inferioribus haec nomina aliquid ponunt : ergo cum in superioribus ponant substantiam, in inferioribus qualitatem, vel quantitatem : et substantia verius sit ens quam qualitas, vel quantitas : ergo videtur quod verius ponant in superioribus quam in inferioribus.
  3. Praeterea, si dicas, quod dicunt negationem : quia sic exponitur, Filius est aequalis Patri, quia nec maior, nec minor : tunc eadem ratione omne praedicatum quod de aliquo dicitur per essentiam vel per accidens, nihil ponit, quia sequuntur ex illo remotiones oppositorum praedicatorum et disparatorum ab eodem subiecto : ut cum dicitur, homo est animal, sequitur, ergo non est lapis : et cum dicitur, homo est albus : ergo non est niger : et hoc est falsum : ergo oportet, quod aliquid ponant.
  4. Item, notum est per se, quod negatio non est primo in intellectu : ergo illa negatio qua dicitur, Filius nec maior, nec minor est, in aliqua affirmatione fundatur priori : ergo in illa affirmatione aliquid ponunt.
  5. Item, videtur esse idem similitudo et aequalitas in divinis : quia utrumque exponitur pro indifferenti essentia in tribus : ergo cum eadem sint quae sunt unius diffinitionis, erunt idem similitudo et aequalitas.
  6. Praeterea, dixit Augustinus, quod ad aequalitatem pertinet quaestio qua quaeritur, quare, qualis, vel quantus sit ? ad originem vero quis, de quo sit : ergo ad idem pertinet quale et quantum in divinis : sed quale indifferens causat similitudinem : ergo in divinis idem sunt similitudo et aequalitas.
  7. Item, videtur, quod haec duo idem sint quod identitas : quia unum in substantia facit idem : omne autem quod de se dicit qualitatem vel quantitatem in inferioribus, vertitur in divinis in praedicationem substantiae, ut dicit Boetius : ergo illa praedicant substantiam, et sic faciunt in divinis identitatem, et non similitudinem, vel aequalitatem.

 

Solutio. Dicendum, quod ponunt in divinis, et positive habent exponi. Et illa quae dicit Magister in Littera, sunt negationes consequentes oppositae comparationis quae est secundum maius et minus : et non intendit Magister dicere, nisi quod non ponunt aliquid diversum a substantia, sicut faciunt in inferioribus : sicut enim dicitur in primo Euclidis : Aequale est, quod suppositum alicui, non excedit, nec exceditur. Et ista expositio per negationem accidit aequali in quantum est primum in genere proportionum, eo quod sicut docet Boetius, omnis inaequalitas oritur ab aequalitate, et reducitur ad ipsam : quia aequale accipitur penes unum in proportionibus quantitatis, et ita est de simili in comparatione qualium : licet proprie in illis non sint signabiles species comparationis, quemadmodum significantur species proportionum in quantitate. Et per hoc patet solutio ad quatuor prima : ostensum enim est quid intendit Magister in Littera, et unde venit negatio consequens magis in his quam in aliis.

 

Ad id autem quod ulterius videtur probare, quod in divinis similitudo sit aequalitas, et e converso : dicendum, quod licet indifferens essentia causet utrumque, non tamen considerata est in utroque secundum eumdem modum interrogandi : quia in similitudine consideratur secundum indifferentiam attributorum sapientiae, et bonitatis, et aliorum, quae secundum modum dicendi dicunt qualitatem. In aequalitate autem consideratur secundum attributa dicentia quantitatem virtualem in aeternitate durationis, et magnitudine existendi ubique, et potestate operandi.

Ad aliud dicendum, quod qualis non simpliciter, sed secundum aliquid consideratum, pertinet ad quaestionem de qualitate, secundum quod attributum dicens qualitatem est virtus ordinata ad actum, sicut scientia virtute sua facit considerare, et secundum potestatem scire est facultas considerandi bene vel male : et quoad hoc facit aequalitatem, sed in se facit similitudinem.

Ad aliud dicendum, quod omnia illa attributa sunt substantia : sed secundum hoc non accipitur ratio distinguendi inter attributa, ut supra probatum est : sed potius penes modum intelligendi : sic enim in inferioribus dicit Philosophus, quod si quis bicubitali magnitudine posita, dixerit quod positum est esse quantum, quid est dicit, et quantum quid significat : ita etiam in superioribus cum dicitur, Deus substantia, Deus sapiens, dicitur quidem quid in utroque, non tamen significatur in modo intelligendi : et ideo gratia quorumdam attributorum dicuntur personae unum, et gratia quorumdam similes, et gratia quorumdam aequales : et puto, quod non debent dici idem : quia supra habitum est, quod Pater et Filius non sunt idem Deus : et hoc ideo, quia idem est habens in se articulum, qui determinat suppositum quod est persona : et ideo cum non sint idem suppositum, non erunt idem Deus : habet etiam in se unitatem substantiae, et gratia huius bene posset dici : sed non potest dici, quod sunt alius, vel diversus Deus.

Et ex hoc patet etiam ulterius solutio quaestionis, qua posset quaeri, quare unum in substantialibus attributis in divinis personis non facit idem, sicut unum in qualitativis facit simile, et in quantitativis facit aequale ? Sunt tamen qui distinguunt istam, Pater et Filius sunt idem Deus, ex eo quod ly idem potest esse masculinum et substantivum, et sic falsa : vel neutrum et quasi adiectivum, et sic vera : sed haec distinctio non habet artem, nec rationem : quia idem nec voce, nec significatione adiectivum est, sed significativum et discretivum substantiae.

Praeterea, si esset neutri generis, incongrue adderetur cum hoc nomine, Deus, quod est masculinum : sicut incongrue dicitur, Pater et Filius sunt istud Deus.

 

 

 

C. De sententia sancti Hilarii, qua in Trinitate personarum propria ostendit.

 

D. Hic de Spiritu sancto quare usus dicatur ?

 

E. Quod secundum hanc expositionem non distinguuntur ibi proprietates personarum tres.

 

F. Quare dicatur Hilarius propria personarum assignasse in verbis praedictis, cum ibi non sint expressae proprietates ?

 

 

ARTICULUS V

Quare aeternitas appropriatur Patri ?

 

Deinde quaeritur de secunda parte ubi dicit, ibi, C : Non est igitur hic praetermittendum, quod vir illustris, etc.

Et quaeruntur tria : quorum primum : Quare aeternitas attribuitur Patri ?

Secundo : Quare imago Filio ?

Et tertio : Quare usus Spiritui sancto ?

 

Ad primum proceditur sic :

  1. Quodcumque nomen aequaliter dicitur de tribus, non attribuitur specialiter alicui : sed dicimus in symbolo Athanasii : Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus sanctus : ergo aeternitas non attribuitur specialiter alicui.
  2. Item, supra probata est coaeternitas personarum aequaliter : et ibidem, quod si Pater est aeternus, quod etiam Filius est aeternus : ergo non debet specialiter referri ad Patrem.
  3. Item, coaeternitas secundum modum intelligendi dicit spatium non intersectum, ut dicit Isaac, quod est mensura extrinsecus adiacens esse duranti sine variatione et termino. Sic etiam dicit Dionysius, quod aeternitas est antiquum et invariabile et universale in metiendo : hoc autem aequaliter omnibus convenit : ergo non specialiter attribuitur Patri.
  4. Item, si accipiamus secundum diffinitionem Boetii, quod aeternitas est interminabilis vitae possessio tota simul : iterum aequaliter convenit tribus : ergo male attribuitur uni, scilicet Patri.
  5. Item, quaeritur de solutione quam ponunt quidam, quod significet essentiam quae communis est tribus : sed connotat notionem Patris, et ideo attribuitur Patri. Et hoc volunt habere ex verbis Magistri infra, ubi dicit, quod eamdem notionem dicit quam dicit ingenitus.

 

Sed contra :

  1. Quidquid dicit essentiam et connotat notionem unius personae, propter hoc quod significat utrumque, non potest dici de omnibus : sicut mittitur, et procedit temporaliter, et huiusmodi : ergo si aeternitas in intellectu suo claudit notionem Patris, non dicetur de aliis personis, quod sint aeternae.
  2. Item, non possum dicere, quod Filius sit essentia divina, et ingenitus : cum ergo tantum valeat aeternitas, quantum essentia et ingenitus, non potero dicere, quod Filius sit aeternitas vel aeternus.

 

Solutio. Dicendum, quod aeternitas non est proprium Patris, nec per se, nec per connotationem notionis suae : sed est appropriatum, eo quod in sua ratione plus accedit ad Patris proprium quod est innascibilitas, quam ad proprium alterius personae : et hoc sic patet : Aeternitas est interminabilis vitae possessio. Quod autem est interminabile, est principium non de principio : quod licet essentialiter conveniat omnibus personis, tamen secundum aliquam rationem principium habet Filius, et principium habet Spiritus sanctus : sed Pater secundum nullum modum : ergo ratio aeternitatis plus accedit ad proprium Patris, quam alterius.

 

Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta. Errant enim qui dicunt ipsam connotare notionem Patris : quia dictio connotat illud quod claudit in suo intellectu cum principali significato : et per hunc modum non distinguuntur attributa personarum, ut dictum est.

 

 

ARTICULUS VI

Quare imago appropriatur Filio ? et : Quare Filius dicatur species Patris ?

 

Secundo quaeritur de imagine quae appropriatur Filio : et quia supra satis aperte ostensa est ratio, quare imago proprie convenit Filio, ex illa etiam satis potest elici quare imago essentialiter dicta, appropriatur eidem : quia scilicet rationem habet accedentem ad id quod proprium est Filio.

 

Hic autem relinquitur quaestio de duabus diffinitionibus imaginis, quae tanguntur in notula Hilarii, quae assignatur hic in quibusdam libris : quarum prima haec est :

  1. Imago est eius rei ad quam imaginatur species indifferens : sed species indifferens est Patris : ergo imago est Patris : non ergo Filii, Filius enim est indifferens species Patris.
  2. Item, quid dicit ly imaginatur ? Si actum imitandi, sicut dicitur communiter : ergo imago est rei quam imitatur imago : hoc autem est prototypus, ut dicit Damascenus, vel exemplar, ut dicitur communiter. Ergo videtur, quod proprium Patris debeat poni exemplar, et non aeternitas in isto ternario quem ponit Hilarius : quia aliter non responderet sibi.
  3. Item : Quare Filius dicitur species ? Species enim aut sumitur ut in logicis, aut sicut in naturalibus, aut sicut in spiritualibus. Si primo modo : tunc species est praedicatum de pluribus differentibus numero : et hoc non convenit Filio. Si autem secundo modo : tunc species est forma dans esse et rationem : et hoc iterum Filio non convenit. Si tertio modo : tunc Filius esset ratio secundum quam formaliter cognosceret Pater, et sic esset sapiens sapientia genita : quod iterum falsum est, ut probabitur in sequenti distinctione. Si dicas, quod vocatur hic species speciositas, ut videtur dicere Augustinus in Littera. Contra : Speciositas imaginis est potius a superlinitis imagini, ut est venustas coloris in commensuratione partium in membris et colore, quam in ipsa imaginis figura : cum igitur ista sint bonitatis et gratiae quae imagini spirituali superinducuntur a Spiritu sancto, videtur quod speciositas magis convenit Spiritui sancto, quam Filio.
  4. Praeterea, totum quod ponitur in diffinitione ista, convenit Spiritui sancto : est enim Spiritus sanctus indifferens species Patris et Filii : ergo est imago, et sibi species debet appropriari.

 

Uterius quaeritur de secunda diffinitione : Imago est rei ad rem coaequandam imaginata et indiscreta similitudo.

  1. Cum enim imago quandoque sit minor, et quandoque maior, ut patet in statuis idolorum et sanctorum, non videtur esse rei ad rem coaequandam.
  2. Praeterea, cum discretio sit in omnibus illis in quibus est imago et exemplar, non enim sibi imago est, videtur quod male dicat indiscreta.
  3. Item, imago cum sit ad rem coaequandam, potius videtur esse aequalitas, quam similitudo.

 

Uterius quaeritur : Qua ratione ei qui sic est imago, appropriatur species ? Non enim est speciositas nisi ex substantia : et ita videtur una esse species trium, sicut una est essentia trium.

 

Solutio. Dicendum, quod duae diffinitiones quas tangit in Littera, diversificantur in eo quod una est imaginis secundum quod est ab exemplari : sic enim habet indifferentem speciem cum illo : sicut cera cum figura sigilli, ex hoc quod secundum impressionem est a sigillo. Alia autem datur de imagine, secundum quod est ad exemplar in quod ducit : ducit enim in illud per hoc quod est imaginata et aequata sibi similitudo.

 

Ad primum autem dicendum, quod cum dicitur, Imago est eius rei, etc., construitur ly imago cum ly eius rei, in habitudine efficientis et termini simul : quia imago est ab illa re, et ad illam demonstrandam : et ideo non sequitur, quod sit illa res : quia non est ibi constructio in habitudine subiecti ad formam : sicut cum dicitur, imago statuae vel aeris.

Ad aliud dicendum, quod ly imaginatur, dicit actum imitandi : et tamen Patri non attribuitur ratio exemplaris, quia non convenit : sed ratio principii ad imaginem. Imago enim non necessario fit ab exemplari primo efficienter, sicut idolum Petri vel Aesculapii fit ab artifice : sed imago in divinis est ab eo cuius est imago, sicut a principio : et quia ratio principii non importatur in exemplari, sed in aeternitate, ut prius habitum est : ideo attribuitur Patri aeternitas.

Si autem obiciatur, quod ratio principii etiam diminuta est, quia non importat imitationem : sicut exemplar dicens imitationem, non dicit principium : et ita neutrum convenit Patri per comparationem ad imaginem. Dicendum, quod non est verum : ratio enim principii importatur per aeternitatem, et modus principiandi per imaginem, eo quod imago non habet absolutum intellectum, sed respectivum : et ideo ex imagine intelligitur exemplar, sed non intelligitur principium : ut ergo utrumque intelligatur in Patre, exprimitur aeternitas in Patre, et cointelligitur exemplar in imagine.

Ad aliud dicendum, quod species quae appropriatur Filio (ut Augustinus dicit) est idem quod speciositas : et secundum rationem convenientiae non est nisi in Filio : et hoc propter rationem suae emanationis quae est generatio : quia ipse accipit speciem et formam Patris, ut formam naturae et substantiae. Spiritus autem sanctus accipit essentiam procedendo quomodo donum, quod de sua ratione non dicit formam, et speciem eius a quo procedit : et ideo licet id quod est species sit in tribus, tamen ratio speciei et speciositas dicit magis accessum et convenientiam ad proprium Filii, quam alicuius aliorum.

Ad aliud patet solutio per dicta.

 

Ad id quod obicitur de secunda diffinitione, dicendum quod in statuis pro tanto non est perfecta repraesentatio, quod non est proportionata quantitas hic autem diffinitur imago implens et repraesentans perfecte id cuius est imago.

Ad aliud dicendum, quod non intelligitur hic de indiscretione personae, sed potius de indiscretione convenientiae in eo in quo est imago : si enim in illa convenientia discerneretur, tunc disconveniret, et non esset imago.

Ad aliud dicendum, quod imago dicit qualitatem circa quantitatem dictam et ideo potius dicitur similitudo quam aequalitas, ut ratione eius quod est quantitas, aequet : et ratione eius quod ponit circa quantitatem, assimilet.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, Quare species Filio sive imagini attribuitur, iam in praehabitis solutum est.

 

 

ARTICULUS VII

Quare usus attribuitur muneri sive Spiritui sancto ?

 

Tertio quaeritur : Quare usus attribuitur muneri ?

 

  1. Usus enim est quod in facultatem voluntatis assumitur, ad aliud referre munus autem sive donum Spiritus sancti non refertur ad aliud : ergo videtur, quod non convenit ei usus. Si dicas, quod convenit ei per effectum : quia bene facit uti caeteris donis : hoc nihil est : cum enim appropriatum Patris et Filii conveniat eis ab aeterno, non respondebit directe appropriatum Spiritus sancti, nisi etiam ab aeterno conveniat.
  2. Praeterea, in Littera dicit Augustinus, quod dilectio Patris et Filii, sive delectatio, vel felicitas, sive beatitudo, vocata est usus ab Hilario : haec autem ab aeterno conveniunt : ergo et usus.

 

Solutio. Leve est hic solvere : quia uti dupliciter superius est diffinitum, scilicet ad uti viae, et uti patriae. Uti enim viae est id quod in usum venerit, ad aliud referre quo fruendum est. Uti autem patriae quod cadit in diffinitione frui, sicut supra dixit Augustinus, quod frui est uti cum gaudio, non adhuc spei, sed iam rei : et secundum hoc utuntur se Pater et Filius : et usus in ratione ad amorem appropinquat et delectationem quae est Spiritus sanctus : quia talem usum non facit nisi amor et delectatio.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS VIII

Utrum Filius bene dicatur ars Patri ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, in fine cap. C : Ars quaedam omnipotentis et sapientis Dei plena omnium rationum viventium, etc.

 

  1. Quidquid enim aliquis cognoscit, arte sua cognoscit : si ergo Filius est ars Patris, Pater cognoscit Filio.
  2. Item, in Littera dicit : Novit omnia Deus quae ipse fecit per artem ipsam : ergo Pater est sapiens Filio quem genuit, ut videtur.

 

Solutio. Istae rationes bene concluderent si ars et intellectus et sapientia proprie dicerentur de Filio, et non appropriate. Unde verum est, quod Pater omnia cognoscit in arte sua et in intellectu suo : non tamen sequitur, quod cognoscat Filio : quia una est ars trium, et unus intellectus trium, sicut una essentia trium : sed intellectus et ars et sapientia convenientiam et accessum dicunt ad Filium, secundum quod ipse verbum, magis quam ad Patrem vel Spiritum sanctum : et ideo Filio plus quam aliis appropriatur.

 

 

 

G. Quod earumdem personarum distinctionem notat Augustinus aliis verbis sine expressione trium personarum ?

 

H. Quare Patri attribuatur unitas, et Filio aequalitas ?

 

 

ARTICULUS IX

Quare Patri attribuitur unitas ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in tertia parte, ibi, G : Illud etiam sciri oportet, quod earumdem, etc.

 

Et quaeruntur tria :

quorum primum est : Quare Patri attribuitur unitas ?

Secundum : Quare Filio aequalitas ?

Tertium : Quare Spiritui sancto aequalitatis et unitatis connexio ?

 

Ad primum proceditur sic :

Innuit enim Dionysius in libro de Divinis nominibus, unum dici sex modis. Dicit enim sic de uno : Unum est omnium inegressibiliter causa : nihil enim existentium est non participans uno. Et per hoc innuit unum quod est principium entium, et convertitur cum ente, secundum quod dicimus, quod unum et ens sunt principia transcendentia omne genus. Et subiungit iterum de unitate, dicens : Omnis numerus unitate participat : et per hoc videtur innuere unitatem quae est principium numeri, quia unitas est potentia omnis numerus. Deinde per ordinem ponit quatuor modos alios, sic dicens : Neque enim est multitudo non participans uno : sed ea quae sunt multa partibus, sunt unum toto : et quae sunt multa accidentibus, sunt unum subiecto : et quae sunt multa numero et virtutibus, sunt unum specie : et quae sunt multa speciebus, sunt unum genere. His ergo sex modis dicitur unum : ita quod unum aliquo modo semper dicitur forma. Alium modum septimum ponit unius qui est secundum causam efficientem, sic dicens : Quae sunt multa processibus, sunt unum principio. Alium iterum, scilicet octavum ponit modum secundum universalem omnium causam, sic dicens : Non est quod omnium est causa unum multorum unum : sed ante omne unum et multitudinem, determinans. Ad hos ergo modos reducuntur modi unius : ita quod sex accipiantur a forma, et duo a causa efficiente in genere vel universali, quae est causa prima. Constat autem, quod unitas non convenit Deo nisi ultimo modo. Cum igitur ille modus conveniat aequaliter tribus personis, non dicit specialiter appropriatum Patris.

 

Praeterea, ulterius quaeritur de divisione Dionysii : Quare non ponit unum penes materiam, sicut ipse ponit penes efficientem et formam ?

Item, efficiens non causat unum, nec multum in re : quia ipse est extra rem : ergo videtur, quod penes efficientem nihil dicatur unum.

Item, Philosophus ponit unum perfectum : et hoc non tangit hic.

Item, ponitur unum per accidens tribus modis, scilicet accidens et subiectum : vel duo accidentia in subiecto, sicut grammaticum et album in Socrate sunt unum : vel duo accidentia in accidente tertio, sicut musicum et album in veniente sunt unum : et hoc non tangitur hic.

 

Solutio. Dicendum, quod de uno et unitate non est hic intentio principalis : sed quantum hic sufficit ad intelligendum, quare unitas attribuitur Patri, notandum quod unitas de se habet tria, quando proprie accipitur, scilicet indivisibilitatem, et privationem, et rationem principii. Est enim unitas et indivisibilis, et est prima, et est principium numeri : et in his tribus notiones Patris vicinantur ei : quia duplex est divisio, scilicet in se, et ex alio exire per divisionem : in se, sicut quantum dividitur : exire ab alio per divisionem, sicut causatum dividitur a causa : et secundum rationem approximandi Patri non convenit in se dividi, nec alicui personae : sed quodammodo Filius et Spiritus sanctus exeunt a Patre, non per divisionem, sed per distinctionem. Pater autem non est ex alio : et ideo per hoc quod non est de principio, ponit convenientiam ad rationem unius.

Item, unitas est prima : et primum est ante quod nihil : et ideo attribuitur Patri gratia innascibilitatis.

Item, unitas est principium faciens numerum ex sua substantia iterata : et per hoc competit Patri gratia auctoritatis generandi et spirandi, qui de substantia sua non iterata, sed eadem manente, producit Filium et Spiritum sanctum : et per hoc patet, quod iuxta secundum modum sumitur unitas quae appropriatur Patri. Potest etiam sumi iuxta primum modum : quia principium non de principio est, in quo omnia uniuntur quae egrediuntur ex ipso : sicut est Pater, ut probatur in nota quae hic ponitur, et incipit : Si quis innascibilem, etc.

Et per hoc patet solutio omnium quae obiecta sunt de hoc quod Patri non debet attribui unitas.

 

Ad id quod quaeritur de divisione Dionysii, dicendum quod optima est : quia ipse specialem tractatum in eodem capitulo facit de perfecto ; tamen potest reduci ad unum tertio modo dictum, quod est unum toto : quia dicit Philosophus : Totum et perfectum idem dico. Omne autem unum per accidens reducitur ad unum subiecto, non enim est accidens accidenti nisi subiecto : et licet materialiter possit variari hoc multis modis, tamen omnes reducuntur ad unum subiecto. Similiter unum continuitate reducitur ad unum toto : quia utrumque illorum multitudinem habet in potentia divisionis partium.

Quod autem obicitur de causis, dicendum quod licet res non sit una, vel multa ex causa efficiente : dico tamen, quod prima multitudo causatur a distinctione causae efficientis et effectus : et ideo etiam in aliquibus non potest inveniri numerus, nisi per distinctionem causae et causati, sicut in intelligentiis secundum eos qui ponunt intelligentias substantias separatas, et unam sub alia secundum ordines motorum sphaerarum. Vel dicatur, quod est causa efficiens ut efficiens tantum, et est causa efficiens cum ratione exemplaris : et illa secunda aliquando est in qua uniuntur ea qua sunt unius exemplaris : sed hoc non est intentio Dionysii, sed primum : quia unitas principii secundum eum minor est quam unitas generis.

Si autem quaeritur, Penes quid accipitur divisio ? Potest dici, quod unum dicitur simpliciter, et secundum quid : et si dicatur secundum quid, quod tunc erit unum per id quod est extra unum : et hoc est causa efficiens in genere, vel universalis : et sic accipiuntur duo modi, scilicet octavus, et septimus. Si autem dicitur simpliciter unum : aut per se, aut per accidens. Si per accidens : tunc est quartus modus. Si autem dicitur per se : aut a forma quae dat esse, aut a forma quae est unitas ipsa. Et si a forma quae est ipsa unitas secundum quod denominative praedicatur de numero, sic est modus secundus. Si autem a forma quae dat esse : aut illa accipitur ut principium, aut ut determinans et distinguens in hoc ens vel illud. Si primo modo : tunc est unum conversum cum ente : et sic est modus primus. Si secundo modo : aut dat esse naturae : et sic est modus tertius : quia in illo comparatur forma totius ad partes materiales, quibus datur esse secundum naturam ab ipsa forma. Aut ut dat esse rationis : et hoc aut est totum esse, et sic est unum specie : aut est ut pars esse, et sic est unum genere.

Si autem quaeritur : Quare Dionysius, cum tangit unum specie, dicit quod sunt multa in Deo numero, aut virtute ? multitudo enim cuius unitas est species, non est differens virtute tantum, sed numero, ut videtur : quod patet etiam per speciei diffinitionem quam dat Porphyrius, quod species est, quod praedicatur de pluribus differentibus solo numero. Dicendum, quod magis simpliciter et absolute causatur a materiae divisione, ut supra diximus : sed multitudo in substantiis separatis et Angelis est per numerum eius quod est, et numerus illius cognoscitur distinctione virtutum. Cum igitur in tria dividantur supercoelestes essentiae, scilicet in substantiam, et virtutem, et operationem, cognoscimus nos numerum per operationem et virtutem in alia proportione potestatis se habentem ad substantiam in illo et in illo Angelo : et ideo ponit multitudinem virtutis cum multitudine materiali. Utrum autem Angeli differant specie, vel non, alia est quaestio.

Ad hoc quod obicitur de causa materiali et finali, dicendum quod finalis est consequens rem perfectam : et ideo unum non accipitur ab ipsa. In materiali autem unum et multum est in potentia. Cum igitur unum sequatur esse, sequitur formam ut dantem esse, et efficientem ut facientem esse.

 

 

ARTICULUS X

Quare aequalitas attribuitur Filio, et etiam similitudo ?

 

Secundo quaeritur :

  1. Quare aequalitas attribuitur Filio, cum supra determinatum sit quod convenit aequaliter tribus ?
  2. Item, si ego sum aequalis tibi, bene sequitur, quod tu etiam es aequalis mihi : ergo a simili Filius est aequalis Patri, et Pater est aequalis Filio.
  3. Forte dices, sicut communiter dicitur, quod ratio aequalitatis incipit in secundo, et non in primo : quia omnis proportio et comparatio praeponit sibi id ad quod est proportio et comparatio : et ideo cum Pater sit non ab alio, non excedit ratio aequalitatis ad rationem proprii Patris. Contra, quia secundum hoc et Spiritui sancto approprianda est aequalitas, sicut Filio.
  4. Praeterea, falsum videris dicere : in geometricis enim saepe facis demonstrationes supponentes, quod idem angulus est aequalis sibi : ergo aequalitas videtur esse in uno.
  5. Praeterea, cum similitudo etiam incipiat in secundo, praeponendo sibi eum cui est similis, quare non appropriatur Filio similitudo sicut aequalitas ?

 

Solutio. Dicendum, quod aequalitas attribuitur Filio gratia imaginis, ad cuius notionem accedit propinqua ratio aequalitatis : sequitur enim, si est imago, quod est aequalis, et non convertitur.

 

Ad primum ergo dicendum, quod communis aequalitas determinata est supra, ratione eius in quo est aequalitas : et haec est indifferens essentia, et sic attribuitur tribus aequaliter. Si autem consideretur ratio nominis, vicinius se habet ad imaginem quam ad alterum.

Ad aliud dicendum, quod hoc sequitur gratia eius in quo est aequalitas, quod inest mihi, et tibi : sed tamen ratio aequalitatis incipit in eo in quo aequalitas est facta, non in illo in quo est primo tanta quantitas ; et ideo cum Filius indifferentem quantitatem virtualem habeat a Patre, Pater autem non ab alio, vicinius se habet aequalitas ad Filium, quam ad Patrem.

Ad aliud dicendum, quod solutio est bona. Ad id quod contra obicitur, dicendum quod Spiritus sanctus est quidem aequalis, sed hic rationem aequalitatis non habet a ratione emanationis : quia nomine doni non necessario significatur aliquid aequale donatori, sicut nomine imaginis et filii significatur aequale per naturam.

Ad aliud dicendum, quod angulo uni ut uni non accidit aequalitas, sed potius ut refertur ad diversos quibus intelligitur addi, vel subtrahi : et gratia illorum diversorum dicitur aequale addi, vel subtrahi.

Ad ultimum dicendum, quod similitudo diminute dicit convenientiam. Quantumcumque enim conveniat cum altero, simile erit : sed non aequale erit, nisi conveniat in tanta quantitate virtutis : et per consequens oportet convenire in tota essentia.

 

 

ARTICULUS XI

Utrum Spiritui sancto debeat attribui unitatis et aequalitatis concordia sive connexio ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod attribuitur Spiritui sancto aequalitatis et unitatis concordia vel connexio. Nexus enim est inter nexa : Spiritus autem sanctus secundum ordinem naturae est ex Patre et Filio : et ideo in nominando exprimitur.

 

Solutio. Sicut supra patuit, Spiritus sanctus est nexus procedens a Patre et Filio, per hoc quod est amor utriusque, id est, ab utroque : non enim amor procedit tantum ab amante, sed etiam unit amantem cum amato : et gratia illius unionis dicitur nexus ab Augustino.

 

Ad obiectum contra, dicendum quod est nexus quasi vi vinciens, et ille potest super connexa, et est inter ea quae connectit quasi medium : sed nexus quo Spiritus sanctus dicitur nexus, non vi sed dulcedine quae emanat ab amantibus, dulciter nectit : et ideo per ordinem naturae est ab utroque connexorum : et in nominatione personarum ab Ecclesia exprimitur post utrumque.

 

 

 

I. Quare Pater et Filius dicantur esse unum vel unus Deus, sed non unus ? quia res eiusdem nature recte possunt dici unum simpliciter esse, et cum adiectione : res vero diversae naturae non possunt dici unum, nisi dicatur quid unum.

K. Quare dicatur esse aequalitas in Filio, cum sit una aequalitas trium ?

L. Quare in Spiritu sancto dicatur esse utriusque concordia vel connexio ?

 

 

ARTICULUS XII

An Pater et Filius dici possunt unus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, I :

Hic dici oportet, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus recte dicuntur esse unum, etc.

 

Videtur enim, quod unus absolute debeant dici : quia

  1. Unus est unum essentiale, cum omne unum sit a forma : ergo Pater et Filius sunt unus, sicut una natura.
  2. Item, cum dico, unus Deus, si unus notat distinctionem, ut dicit Magister, tunc trahet hunc terminum, Deus, ad standum pro persona : et tunc erit pro qualibet persona locutio falsa : ergo videtur, quod Pater et Filius non sunt unus Deus.
  3. Item, plus differunt hoc album et hoc musicum in Socrate, quam Pater et Filius. Probatio. Differunt enim per albedinem et musicam, quae sunt entia absoluta : licet conveniant in subiecto. Pater autem et Filius non distinguuntur per aliquid absolutum : ergo cum possum dicere, hoc album et hoc musicum Socrate demonstrato, est unus, ita quod unus substantivetur, videtur quod multo magis possim dicere, Pater et Filius sunt unus : et hoc negat in Littera.

 

Solutio. Dicendum, quod non potest dici, Pater et Filius sunt unus : et ratio saepe dicta est, quia unus in masculino signat ens formatum, quod convenit rationi personae : in neutro autem ens informe, quod convenit essentiae : et ideo nec adiective nec substantive potest dici. Pater et Filius sunt unus ; et per hoc patet solutio ad primum et secundum.

 

Ad aliud dicendum, quod dupliciter significatur distinctio, scilicet ut concepta, et ut exercita : sicut Sophistae dicunt de negatione, cum dicitur nego, gas, significatur negatio ut concepta, quae non habet actum negationis : et ideo propositio in qua ponitur, est affirmativa : ut cum dicitur, nego mundum fuisse ab aeterno. Est autem negatio significata ut exercita, quae habet negationis actum, et ideo facit orationem negativam, quae significatur cum dicitur, ego non sum asinus, nemo est leo, nullus homo est lapis, et huiusmodi. Similiter in divinis quaedam nomina significant distinctionem implicite, ut termini numerales : quaedam autem ut conceptam, sicut distinctum, relatum, et huiusmodi : quaedam autem ut exercitam : ut cum dicitur generans, vel genitus, et huiusmodi. Et illa sola trahunt hunc terminum, Deus, et quosdam alios substantiam significantes ad standum pro persona : et ideo non possumus dicere, Pater est alius Deus quam Filius, vel distinctus Deus a Filio, sed unus Deus cum Filio, et Deus generans Deum Filium : cum enim alius et distinctus non significent nisi conceptum distinctionis, conceptum illum ponent circa formam significatam in hoc nomine, Deus : et ideo falsificatur locutio.

 

 

ARTICULUS XIII

An Paulus et Apollo, et qui plantat et qui rigat, possunt dici unum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, in medio cap. I :

Paulus et Apollo, qui et ambo homines erant, et idem sentiebant, etc.

 

  1. Non enim videtur sufficere ad hoc quod dicantur unum, quia homines sunt, et unum subiiciunt : quia talis unitas simpliciter relinquit pluralitatem : ergo non dicuntur simpliciter unum.

Item, si dicas, quod uniuntur in indivisibili spiritu : hoc nihil est : quia hoc facit esse unum Spiritum, ut dicit in Littera, et non absolute est unum. Hic autem dicitur simpliciter, quod qui plantat et qui rigat, unum sunt.

  1. Praeterea, videtur esse convenientia etiam in placentia mali : numquid a tali placentia possumus illos dicere unum ? Constat, quod non : ergo nec hic Paulus et Apollo sunt unum.
  2. Item, quandoque dissentiunt boni inter se, et uterque bene et meritorie movetur : ergo videtur, quod non a consensu possint dici unum.

 

Solutio. Dicendum, quod Paulus et Apollo dicuntur unum in natura, natura quodammodo sumpta, et non simpliciter. Est enim natura ex qua pullulat pullulans primum, et sic fides in primis fundatoribus Ecclesiae fuit in ratione naturae : et est adhuc in praedicantibus fidem, ut natura talis : et in illa natura uniti erant Paulus et Apollo : et iste intellectus accipitur ex Glossa ibidem : quia vult, quod fuerint unum natura in plantando et rigando : et bene concedo, quod illa solutio nulla est, quae dicit illa esse unum quae uniuntur in indivisibili primo per consensum et amorem : non enim sunt unum nisi quid addatur, scilicet unum, sicut spiritus unus, vel cor unum, et anima una, et huiusmodi.

 

Ad id autem quod quaeritur : Utrum consentientes in aliquo, possint dici unum, vel aliquid unum, ut spiritus, vel cor, et huiusmodi ? Dicendum, quod non. Consensus enim illorum in eo est quod non unit in aliquo, sed potius dividitur secundum quod habetur ab illis.

Ad aliud dicendum, quod bene possunt Sancti dissentire in volito, sed in forma et fine volendi non dissentiunt : quia quilibet vult hoc quod vult ex charitate, et propter Deum, etiam si diversa velint interdum, sicut et Angeli in caelo.

 

 

ARTICULUS XIV

Utrum positis duobus innascibilibus, sequeretur duos esse Deos ? et : An Filius caput omnium est, et caput Christi Deus ? et : An universae creaturae referantur ad Deum ?

 

Deinde quaeritur de notulis hic ab Hilario positis ; et primo de illa : Si quis innascibilem, etc.

Haec enim inducitur ad hoc quod per eam probatur, quod innascibili proprie convenit unum esse.

 

  1. Quod autem dicit, quod positis duobus innascibilibus, sequitur duos deos esse, videtur non sequi : quia relationes non distinguunt essentiam, sed personas tantum : cum autem dicuntur duo dii, hoc esset per divisionem essentiae.
  2. Item, innascibilitas est negatio potius quam affirmatio, ut supra habitum est : ergo ex multitudine illius non sequitur multitudo deorum.

 

Praeterea quaeritur de hoc quod dicit in hac eadem nota, quod caput omnium est Filius, et caput Christi Deus ?

  1. Aut enim cum dicitur caput omnium Filius, intelligitur caput per naturae conformitatem, aut per deitatem. Si primo modo : tunc Filius non est caput omnium.
  2. Praeterea, tunc caput acciperetur aequivoce in verbo sequenti : quia per humanitatem Christus est caput omnium hominum, vel ad minus in humanitate : et hoc modo suum caput non est Deus Pater. Si autem intelligitur per deitatem, hoc modo Pater non videtur esse caput Filii : quia non est maior ipso : caput autem dicit rationem altitudinis et gradus. Si dicas, quod non dicit gradum, sed principium. Contra hoc est quod habetur in Littera in fine eiusdem notulae, ubi dicit, quod ad unum Deum omnia hoc gradu et hac confessione referuntur.

 

Uterius quaeritur adhuc de hoc quod dicit in eadem nota : Sic enim ad unum initiabilem, omnium initium per Filium universa referimus.

Videtur enim, quod immediata relatio creaturae sit in duos, scilicet Filium, et Spiritum sanctum : quia illi ambo missi sunt ad reducendam rationalem creaturam, et sic immediata relatio duorum est in unum : ergo non salvatur ordo naturae : quia in nullo ordine duo ex aequo referuntur ad unum : quia contingeret, quod illa duo in se non haberent ordinem : et hoc esse non potest in aliquo in quo ponitur ordo naturae.

 

Solutio. Dicendum, quod Hilarius subtiliter et bene locutus est hic. Sicut enim supra diximus, in omni ordine naturae est ponere principium illius ordinis, ex quo alii, et ipse non ex alio, et ex quo alius qui ex alio, et qui ex alio ex quo nullus : quia aliter non staret ordo naturae, et esset inordinatio : et ideo si duo innascibiles ponerentur, essent duo qui non ab alio ex quibus alii. Cum igitur illi non distinguerentur in proprietatibus, cum uterque esset principium non de principio, oporteret quod differrent per essentiam, et sic essent duo dii : et haec est intentio Hilarii.

Dicendum ergo ad primum, quod notiones non dividunt : sed ordo naturae exigeret hoc, ut iam patuit. Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod caput accipitur secundum deitatem utrobique, et non dicit gradum in Patre respectu Filii, sed principium tantum : sed ponit principium et gradum respectu naturae : et hunc gradum intelligit Hilarius.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum meo iudicio, quod non est immediata relatio duorum in unum secundum ordinem naturae, et ideo constat errare Graecos : unde Spiritus missus convertit in se et in Filium, et Filius in se et in Patrem : et ibi cessat relatio ad alium. Sed tamen una conversio est in tres, secundum quod primum sumitur in ordine essentiarum : et sic non loquitur Hilarius, sed communiter secundum quod fit conversio tam in essentiam primam, quam in relationem personarum ad invicem. Persona enim quae est ab alia, refert in eam per naturae ordinem quod habet ab ea.

Alia notula Hilarii incipit infra : Minus forte expresse videtur, etc. ; et illa deberet cadere in principio istius distinctionis in qua agitur de simili et aequali. Est autem intentio Hilarii loqui contra haereticos Sabellianos, qui etiam Patripassiani dicuntur, quia Patrem in Filio passum fuisse dicunt : et dicit, quod Sindeus primo dixerat, quod tres personae tres erant per substantiam, et per consonantiam unum : et ideo Ariani dixerunt tres substantias, et non esse unum ens nisi in consonantia voluntatis : et dicit, quod hoc non fuit intentionis Patrum ut adstruerent haeresim, sed excluderent errorem Sabellii, qui numero notionum eludit, id est, falsificat numerum personarum, dicens eumdem in substantia et persona esse Patrem cum vellet, et cum vellet Filium, et cum vellet Spiritum sanctum. Unde intenderunt, quod acciperetur substantia ab actu substanti pro subsistentia et persona : et consonantia non diceret tantum conformitatem voluntatum, sed unitatem essentiae et connexionem, quae est Spiritus sanctus : et ideo consonantia quae importat utrumque, convenientius dicebatur, quam unitas essentiae, quae tantum alterum importabat.

In aliis autem Littera est manifesta per se.